Le langage tragique de l’In Pisonem : Atrée et Thyeste

L’Atreus d’Accius

Pis. frg. 1 Grimal : pro di inmortales! qui<s> hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium ciuitatis uiderem!

Cicéron nat. deor. 3,68 quid ille funestas epulas fratri comparans nonne uersat huc et illuc cogitatione rationem? … [Accius trag. 200-201 Ribbeck = 31-32 Dangel].

Cicéron de orat. 3,219 aliud [sc. genus uocis] uis, contentum, uehemens, imminens quadam incitatione grauitatis:
     iterum Thyestes Atreum adtractatum aduenit,
     iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat:
     maior mihi moles, maius miscendumst malum,
qui illius acerbum cor contundam et comprimam [Accius trag. 198-201 Ribbeck = 29-32 Dangel].


Cicéron nat. deor. 3,68 nec tamen ille ipse est praetereundus,
     qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum,
de quo recte et uerissume loquitur Atreus:
     quod re in summa summum esse arbitror
     periclum, matres coinquinari regias,
     contaminari stirpem, admisceri genus.
at ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
     addo huc quod mihi portento caelestum pater
     prodigium misit, regni stabilimen mei,
     agnum inter pecudes aurea clarum coma [Accius trag. 209-211 Ribbeck = 37-39 Dangel].
uideturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? nec uero scaena solum referta est his sceleribus sed multo uita communis paene maioribus.

Pis. 82 sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem ueterem uocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. quamquam, quod ad me attinet,
          numquam istam imminuam curam infitiando tibi [Accius trag. 234 Ribbeck = 42 Dangel],
tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam.

Ascon. Pis. p. 16,17-18 Clark : prope notius est quam ut indicandum sit hunc uersum esse L. Acci poetae et dici a Thyeste Atreo.

Accius trag. 226 Ribbeck = 57 Dangel ap. Cic. off. 1,97 natis sepulchro ipse es parens.

Cicéron Sest. 102 est labor, non nego; pericula magna, fateor;
      multae insidiae sunt bonis [Accius trag. 214 Ribbeck = 45 Dangel]
uerissime dictum est; sed te
      id quod multi inuideant multique expetant inscitiast,
– inquit –
      postulare, nisi laborem summa cum cura ecferas [Accius trag. 215-216 Ribbeck = 62-63 Dangel].
nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi ciues,
      oderint, dum metuant [Accius trag. 203-204 Ribbeck = 47 Dangel];
praeclara enim illa praecepta dederat iuuentuti.

Cicéron Planc. 59 quin etiam, ne forte ille [sc. Marcus filius] sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere – quamquam ad praecepta aetas non est grauis – quae rex ille a Ioue ortus suis praecepit filiis:
      uigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
      id quod multi inuideant – 
nostis cetera. nonne, quae scripsit grauis et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret?

Cicéron Phil. 1,34 quod uidemus etiam in fabula illi ipsi qui
     oderint, dum metuant [Accius trag. 203-204 Ribbeck = 47 Dangel]
dixerit perniciosum fuisse.

Le Thyestes d’Ennius

Pis. 43-44 neque uero ego, si umquam uobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiuerunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae uolgi animos non sapientium mouentis, ut tu naufragio expulsus uspiam
         saxis fixus asperis, euisceratus
         latere penderes – ut ait ille – saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro [Ennius trag. 309-310 Ribbeck = 296-297 Jocelyn].
(44.) non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humanum. 

Pis. frg. 2 Grimal : equidem nihil malui; uos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.

Pis. 99 numquam ego sanguinem expetiui tuum […] si tibi euenerit quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram.

 

 


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (17 octobre 2021). Le langage tragique de l’In Pisonem : Atrée et Thyeste. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzey


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.