Nigidius Figulus GRFF test. 17 ap. Gell. 19,14,3-4 Nigidianae autem commentationes non proinde in uolgus exeunt, et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est. (4.) sicuti sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi.
La nature et l’ordre des voyelles
Nigidius GRFF 16 ap. Gell. 19,14,5-6 cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici uocales appellant, uerba haec scripsit, quae relinquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem. (6.) A et O semper principes sunt, I et V semper subditae, E et subit et praeit; <praeit> in Euripo, subit in Aemilio. si quis putat praeire V in his, Valerius, Vennonius, Volusius, aut I in his, iampridem, iecur, {iocum}, iucundum, errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne uocales quidem sunt.
La nasale vélaire
Nigidius Figulus GRFF 16 ap. Gell. 19,14,7 inter litteram N et G est alia uis, ut in nomine anguis et angari et ancorae et increpat et incurrit et ingenuus. in omnibus enim his non uerum N, sed adulterinum ponitur. nam N non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.
Digrammes inutiles
Nigidius GRFF 18 ap. Gell. 19,14,8 Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui OY ex O et Y scripserunt, <quantae,> [sc. eos arcesso Swoboda] qui EI ex E et I; illud enim inopia fecerunt [sc. Graeci], hoc nulla re subacti [sc. Romani ?].
Terentianus Maurus GL VI 329 = v. 141 Cignolo
quam [sc. V littera] scribere Graius, nisi iungat <ο>υ, nequibit
Terentianus Maurus GL VI 338 = v. 430-433 Cignolo
E, deinde ἰῶτα (Graeca quod dipthongos ει sonat),
non erit semper necesse copulatas scribere,
seu Latina seu iugetur Graeca longa syllaba,
ἰῶτα solum quod uidemus saepe produci uel I.
La lettre X et l’aspiration
Nigidius Figulus GRFF 19-20 ap. Victorin. GL VI 8,16-9,1 = 4 § 5 Mariotti: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram, sed notam adspirationis tradidit.
Nigidius Figulus GRFF 19 ap. Victorin. GL VI 21,1-4 =4 § 77 Mariotti: posteaquam a Graecis ξ et a nobis X recepta est, abiit et illorum et nostra perplexa ratio et in primis obseruatio Nigidii, qui in libris suis X littera non est usus antiquitatem sequens.
Nigidius Figulus GRFF 21 ap. Gell. 13,6,3 P. Nigidius in commentariis grammaticis: «rusticus fit sermo – inquit – si adspires perperam».
Cicéron orat. 160 quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos ut nusquam nisi in uocali aspiratione uterentur, loquebar sic ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem; aliquando, idque sero, conuicio aurium cum extorta mihi ueritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reseruaui. Orciuios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius [cf. ann. 178. 275 Vahlen2 = 166. 475 Skutsch], nunquam Pyrrhum;
ui patefecerunt Bruges [Enn. scen. 176 Vahlen2 = 334 Jocelyn],
non Phryges: ipsius antiqui declarant libri. nec enim Graecam litteram adhibebant – nunc autem etiam duas – et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui ; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.
Homophones et allographes
Nigidius GRFF 9-12 ap. Gell. 13,26 P. Nigidii [GRFF 9] uerba sunt ex commentariorum grammaticorum uicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: «deinde – inquit – uoculatio qui poterit seruari, si non sciemus in nominibus, ut Valeri, utrum interrogandi an uocandi sint? nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde nouissima deicitur; at in casu uocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt». (2.) sic quidem Nigidius dici praecipit. sed si quis nunc Valerium appellans in casu uocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur. (3.) summum autem tonum προσῳδίαν acutam dicit et, quem accentum nos dicimus, uoculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetiuum dicimus. (4.) id quoque in eodem libro Nigidiano [GRFF 10] animaduertimus: «si huius – inquit – amici uel huius magni scribas, unum I facito extremum; sin uero hi magnei, hi amicei casu multitudinis recto, tum ante I scribendum erit E, atque id ipsum facies in similibus». item [Nigid. GRFF 11]: «si huius terrai scribas, I littera sit extrema, si huic terrae per E scribendum est». item [Nigid. GRFF 12]: «mei qui scribit in casu interrogandi, uelut cum dicimus mei studiosus, per I unum scribat, non per E; at cum mi<tte mih>ei [add. Holford-Strevens], tum per E et I scribendum est, quia dandi casus est». (5.) haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimauimus.
L’énigme du casus interrogandi
Aulu-Gelle 20,6,7-9 dubium porro – inquit [sc. Sulpicius Apollinaris] – non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: nostri <paenitet, nostri> [add. Fr. Skutsch] oblitus est, nostri misertus est, quo dicitur: mei paenitet, mei misertus est, mei oblitus est. (8.) mei autem casus interrogandi est, quem genetiuum grammatici uocant, et ab eo declinatur, quod est ego. […] (9.) sic namque Plautus declinauit in Pseudulo in hisce uersibus: […]
mei te rogandi [me interrogandi codd. Non. 501,14 M. = 504 L.] et tis respondendi mihi.
Ammonios in int. CAG IV.5 2,9-21ἀλλὰ τοῦ λόγου πέντε ὄντων εἰδῶν, τοῦ τε κλητικοῦ ὡς τὸ [Il. 3,182]
ὦ μάκαρ Ἀτρείδη,
καὶ τοῦ προστακτικοῦ ὡς τὸ [Il. 8,399 al.]
βάσκ’ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα,
καὶ τοῦ ἐρωτηματικοῦ ὡς τὸ [Il. 21,150 ; Od. 1,170 al.]
τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν;
καὶ τοῦ εὐκτικοῦ ὡς τὸ [Od. 4,341 al.]
αἲ γάρ, Ζεῦ τε πάτερ,
καὶ ἐπὶ τούτοις τοῦ ἀποφαντικοῦ, καθ’ ὃν ἀποφαινόμεθα περὶ ὁτουοῦν τῶν πραγμάτων οἷον [Od. 4,379. 468]
θεοὶ δέ τε πάντα ἴσασι,
‘πᾶσα ψυχὴ ἀθάνατος’.
Aristote poet. 1457a18-22 πτῶσις δ’ ἐστὶν ὀνόματος ἢ ῥήματος ἡ μὲν κατὰ τὸ τούτου ἢ τούτῳ σημαῖνον καὶ ὅσα τοιαῦτα, ἡ δὲ κατὰ τὸ ἑνὶ ἢ πολλοῖς, οἷον ἄνθρωποι ἢ ἄνθρωπος, ἡ δὲ κατὰ τὰ ὑποκριτικά, οἷον κατ’ἐρώτησιν ἐπίταξιν· τὸ γὰρ ἐβάδισεν; ἢ βάδιζε πτῶσις ῥήματος κατὰ ταῦτα τὰ εἴδη ἐστίν.
Nigidius GRFF 32 ap. Gell. 17,13,1-2. 11 quin particula, quam grammatici coniunctionem appellant, uariis modis sententiisque conectere orationem uidetur. (2.) aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes uel interrogantes uel exhortantes dicimus quin uenis? quin legis? quin fugis?, aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori uidetur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit. […] (11.) quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii commentariis, quod grammaticos inscripsit.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (17 mars 2025). Nigidius Figulus et la dissymétrie entre l’oral et l’écrit. LL-HdT. Consulté le 11 août 2026 à l’adresse https://doi.org/10.58079/13hqn