Archives du mot-clé Sisenna

Ratio et consuetudo à la fin de la République à Rome

Cicéron Brut. 258 solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris uides locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipionem : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi – nec omnium tamen ; nam illorum aequales Caecilium et Pacuuium [test. 22 Schierl] male locutos uidemus – : sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc uixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscauerat, recte loquebantur. sed hanc certe rem deteriorem uetustas fecit et Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diuersis locis. quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum prauissima consuetudinis regula.

Cicéron de orat. 3,151-152 in quo non magna laus est uitare uitium – quamquam est magnum – uerum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, uerborum usus et copia bonorum. sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum atque explicandum uidetur.

const. Ath. 2,8  ἔπειτα φωνὴν πᾶσαν ἀκούοντες ἐξελέξαντο τοῦτο μὲν ἐκ τῆς, τοῦτο δὲ ἐκ τῆς· καὶ οἱ μὲν Ἕλληνες ἰδίᾳ μᾶλλον καὶ φωνῇ καὶ διαίτῃ καὶ σχήματι χρῶνται, Ἀθηναῖοι δὲ κεκραμένῃ ἐξ ἁπάντων τῶν Ἑλλήνων καὶ βαρβάρων.

Varron frg. 268 Funaioli = 115 Goetz–Schoell ap. Diom. GL 1,439,15-30 Latinitas est incorrupt{a}e loquendi obseruatio secundum Romanam linguam. constat autem … his quattuor : natura analogia consuetudine auctoritate.

Cicéron Brut. 261 Caesar autem rationem adhibens consuetudinem uitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat.

Sisenna et l’analogie

Cicéron Brut. 228 inferioris autem aetatis erat proxumus L. Sisenna, doctus uir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis, sed neque laboris multi nec satis uersatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere. huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis uincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.

Cicéron Brut. 260 Sisenna defendens dixit quaedam eius [sc. C. Rusi] sputatilica esse crimina. tum C. Rusius : “circumuenior – inquit – iudices, nisi subuenitis. Sisenna quid dicat nescio ; metuo insidias. sputatilica, quid est hoc ? sputa quid sit scio, tilica nescio”. maxumi risus ; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.

Varron entre analogie et usage(s)

Varron ling. 9,18 quare qui ad consuetudinem nos uocant, si ad rectam, sequemur : in eo quoque enim est analogia ; si ad eam inuitant quae est deprauata, ni{c}hilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, {se}quam in ceteris rebus mala exempla : nam ea quoque, cum aliqua uis urget, inuiti sequemur.

Varron ling. 10,73 usui<s> species uidentur esse tres: una consuetudinis ueteris, altera consuetudinis huius, tertia neutra. uetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut albus caldus, albo caldo; neutrae, ut scala scalam, falera faleram. ad quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. prima est qua usi antiqui et nos reliquimus, secunda qua nunc utimur, tertia qua utuntur poetae.

Varron ling. 9,1 * nesciunt docere quam discere quae ignorant : in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας {lei} libros contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus [SVF  II 151 = FDS 640] de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus uerbis et dissimiles similibus esse uocabulis notatas, id quod est uer{b}um, et {cum} Aristarchus, de aequabilitate cum scribit, uerborum similitudinem qua{ru}ndam <in>clinatione{s} sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.

Varron ling. 9,5 alia enim populi uniuersi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. itaque populus uniuersus debet in omnibus uerbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta{e} transilire lineas impune possit.

Varron ling. 9,17 quas nouas uerbi declinationes ratione{s} introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam uerba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. consuetudo loquendi est in motu: itaque sole<n>t fieri et meliora deteriora<et deteriora> meliora; uerba perperam dicta{m} apud antiquos aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. (18.) quare qui ad consuetudinem nos uocant, si ad rectam, sequemur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam inuitant quae est deprauata, ni{c}hilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, {se}quam in ceteris rebus mala exempla.

Varron ling. 9,114 itemque cum ea [sc. analogia] non multo minus quam in omnibus uerbis patiatur uti consuetudo co<m>munis, fatendum illud †quoquando analogian sequi nos debere uniuersos, singulos autem praeterquam in quibus uerbis offensura sit consuetudo co<m>munis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines. neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias.

Le frg. 2 du De analogia de César

César anla. frg. 2 Garcea ap. Gell. 1,10,1-4 uiue ergo moribus praeteritis, loquere uerbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut « tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens uerbum ».

Cf. A. GARCEA, Caesar's De Analogia, Oxford 2012.

L’éloquence de César dans le Brutus cicéronien

La formation de César

Cicéron Brut. 252 sed tamen, Brute – inquit Atticus – de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrumo existimatore saepissume audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissume ; nec id solum domestica consuetudine ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.

Cicéron de orat. 3,45 eam [sc. Laeliuam] sic audio, ut Plautum mihi aut Naeuium uidear audire ; sono ipso uocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre uideatur ; ex quo sic locutum eius patrem iudico, sic maiores ; non aspere …, non uaste, non rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leuiter.

Cicéron Brut. 177 festiuitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L. f. [test. 1 Malcovati4] et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem uehemens, sed nemo unquam urbanitate, nemo lepore, nemo suauitate conditior. sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius sine neruis perspici potest.

Cicéron de orat. 3,48 praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio ueterum oratorum et poetarum.

La rédaction du De analogia

Cicéron Brut. 253 qui{n} etiam in maxumis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissume scripserit primoque in libro dixerit uerborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem ; nam scripsit his uerbis, cum hunc nomine esset adfatus : « ac si, <ut> cogitata praeclare eloqui possent, nonnulli studio et usu elaborauerunt – cuius te paene principem copiae atque inuentorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existumare debemus – hunc facilem et cotidianum nouisse sermonem nunc pro relicto est habendum ? » [César anal. frg. 1 a-b Garcea].

La hiérarchie des vertus du discours

Cicéron de orat. 3,38 linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium.

Cicéron de orat. 3,49 quid multa? tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe uideatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus uelit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret.

Cicéron de orat. 3,52 faciles enim – inquit – Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri uel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, uariae, graues, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident, neque eum oratorem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum uerbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset.

Éloquence et engagement politique

Cicéron Brut. 254-255 tum Brutus : amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inuentorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. quo enim uno uincebamur a uicta Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis communicatum. (255.) hanc autem – inquit – gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non, sed triumphis multorum antepono.

Cicéron Brut. 256 uerum quidem si audire uolumus, omissis illis diuinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus ciuitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus.

La justification historique de l’analogie

Cicéron Brut. 258 solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris uides locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipionem : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi – nec omnium tamen ; nam illorum aequales Caecilium et Pacuuium [test. 22 Schierl] male locutos uidemus – : sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc uixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscauerat, recte loquebantur. sed hanc certe rem deteriorem uetustas fecit et Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diuersis locis. quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum prauissima consuetudinis regula.

const. Ath. 2,8  ἔπειτα φωνὴν πᾶσαν ἀκούοντες ἐξελέξαντο τοῦτο μὲν ἐκ τῆς, τοῦτο δὲ ἐκ τῆς· καὶ οἱ μὲν Ἕλληνες ἰδίᾳ μᾶλλον καὶ φωνῇ καὶ διαίτῃ καὶ σχήματι χρῶνται, Ἀθηναῖοι δὲ κεκραμένῃ ἐξ ἁπάντων τῶν Ἑλλήνων καὶ βαρβάρων.

Sisenna et le néologisme

Cicéron Brut. 228 inferioris autem aetatis erat proxumus L. Sisenna, doctus uir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis, sed neque laboris multi nec satis uersatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere. huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis uincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.

Cicéron Brut. 260 Sisenna defendens dixit quaedam eius [sc. C. Rusi] sputatilica esse crimina. tum C. Rusius : “circumuenior – inquit – iudices, nisi subuenitis. Sisenna quid dicat nescio ; metuo insidias. sputatilica, quid est hoc ? sputa quid sit scio, tilica nescio”. maxumi risus ; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.

Cicéron Brut. 261 Caesar autem rationem adhibens consuetudinem uitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat.

La théorie de la consuetudo chez Varron