Cicéron Pis. 56-58
(56.) at audistis, patres conscripti, philosophi uocem. negauit se triumphi cupidum umquam fuisse. o scelus, o pestis, o labes! cum exstinguebas senatum, uendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam euertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede prouinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? saepe enim uidi qui et mihi et ceteris cupidiores prouinciae uiderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. (57.) quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. nam ut leuitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est {leuis} animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus uerae uirtutis honestissimus, repudiare. cum uero non modo non postulante atque cogente sed inuito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, prouincia tibi ista manupretium fuerit euersae per te et perditae ciuitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu uelles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuuentute, cum mare uastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat? (58.) non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; errauit enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphauit. Crasse, pudet me tui. quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni uolueris a senatu? P. Seruili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. o stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui triumpharint!
Épicure GV frg. 6,81 Arrighetti οὐ λύει τὴν τῆς ψυχῆς ταραχὴν οὐδὲ τὴν ἀξιόλογον ἀπογεννᾷ χαρὰν οὔτε πλοῦτος ὑπάρχων ὁ μέγιστος οὔθ’ ἡ παρὰ τοῖς πολλοῖς τιμὴ καὶ περίβλεψις οὔτ’ ἄλλο τι τῶν παρὰ τὰς ἀδιορίστους αἰτίας.
Épicure RS frg. 5,141 Arrighetti ἔνδοξοι καὶ περίβλεπτοί τινες ἐβουλήθησαν γενέσθαι, τὴν ἐξ ἀνθρώπων ἀσφάλειαν οὕτω νομίζοντες περιποιήσεσθαι. ὥστ’ εἰ μὲν ἀσφαλὴς ὁ τῶν τοιούτων βίος, ἀπέλαβον τὸ τῆς φύσεως ἀγαθόν· εἰ δὲ μὴ ἀσφαλής, οὐκ ἔχουσιν οὗ ἕνεκα ἐξ ἀρχῆς κατὰ τὸ τῆς φύσεως οἰκεῖον ὠρέχθησαν.
Cicéron fin. 1,35 at magnum periculum adiit. — in oculis quidem exercitus. — quid ex eo est consecutus? — laudem et caritatem, quae sunt uitae sine metu degendae praesidia firmissima.
Épicure frg. 1,120a Arrighetti ap. Diog. Laert. 10,120a εὐδοξίας ἐπὶ τοσοῦτον προνοήσεσθαι, ἐφ’ ὅσον μὴ καταφρονήσεσθαι.
Épicure frg. 549 Usener ap. Plut. mor. 1099 f7 [Non posse suauiter uiui secundum Epicurum] καὶ μὴν ἀπὸ δόξης γίνεσθαί τινας ἡδονὰς Ἐπίκουρος ὡμολόγει.
Plutarque mor. 1129 a10-b5 [De latenter uiuendo] εἰ δ’ ἐκ τοῦ βίου καθάπερ ἐκ συμποσίου φῶς ἀναιρεῖς τὴν γνῶσιν, ὡς πάντα ποιεῖν πρὸς ἡδονὴν ἐξῇ λανθάνουσιν, <λέγε μοι> ‘λάθε βιώσας’ [Épicure frg. 551 Usener]. […] ταῦτα δεῖται σκότους τὰ τέλη, ταῦτα νυκτός, ἐπὶ ταῦτα τὴν λήθην καὶ τὴν ἄγνοιαν.
Cicéron Pis. 59-61
(59.) sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus {Epicurus}, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? fertur ille uir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. non didicit eadem ista quae tu. mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus uerbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. ualebis apud hominem uolitantem gloriae cupiditate uir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: “quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster diuinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati”. non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse uidebit iratos. (60.) uertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: “quid tandem habet iste currus, quid uincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, uehi per urbem, conspici uelle. quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad uoluptatem corporis possis. (61.) quin tu me uides qui, ex qua prouincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii leuitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male uestitis ad portam Caelimontanam sitiens peruenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae uacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit:
‘ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται”[Plaute trin. 419]”.
Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum reuocare possis.
Cicéron Brut. 252 de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrumo existimatore saepissume audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissume; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.
Épicure RS frg. 5,1 Arrighetti τὸ μακάριον καὶ ἄφθαρτον οὔτε αὐτὸ πράγματα ἔχει οὔτε ἄλλῳ παρέχει, ὥστε οὔτε ὀργαῖς οὔτε χάρισι συνέχεται· ἐν ἀσθενεῖ γὰρ πᾶν τὸ τοιοῦτον.
Cicéron Pis. 62-63a
(62.) o tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni uix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, auo tuo, dignum esse uideatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostrae ciuitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate uir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagrauit. eorum neuter triumphauit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putauit. tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi “idiotae”, ut tu appellas, praeclara duxerunt. (63.) quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parua aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, uirtutis insignia 63.5 contemnere debuisti. neque uero contempsisti, sis licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus conuicio uerberari noluisti.