Archives par mot-clé : Vatinius

Vatinius, Cicéron et Calvus

Catulle 52
quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est, Catulle? quid moraris emori?

Cicéron Brut. 283 qui [sc. Caluus ORF n° 165 test. 1] orator fuit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese obseruans metuensque, ne uitiosum conligeret, etiam uerum sanguinem deperdebat. itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, <a> multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, deuorabatur.

Catulle 53
risi nescio quem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus crimina Caluus explicasset,
admirans ait haec manusque tollens,
“di magni, salaputium disertum!”.

Quintilien inst. 10,1,115 inueni qui Caluum [ORF n° 165 test. 5] praeferrent omnibus, inueni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia uerum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et grauis oratio et castigata et frequenter uehemens quoque. imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus, fuit.

Quintilien inst. 12,1,22 quamquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes uideatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Caluoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprendunt, nec Asinio utrique, qui uitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insecuntur.

Quintilien inst. 12,10,13 quem [sc. Ciceronem] tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, uiro molliorem: postea uero quam triumuirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui inuidebant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum inuaserunt.

Tacite dial. 18,5 legistis utique et Calui [ORF n° 165 test. 8 = ELM II n° 187 frg. 1] et Bruti [ORF n° 158 test. 11 = ELM II n° 54 frg. 3] ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Caluum quidem Ciceroni uisum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum; rursusque Ciceronem a Caluo quidem male audisse tamquam solutum et eneruem, a Bruto autem, ut ipsius uerbis utar, tamquam « fractum atque elumbem ».