La prière à Cérès
(6,2,3.) tunc Psyche pedes eius aduoluta et uberi fletu rigans deae uestigia humumque uerrens crinibus suis multiiugis precibus editis ueniam postulabat:
“(4.) per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor
per laetificas messium caerimonias
per tacita secreta cistarum
et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula
(5.) et glebae Siculae sulcamina
et currum rapacem
et terram tenacem
et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula
et luminosarum filiae inuentionum remeacula
et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium,
miserandae Psyches animae supplicis tuae subsiste.
(6.) inter istam spicarum congeriem patere uel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeuiens ira spatio temporis mitigetur uel certe meae uires diutino labore fessae quietis interuallo leniantur.”
hapax : sulcamina, inluminarum, demeacula, remaecula.
La réaction de la déesse
(6,3,1.) suscipit Ceres: “tuis quidem lacrimosis precibus et commoueor et opitulari cupio, sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo. (2.) decede itaque istis aedibus protinus et quod a me retenta custoditaque non fueris optimi consule”.
La prière à Junon
(6,4,1.) “magni Iouis germana et coniuga,
siue tu Sami,
quae sola partu uagituque et alimonia tua gloriatur,
tenes uetusta delubra,
siue celsae Carthaginis,
quae te uirginem uectura leonis caelo commeantem percolit,
beatas sedes frequentas,
(2.) seu prope ripas Inachi,
qui te iam nuptam Tonantis et reginam deorum memorat,
inclitis Argiuorum praesides moenibus,
(3.) quam cunctus oriens Zygiam ueneratur
et omnis occidens Lucinam appellat,
sis meis extremis casibus Iuno Sospita
meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera.
quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subuenire.”
§1 germana et coniuga : cf. Homère κασιγνήτην ἄλοχον ; Virgile Aen. 10,607 o germana mihi atque eadem gratissima coniunx
La réaction de la déesse
(6,4,4.) ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat et protinus: “quam uellem – inquit – per fidem nutum meum precibus tuis accommodare. (5.) sed contra uoluntatem Veneris nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit. tunc etiam legibus quae seruos alienos profugos inuitis dominis uetant suscipi prohibeor”.
Le soliloque auto-exhortatif de Psyché
(6,5,1.) isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum uolatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:
(2.) “iam quae possunt alia meis aerumnis temptari uel adhiberi subsidia,
cui nec dearum quidem quanquam uolentium potuerunt prodesse suffragia?
(3.) quo rursum itaque tantis laqueis inclusa uestigium porrigam
quibusque tectis uel etiam tenebris abscondita magnae Veneris ineuitabiles oculos effugiam?
quin igitur
masculum tandem sumis animum
et cassae speculae renuntias fortiter
et ultroneam te dominae tuae reddis
et uel sera modestia saeuientes impetus eius mitigas?
(4.) qui scias an etiam quem diu quaeritas illic in domo matris repperias?”
sic ad dubium obsequium immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.
Cf. Pasetti L. (1999), « La morfologia della preghiera nelle Metamorfosi di Apuleio », Eikasmos 10, 247-271.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (13 décembre 2018). Les errances de Psyché (met. 6,1-5). LL-HdT. Consulté le 4 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzd4