Caractéristiques générales de la correspondance plinienne
epist. 1,13 1. 4-5 (à Sosius Sénécio) magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. […] (4.) nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem, quia non perdidit, perdidisse. (5.) sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. equidem prope nemini defui. erant sane plerique amici; neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet.
epist. 1,1,1-2 C. Plinius Septicio suo s. frequenter hortatus es ut epistulas, si quas paulo curatius scripsissem, colligerem publicaremque. collegi non seruato temporis ordine (neque enim historiam componebam), sed ut quaeque in manus uenerat. (2.) superest ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii. ita enim fiet, ut eas quae adhuc neglectae iacent requiram et si quas addidero non supprimam. uale.
livres |
Mommsen |
Syme |
Sherwin-White |
1 |
fin 96-97 |
97 (en partie 98) |
96-98 |
2 |
97-100 |
97-100 (ou 101) |
97-100 |
3 |
101 et 102 |
101 (102) |
101-103 (ou 104) |
4 |
104-105 |
103-105 |
104-105 |
5 |
(105-)106 |
105-106 |
105-106 |
6 |
106-107 |
106 |
106-107 |
7 |
107 |
107 |
fin 107 |
8 |
pas avant 108 ou 109 |
108 (avec des exceptions) |
107-108 (avec des exceptions) |
9 |
106-108 (avec des exceptions) |
Les topoi épistolaires et le modèle cicéronien
- Cicéron fam. 15,21,4 (à Trébonius : Rome, fin du 2e mois intercalaire 46) primum enim ego illas Caluo litteras misi non plus quam has quas nunc legis existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus.
Pline epist. 6,16,22 (à Tacite) tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. - Cicéron Att. 8,14,1 (Formies, 2 mars 49) sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus uero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum, et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis cum quasi tecum loquor, cum uero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
Pline epist. 5,1,12 (à Annius Séverus) haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me uel delectant uel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo; deinde quod durum existimabam, te amantissimum mei fraudare uoluptate quam ipse capiebam. - Cicéron fam. 2,4,1 (à Curion : Rome, vers le milieu de 53) epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inuenta res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset.
Pline epist. 3,20,12 (à Maesius Maximus) sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque uelut riui ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus. - Cicéron fam. 11,25,1 (à D. Junius Brutus : Rome, 18 juin 43) ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), <nihil tamen scribere nolebam,> breuitatem secutus sum te magistro.
Pline epist. 9,2,1-3 (à Sabinus) praeterea nec materia plura scribendi dabatur. (2.) neque enim eadem nostra condicio quae M. Tulli, ad cuius exemplum nos uocas. illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua uarietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat; (3.) nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte uolumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere. - Cicéron Att. 12,44,4 (Astura, 13 mai 45) tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita uideo, tamen id ipsum scribas uelim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his uerbis.
Pline epist. 1,11 (à Fabius Iustus) olim mihi nullas epistulas mittis. nihil est, inquis, quod scribam. at hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, uel solum illud unde incipere priores solebant: « si uales, bene est; ego ualeo ». (2.) hoc mihi sufficit; est enim maximum. ludere me putas? serio peto. fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. uale. - Cicéron fam. 15,16,1 (à C. Cassius Longiunus : Rome, vers le 10 janvier 45) puto te iam suppudere quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo; longiores enim <ex>spectabo, uel potius exigam. ego, si semper haberem cui darem, uel ternas in hora darem.
Pline epist. 2,2 (à C. Valérius Paulinus) irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιος semper. haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, grauiter irascor, quod a te tam diu litterae nullae. (2.) exorare me potes uno modo, si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. haec mihi sola excusatio uera, ceterae falsae uidebuntur. non sum auditurus « non eram Romae » uel « occupatior eram »; illud enim nec di sinant, ut « infirmior ». ipse ad uillam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. uale. - Célius ap. Cic. fam. 8,1,1-2 (Rome, après le 24 mai 51) quod tibi decedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paraui qui sic omnia persequeretur ut uerear ne tibi nimium arguta haec sedulitas uideatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum quae domi gerantur fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes quod hunc laborem alteri delegaui, non quin mihi suauissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum uolumen quod tibi misi facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio cuius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animaduertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, <e>dicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. (2.) si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit diligenter tibi perscribemus.
Pline epist. 3,9,27 (à Cornélius Minicianus) dices: « non fuit tanti; quid enim mihi cum tam longa epistula? ». nolito ergo identidem quaerere, quid Romae geratur. et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit. quae omnia uideor mihi non minus breuiter quam diligenter persecutus.
L’épistolographie et les autres genres littéraires
Pline epist. 1,16 C. Plinius Erucio suo s. amabam Pompeium Saturninum (hunc dico nostrum) laudabamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam uarium quam flexibile quam multiplex esset; nunc uero totum me tenet habet possidet. (2.) audiui causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, siue meditata siue subita proferret. adsunt aptae crebraeque sententiae, grauis et decora constructio, sonantia uerba et antiqua. omnia haec mire placent cum impetu quodam et flumine peruehuntur, placent si retractentur. (3.) senties quod ego, cum orationes eius in manus sumpseris, quas facile cuilibet ueterum, quorum est aemulus, comparabis. (4.) idem tamen in historia magis satisfaciet uel breuitate uel luce uel suauitate uel splendore etiam et sublimitate narrandi. nam in contionibus eadem quae in orationibus uis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior. (5.) praeterea facit uersus, quales Catullus meus aut Caluus, re uera quales Catullus aut Caluus. quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris! inserit sane, sed data opera, mollibus leuibusque duriusculos quosdam; et hoc quasi Catullus aut Caluus. (6.) legit mihi nuper epistulas; uxoris esse dicebat. Plautum uel Terentium metro solutum legi credidi. quae siue uxoris sunt ut adfirmat, siue ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam uirginem accepit, tam doctam politamque reddiderit. (7.) est ergo mecum per diem totum; eundem antequam scribam, eundem cum scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem lego. (8.) quod te quoque ut facias et hortor et moneo; neque enim debet operibus eius obesse quod uiuit. an si inter eos quos numquam uidimus floruisset, non solum libros eius uerum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit? (9.) at hoc prauum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia uidere adloqui audire complecti, nec laudare tantum uerum etiam amare contingit. uale.
Pline epist. 7,9 (à Fuscus Salinator fils). C. Plinius Fusco suo s. quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. (2.) utile in primis, et multi praecipiunt, uel ex Graeco in Latinum uel ex Latino uertere in Graecum. quo genere exercitationis proprietas splendorque uerborum, copia figurarum, uis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inueniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. intellegentia ex hoc et iudicium adquiritur. (3.) nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius. magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius. licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis. (4.) audax haec, non tamen improba, quia secreta contentio: quamquam multos uidemus eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. (5.) poteris et quae dixeris post obliuionem retractare, multa retinere plura transire, alia interscribere alia rescribere. (6.) laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo noua uelut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare. (7.) scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. ut enim terrae uariis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur. (8.) uolo interdum aliquem ex historia locum adprendas, uolo epistulam diligentius scribas. nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur. (9.) fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), sed hoc arguto et breui, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit. (10.) lusus uocantur; sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur. atque adeo (cur enim te ad uersus non uersibus adhorter?)
(11.) ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur
si doctos digitos iussaque fiat opus
et nunc informet Martem castamue Mineruam,
nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
utque sacri fontes non sola incendia sistunt,
saepe etiam flores uernaque prata iuuant,
sic hominum ingenium flecti ducique per artes
non rigidas docta mobilitate decet.
(12.) itaque summi oratores, summi etiam uiri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. (13.) nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur. recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in uita atque etiam in foro causisque uersantur. (14.) inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate deuincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus. (15.) habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. aiunt enim multum legendum esse, non multa. (16.) qui sint hi adeo notum probatumque est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his uel istud ipsum quod coeperas scribis? uale.
L’historiographie
Pline epist. 5,8,8-10 (à Titinius Capito) unodeuicensimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem uideo. (9.) quid si huic oneri nouum accesserit? habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diuersa in his ipsis, quae communia uidentur. narrat illa narrat haec, sed aliter: huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conueniunt; (10.) hanc saepius ossa musculi nerui, illam tori quidam et quasi iubae decent; haec uel maxime ui amaritudine instantia, illa tractu et suauitate atque etiam dulcedine placet; postremo alia uerba alius sonus alia constructio.
L’éloquence
Pline epist. 1,2,4 (à Arrianus Maturus) non tamen omnino Marci nostri ληκύθους fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestiuis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes uolebamus.
L’épistolographie
Pline epist. 2,13,7 (à L. Neratius Priscus) ad hoc ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas. amatur a me plurimum nec tamen uincitur.
Le modèle puriste
Quintilien inst. 10,1,99-100 in comoedia maxime claudicamus. licet Varro [frg. 321 Funaioli] Musas, Aeli Stilonis [frg. 50 Funaioli] sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse si Latine loqui uellent […] uix leuem consequimur umbram.
Quintilien inst. 12,10,16 et antiqua quidem illa diuisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.
Suétone poet. 6 p. 34,1-13 Reifferscheid ap. Don. uita Ter. 7 p. 9,2-13 Wessner
Cicero [gramm. frg. 4 Funaioli = carm. p. 237 Soubiran = frg. 2 Blänsdorf4] in Limone hactenus laudat :
tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,
conuersum expressumque Latina uoce Menandrum
in medium nobis sedatis uocibus effers,
quiddam come loquens atque omnia dulcia dicens.
item C. Caesar [carm. frg. 1 Blänsdorf4] :
tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
poneris, et merito, puri sermonis amator.
lenis atque utinam scriptis adiuncta foret uis,
comica ut aequato uirtus polleret honore
cum Graecis, neue hac despectus parte iaceres !
unum hoc maeror ac doleo tibi deesse, Terenti.
La «lettre d’art»
Sénèque epist. 75,1 minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. quis enim accurate loquitur nisi qui uult putide loqui? qualis sermo meus esset si una desideremus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas uolo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
Pline epist. 1,10,9 (à Attius Clemens) distringor officio, ut maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed inlitteratissimas litteras.
exc. rhet. ms. Paris BNF Latin 7530 (VIIIe s.) p. 589,20-23 Halm : quod ad elocutionem attinet, sermo esse debebit purus et simplex, interdum redolens aut figura aut apte interpositis sensibus uel poetarum uel historicorum: uerba simplicia, uerum minime antiqua nec tamen uulgaria ac sordida.
Pline epist. 5,8,6 (à Titinius Capito) egi magnas et graues causas. has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat. nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non incohato est.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (19 novembre 2019). Pline le Jeune et le genre de la «lettre d’art». LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzdl