La question de la crudelitas et le deuil public

Pis. 14 idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, grauis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus Semiplacentinus Caluentius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere. hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudauit. crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animaduersio quidem et iudicium senatus. quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuuandum!

(15.) quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem ciuitatis, totam rem publicam prouinciae praemio uendidisti? quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuuerunt. uoluit ille senatum interficere, uos sustulistis; leges incendere, uos abrogastis; ui terrere patriam, uos adiuuistis. quid est uobis consulibus gestum sine armis? incendere illa coniuratorum manus uoluit urbem, uos eius domum quem propter urbs incensa non est. ac ne illi quidem, si habuissent uestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis priuare uoluerunt, sed his stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putauerunt. caedem illi ciuium, uos seruitutem expetistis. hic uos etiam crudeliores; huic enim populo ita fuerat ante uos consules libertas insita ut ei mori potius quam seruire praestaret. (16.) illud uero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. neque enim me stante et manente in urbis uigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium uictore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. a me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto uobis ducibus mactatus essem. quod autem maius indicium exspectatis nihil inter uos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum uitam obicere uoluistis?

(17.) sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. tu es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum uestis mutatione declarandum censuisset, cum uideres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis uidetur senatus in conseruanda patria fuisse crudelis. (18.) edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus uitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad uestitum rediret. quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? maerorem relinquis, maeroris aufers insignia; eripis lacrimas non consolando sed minando. quod si uestem non publico consilio patres conscripti, sed priuato officio aut misericordia mutauissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum uero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicae lugere uetuisti. at quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio; cur non meis inimicis meis copiis restitissem. quasi uero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed aduocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret.

La crudelitas des adversaires

  • Pis. 11 omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum uerum etiam crudelissime praefuisti.
  • Pis. 31 tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum testem sceleris et crudelitatis tuae <in> maledicti et contumeliae loco ponere?
  • Pis. 66 nam quod uobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc uero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse uideatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil proteruius, nihil nequius.
  • Pis. 85 cognoscis ex particula parua scelerum et crudelitatis tuae genus uniuersum.
  • Cicéron prou. 2 quod si ille, et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam uerborum grauitate esse notandos putauit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates?
  • Cicéron prou. 8 nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus uestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de prouincia quod agitur, id disputo.
  • Cicéron dom. 23 sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende uerbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non uox sceleris et crudelitatis tuae.
  • Cicéron dom. 75 utrum me patria sic accepit, ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod uos, Catilinae gregales, de me dicere solebatis?
  • Cicéron dom. 94 exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium ciuium studiis desideratum, repetitum, arcessitum uident.
  • Cicéron dom. 146 non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permouet.
  • Cicéron Sest. 22 ego autem, – uere dicam, iudices, – tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putaui.
  • Cicéron Sest. 32 erat igitur in luctu senatus, squalebat ciuitas publico consilio ueste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas uectigalium, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decreuisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum uestitum senatores redirent. quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere uetuit? parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem ueste significarent? siue illa uestis mutatio ad luctum ipsorum siue ad deprecandum ualebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare?
  • Cicéron Sest. 145 ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: euersa domus est, fortunae uexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore uolutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut leuissime dicam, certe protexeram; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem inuidorum.

Les lieux communs de l’indignatio

Cicéron inu. 1,102 septimus locus est, per quem indignamur, quod taetrum, crudele, nefarium, tyrannicum factum esse dicamus per uim manum opulentiam; quae res ab legibus et ab aequabili iure remotissima sit.

rhet. Her. 2,49 septimus locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuria mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de uita dimicatur.

Le statut de la vengeance

Cicéron inu. 2,65-66 ac naturae quidem ius esse, quod nobis non opinio, sed quaedam innata uis adferat, ut religionem, pietatem, gratiam, uindicationem, observantiam, ueritatem. (66.) […] uindicationem, per quam uim et contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus a nobis et nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimur.

Cicéron inu. 2,161 naturae ius est quod non opinio genuit, sed quaedam in natura uis inseuit, ut religionem, pietatem, gratiam, uindicationem, obseruantiam, ueritatem. […] uindicatio, per quam uis aut iniuria et omnino omne, quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (18 octobre 2021). La question de la crudelitas et le deuil public. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzez


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.