Pis. 18b-22 at quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio; cur non meis inimicis meis copiis restitissem. quasi uero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed aduocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret. (19.) ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti uolebam, ab hoc eiecto cadauere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam. consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali inuenire non possem, qui tantam rei publicae causam grauitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a uobis consulibus conuersum, alterum rei publicae penitus ereptum. ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset. (20.) alia enim causa praestantissimi uiri, Q. Metelli, fuit, quem ego ciuem meo iudicio cum deorum immortalium laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo uiro et consuli et sextum consuli et eius inuictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari, an cum altero barbaro Epicureo, cum altero Catilinae lanternario consule? neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae nauem gubernassem saluamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem. (21.) alios ego uidi uentos, alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed his unum me pro omnium salute obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o uaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex ciuili cruore, ex omni scelerum importunitate et flagitiorum impuritate concretum, atque eodem in templo, eodem et loci uestigio et temporis, arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti. (22.) quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis denique in publico uidit? cum conlegae tui domus cantu et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in conuiuio saltaret; in quo cum illum saltatorium uersaret orbem, ne tum quidem fortunae rotam pertimescebat. hic autem non tam concinnus helluo nec tam musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum conuiuium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an uomuerit an effuderit.
La deuotio de Cicéron
- Cicéron Sest. 49 seruaui igitur rem publicam discessu meo.
- Cicéron dom. 95 erat res post natos homines pulcherrima !
- Cicéron dom. 64 meliore condicione … quam Decii.
- Cicéron off. 1,61 <hinc no>ster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit.
- Accius praet. 15 Ribbeck = 680 Dangel : patris exemplo et me dicabo atque animam deuoro hostibus.
Tite-Live 8,9,5-8 pontifex eum togam praetextam sumere iussit et uelato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere:
[1] “Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, Diui Nouensiles, Di Indigetes, Diui, quorum est potestas nostrorum hostiumque, Dique Manes,
[2] uos precor ueneror, ueniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium uim uictoriam prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
[3] sicut uerbis nuncupaui, ita pro re publica <populi Romani> Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium,
[4] legiones auxiliaque hostium mecum Deis Manibus Tellurique deuoueo”.
Cicéron p. red. ad Quir. 1 quod [2] precatus [1] a Ioue Optimo Maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum [4] me fortunasque meas [3] pro uestra incolumitate otio concordiaque deuoui, ut, [A] si meas rationes umquam uestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea uoluntate susceptam, [B] sin et ea quae ante gesseram conseruandae ciuitatis causa gessissem et illam miseram profectionem [3bis] uestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, [4 bis] id in me uno potius quam in optimo quoque et uniuersa ciuitate defigerent, – hoc si animo in uos liberosque uestros fuissem, ut aliquando uos patresque conscriptos Italiamque uniuersam memoria mei misericordia desideriumque teneret: eius deuotionis me esse conuictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio diuino immortalique uestro maxime laetor.
Cicéron dom. 145 …uos [sc. Iouem Capitolinum Optimum Maximum, Iunonem Reginam, Mineruam] sum testatus, uobis me ac meos commendaui, meque atque meum caput ea condicione deuoui ut, [B] si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, uigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum ciuium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, [A] sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem auulsus a meis sustinerem: hanc ego deuotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique conuictam esse et commissam putabo.
Cicéron Catil. 2,11 suscipio inimicitias hominum perditorum.
Cicéron Catil. 4,19 habetis ducem memorem uestri, oblitus sui.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (9 novembre 2021). Le départ de Cicéron. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzf1