Pison et la vie des épicuriens à Rome

La corruption morale de Pison

(63.b) iam uides – quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem – et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. (64.) num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque uita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut uerius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo [edd. : desperatissimo codd. : despectissimo recc.] antelaturus? age, senatus odit te – quod eum tu facere iure concedis – adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; uidere equites Romani non possunt, quo ex ordine uir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per seruos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. (65.) fac huius odi tanti ac tam uniuersi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. da te populo, committe ludis. sibilum metuis? ubi sunt uestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo uerba atque ineptiae. sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. conuiuium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis “idiotis” relinquet. (66.) solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis uoluptates anteferre. nam quod uobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc uero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse uideatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil proteruius, nihil nequius. (67.) luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. est enim quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum – laudabo inimicum – quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio [corr. Ant. Augustinus : solio codd.] ministretur. ubi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat; mensam tolli iubet.

  • Épicure GV frg. 6,29 Arrighetti παρρησίᾳ γὰρ ἔγωγε χρώμενος φυσιολογῶν χρησμῳδεῖν τὰ συμφέροντα πᾶσιν ἀνθρώποις μᾶλλον ἂν βουλοίμην, κἂν μηδεὶς μέλλῃ συνήσειν, ἢ συγκατατιθέμενος ταῖς δόξαις παρποῦσθαι τὸν πυκνὸν παραπίπτοντα παρὰ τῶν πολλῶν ἔπαινον.

  • Épicure frg. 401 Usener ap. Cic. Tusc. 2,28 quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem?

  • Épicure frg. 69 Usener ap. Cic. fin. 2,48 si ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait [sc. Epicurus] eos uoce inani sonare (his enim uerbis utitur).

  • Épicure frg. 1,120a Arrighetti ap. Diog. Laert. 10,120a εὐδοξίας ἐπὶ τοσοῦτον προνοήσεσθαι, ἐφ’ ὅσον μὴ καταφρονήςεσθαι.

  • Épicure RS 27 frg. 5,148 ὧν ἡ σοφία παρασκευάζεται εἰς τὴν τοῦ ὅλου βίου μακαριότητα πολὺ μέγιστόν ἐστιν ἡ τῆς φιλίας κτῆσις.

  • Épicure frg. 227 Arrighetti ap. Athen. 12,546f ἀρχὴ καὶ ῥίζα παντὸς ἀγαθοῦ ἡ τῆς γαστρὸς ἡδονή.

Philodème de Gadara

(68.) dicet aliquis: “unde haec tibi nota sunt?” non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. est quidam Graecus qui cum isto uiuit, homo, uere ut dicam – sic enim cognoui – humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una uiueret nec fere umquam ab eo discederet. non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae uoluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. (69.) itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur. Graecus primo distinguere et diuidere illa quem ad modum dicerentur; iste “claudus”, quem ad modum aiunt, “pilam”; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare uelle, Epicurum diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis uoluptatibus. (70.) quid multa? Graecus facilis et ualde uenustus nimis pugnax contra imperatorem [V : senatorem Ω] populi Romani esse noluit. est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festiuum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. in quo reprehendat eum licet, si qui uolet, modo leuiter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. deuenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque aduena quo tot sapientes et tanta ciuitas. reuocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam uerebatur. rogatus, inuitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conuiuiorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis uersibus expresserit, (71.) in quibus, si qui uelit, possit istius tamquam in speculo uitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni uererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil uolo. qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et grauior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho ualde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, uirtutis continet et offici et bene uiuendi disciplinam; quam qui profitetur grauissimam sustinere mihi personam uidetur. (72.) sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinauit.

    • Asconius 16,12-13 Clark Philodemus significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciua.
    • Cicéron Sest. 23 laudabat homo doctus [sc. Piso] philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores uoluptatis.

    • Philodème PHerc. 1427 frg. 1,6-8 Longo Auricchio = c. 230,6-8 Nicolardi
      ιν’ οὕ̣τως ὁ κα-
      λούμενος γένη[ται] τ̣ῶν
      τυφλ̣ῶν σφα̣ι̣ρ̣[ι]σμός.

    • Épicure frg. 22,1 Arrighetti ap. Athen. 12,546e οὐδὲ γὰρ ἔγωγε ἔχω τί νοήσω τἀγαθὸν ἀφαιρῶν μὲν τὰς διὰ χυλῶν ἡδονάς, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι’ ἀφροδισίων, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι’ ἀκροαμάτων, ἀφαιρῶν δὲ καὶ τὰς διὰ μορφῆς κατ’ ὄψιν ἡδείας κινήσεις.

    • Épicure frg. 89 Arrighetti ap. D. L. 10,6,5 παιδείαν δὲ πᾶσαν, μακάριε, φεῦγε τἀκάτιον ἀράμενος.

    • Épicure frg. 1,121b Arrighetti ap. D. L. 10,121b ποιήματά τε ἐνεργείᾳ οὐκ ἂν ποιῆσαι [sc. ὁ σοφός].

    • Cicéron de orat. 2,18 ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci ineptum appellent, non reperies. omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines uisum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
    •  Cicéron Q. fr. 1,1,16 (Rome, début 59) atque etiam e Graecis ipsis diligenter cauendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt uetere Graecia digni; nunc uero fallaces sunt permulti et leues et diuturna seruitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego uniuersos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque <consuetudine> coniungi dico oportere: nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt: non enim aut audent aduersari nostris uoluntatibus et {non} inuident non nostris solum uerum etiam suis.
    • Cicéron p. red. in sen. 14 cum uero etiam litteras studere incipit et beluus immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus, non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno uerbo uoluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de uirtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patriam subeunda adhortantur, sed eos, qui disputent horam nullam uacuam uoluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque uersari.

    • Philodème AP 11,44
      αὔριον εἰς λιτήν σε καλιάδα, φίλτατε Πείσων,
       ἐξ ἐνάτης ἕλκει μουσοφιλὴς ἕταρος
      εἰκάδα δειπνίζων ἐνιαύσιον· εἰ δ’ ἀπολείψῃς
       οὔθατα καὶ Βρομίου χιογενῆ πρόποσιν,
      ἀλλ’ ἑτάρους ὄψει παναληθέας, ἀλλ’ ἐπακούσῃ                                           5
       Φαιήκων γαίης πουλὺ μελιχρότερα·
      ἢν δέ ποτε στρέψῃς καὶ ἐς ἡμέας ὄμματα, Πείσων,
       ἄξομεν ἐκ λιτῆς εἰκάδα πιοτέρην.

 


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (30 novembre 2021). Pison et la vie des épicuriens à Rome. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzf3


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.