1. La forma dell’in utramque partem disserere
Cic. fin. 5,12 disserendique ab isdem [sc. Aristotele et Theophrasto, F672 Fortenbaugh et al.] non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas [F12 Mette = F48 Vezzoli], diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte dici posset, expromeret.
Cic. de orat. 3,67 quem [sc. Arcesilam, T5a Mette = F35 Vezzoli] ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse – quamquam id fuit Socraticum maxime – non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.
Cic. de orat. 3,80 sin aliquis exstiterit aliquando qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque sententiam possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae [F5a Mette = F36 Vezzoli] modo et Carneadi [F4a Mette] contra omne quod propositum sit disserat, quique ad eam rationem exercitationemque adiungat hunc rhetoricum usum moremque {exercitationemque} [del. Kumaniecki] dicendi, is sit uerus, is perfectus, is solus orator.
2. La pubblicazione del de lingua Latina
Cic. Att. 13,12,3 (Arpino, 23 giugno 45) quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα, iam Varro mihi denuntiauerat magnam sane et grauem προσφώνησιν. biennium praeteriit cum ille Καλλιππίδης adsiduo cursu cubitum nullum processerit. ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ λώϊον, si modo potuissem.
Cic. ac. 1,2 ‘silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo’. ‘minime uero – inquit ille [sc. Varro] – intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari uelit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum – me autem dicebat – quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius’.
Cic. ac. 1,3 et ego ‘ista quidem – inquam –, Varro, iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audiui enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere’.
Cic. fam. 9,8,1 (ad Varronem, Tuscolo, 10/11 luglio 45) etsi munus flagitare, quamuis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moueor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores non nimis uerecundos; nosti enim profecto os huius adulescentioris Academiae. ex ea igitur media excitatos misi; qui metuo ne te forte flagitent, ego autem mandaui ut rogarent. exspectabam omnino iam diu meque sustinebam ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere. sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri, quo possem litterarum genere, declararem.
3. La struttura dell’opera
Varro ling. 7,109-110 quare institutis sex libris, quemadmodum rebus Latina nomina essent imposita ad usum nostrum (e quis tris scripsi P{o}. [del. Laetus] Septumio qui mihi fuit qu<a>estor, tris tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina uerborum originis, posteriores de uerborum originibus, in illis, qui ante sunt, in primo uolumine est quae dicantur, cur ἐτυμολογικὴ neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et <ut>il{l}is [em. Turnebus] sit, in tertio quae forma etymologiae, (110.) in secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, primum in quo sunt origines uerborum locorum et earum rerum quae in locis esse solent, secundum quibus uocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item sumpta ut illa [Victorius : utilia F] quae dixi in duobus libris soluta [Scioppius : solita F] oratione.
Varro ling. 5,1 quemadmodum uocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. de his tris ante hunc feci quos Septumio misi: in quibus est de disciplina quam uocant ἐτυμολογικήν: quae contra ea<m> [add. Rholandellus] dicerentur, uolumine primo, quae pro ea, secundo, quae de ea, tertio. in his ad te scribam, a quibus rebus uocabula imposita sint in lingua Latina et ea quae sunt in consuetudine apud poetas.
Varro ling. 7,5 dicam in hoc libro de uerbis quae a poetis sunt posita, primum de locis, dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae cum temporibus sunt coniuncta: sed ita [Mueller : dis F] ut qu<a>e cum his sint coniuncta, adiungam, et si quid excedit [Scioppius : excidit F] ex hac quadripertitione, tamen in ea ut comprehendam.
Varro ling. 8,24 de quibus utriusque generis declinationibus libros faciam bis ternos, prioris tris de earum declinationum disciplina, posteriores de [L. Spengel : ex F] eius disciplinae propaginibus. de prioribus primus erit hic, quae contra similitudinem declinationum dicantur, secundus, quae contra dissimilitudinem, tertius de similitudinum forma; de quibus quae expediero [Müller : experiero F] singulis tribus, tum de alteris totidem scribere ac diuidere incipiam [Lommatzsch : incipimus F].
Varro ling. 10,1 in uerborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi qu<a>esierunt, cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur uocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia. de qua re primo libro quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dic<er>entur [add. Aldus], cur potius {dis}similitudinem [del. Aldus] conueniret praeponi. quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit [Augustinus : debita F], posita ab ullo neque ordo ac natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam.
Varro ling. 8,1-2 quom oratio natura tripertita esset, ut superioribus libris ostendi, cuius prima pars, quemadmodum uocabula rebus essent imposita, secunda, quo pacto de his declinata in discrimina ierint [Scioppius : ierunt F], tertia, ut ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant, prima parte exposita de secunda incipiam hinc. (2.) de huiusce multiplici natura discriminum orae sunt hae, cur et quo et quemadmodum in loquendo declinata sunt uerba.
4. La morfologia: analogia e anomalia
Varro ling. 8,23 de eo Graeci Latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae ab similibus similiter essent declinata, quas appellarunt ἀναλογίας, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam <dis>similitudinem [corr. Augustinus], quae in consuetudine est, quam uocarunt ἀνωμαλίαν [rest. Aldus : ΑωΜΑεΝΑΝ F].
Varro ling. 9,1 <insignis eorum est error qui malunt quae> [suppl. Boot] nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates [fr. 104 Broggiato], nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo [SVF II fr. 151], homine acutissimo qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας IV libros [corr. Willmanns : lei libri F] contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus uerbis et dissimili{bu}s similibus [corr. Wilmanns : dissimilibus similes F] esse uocabulis notatas, id quod est uer{b}um [corr. Aldus], et {cum} [del. L. Spengel] Aristarchus, de aequabilitate cum scribit {et de} [secl. L. Spengel], uerborum similitudinem qua{ru}ndam [corr. Groth] <in> inclinationes [add. Fink 1952: 378] sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.
Simpl. cat. CAG viii 102-22-24 καλῶς δὲ εἶπεν [sc. Ἀριστοτέλης, cat. 3b10] ὅτι ‘πᾶσα οὐσία δοκεῖ τόδε τι σημαίνειν’, διότι τὴν ἑτέρων δόξαν ἀπαγγέλλει καὶ τὴν ἀνωμαλίαν τῆς συνηθείας, ἥτις τὰ ἀνόμοια πράγματα ὁμοίοις σχήμασι λέξεων εἴωθεν πολλάκις σημαίνειν.
[Alex.] SE CAG ii.3 67-31-68,1 πόθεν οὖν γίνεται ἡ ἀπάτη; ἥ ὡς καὶ ἄνωθεν εἴρηται, διὰ τὸ ἀνώμαλον τῆς συνηθείας, ἥτις τὰ ἀνόμοια πράγματα ὁμοίοις σχήμασι λέξεων εἴωθεν πολλάκις σημαίνειν.
Apoll. Dysc. con. 215,18-216,2 φαμὲν τὸ μάχομαι παθητικόν, καὶ δῆλον ὅτι τῷ τύπῳ τῆς φωνῆς· εἰ γὰρ ἀπὸ τοῦ δηλουμένου, δῆλον ὅτι ἐνεργητικόν. ἀλλὰ μὴν καὶ τὸ παιδίον οὐδέτερον διὰ τὸν τύπον, ἐπεὶ ἀμφότερόν ἐστι διὰ τὸ δηλούμενον· παρατιθέμενος γοῦν τις ἀρσενικὸν καὶ θηλυκόν, εἴποι ἄν παρατίθεμαί σοι παιδία. ἀλλὰ καὶ τὸ Θῆβαι πληθυντικόν, καὶ μία ἡ ὑποκειμένη πόλις. ἔστι καὶ ἐπ’ ἄλλων πλειόνων τὸ τοιοῦτον παραθέσθαι.
Sext. Emp. math. 1,154 τὰ δὲ αὐτὰ ταῦτα μετακτέον καὶ ἐπὶ τὰ ἑνικὰ καὶ πληθυντικὰ τῶν ὀνομάτων. Ἀθῆναι γὰρ λέγονται πληθυντικῶς ἡ μία πόλις καὶ Πλαταιαί, καὶ πάλιν Θήβη ἑνικῶς καὶ Θῆβαι πληθυντικῶς, καὶ Μυκήνη καὶ Μυκῆναι. ῥηθήσεται δὲ ἐπιμελέστερον περὶ τῆς ἐν τούτοις ἀνωμαλίας προβαινούσης τῆς ζητήσεως.
schol. Hom. Il. (A) 9,168a (Ariston.) Φοῖνιξ μὲν πρώτιστα <Διῒ φίλος ἡγησάσθω> [suppl. Villoison]: ὅτι ὁ Φοῖνιξ προέρχεται καὶ οὐ συμπρεσβεύει τοῖς περὶ τὸν Ὀδυσσέα ὥστε μὴ συγχεῖσθαι διὰ τῶν ἑξῆς τὰ δυϊκά.
schol. Hom. Il. (A) 9,169a (Ariston.) αὐτὰρ ἔπειτ’ Αἴας τε μέγας <καὶ δῖος Ὀδυσσεύς> [suppl. Erbse]: ἡ διπλῆ, ὅτι τὸ <ἔπειτα> Ἀρίσταρχος [fr. 155 Matthaios] ἀντὶ χρονικοῦ παραλαμβάνει, ἀντὶ τοῦ μετὰ ταῦτα, ὡς καὶ “Ἑρμείας μὲν ἔπειτα” [κ 307]· βούλεται γὰρ πρῶτον τὸν Φοίνικα ἀπεληλυθότα εἰς τὸ σκήνωμα, εἶτα τὸν Ὀδυσσέα καὶ τὸν Αἴαντα ὡς πρεσβεύοντας. ὁ δὲ Κράτης [fr. 9 Broggiato] τὸ ἔπειτα ἀντὶ τοῦ δή συνδέσμου λαμβάνει.
5. Il quadro teorico dei processi flessivi
Varro ling. 10,2 dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes [L. Spengel : declinationibus F] uerborum: quidsit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant λόγον, quid pro portione quod dicunt ἀνὰ λόγον, quid consuetudo; quae explicat<a>e declarabunt analogiam et anomalia<m> [add. Pius], unde sit, quid sit, cuiusmodi sit.
6. La prima diuisio e la polemica sui nomina litterarum
Varro ling. 8,64‑65 secundo quod Crates, cur quae singulos habent casus, ut litterae graecae, non dicantur alpha alphati alphatos, si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse uocabula nostra, sed penitus barbara, qu<a>eram, cur idem nostra nomina et Persarum et ceterorum quos uocant barbaros cum casibus dica<n>t [add. Laetus]. (65.) quare si essent in analogia, aut, ut Poenicum et <A>egyptiorum uocabula singulis casibus dicerent, aut pluribus, ut Gallorum ac ceterorum: nam dicunt Alacco Alaccus [Weisgerber : alaucus F] et sic alia. sin quod scribunt dicent, quod Poenicum si<n>t [add. Rholandellus] singulis casibus, ideo eas {litteras Graecas} [del. Mette] nominari, sic Graeci nostra senis casibus non quinis [Laetus : quinis non F] dicere debebant; quod cum non faciunt, non est analogia.
Varro ling. 9,51‑52 dicunt, quod uocabula litterarum latinarum non declinentur in casus, non esse analogias. hi ea quae natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt, proinde ut non eo<rum> [add. L. Spengel] dicatur esse analogia quae ab similibus uerbis similiter esse<nt> [add. L. Spengel] declinata. quare non solum in uocabulis litterarum haec non requirenda analogia, sed <ne> [add. Aldus] in syllaba quidem ulla, quod dicimus hoc BA, huius BA, sic alia. (52.) quod si quis in hoc quoque uelit dicere esse analogias rerum, tenere potest: ut eni<m> dicunt ipsi alia nomina, quod quinque habeant figuras, habere quinque casus, alia quattuor, sic minus alia, dicere poterunt esse litteras ac syllabas in uoce quae singulos habeant casus, in rebus pluri{mi}s [del. Goetz et Schoell]; quemadmodum inter se conferent ea quae quaternos habebunt uocabulis casus, item ea inter se qua<e> ternos [Koeler : quaternos F], sic qu<a>e singulos habebunt, ut conferant inter se dicentes, ut sit hoc A, huic A, esse hoc E, {huiusce E} [del. L. Spengel] huic E.
7. La seconda diuisio e la difformità dei derivati
Varro ling. 8,84 hinc quoque illa nomina L<a>ena<s> [Augustinus : Lesas F], <S>ufenas [Scaliger], Carrinas, M<a>ecenas, quae cum essent ab loco ut Vrbinas, {et} tamen {Verbinus} [del. Dahlmann comm. ad loc.] ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum <similitudinem Vrbinius Laenius Sufenius Carrinius Maecenius> [add. Dahlmann comm. ad loc.].
Prisc. GL 2,249,3‑7 hic et haec Samnis huius Samnitis. sic Caesar de analogia [fr. 18 Garcea = GRFF 18]. Lucanus in II:
Romanaque Samnis
ultra Caudinas sperauit uulnera furcas [2,137-138].
huius neutrum Naeuius [FPL 36] Samnite protulit in carmine belli Punici.
Varro ling. 8,35 ab {h}isdem uocabulis dissimilia fingi apparet, quod, cum duae sint Albae, ab una dicuntur Albani, ab altera Albenses; cum trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenae<oe> [Mette : Athenae<i> Laetus], ab altera Athenae{i}is [Dahlmann : Athenaiis F], a tertia Athen<a>eopolitae.
Pomp. GL 5,144,17‑24 Alba ciuitas: alii dicunt Albanus, alii Albensis. quae ratio est? numquid possumus scire, quare sic {quid} inuenitur. Caesar [fr. 8 Garcea = GRFF 12] quidem in libris analogicis uoluit dicere discretionem. ait sic Caesar in libris analogiae: duae sunt Albae, alia ista quam nouimus in Aricia, et alia hic in Italia. uolentes Romani discretionem facere, istos Albanos dixerunt, illos Albenses. non quoniam nescientes unam deriuationem esse hoc fecerunt, Caesar hoc dixit, sed ut facerent discretionem inter colonos, inter illos et istos.
Varro ling. 9,50 qui dicunt quod sit ab Romulo Roma et non Romula neque ut ab oue ouilia sic a boue bouilia, <non> [add. Etienne] esse analogias, errant, quod nemo pollicetur e uocabulo uocabulum declinari recto casu singulari in rectum singularem, sed ex duobus uocabulis similibus casus similiter declinatos similes fieri.
Varro ling. 9,71 sed ne in his uocabulis quae declinantur, si transeunt e recto casu in rectum casum: quae tamen fere non discedunt ab ratione sine iusta causa, ut hi qui gladiatores Faustinos: nam quod plerique dicuntur, ut tris extremas syllabas habeant easdem, Cascelliani, <Caeciliani,> [add. L. Spengel] Aquiliani, animaduertant [Augustinus : animaduertunt F], unde oriuntur, nomina dissimilia Cascellius, C<a>ecilius, Aquilius, <Faustus: quod si esset> [add. Müller] Faustius recte dicerent Faustianos; sic a Scipione quidam male dicunt Scipioninos: nam est Scipionarios. sed, ut dixi, quod ab huiuscemodi cognominibus raro declinantur cognomina neque in usum etiam perducta, natant quaedam.
Gell. 3,3,10 in eodem libro Varronis [GRFF 88] id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. quoniam fabulae <illae> Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.
8. Declinatio naturalis vs. declinatio uoluntaria
Varro ling. 10,15-16 secunda diuisio est de his uerbis quae declinari possunt, quod alia sunt a uoluntate, alia a natura. uoluntatem appello, cum unus quiuis a nomine <aliquo rei> [add. Mette] aliae imponit nomen, ut Romulus Romae; naturam dico, cum uniuersi acceptum nomen ab eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is uelit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. de his duabus partibus uoluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad {o}rationem [del. Augustinus]. (16.) quare proinde ac simile conferri non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine uehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. itaque neque Aristarchii neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in co<m>muni consuetudine uerborum <a>egrotat, quod oritur e populo multiplici <et> [add. Groth] imperito: itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia quam analogia.