Archives par mot-clé : Suetonius

Juvénal 7,98-243

Les historiens (98-104)

uester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima pagina surgit                                      100
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?

Tacite dial. 4,2 … ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.

Tacite dial. 10,5 cum natura tua [sc. Materni] in ipsam arcem eloquentiae ferat.

Suétone frg. 104 Reifferscheid ap. Isid. orig. 6,12,1 quaedam genera librorum certis modulis conficiebantur: breuiori forma carmina atque epistulae, at uero historiae maiori modulo scribebantur.

Les avocats (105-149)

“sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra”.
dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, uel si tetigit latus acrior illo
qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen.                                  110
tunc inmensa caui spirant mendacia folles
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem  
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax                                             115
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi                            120
aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
“Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
egimus”. huius enim stat currus aeneus, alti                                        125
quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curuatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lauari                                              130
qui solet et uexat lutulenta balnea turba
perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina, uillas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
{et tamen est illis hoc utile. purpura uendit}                                       135
causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
et strepitu et facie maioris uiuere census,
sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.  
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.                               140
respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno.                                        145
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia uel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

Tacite dial. 1,1 saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata uix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et aduocati et patroni et quiduis potius quam oratores uocantur.

Les enseignants 1 (les rhéteurs : 150-214)

declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.
occidit miseros crambe repetita magistros.
quis color et quod sit causae genus atque ubi summa                           155
quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,
nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo.
“mercedem appellas? quid enim scio?” “culpa docentis
scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae
nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta                                           160
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,  
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do                                165
ut totiens illum pater audiat?” haec alii sex
uel plures uno conclamant ore sophistae
et ueras agitant lites raptore relicto;
fusa uenena silent, malus ingratusque maritus
et quae iam ueteres sanant mortaria caecos.                                        170
ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
consilia, et uitae diuersum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua uilis tessera uenit
frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta                                175
Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti
lautorum pueros, artem scindes Theodori.
balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
expectet spargatque luto iumenta recenti?                                          180
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem.
quanticumque domus, ueniet qui fercula docte
conponit, ueniet qui pulmentaria condit.                                             185
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
constabit patri quam filius. “unde igitur tot
Quintilianus habet saltus?” exempla nouorum  
fatorum transi. felix et pulcher et acer,                                               190
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
felix orator quoque maximus et iaculator
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem                                      195
edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;
si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sidus et occulti miranda potentia fati?                                                200
seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.
felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,                                      205
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,
qui praeceptorem sancti uoluere parentis
esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles                                   210
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

Les enseignants 2 (les grammairiens : 215-243)

quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),  
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam                               220
institor hibernae tegetis niueique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro,
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas                                 225
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed uos saeuas inponite leges,
ut praeceptori uerborum regula constet,                                              230
ut legat historias, auctores nouerit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,                                      235
quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum                                      240
obseruare manus oculosque in fine trementis.
“haec – inquit – cura; sed cum se uerterit annus,
accipe, uictori populus quod postulat, aurum”.  

La décadence des arts libéraux

  • Sénèque epist. 88,1 de liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia si praeparant ingenium, non detinent.
  • Sénèque epist. 88,37 in his libris [sc. Didymi grammatici] de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre uera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior uixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae erant dediscenda si scires.
  • Perse prol. 8-14
    quis expediuit psittaco suum “chaere”
    picamque docuit nostra uerba conari?
    magister artis ingenique largitor
    uenter, negatas artifex sequi uoces.
    quod si dolosi spes refulserit nummi,
    coruos poetas et poetridas picas
    cantare credas Pegaseium nectar.

Un dialogue à distance avec des auteurs contemporains

Pline le Jeune

Pline epist. 1,13 1. 4-5 (à Sosius Sénécio) magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. […] (4.) nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem, quia non perdidit, perdidisse. (5.) sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. equidem prope nemini defui. erant sane plerique amici; neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet.

Pline epist. 1,10,1 (à Attius Clemens) si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret, multa claraque exempla sunt.

Tacite

Tacite dial. 40,2 est magna illa et notabilis eloquentia alumna licentiae, quam stulti libertatem uocitant, comes seditionum, effrenati populi incitamentum.

Tacite dial. 29,3 iam uero propria et peculiaria huius urbis uitia paene in utero matris concipi mihi uidentur, histrionalis fauor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?

 

Genèse et évolution du corpus Caesarianum

Deux sources : quelle relation ?

Suétone Iul. 56,1-4 reliquit et rerum suarum commentarios Gallici ciuilisque belli Pompeiani. nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli nouissimum imperfectumque librum suppleuerit. (2.) de commentariis Caesaris Cicero in eodem Bruto sic refert: (2.) « commentarios scripsit ualde quidem probandos: nudi sunt, recti et uenusti, omni ornatu orationis tamquam ueste detracta; sed dum uoluit alios habere parata, unde sumerent qui uellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa uolent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit ». (3.) de isdem commentariis Hirtius ita praedicat: « adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus uideatur. <cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio; ceteri enim, quam bene atque emendate,> nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus ». (4.) Pollio Asinius parum diligenter parumque integra ueritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit et quae per se, uel consulto uel etiam memoria lapsus perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse.

Gall. 8 pr. 1-9 coactus adsiduis tuis uocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae uideretur deprecationem habere, difficillimam rem suscepi. (2.) Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae, non conmpetentibus superioribus atque insequentibus eius scriptis, contexui, nouissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem ciuilis dissensionis, cuius finem nullum uidemus, sed uitae Caesaris. (3.) quos utinam qui legent scire possint, quam inuitus susceperim scribendos, quo facilius caream stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. (4.) constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur. (5.) qui sunt editi ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus uideatur. (6.) cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio; ceteri enim quam bene atque emendate, nos etiam quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. (7.) erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum uerissima scientia suorum consiliorum explicandorum. (8.) mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum nouitate aut admiratione nos capiunt, aliter quae pro testimonio sumus dicturi. (9.) sed ego nimirum dum omnes excusationis causas colligo, ne cum Caesare conferar, hoc ipso crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. uale.

La “seconde préface” de Gall. 8

Gall. 8,48,10-11 scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimaui mihi esse faciendum propterea, quod insequens annus L. Paulo C. Marcello consulibus nullas res Galliae habet magnopere gestas. ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario statui.

Cf. J. F. GAERTNER – B.C. HAUSBURG, Caesar and the Bellum Alexandrinum, Göttingen 2013, 15-30; 169-184.