Archives par mot-clé : Nouius

Le mimicus risus

Cicéron de orat. 2,218 etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breue, illa a ueteribus superior cauillatio, haec altera dicacitas nominata est.

Cicéron orat. 87 sales […] quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. utetur utroque, sed altero in narrando aliquid uenuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt.

Cicéron Att. 1,13,2 (25/01/61) consul autem ipse paruo animo et prauo tamen, cauillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus.

Plaute Truc. 682-686
heus tu! iam postquam in urbem crebro commeo,
dicax sum factus. iam sum caullator probus.
:: quid id est, amabo ? istaec ridicularia,
cauillationes, uis opinor dicere?                                     685
:: ita, ut pauxillum differt a cauillibus.

Cicéron de orat. 2,235 de risu quinque sunt, quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, sitne oratoris risum uelle mouere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera ridiculi.

Cicéron de orat. 2,236 locus autem et regio quasi ridiculi – nam id proxime quaeritur – turpitudine et deformitate quadam continetur; haec enim ridentur uel sola uel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.

Cicéron de orat. 2,239 est etiam deformitatis et corporis uitiorum satis bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, uitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus.

Aristote poet. 1449a34 τὸ γὰρ γελοῖόν ἐστιν ἁμάρτημά τι καὶ αἶσχος ἀνώδυνον καὶ οὐ φθαρτικόν.

Cicéron de orat. 2,242 in re est item ridiculum, quod ex quadam deprauata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: “per tuam nobilitatem, per uestram familiam!” quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa uultus et uocis imitatio? “per tuas statuas!” uero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, uehementius risimus.

Cicéron de orat. 2,242 atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam uideat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum uerborum turpitudine et rerum obscenitate uitanda.

Cicéron de orat. 2,244 in dicto autem ridiculum est id, quod uerbi aut sententiae quodam acumine mouetur; sed ut in illo superiore genere uel narrationis uel imitationis uitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.

Cicéron de orat. 2,245 pusillus testis processit. “Licet – inquit – rogare?” Philippus. tum quaesitor properans “modo breuiter.” hic ille “non accusabis: perpusillum rogabo.” ridicule. sed sedebat iudex L. Aurifex breuior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conuersus; uisum est totum scurrile ridiculum. ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamuis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia.

Cicéron de orat. 2,251-252 atque hoc etiam animaduertendum est, non esse omnia ridicula faceta. quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? sed ore, uultu, {imitandis moribus,} uoce, denique corpore ridetur ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse uelim, sed ut mimum. qua re primum genus hoc, quod risum uel maxime mouet, non est nostrum: morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere. (252.) alterum genus est <in> imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum <uti> licet, si quando, et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris deprauatio, non digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed uix conuiuio liberorum.

Nonius p. 61,1-2 M. = 85 L. sanniones dicuntur a sannis qui sunt in dictis fatui et in motibus et in schemis ; quos moros uocant Graeci.
schol. Pers. 1,62 sanna autem dicitur os distortum cum uultu quod facimus cum alios deridemus. inde sanniones dicti qui non rectum uultum habeant.

Cicéron de orat. 2,255 sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum mouet: quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Nouium uidetur esse misericors ille, qui iudicatum duci uidet: percontatur ita:
      “quanti addictus?” :: “mille nummum.” [Nouius Atell. 115 Ribbeck3 = 110 Frassinetti]
si addidisset tantummodo “ducas licet”; esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit
      “nihil addo, ducas licet”;
addito ambiguo {altero genere ridiculi}, fuit, ut mihi quidem uidetur, salsissimus.

Cicéron de orat. 2,259 est etiam in uerbo positum non insulsum genus ex eo, cum ad uerbum, non ad sententiam rem accipere uideare; ex quo uno genere totus est Tutor, mimus uetus, oppido ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari uolo.

Cicéron de orat. 2,274 sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:
    homo fatuus,
    postquam rem habere coepit, est emortuus.
et
    quid est tibi ista mulier? uxor. similis me dius fidius.
et
    quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
genus hoc leuius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci.

Cicéron de orat. 2,279 me tamen hercule etiam illa ualde mouent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum   a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi uidetur, persalsum illud est apud Nouium:
    “quid ploras, pater?”
    :: “mirum ni cantem: condemnatus sum.” [Nouius Atell. 113-114 Ribbeck3 = 108-109 Frassinetti]

Cicéron orat. 88-89 illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit, nec subobsceno, ne mimicum, nec petulanti, ne improbum, nec in calamitatem, ne inhumanum, nec in facinus, ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. haec enim ad illud indecorum referuntur. (89) uitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo allata, quae plerumque sunt frigida. parcet et amicitiis et dignitatibus ; uitabit insanabilis contumelias ; tantummodo aduersarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo.

Cicéron off. 1,103-04 ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum grauibus seriisque satis fecerimus. ipsumque genus iocandi profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. (104) duplex omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum. obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae uocant ἀποφθέγματα. facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso animo *** [<uel grauissimo> Müller, <uel seuerissimo> Atzert] homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur aut uerborum obscenitas.

Aristote poet. 1461b26-1462a14 πότερον δὲ βελτίων ἡ ἐποποιικὴ μίμησις ἢ ἡ τραγική, διαπορήσειεν ἄν τις. εἰ γὰρ ἡ ἧττον φορτικὴ βελτίων, τοιαύτη δ’ ἡ πρὸς βελτίους θεατάς ἐστιν ἀεί, λίαν δῆλον ὅτι ἅπαντα μιμουμένη φορτική· ὡς γὰρ οὐκ αἰσθανομένων ἂν μὴ αὐτὸς προσθῇ, πολλὴν κίνησιν κινοῦνται, οἷον οἱ φαῦλοι αὐληταὶ κυλιόμενοι ἂν δίσκον δέῃ μιμεῖσθαι, καὶ ἕλκοντες τὸν κορυφαῖον ἂν Σκύλλαν αὐλῶσιν. ἡ μὲν οὖν τραγῳδία τοιαύτη ἐστίν, ὡς καὶ οἱ πρότερον τοὺς ὑστέρους αὐτῶν ᾤοντο ὑποκριτάς· ὡς λίαν γὰρ ὑπερβάλλοντα πίθηκον ὁ Μυννίσκος τὸν Καλλιππίδην ἐκάλει, τοιαύτη δὲ δόξα καὶ περὶ Πινδάρου ἦν· ὡς δ’ οὗτοι ἔχουσι πρὸς αὐτούς, ἡ ὅλη τέχνη πρὸς τὴν ἐποποιίαν ἔχει. τὴν μὲν οὖν πρὸς θεατὰς ἐπιεικεῖς φασιν εἶναι <οἳ> οὐδὲν δέονται τῶν σχημάτων, τὴν δὲ τραγικὴν πρὸς φαύλους· εἰ οὖν φορτική, χείρων δῆλον ὅτι ἂν εἴη. πρῶτον μὲν οὐ τῆς ποιητικῆς ἡ κατηγορία ἀλλὰ τῆς ὑποκριτικῆς, ἐπεὶ ἔστι περιεργάζεσθαι τοῖς σημείοις καὶ ῥαψῳδοῦντα, ὅπερ {ἐστὶ} Σωσίστρατος, καὶ διᾴδοντα, ὅπερ ἐποίει Μνασίθεος ὁ Ὀπούντιος. εἶτα οὐδὲ κίνησις ἅπασα ἀποδοκιμαστέα, εἴπερ μηδ’ ὄρχησις, ἀλλ’ ἡ φαύλων, ὅπερ καὶ Καλλιππίδῃ ἐπετιμᾶτο καὶ νῦν ἄλλοις ὡς οὐκ ἐλευθέρας γυναῖκας μιμουμένων. ἔτι ἡ τραγῳδία καὶ ἄνευ κινήσεως ποιεῖ τὸ αὑτῆς, ὥσπερ ἡ ἐποποιία· διὰ γὰρ τοῦ ἀναγινώσκειν φανερὰ ὁποία τίς ἐστιν· εἰ οὖν ἐστι τά γ’ ἄλλα κρείττων, τοῦτό γε οὐκ ἀναγκαῖον αὐτῇ ὑπάρχειν.