Cicéron
Cicéron nat. deor. 2,149 primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam uox principium a mente ducens percipitur et funditur. deinde in ore sita lingua est finita dentibus; ea uocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos uocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris.
Cicéron nat. deor. 2,93 hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque indiuidua ui et grauitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et uiginti formae litterarum uel aureae uel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici; quod nescio an ne in uno quidem uersu possit tantum ualere fortuna.
Cicéron GRFF 3a ap. Vel. Long. GL VII 54,16-17 = § 5.1 Di Napoli: in plerisque Cicero uidetur auditu emensus scriptionem, qui et Aiiace<m> [corr. Vrsinus ed. pr.] et Maiiam per duo I{i} [corr. Keil] scribenda existimauit.
Cicéron GRFF 3 ap. Quint. inst. 1,4,11 sciat [sc. grammaticus] etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si est, etiam iungetur ut consonans.
César
La notation du i intervocalique
César GRFF 15 = anal. fr. 2 Garcea ap. Prisc. GL II 14,10-14 unde Pompeiii quoque genetiuum per tria I scribebant, quorum duo superiora loco consonantium accipiebant, ut si dicas Pompelli; nam tribus I iunctis qualis possit syllaba pronuntiari? quod Caesari doctissimo artis grammaticae placitum a Victore [Victorino Bondam 1759: 307, Garcea] quoque in arte grammatica de syllabis comprobatur.
Caesellius Vindex (?) ap. Cassiod. orth. GL VII 206,6-15 = § 10.69-70, 73-76 Stoppacci: Pompeiius Tarpeiius et eiius per duo II scribenda sunt et propter sonum (plenius enim sonant) et propter metra: numquam enim longa fiet syllaba, nisi per I geminum scribatur. […] quidam huius Pompei Tarpei, hi Pompei Tarpei, his Pompeis Tarpeis per unum I scribunt; nonnulli pusillo diligentiores alteram I his addunt: ego quoque tertiam addendam praecipio: si enim, ut docui, nominatiuus duo II habet pro duabus consonantibus, haec perire nulla declinatione possunt, quae tamen omnimodis modernus usus excludit.
Charisius p. 98,17-99,19 Barwick: Lucilius Aemilius et cetera nomina quae ante V habent I duplici I genetiuo singulari finiri debent, ut necesse sit aduersus obseruationem nominum nominatiuo non minorem fieri genetiuum; idque Varro [GRFF 252 = 120 Goetz–Schoell] tradens adiecit uocatiuum quoque singularem talium nominum per duplex I scribi debere, sed propter differentiam casuum corrumpi. Lucilius tamen et per unum I genetiuum scribi posse existimat, ait [Lucil. 1294-1295 Marx] enim
seruandi numeri et uersus faciendi,
nos Caeli Numeri numerum ut seruemus modumque.
numquam enim hoc intulisset, nisi et Caelium et Numerium per II, <huius Caelii> huius Numerii, faciendum crederet, denique et in libro VIIII sic ait [Lucil. 362-363 Marx],
porro hoc si filius Luci
fecerit, I solum, ut Corneli Cornificique,
et paulo post [Lucil. 366 Marx]
pupilli pueri Lucili, hoc unius fiet.
et Plinius [dub. serm. frg. 37 Mazzarino2 = 16 Della Casa] quoque dubii sermonis V adicit esse quidem rationem per duo I scribendi, sed multa iam consuetudine superari. Varro enim opinionem de uocatiuo casu traditam infirmat, quod hic pius huius pii in uocatiuo pii faciat. adeo enim {non} semper uocatiuus casus eandem scripturam patitur quam genetiuus.
Le « son intermédiaire » (sonus medius)
Cornutus GRFM 9 ap. Cassiod. GL VII 150,10-17 = § 1.49-52 Stoppacci: lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et siqua similia sunt, quomodo scribi debent? quaesitum est. Terentius Varro [GRFF 269 = 68 Goetz–Schoell] tradidit Caesarem [Caes. GRFF test. 5 = anal. fr. 5 Garcea] per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam. sed ego in antiquiorum multo libris, quam Gaius Caesar est, per V pleraque scripta inuenio, <ut> optumus, intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxume, monumentum, contumelia, minume. melius tamen est et ad enuntiandum et ad scribendum I litteram pro V ponere, in quod iam consuetudo inclinauit.
Quintilien inst. 1,7,21 iam optimus maximus, ut mediam I litteram, quae ueteribus V fuerat, acciperent, C. primum Caesaris {in}scriptione [corr. Funaioli 1808: 383 : inscriptione BH, Cousin cum pler. edd. : in scriptione Colson 1924: 98-99 dub. : instructione A] traditur factum.
Vélius Longus GL VII 67,3-5 = § 8.1.1 Di Napoli: uarie etiam scriptitatum est mancupium aucupium manubiae, siquidem C. Caesar per I scripsit, ut apparet ex titulis ipsius, at Augustus {I} per V, ut testes sunt eius inscriptiones.
Marius Victorinus GL VI 9,1-6 = § 4.5-6 Mariotti: Licinius Caluus [Calv. GRFF p. 440 = ORF 37] Q littera non est usus. «consultum senati» ipse scripsit, et ad C. Caesarem [Calv. ELM II n° 187 fr. 4] «senatus consultum». idem «optimus maximus» scripsit, non ut nos per V litteram. diuus Augustus [Augustus GRFF test. 6 = ELM II n° 151 fr. 108l] genetiuo casu «huius domos meae» per O, non ut nos per V litteram scripsit. Messala [Messalla GRFF p. 427 = ORF 26], Brutus [Brut. GRFF p. 439 = ORF 33], Agrippa [Vipsan. Agrippa GRFF test. 1] pro sumus simus.
Les semiuocales
César GRFF 13 = anal. fr. 6 Garcea ap. [Prob.] GL IV 50,19-28: nunc quaeritur de consonantibus, quare in duas partes diuidantur, hoc est in semiuocales et mutas. hac de causa, quoniam semiuocales maiorem potestatem habent quam mutae. nam cum omnes artis latores, praecipueque Caesar, propter rationem metricam et structurarum qualitates singularum litterarum sonos ponderarent, hac ratione semiuocales mutis praeferendas iudicauerunt, quod semiuocales geminatae ad sonum uocalibus occurrunt, hoc est ut syllabam facere possint, ut puta fla ars mons iners et cetera talia; at uero mutae geminatae, si uocalibus occurrant, nec syllabam nec sonum scilicet facere possint. quis enim B C D K P Q T G geminatas uocalibus misceat et sonum syllabae potest audire ?
Pompée GL V 199,10-19 multi dicunt, utrum lac dicamus an lact. et re uera si quaeras, hoc rite facit nec aliud. nam si dixeris lac, erit genetiuus lacis, quem ad modum allec allecis. lectum est hoc saepius, praecipue apud Varronem [GRFF 273 = 119 Goetz & Schoell]. ille dicit : lac non debemus dicere, sed lact. sed dixit Caesar [GRFF 14 = anal. fr. 7 Garcea] contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari. C autem et T duae mutae sunt. ergo exclusi sumus ab illa regula. superest ut sequamur regulam Plauti, lacte ut dicamus : habemus in Baccidibus [Plaut. Bacch. 1143]
sicut lacte lactis simile.
et quidem dixi has rationes. scire autem debes quod hodie illud sequimur, quod dixit Vergilius, lac, et remansit illa consuetudo.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (24 mars 2025). Analyses phonétiques chez Cicéron et César. LL-HdT. Consulté le 11 août 2026 à l’adresse https://doi.org/10.58079/13k4f