Archives par mot-clé : Tacitus

Juvénal 7,98-243

Les historiens (98-104)

uester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima pagina surgit                                      100
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?

Tacite dial. 4,2 … ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.

Tacite dial. 10,5 cum natura tua [sc. Materni] in ipsam arcem eloquentiae ferat.

Suétone frg. 104 Reifferscheid ap. Isid. orig. 6,12,1 quaedam genera librorum certis modulis conficiebantur: breuiori forma carmina atque epistulae, at uero historiae maiori modulo scribebantur.

Les avocats (105-149)

“sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra”.
dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, uel si tetigit latus acrior illo
qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen.                                  110
tunc inmensa caui spirant mendacia folles
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem  
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax                                             115
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi                            120
aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
“Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
egimus”. huius enim stat currus aeneus, alti                                        125
quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curuatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lauari                                              130
qui solet et uexat lutulenta balnea turba
perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina, uillas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
{et tamen est illis hoc utile. purpura uendit}                                       135
causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
et strepitu et facie maioris uiuere census,
sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.  
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.                               140
respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno.                                        145
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia uel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

Tacite dial. 1,1 saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata uix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et aduocati et patroni et quiduis potius quam oratores uocantur.

Les enseignants 1 (les rhéteurs : 150-214)

declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.
occidit miseros crambe repetita magistros.
quis color et quod sit causae genus atque ubi summa                           155
quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,
nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo.
“mercedem appellas? quid enim scio?” “culpa docentis
scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae
nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta                                           160
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,  
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do                                165
ut totiens illum pater audiat?” haec alii sex
uel plures uno conclamant ore sophistae
et ueras agitant lites raptore relicto;
fusa uenena silent, malus ingratusque maritus
et quae iam ueteres sanant mortaria caecos.                                        170
ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
consilia, et uitae diuersum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua uilis tessera uenit
frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta                                175
Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti
lautorum pueros, artem scindes Theodori.
balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
expectet spargatque luto iumenta recenti?                                          180
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem.
quanticumque domus, ueniet qui fercula docte
conponit, ueniet qui pulmentaria condit.                                             185
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
constabit patri quam filius. “unde igitur tot
Quintilianus habet saltus?” exempla nouorum  
fatorum transi. felix et pulcher et acer,                                               190
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
felix orator quoque maximus et iaculator
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem                                      195
edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;
si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sidus et occulti miranda potentia fati?                                                200
seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.
felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,                                      205
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,
qui praeceptorem sancti uoluere parentis
esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles                                   210
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

Les enseignants 2 (les grammairiens : 215-243)

quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),  
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam                               220
institor hibernae tegetis niueique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro,
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas                                 225
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed uos saeuas inponite leges,
ut praeceptori uerborum regula constet,                                              230
ut legat historias, auctores nouerit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,                                      235
quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum                                      240
obseruare manus oculosque in fine trementis.
“haec – inquit – cura; sed cum se uerterit annus,
accipe, uictori populus quod postulat, aurum”.  

La décadence des arts libéraux

  • Sénèque epist. 88,1 de liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia si praeparant ingenium, non detinent.
  • Sénèque epist. 88,37 in his libris [sc. Didymi grammatici] de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre uera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior uixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae erant dediscenda si scires.
  • Perse prol. 8-14
    quis expediuit psittaco suum “chaere”
    picamque docuit nostra uerba conari?
    magister artis ingenique largitor
    uenter, negatas artifex sequi uoces.
    quod si dolosi spes refulserit nummi,
    coruos poetas et poetridas picas
    cantare credas Pegaseium nectar.

Un dialogue à distance avec des auteurs contemporains

Pline le Jeune

Pline epist. 1,13 1. 4-5 (à Sosius Sénécio) magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. […] (4.) nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem, quia non perdidit, perdidisse. (5.) sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. equidem prope nemini defui. erant sane plerique amici; neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet.

Pline epist. 1,10,1 (à Attius Clemens) si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret, multa claraque exempla sunt.

Tacite

Tacite dial. 40,2 est magna illa et notabilis eloquentia alumna licentiae, quam stulti libertatem uocitant, comes seditionum, effrenati populi incitamentum.

Tacite dial. 29,3 iam uero propria et peculiaria huius urbis uitia paene in utero matris concipi mihi uidentur, histrionalis fauor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?

 

Juvénal 1,147-171

Le schéma apologétique chez Lucilius

  • Luclius 1016 Marw = 30,18 Charpin : et maledicendo in multis sermonibus differs
  • Lucilius 1014 Marx = 30,19 Charpin : idque tuis factis saeuis et tristibus dictis
  • Lucilius 1035 Marx = 30,20 Charpin : nunc, Gai, quoniam incilans nos laedis uicissim
  • Lucilius 1030 Marx = 30,30 Charpin : nolito tibi me maledicere posse putare !
  • Lucilius 1033 Marx = 30,32 Charpin : quem scis tuas omnes maculasque notasque

Le schéma apologétique de la satire 1 de Juvénal

Premier mouvement (v. 147-150a)

nil erit ulterius quod nostris moribus addat
posteritas, eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis,
totos pande sinus.                                                                                            150

Horace sat. 2,1,57-60a
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu mors atris circumuolat alis,
diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
quisquis erit uitae scribam color.

Perse 1,103-106
haec fierent si testiculi uena ulla paterni
uiueret in nobis? summa delumbe saliua
hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis
nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
Deuxième mouvement (v. 150b-153a)

dices hic forsitan “unde  
ingenium par materiae? unde illa priorum
scribendi quodcumque animo flagrante liberet
simplicitas?”

Horace sat. 2,1,60b-62a
o puer, ut sis
uitalis metuo et maiorum nequis amicus
frigore te feriat.

Perse 1,107-110a
sed quid opus teneras mordaci radere uero
auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte
limina frigescant: sonat hic de nare canina
littera.
Troisième mouvement (v. 153b-154)

“cuius non audeo dicere nomen?
quid refert dictis ignoscat Mucius an non?”

Horace sat. 2,1,62b-78a
quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis conponere carmina morem
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui             65
duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello  
famosisque Lupo cooperto uersibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
scilicet uni aequos uirtuti atque eius amicis.            70
quin ubi se a uolgo et scaena in secreta remorant
uirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamuis
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me                 75
cum magnis uixisse inuita fatebitur usque
inuidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido – nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis.

Perse 1,114b-119
discedo. secuit Lucilius urbem,
te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.
omne uafer uitium ridenti Flaccus amico
tangit et admissus circum praecordia ludit,
callidus excusso populum suspendere naso.
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
Quatrième mouvement (v. 155-157)

“pone Tigillinum, taeda lucebis in illa                                      155
qua stantes ardent qui fixo gutture fumant,
et latum media sulcum deducit harena”.

schol. Iuu. 1,155 pone Tigellinum] hoc est in satura: pone te uituperare Tigellinum, quem si laeseris, uiuus ardebis, quemadmodum in munere Neronis uiui arserunt, de quibus ille iusserat cereos fieri, ut lucerent spec<ta>toribus, cum fixa essent guttura, ne se curuarent.

Horace sat. 2,1,79b-83a
equidem nihil hinc diffindere possum.
sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.

Perse 1,119
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
Variation du premier mouvement (v. 158-159)

“qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur
pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?”

Variation du quatrième mouvement (v. 160-170a)

“cum ueniet contra, digito compesce labellum:                             160
accusator erit qui uerbum dixerit ‘hic est’.
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli grauis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens                                    165
infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa.  
inde ira et lacrimae. tecum prius ergo uoluta
haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
paenitet”.                                                                                                           170

Horace sat. 2,1,21-23
quanto rectius hoc quam tristi laedere uersu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.

Horace sat. 2,1,39-42
sed hic stilus haud petet ultro
quemquam animantem et me ueluti custodiet ensis
uagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus?
Final (v. 170b-171)

“experiar quid concedatur in illos
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina”.

Horace sat. 2,1,83b-85
esto, siquis mala; sed bona siquis
iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
opprobriis dignum latrauerit, integer ipse?

Perse 1,119-123a
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle:
auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo
Iliade.

La “distortion temporelle” dans la littérature des époques de Trajan et Hadrien

  • Tacite 3,1 nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerua Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerua Traianus […] natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala.
  • Pline 8,12,4-5 quod si illi nullam uicem nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen uel ingenio hominis pulcherrimo et maximo et in summa seueritate dulcissimo, uel honestate materiae. scribit exitus inlustrium uirorum, in his quorundam mihi carissimorum. uideor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis ueris interesse.
  • Pline 9,13,2 occiso Domitiano statui mecum ac deliberaui, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros uindicandi, se proferendi.

La théorie rhétorique de l’indignatio

Quintilien inst. 11,3,61 quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque uox ut feritur: sed cum sint alii ueri adfectus, alii ficti et imitati, ueri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina et ratione formandi.

Quintilien inst. 6,2,26 summa enim, quantum ego quidem sentio, circa mouendos adfectus in hoc posita est, ut moueamur ipsi. nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si uerba uultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.

Quintilien inst. 6,2,34 nos illi simus quos grauia, indigna, tristia passos queramur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem.

La uituperatio épidictique

Quintilien inst. 3,7,26 laudantur autem urbes similiter atque homines. nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert uetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et uirtutes ac uitia circa res gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. ciues illis ut hominibus liberi sunt decori.