Pline nat. 7,116-117 sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam, quoue maxime excellentem insigni praedicem ? quo potius quam uniuersi populi illius genti<um> amplissimi testimonio, et tota uita tua consulatus tantum operibus electis ? (117.) te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus ; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignouerunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt ; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit. tuum Catilina fugit ingenium ; tu M. Antonium proscripsisti. salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque – ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit – omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.
César Anticato frg. 2 Klotz, Tschiedel ap. Plut. Caes. 3,4 αὐτὸς δ’ οὖν ὕστερον ἐν τῇ πρὸς Κικέρωνα περὶ Κάτωνος ἀντιγραφῇ παραιτεῖται, μὴ στρατιωτικοῦ λόγον ἀνδρὸς ἀντεξετάζειν πρὸς δεινότητα ῥήτορος εὐφυοῦς καὶ σχολὴν ἐπὶ τοῦτο πολλὴν ἄγοντος.
La mise en forme littéraire du consulat de Cicéron
Cicéron Att. 1,19,10 (mars 60) commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. […] Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poëma exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur.
Cicéron Att. 2,2,1-2 (juin 60) Kal. Iun. eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti uenit obuiam tuus puer. is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. (2.) quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta uisa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant, et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant uidebantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probauissem. quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα <cum> legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? conturbaui Graecam nationem. ita uulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent, iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae. uidetur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.
Une variante d’auteur dans le De consulatu suo?
Cicéron carm. frg. 6 Soubiran = 11 Blänsdorf
- Cicéron Pis. 74 concedat laurea laudi
- Cicéron off. 1,77 cedant arma togae, concedat laurea laudi
- pseudo Salluste in Cic. 6 cedant arma togae, concedat laurea linguae
- Quintilien inst. 11,1,24 cedant arma togae, concedat laurea linguae
- laus Pisonis 35-36 sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente | laurea facundis, cesserunt arma togatis
Plutarque Cic. 51,1 = compar. Demosth. et Cic. 2,1 τὰ ὅπλα δεῖ τῇ τηβέννῳ καὶ τῇ γλώττῃ τὴν θριαμβικὴν ὑπείκειν δάφνην.
Ennius ann. 268-273 Vahlen2 = 248-253 Skutsch
pellitur e medio sapientia, ui geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur;
haud doctis dictis certantes, nec maledictis
miscent inter sese inimicitias agitantes;
non ex iure manu consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.
Éléments bibliographiques V. LOMANTO, «Cedant arma togae», in : De tuo tibi. Omaggio degli allievi a Italo Lana, Bologna 1996, 115-141. K. VOLK – J. E.G. ZETZEL, «Laurel, Tongue and Glory (Cicero, De consulatu suo fr. 6 Soubiran)», Classical Quarterly 65 (2015), 204-223.