Veranius et Fabullus
Le séjour en Espagne
Catulle 9
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
uenistine domum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
uenisti. o mihi nuntii beati! 5
uisam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque sauiabor.
o quantumst hominum beatiorum, 10
quid me laetius est beatiusue?
Catulle 12
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque uino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamuis sordida res et inuenustast. 5
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta uel talento
mutari uelit: est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos 10
exspecta, aut mihi linteum remitte;
quod me non mouet aestimatione,
uerumst mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus 15
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.
La cohors de Pison
Catulle 28
Pisonis comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
uappa frigoraque et famem tulistis? 5
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello?
o Memmi, bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus irrumasti. 10
sed, quantum uideo, pari fuistis
casu: nam nihilo minore uerpa
farti estis. pete nobiles amicos!
at uobis mala multa di deaeque
dent, opprobria Romuli Remique. 15
5. uappa, cf. Pline nat. 14,125 aliqua est musti picea natura uitiumque musto quibusdam in locis iterum sponte feruere, qua calamitate deperit sapor: uappae accidit nomen, probrosum etiam hominum, cum degenerauit animus .
Catulle 10
Varus me meus ad suos amores
uisum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente uisumst,
non sane illepidum neque inuenustum.
huc ut uenimus, incidere nobis 5
sermones uarii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi, id quod erat, nihil neque ipsis
nunc praetoribus esse nec cohorti, 10
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
“at certe tamen – inquiunt – quod illic
natum dicitur esse, comparasti 15
ad lecticam homines”. ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
“non – inquam – mihi tam fuit maligne,
ut, prouincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos”. 20
at mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui ueteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
“quaeso – inquit mihi – mi Catulle, paulum 25
istos commoda! nam uolo ad Serapim
deferri”. “mane – inquii puellae –
“istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis,
Cinnast Gaius, is sibi parauit. 30
uerum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi paratis.
sed tu insulsa male et molesta uiuis,
per quam non licet esse neglegentem”.
Catulle 47
Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
uos Veraniolo meo et Fabullo
uerpus praeposuit Priapus ille?
uos conuiuia lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in triuio uocationes?
Les caractéristiques du proconsulat de Pison selon Cicéron
Cicéron Pis. 88 legatorum tuorum optimus abs te quisque uiolatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, uir fortis, interfectus iussu tuo.
Cicéron Pis. 69 itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur.
admissarius cf. Plaute mil. 1111-1113 abi sis hinc, nam tu quidem | ad equas fuisti scitus admissarius, | qui consectare qua maris qua feminas
Cicéron Pis. 67 est enim quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, <est> tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum – laudabo inimicum – quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. ubi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat; mensam tolli iubet.
Cicéron Pis. 40 quid tandem erat actum aut gestum in tua prouincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? uexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an obsessio militaris uiae, an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia?
Cicéron Sest. 21-22 alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati fauemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia ualet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum uidebant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas uideretur, fauebant, gaudebant, et ad integritatem maiorum spe sua hominem uocabant materni generis obliti. […] (22.) […] animus eius uultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit.
Le rôle de Philodème de Gadara
Philodème 23 Page = AP 11,44 (Φιλοδήμου)
αὔριον εἰς λιτήν σε καλιάδα, φίλτατε Πείσων,
ἐξ ἐνάτης ἕλκει μουσοφιλὴς ἕταρος
εἰκάδα δειπνίζων ἐνιαύσιον· εἰ δ’ ἀπολείψῃς
οὔθατα καὶ Βρομίου Χιογενῆ πρόποσιν,
ἀλλ’ ἑτάρους ὄψει παναληθέας, ἀλλ’ ἐπακούσῃ 5
Φαιήκων γαίης πουλὺ μελιχρότερα·
ἢν δέ ποτε στρέψῃς καὶ ἐς ἡμέας ὄμματα, Πείσων,
ἄξομεν ἐκ λιτῆς εἰκάδα πιοτέρην.
Catulle 13
cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di fauent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et uino et sale et omnibus cachinnis. 5
haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,
cenabis bene: nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suauius elegantiusuest: 10
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque;
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
8 cf. Aphranius 410-411 Ribbeck = 411-412 Daviault : tanne arcula | tua plena est aranearum ; Plaute aul. 84 ita inaniis sunt oppletae atque araneis
11-12 cf. Homère Od. 18,192-194 κάλλεϊ μέν οἱ πρῶτα προσώπατα καλὰ κάθηρεν | ἀμβροσίῳ, οἵῳ περ ἐϋστέφανος Κυθέρεια | χρίεται, εὖτ' ἂν ἴῃ Χαρίτων χορὸν ἱμερόεντα.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (19 avril 2022). Pison et son entourage. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzfd