Pison, Pompée et le De consulatu suo cicéronien

Pis. 72-75 qui [sc. Piso] modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem laudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, “non illa tibi – inquit – inuidia nocuit sed uersus tui”. nimis magna poena te consule constituta est siue malo poetae siue libero. “scripsisti enim:
      cedant arma togae [Cicéron carm. frg. 11 Blänsdorf]”.
quid tum? “haec res tibi fluctus illos excitauit”. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: “uelitis iubeatis ut quod M. Cicero uersum fecerit…”, sed “quod uindicarit”. (73.) uerum tamen, quoniam te non Aristarchum sed Phalarim grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum uersum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto uersu reprendas,
      cedant arma togae.
“tuae dicis – inquit – togae summum imperatorem esse cessurum”. quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est uerbis sed fustibus. non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum gladium unius imperatoris, sed quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more locutus hoc intellegi uolui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. (74.) quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta: probabit genus ipsum et agnoscet, neque te nihil sapere mirabitur. “at in altero illo – inquit – haeres,
      concedat laurea laudi”.
immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. nam cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, uis, Pompeium inimicum mihi isto uersu esse factum, ut si uersus mihi nocuerit, ab eo quem is uersus offenderit uideatur mihi pernicies esse quaesita. (75.) omitto nihil istum uersum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno uiolare uersu. sed sit offensus primo: nonne compensabit cum uno uersiculo tot mea uolumina laudum suarum? quod si est commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non ciuis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter uersum fuisset?

La genèse du De consulatu suo

Cicéron Arch. 28 quas res nos in consulatu nostro uobiscum simul pro salute huius <urbis> atque imperi et pro uita ciuium proque uniuersa re publica gessimus, attigit hic uersibus atque inchoauit [sc. Archias].

Cicéron Att. 1,16,15, Rome 05-06/61 : praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit.

Cicéron Att. 2,3,4, Rome 12/60 : haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς Calliope ipsa praescripserit…

Cicéron carm. frg. 11 Blänsdorf

cedant arma togae, concedat laurea laudi (Pis. 72-74 ; off. 1,77)

cf. Plaute cist. 201 perdite perduelles, parite laudem et lauream.

[Salluste] in Cic. 6 egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis uerbis insectabere?
      cedant arma togae, concedat laurea linguae
quasi uero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit.

[Cicéron] in Sall. 7 an ego tunc falso scripsi
      cedant arma togae,
qui togatus armatos et pace bellum oppressi?

Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni:
      cedant arma togae, concedat laurea linguae
et
      o fortunatam natam me consule Romam!
et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit.

laus Pis. 35-36
sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente
laurea facundis, cesserunt arma togatis.

Pline nat. 7,117 salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.

Plutarque Cic. 51,1 (comp. Dem. et Cic. 2,1) τὰ ὅπλα δεῖ τῇ τηβέννῳ καὶ τῇ γλώττῃ τὴν θριαμβικὴν ὑπείκειν δάφνην.

Ennius ann. 268-273 Vahlen = 2482-53 Skutsch
pellitur e medio sapientia, ui geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
haud doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitias agitantes,
non ex iure manu consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.

Cicéron Mur. 30 quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli.

 


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée.

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.