Archives par mot-clé : Gracchus

[Sall.] rep. 2,5-9: l’argumentatio (1)

N.B. En raison de la fermeture de la Sorbonne, un fichier audio commentant ces textes est mis en ligne dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).

1. L’expositio

(5.1.) in duas partes ego ciuitatem diuisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in patres et plebem. antea in patribus summa auctoritas erat, uis multo maxuma in plebe.

Caton pro L. Turio contra Cn. Gellium ( n° 8 frg. 206 Malcovati4 ap. Gell. 14,2,26) atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, siue boni siue mali essent, quod duo res gessissent, uti testes non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum esse.

2. Digression historique

(5.2.) itaque saepius in ciuitate secessio fuit semperque nobilitatis opes deminutae sunt et ius populi amplificatum. (3.) sed plebs eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat neque diuitiis aut superbia sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillimus quisque in aruis aut in militia nullius honestae rei egens satis sibi satisque patriae erat. (4.) sed ubi eos paulatim expulsos agris inertia atque inopia incertas domos habere subegit, coepere alienas opes petere, libertatem suam cum re publica uenalem habere. (5.) ita paulatim populus, qui dominus erat, cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est et pro communi imperio priuatim sibi quisque seruitutem peperit. (6.) haec igitur multitudo primum malis moribus inbuta, deinde in artis uitasque uarias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea uidetur ad capessendam rem publicam.

  • Tibère Gracchus suasio legis agrariae (n° 34 frg. 13 Malcovati4 Plutarque Tib. Gr. 9,5-6) τοῖς δ’ ὑπὲρ τῆς Ἰταλίας μαχομένοις καὶ ἀποθνῄσκουσιν ἀέρος καὶ φωτός, ἄλλου δ’ οὐδενὸς μέτεστιν, ἀλλ’ ἄοικοι  καὶ ἀνίδρυτοι μετὰ τέκνων πλανῶνται καὶ γυναικῶν. […] οὐδενὶ γάρ ἐστιν οὐ βωμὸς πατρῷος, οὐκ ἠρίον προγονικὸν τῶν τοσούτων Ῥωμαίων, ἀλλ’ ὑπὲρ ἀλλοτρίας τρυφῆς καὶ πλούτου πολεμοῦσι καὶ ἀποθνῄσκουσι, κύριοι τῆς οἰκουμένης εἶναι λεγόμενοι, μίαν δὲ βῶλον ἰδίαν οὐκ ἔχοντες.

3. La première réforme : la ciuitas

3.1. Deux propositions

(5.7.) ceterum additis nouis ciuibus magna me spes tenet fore ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe cum illis libertatis retinendae, tum his seruitutis amittendae cura orietur. (8.) hos ego censeo permixtos cum ueteribus nouos in coloniis constituas: ita et res militaris opulentior erit et plebs bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet.

3.2. Difficultés pour César

(6.1.) sed non inscius neque inprudens sum, quom ea res agetur, quae saeuitia quaeque tempestates hominum nobilium futurae sint, quom indignabuntur, omnia funditus misceri, antiquis ciuibus hanc seruitutem inponi, regnum denique ex libera ciuitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in ciuitatem peruenerit. (2.) equidem ego sic apud animum meum statuo: malum facinus in se admittere, qui incommodo rei publicae gratiam sibi conciliet; ubi bonum publicum etiam priuatim usui est, id uero dubitare adgredi, socordiae atque ignauiae duco.

  • Cicéron 10,4,2 (domaine de Cumes, 14/04/49) modo Italia expulit [sc. Caesar] <illum> [sc. Pompeium], nunc alia ex parte persequi, ex alia prouincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus.
  • Cicéron 10,8,2 (domaine des Cumes, 2/05/49) nam caedem uideo si uicerit et impetum in priuatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas nouas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
3.3. L’exemplum de Drusus

(6.3.) M. Druso semper consilium fuit in tribunatu summa ope niti pro nobilitate; neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illei auctores fuerant. (4.) sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dari, uidelicet sibi quisque conscius malo atque infido animo esse, de M. Druso iuxta ac se existumauerunt. (5.) itaque metu ne per tantam gratiam solus rerum poteretur, contra eam nisi sua et ipseius consilia disturbauerunt. (6.) quo tibi, imperator, maiore cura fideique amici et multa praesidia paranda sunt. (7.1.) hostem aduersum deprimere strenuo homini haud difficilest: occulta pericula neque facere neque uitare bonis in promptu est. (2.) igitur, ubi eos in ciuitatem adduxeris, quoniam quidem renouata plebs erit, in ea re maxume animum exerceto, ut colantur boni mores, concordia inter ueteres et nouos coalescat.

  • Platon epist. 7 351 c6-d1 ἃ δὴ Δίων νῦν πράττων, προτιμήσας τὸ πάσχειν ἀνόσια τοῦ δρᾶσαι πρότερον, διευλαβούμενος δὲ μὴ παθεῖν, ὅμως ἔπταισεν ἐπ’ ἄκρον ἐλθὼν τοῦ περιγενέσθαι τῶν ἐχθρῶν, θαυμαστὸν παθὼν οὐδέν.

4. Le studium pecuniae

(7.3.) sed multo maxumum bonum patriae ciuibus, tibi liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. aliter neque priuata res neque publica neque domi neque militiae regi potest. (4.) nam ubi cupido diuitiarum inuasit, neque disciplina neque artes bonae neque ingenium ullum satis pollet, quin animus magis aut minus mature, postremo tamen succumbat. (5.) saepe iam audiui, qui reges, quae ciuitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per uirtutem inopes ceperant: id adeo haud mirandum est. (6.) nam ubi bonus deteriorem diuitiis magis clarum magisque acceptum uidet, primo aestuat multaque in pectore uoluit: sed ubi gloria honorem, magis in dies uirtutem opulentia uincit, animus ad uoluptatem a uero deficit. (7.) quippe gloria industria alitur, ubi eam dempseris, ipsa per se uirtus amara atque aspera est. (8.) postremo ubi diuitiae clarae habentur, ibi omnia bona uilia sunt, fides probitas pudor pudicitia. (9.) nam ad uirtutem una ardua uia est, ad pecuniam qua cuique lubet nititur: et malis et bonis rebus ea creatur.

5. La deuxième réforme : contre l’auaritia

(7.10.) ergo in primis auctoritatem pecuniae demito. neque de capite neque de honore ex copiis quisquam magis aut minus iudicauerit, sicut neque praetor neque consul ex opulentia uerum ex dignitate creetur. (11.) sed de magistratu facile populi iudicium fit: iudices a paucis probari regnum est, ex pecunia legi inhonestum. quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero plures quam iudicant. (12.) neque Rhodios neque alias ciuitates unquam iudiciorum suorum paenituit, ubi promiscue diues et pauper, ut cuique fors tulit, de maximis rebus iuxta ac de minimis disceptat. (8.1.) sed magistratibus creandis haud mihi quidem apsurde placet lex, quam C. Gracchus in tribunatu promulgauerat, ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae uocarentur. (2.) ita coaequantur dignitate pecunia, uirtute anteire alius alium properabit. (3.) haec ego magna remedia contra diuitias statuo. nam perinde omnes res laudantur atque adpetuntur, ut earum rerum usus est. malitia praemiis exercetur: ubi ea dempseris, nemo omnium gratuito malus est. (4.) ceterum auaritia belua fera inmanis intoleranda est: quo intendit, oppida agros fana atque domos uastat, diuina cum humanis permiscet, neque exercitus neque moenia obstant, quominus ui sua penetret; fama pudicitia liberis patria atque parentibus cunctos mortalis spoliat. uerum, (5.) si pecuniae decus ademeris, magna illa uis auaritiae facile bonis moribus uincetur.

  • Platon epist. 8 355 a8-b6 δέξασθε, ὦ Συρακόσιοι, πάντων πρῶτον νόμους οἵτινες ἂν ὑμῖν φαίνωνται μὴ πρὸς χρηματισμὸν καὶ πλοῦτον τρέψοντες τὰς γνώμας ὑμῶν μετ’ ἐπιθυμίας, ἀλλ’ ὄντων τριῶν, ψυχῆς καὶ σώματος ἔτι δὲ χρημάτων, τὴν τῆς ψυχῆς ἀρετὴν ἐντιμοτάτην ποιοῦντες, δευτέραν δὲ τὴν τοῦ σώματος, ὑπὸ τῇ τῆς ψυχῆς κειμένην, τρίτην δὲ καὶ ὑστάτην τὴν τῶν χρημάτων τιμήν, δουλεύουσαν τῷ σώματί τε καὶ ψυχῇ.
  • Platon epist. 7 335 a7-b3 ὧν ὁ φιλοχρήματος πένης τε ἀνὴρ τὴν ψυχὴν οὔτε ἀκούει, ἐάν τε ἀκούσῃ, καταγελῶν, ὡς οἴεται, πανταχόθεν ἀναιδῶς ἁρπάζει πᾶν ὅτιπερ ἂν οἴηται, καθάπερ θηρίον, φαγεῖν ἢ πιεῖν ἢ περὶ τὴν ἀνδραποδώδη καὶ ἀχάριστον, ἀφροδίσιον λεγομένην οὐκ ὀρθῶς, ἡδονὴν ποριεῖν αὑτῷ τοὐμπίμπλασθαι.

6. L’invective contre les nobiles

(8.6.) atque haec ita sese habere tametsi omnes aequi atque iniqui memorant, tamen tibi cum factione nobilitatis haut mediocriter certandum est. quoius si dolum caueris, alia omnia in procliui erunt. (7.) nam ii, si uirtute satis ualerent, magis aemuli bonorum quam inuidi essent. quia desidia et inertia, stupor eos atque torpedo inuasit, strepunt obtrectant. alienam famam bonam suum dedecus aestumant. (9.1.) sed quid ego plura quasi de ignotis memorem? M. Bibuli fortitudo atque animi uis in consulatum erupit; hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. quid ille audeat, quoi consulatus, maximum imperium, maxumo dedecori fuit? (2.) an L. Domiti magna uis est, quoius nullum membrum a flagitio aut facinore uacat? lingua uana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeunt, inhonestissima. (3.) unius tamen M. Catonis ingenium uersutum loquax callidum haud contemno. parantur haec disciplina Graecorum. sed uirtus uigilantia labor apud Graecos nulla sunt. quippe qui domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? (4.) reliqui de factione sunt inertissimi nobiles, in quibus sicut in titulo [corr. Jordan : instituto V] praeter bonum nomen nihil est additamenti. L. Postumii M. Fauonii mihi uidentur quasi magnae nauis superuacuanea onera esse: ubi salui peruenere, usui sunt; si quid aduersi coortum est, de illeis potissimum iactura fit, quia pretii minimi sunt.

  • 9,1 Marcus Calpurnius Bibulus, cos. 59, cf. Cicéron lettres à Atticus de juillet 59 : Att. 2,20,6 cum Archiloquio edicto; 21,4 Archiloquia… edicta Bibuli; Brut. 267 cum… non esset orator
  • 9,2 Lucius Domitius Ahenobarbus, cos. 54, cf. Cicéron Brut. 267 multa cum libertate dicebat ; Virgile Aen. 11,390 an tibi Mauors | uentosa in lingua pedibusque fugacis istis | semper erit? ; Rutilius Lupus RhLM p. 10,31-11,6 Halm μερισμός. hoc schema singulas res separatim disponendo et suum cuique proprium tribuendo magnam efficere utilitatem et inlustrem consueuit. Lycurgi [frg. 104 Sauppe = 4 Burtt]: “cuius omnes corporis partes ad nequitiam sunt appositissimae: oculi ad petulantem lasciuiam, manus ad rapinam, uenter ad auiditatem, membra, quae non possumus honeste appellare, ad omne genus corruptelae, pedes ad fugam, prorsus ut aut ex hoc uitia aut ipse ex uitiis ortus uideatur”.
  • 9,3 Caton d’Utique : cf. Plutarque 2,2 λέγεται [sc. Μάριος] δὲ μήτε γράμματα μαθεῖν Ἑλληνικὰ μήτε γλώττῃ πρὸς μηδὲν Ἑλληνίδι χρῆσθαι τῶν σπουδῆς ἐχομένων, ὡς γελοῖον γράμματα μανθάνειν ὧν οἱ διδάσκαλοι δουλεύοιεν ἑτέροις.
  • 9,4 Lucius Postumius et Marcus Favonius