Archives par mot-clé : Democritus

Métaphore et parcours d’interprétation

La diaphora

Rutilius Lupus 1,12 (p. 8,14-15 Halm) διαφορά: hoc schema est, cum uerbum iteratum aliam sententiam significauit ac significauit primo dictum.

Lucrèce 2,114-124
contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum;                                                    115
multa minuta modis multis per inane uidebis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et uelut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam
conciliis et discidiis exercita crebris.                                                           120
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dumtaxat, rerum magnarum parua potest res
exemplare dare et uestigia notitiai.

Démocrite 67 a 28 Diels–Kranz ap. Aristot. anim. 403b31-404a5 ὅθεν Δημόκριτος μὲν πῦρ τι καὶ θερμόν φησιν αὐτὴν εἶναι· ἀπείρων γὰρ ὄντων σχημάτων καὶ ἀτόμων τὰ σφαιροειδῆ πῦρ καὶ ψυχὴν λέγει, οἷον ἐν τῷ ἀέρι τὰ καλούμενα ξύσματα, ἃ φαίνεται ἐν ταῖς διὰ τῶν θυρίδων ἀκτῖσιν, ὧν τὴν μὲν πανσπερμίαν στοιχεῖα λέγει τῆς ὅλης φύσεως.

Lucrèce 3,434-444
nunc igitur quoniam quassatis undique uasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis,                                              435
et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius dissolui in corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata recessit.
quippe etenim corpus, quod uas quasi constitit eius,                                     440
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine uenis,
aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro rarus magis incohibentist [Eden 1977 : incohibescit codd.]?

Stobée 1,49,43 (frg. 337 Usener) εἰ δὲ παρέσπαρται μὲν καὶ ἔνεστιν ἡ ψυχὴ τῷ σώματι καθαπερεὶ ἀσκῷ πνεῦμα, περιεχομένη ἢ συμμιγνυμένη πρὸς αὐτὸ καὶ ἐγκινουμένη ὥσπερ τὰ ἐν τῷ ἀέρι ξύσματα διὰ τῶν θυρίδων φαινόμενα, δῆλόν που τοῦτο ὅτι ἔξεισιν μὲν ἀπὸ τοῦ σώματος, ἐν δὲ τῷ ἐκβαίνειν διαφορεῖται καὶ διασκεδάννυται, ὥσπερ <Δημόκριτος> καὶ <Ἐπίκουρος> ἀποφαίνονται.

Lucrèce 5,345-350
nam cum res tantis morbis tantisque periclis                                                345
temptarentur, ibi si tristior incubuisset
causa, darent late cladem magnasque ruinas.
nec ratione alia mortales esse uidemur,
inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
atque illi quos a uita natura remouit.                                                           350

Théophraste frg. 184 Fortenbaugh ap. Philo Aet. 149 κατὰ δὴ τοὺς λεχθέντας τρόπους δίχα μυρίων ἄλλων βραχυτέρων φθειρομένου τοῦ πλείστου μέρους ἀνθρώπων, ἐπιλείπειν ἐξ ἀνάγκης καὶ τὰς τέχνας· δίχα γὰρ τοῦ μεθοδεύοντος οὐκ εἶναι καθ’αὑτὴν ἰδεῖν ἐπιστήμην. ἐπειδὰν δὲ αἱ μὲν κοιναὶ νόσοι χαλάσωσιν, ἄρξηται δὲ ἀνηβᾶν καὶ βλαστάνειν τὸ γένος ἐκ τῶν μὴ προκαταληφθέντων τοῖς ἐπιβρίσασι δεινοῖς, ἄρχεσθαι καὶ τὰς τέχνας πάλιν συνίστασθαι, οὐ τότε πρῶτον γενομένας, ἀλλὰ τῇ μειώσει τῶν ἐχόντων ὑποσπανισθείσας.

Lucrèce 4,1045-1060
inritata tument loca semine fitque uoluntas
eicere id quo se contendit dira lubido,
idque petit corpus, mens unde est saucia amore;                                    1048
namque omnes plerumque cadunt in uulnus et illam
emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,                                           1050
et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
siue puer membris muliebribus hunc iaculatur
seu mulier toto iactans e corpore amorem,
unde feritur, eo tendit gestitque coire                                                    1055
et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
namque uoluptatem praesagit muta cupido.
haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
stillauit gutta et successit frigida cura.                                                   1060

Lucrèce 5,590-603
illud item non est mirandum qua ratione                                                     590
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta uapore.                                                593
nam licet hinc mundi patefactum totius unum                                              597
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa uaporis
undique conueniunt et sic coniectus eorum                                                  600
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
nonne uides etiam quam late paruus aquai
prata riget fons interdum campisque redundet?

Diogène d’Œnoanda frg. 13 col. 3,13-4,5 Smith ἐνδέχεται τοιγαρ|οῦν τὸν ἥλιον ἀνθρακώ|δη τινὰ κύκλον̣ [εἶναι καὶ] | λεπτὸν ἄκρως, [ὑπό τε τῶν] | πνευμάτων αἰω̣[ρούμενον] | πηγῆς τε ἐπέχ[οντα τρό]|πον.

Les limites de la métaphore

Lucrèce 2,963-972
praeterea quoniam dolor est, ubi materiai
corpora ui quadam per uiscera uiua per artus
sollicitata suis trepidant in sedibus intus,                                                     965
inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque uoluptatem capere ex se,
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus nouitate laborent                                                970
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.

Métaphore et détournements

Lucrèce 5,467-479
sic igitur tum se leuis ac diffusilis aether
corpore concreto circumdatus undique flexit [Lachmann : saepsit codd.]
et late diffusus in omnis undique partis
omnia sic auido complexu cetera saepsit.                                                    470
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
interutrasque globi quorum uertuntur in auris;
quae neque terra sibi adsciuit nec maximus aether,
quod neque tam fuerunt grauia ut depressa sederent,
nec leuia ut possent per summas labier oras;                                                475
et tamen interutrasque ita sunt ut corpora uiua
uersent et partes ut mundi totius extent;
quod genus in nobis quaedam licet in statione
membra manere, tamen cum sint ea quae moueantur.

Lucrèce 5,91-96
quod superest, ne te in promissis plura moremur,
principio maria ac terras caelumque tuere;
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
tris species tam dissimilis, tria talia texta,
una dies dabit exitio, multosque per annos                                                   95
sustentata ruet moles et machina mundi.

 

Juvénal 12

Le rire démocritéen du livre 4

Juvénal 10,28-34
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine mouerat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?                                   30
sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus.

La satire 12

Section Ia

natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux,
qua festus promissa deis animalia caespes
expectat. niueam Reginae ducimus agnam,
par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
sed procul extensum petulans quatit hostia funem                               5
Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat,
quippe ferox uitulus templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui uexat nascenti robora cornu.  
si res ampla domi similisque adfectibus esset,                                     10
pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
et grandi ceruix iret ferienda ministro
ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi                                  15
nuper et incolumem sese mirantis amici.

Section Ib

nam praeter pelagi casus et fulminis ictus
euasit. densae caelum abscondere tenebrae
nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
cum se quisque illo percussum crederet et mox                                   20
attonitus nullum conferri posse putaret
naufragium uelis ardentibus (omnia fiunt
talia, tam grauiter, si quando poetica surgit
tempestas). genus ecce aliud discriminis audi
et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis                                  25
eiusdem pars dira quidem sed cognita multis
et quam uotiua testantur fana tabella
plurima (pictores quis nescit ab Iside pasci?).
accidit et nostro similis fortuna Catullo.
cum plenus fluctu medius foret alueus et iam                                      30
alternum puppis latus euertentibus undis
arboris incertae, nullam prudentia cani
rectoris cum ferret opem, decidere iactu
coepit cum uentis, imitatus castora, qui se
eunuchum ipse facit cupiens euadere damno                                      35
testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.
“fundite quae mea sunt – dicebat – cuncta” Catullus  
praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem
purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
atque alias quarum generosi graminis ipsum                                       40
infecit natura pecus, sed et egregius fons
uiribus occultis et Baeticus adiuuat aer.
ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci;                                        45
adde et bascaudas et mille escaria, multum
caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
argento praeferre caput rebusque salutem?
{non propter uitam faciunt patrimonia quidam,                                   50
sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.}
iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc
reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
explicat angustum: discriminis ultima, quando                                   55
praesidia adferimus nauem factura minorem.
i nunc et uentis animam committe dolato
confisus ligno, digitis a morte remotus
quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
mox cum reticulis et pane et uentre lagonae                                        60
accipe sumendas in tempestate secures.
sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
prospera uectoris fatumque ualentius euro
et pelago, postquam Parcae meliora benigna
pensa manu ducunt hilares et staminis albi                                          65
lanificae, modica nec multum fortior aura
uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
uestibus extentis et, quod superauerat unum,
uelo prora suo. iam deficientibus austris
spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo                                           72
atque nouercali sedes praelata Lauino
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
et numquam uisis triginta clara mamillis.
tandem intrat positas inclusa per aequora moles                                 75
Tyrrhenamque Pharon porrectaque bracchia rursum
quae pelago occurrunt medio longeque relincunt
Italiam; non sic igitur mirabere portus
quos natura dedit. sed trunca puppe magister
interiora petit Baianae peruia cumbae                                                80
tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.

75-82 cf. https://tour.portusproject.org/en/maps
Section Ic

ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes
sertaque delubris et farra inponite cultris
ac mollis ornate focos glebamque uirentem.                                       85
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parua coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis
tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores.                                     90
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
et matutinis operatur festa lucernis.

Section II

neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus,  
pro cuius reditu tot pono altaria, paruos
tres habet heredes. libet expectare quis aegram                                   95
et claudentem oculos gallinam inpendat amico
tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix
nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
legitime fixis uestitur tota libellis                                                       100
porticus, existunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,
nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
belua concipitur, sed furua gente petita
arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,                                            105
Caesaris armentum nulli seruire paratum
priuato, siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
horum maiores ac dorso ferre cohortis,
partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.                              110
nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum
Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras
et cadat ante Lares Gallittae uictima sola
tantis digna deis et captatoribus horum.
alter enim, si concedas, mactare uouebit                                            115
de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque
corpora, uel pueris et frontibus ancillarum
inponet uittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiua piacula ceruae.                                          120
laudo meum ciuem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,  
delebit tabulas inclusus carcere nassae
post meritum sane mirandum atque omnia soli
forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus                                        125
incedet uictis riualibus. ergo uides quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.                             130

102 cf. Horace epist. 2,1,194-198
si foret in terris, rideret Democritus, seu
diuersum confusa genus panthera camelo 195
siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis,
ut sibi praebentem nimio spectacula plura.
130 cf. Cicéron Lael. 52 quis est, pro deorum fidem atque hominum, qui uelit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia uiuere?
Le topos de la captatio

Plaute mil. 705-715
quando habeo multos cognatos, quid opu’ sit mihi liberis?
nunc bene uivo et fortunate atque ut uolo atque animo ut lubet.
mea bona in morti cognatis didam, inter eos partiam.
i apud me aderunt, me curabunt, uisent quid agam, ecquid uelim.
priu’ quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
eos pro liberis habebo qui mihi mittunt munera.                                             710
sacruficant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam uocant;
ille miserrumum se retur minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

Horace sat. 2,5,20-31 ; 42-44 et 55-57
… “fortem hoc animum tolerare iubebo,
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos”.
“dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si uafer unus et alter
insidiatorem praeroso fugerit hamo,                                             25
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorue foro si res certabitur olim,
uiuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax uocet in ius, illius esto
defensor; fama ciuem causaque priorem                                       30
sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux.

‘nonne uides – aliquis cubito stantem prope tangens                      42
inquiet, – ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?’
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

… plerumque recoctus                                                                55
scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano”.

Pline le Jeune epist. 8,18,1-2 (à Rufinus) falsum est nimirum quod creditur uulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior adparuerit morte quam uita. (2.) nam cum se captandum praebuisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptauerat. prosecutus est nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam proneptem. in summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt

Martial 6,63
scis te captari, scis hunc qui captat, auarum,
 et scis qui captat, quid, Mariane, uelit.
tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  scribis et esse tuo uis, furiose, loco.
munera magna tamen misit”. sed misit in hamo;                         5
  et piscatorem piscis amare potest?
hicine deflebit uero tua fata dolore?
  si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.

Pétrone 124,2 ubi [sc. Crotone] quidem paruo deuersorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum aut unde ueniremus.

Schol. Iuu. 3,129 uigilantibus orbis] ad quos heredipeta<e ueniunt>.

Martial 11,44
orbus es et locuples et Bruto consule natus:
  esse tibi ueras credis amicitias?
sunt uerae, sed quas iuuenis, quas pauper habebas.
  qui nouus est, mortem diligit ille tuam.

Martial 12,40
mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
  cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
pedis, dissimulo: gemma uis ludere, uincor:
  res una est, sine me quam facis, et taceo.  
nil tamen omnino praestas mihi. “mortuus – inquis –
  accipiam bene te”. nil uolo: sed morere.

Martial 12,90
pro sene, sed clare, uotum Maro fecit amico,
  cui grauis et feruens hemitritaeos erat,
si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
  ut caderet magno uictima grata Ioui.
coeperunt certam medici spondere salutem.
  ne uotum soluat, nunc Maro uota facit.

Épictète diss. 4,1,148 σοῦ δὲ τίς ἀνάσχοιτο τῶν γραῶν ἐρῶντος καὶ τῶν γερόντων καὶ ἐκείνας ἀπομύσσοντος καὶ ἀποπλύνοντος καὶ δωροδοκοῦντος καὶ ἅμα μὲν νοσούσας θεραπεύοντος ὡς δούλου, ἅμα δ’ ἀποθανεῖν εὐχομένου καὶ τοὺς ἰατροὺς διακρίνοντος, εἰ ἤδη θανασίμως ἔχουσιν;

Lucien dial. mort. 18 (8) [Κ] — Ἑρμόλαον τὸν πάνυ πλούσιον ἄτεκνον ὄντα ἐθεράπευον ἐπὶ θανάτῳ, κἀκεῖνος οὐκ ἀηδῶς τὴν θεραπείαν προσίετο. ἔδοξε δή μοι καὶ σοφὸν τοῦτο εἶναι, θέσθαι διαθήκας εἰς τὸ φανερόν, ἐν αἷς ἐκείνῳ καταλέλοιπα τἀμὰ πάντα, ὡς κἀκεῖνος ζηλώσειεν καὶ τὰ αὐτὰ πράξειεν. [Δ] — τί οὖν δὴ ἐκεῖνος;  [Κ] — ὅ τι μὲν αὐτὸς ἐνέγραψεν ταῖς ἑαυτοῦ διαθήκαις οὐκ οἶδα· ἐγὼ γοῦν ἄφνω ἀπέθανον τοῦ τέγους μοι ἐπιπεσόντος, καὶ νῦν Ἑρμόλαος ἔχει τἀμὰ ὥσπερ τις λάβραξ καὶ τὸ ἄγκιστρον τῷ δελέατι συγκατασπάσας.  [Δ] — οὐ μόνον, ἀλλὰ καὶ αὐτόν σε τὸν ἁλιέα· ὥστε τὸ σόφισμα κατὰ σαυτοῦ συντέθεικας.

Sénèque epist. 95,43 amico aliquis aegro adsidet: probamus. at hoc hereditatis causa facit: uultur est, cadauer expectat. eadem aut turpia sunt aut honesta: refert quare aut quemadmodum fiant.

Sénèque ben. 4,20,3 ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum uidet, qui sperat, cum reddit; ingratum uoco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato uacat cogitare. faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet: si animo eius obuersatur spes lucri, captator est et hamum iacit; ut aues, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic inminet morti et circa cadauer uolat.

Martial 9,9
nil tibi legauit Fabius, Bithynice, cui tu
  annua, si memini, milia sena dabas.
plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
  annua legauit milia sena tibi.

Pline nat. 14,5 postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum.

[Longin] 44,9 ὅπου δὲ ἡμῶν ἑκάστου τοὺς ὅλους ἤδη βίους δεκασμοὶ βραβεύουσι καὶ ἀλλοτρίων θῆραι θανάτων καὶ ἐνέδραι διαθηκῶν, τὸ δ’ ἐκ τοῦ παντὸς κερδαίνειν ὠνούμεθα τῆς ψυχῆς ἕκαστος πρὸς τῆς <φιλοχρηματίας> ἠνδραποδισμένοι, ἆρα δὴ ἐν τῇ τοσαύτῃ λοιμικῇ τοῦ βίου διαφθορᾷ δοκοῦμεν ἔτι ἐλεύθερόν τινα κριτὴν τῶν μεγάλων ἢ διηκόντων πρὸς τὸν αἰῶνα κἀδέκαστον ἀπολελεῖφθαι καὶ μὴ καταρχαιρεσιάζεσθαι πρὸς τῆς τοῦ πλεονεκτεῖν ἐπιθυμίας;

Pétrone 116,6-9 in hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perueniunt, sed quoscumque homines in hac urbe uideritis, scitote in duas partes esse diuisos. (7.) nam aut captantur aut captant. in hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. (8.) qui uero nec uxorem umquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perueniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. (9.) adibitis – inquit – oppidum tamquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadauera quae lacerantur aut corui qui lacerant.