Les éléments suprasegmentaux dans la réflexion de Varron

La notation des quantités et les syllabes

Varro GRFF 272 ap. Scaur. GL VII 32,21-33,10 singularis numerus per unam I litteram scribitur, ut docilis facilis, pluralis autem per E et I ut facileis docileis, ut ex hoc appareat utrum singularis sit appellatio an pluralis. […] si autem cum eadem littera, aliud breue, aliud longum est, ut illa pila, apices ibi poni debent ubi isdem litteris alia atque alia res designatur, ut uénit et uenit, áret et aret, légit et legit, ceteraque his similia. super I tamen litteram apex non ponitur: melius enim in longum producetur. ceterae uocales quom eodem ordine positae diuersa significant, apice distinguuntur, ne legens dubitatione impediatur, hoc est ne uno sono eaedem pronuntientur.

Martianus Capella 3,264-267 syllaba igitur dicta est quod iunctis litteris sonitum simul accipientibus informetur. cuius, ut dixi, tres partes esse non dubium est: de iunctura, de fastigio aut de longitudinibus. (265.) iuncturae sunt genera quattuor, duo naturalia, duo historica. naturalia sunt cum quaeritur unaquaeque syllaba utrum ex una, an gemina, an neutra parte iungatur, et utrum litterae quae inter se copulari non possunt adiecta alia littera socientur, ut M et N, dum non coeant, uocali accedente sociantur, ut in amni et somno; quae iuncturarum genera ex hoc quod in litteris memorata sunt transeantur. (266.) historica uero illa coniunctio est cum ex litteris quae inter se poterunt copulari diuersitas fandi non easdem nec pares numero sociarit. scribimus nos enim Musarum primam syllabam duabus litteris, Graeci tribus. Lucilius in datiuo casu A et E coniungit dicens huic Terentiae, Orbiliae, †Licinius A et I et Lucretius crebro et noster Maro aulai [Verg. Aen. 3,354], pictai [Verg. Aen. 9,26]. (267.) item duae iuncturae sunt cum sociamus syllabas propter pedem uel uersum, ut duae in una repente depereant, ut in synaliphe, uel cum litterae excluduntur e uerbo, ut in ecthlipsi.

Les prosôdiaiaccentus

Varron GRFF 278 ap. explan. in Don. GL IV 525,18-526,3 in accentu materia locus et natura prosodiae breuissime conprehensa sunt. nam materia esse ostenditur uox, et ea quidem qua uerba possunt sonare, id est scriptilis; locus autem syllaba, quoniam haec propria uerbi pars est, quae recipit accentum. natura uero prosodiae in eo est, quod aut sursum est aut deorsum: nam in uocis altitudine omnino spectatur, adeo ut, si omnes syllabae pari fastigio uocis enuntientur, prosodia sit nulla. scire autem oportet uocem, sicut omne corpus, tres habere distantias, longitudinem altitudinem crassitudinem. longitudinem tempore ac syllabis metimur: nam et quantum temporis enuntiandis uerbis teratur, et quanto numero modoque syllabarum unum quodque sit uerbum, plurimum refert. altitudinem discernit accentus, cum pars uerbi aut in graue deprimitur aut sublimatur in acutum. crassitudo autem in spiritu est, unde etiam Graeci adspirationem appellant: nam omnes uoces aut aspirando facimus pinguiores, aut sine aspiratu pronuntiando tenuiores.

Aristote poet. 56b31-34 ταῦτα δὲ διαφέρει σχήμασίν τε τοῦ στόματος καὶ τόποις καὶ δασύτητι καὶ ψιλότητι καὶ μήκει καὶ βραχύτητι ἔτι δὲ ὀξύτητι καὶ βαρύτητι καὶ τῷ μέσῳ· περὶ ὧν καθ’ ἕκαστον ἐν τοῖς μετρικοῖς προσήκει θεωρεῖν.

Varron GRFF 282 ap. explan. GL IV 529,27-530,8 praeterea minus reliquis notam, primum quod ea sit principium aliarum, ut μέση in musica est initium cantionis, et omnium rerum initia semper obscura sint; dein quod omne medium in angustis non uideatur, ut punctum in quamuis magno orbe, quod uocant κέντρον. nullum esse corpus, ubi non sit medium, et omnem uocem corpus esse; omnem igitur uocem medium habere. quod enim fuit deorsum prius in medium succedere, quam euolet sursum, et quod sursum est ante eodem uenire quam deorsum, quare utriusque compitum medium esse.

Les notae

Varron GRFF 282 ap. explan. GL IV 532,16-28 acutae nota est uirgula a sinistra parte dextrorsum sublime fastigata; grauis autem notatur simili uirgula ab eadem parte depresso fastigio. quae notae demonstrant omnem acutam uocem sursum esse et grauem deorsum. ipsum etiam musicorum docetur diagrammate, in quo tropi pro acumine uocum superiores scribuntur; denique summus hyperlydius, quia acutissimus; infimus hypodorius, quo nullus est grauior. flexa autem prosodia, quod duplex est et ex acuta grauique ficta, notam habet nomini potestatique respondentem: nam a sinistro cum surgens arduo fastigio et sursum molli curuatura dextrouersum flexa praecipiti cliuo deprimitur et speciem pronae litterae C efficit, priorem acutam et posteriorem grauem sibi inesse significat. mediae uero, cuius nunc usus non habetur, notam non ponimus, quia neque a maioribus accepimus neque fingere possumus.

Varron GRFF 46 ap. Rufin. GL VI 555,11-15 = p. 8,11-15 d’Alessandro: Varro de lingua latina ad Marcellum sic: «quare in huiusce modi locis poni oportet notam I transuersam inter syllabas, frequentius ad extremum uersum senarium et similes, si pro longa breuem habebunt extremam, ut in hoc [Ter. Phor. 35]:
      amicus summus meus et popularis Geta.

La représentation de la voix

Varron GRFF 288 ap. Aphthon. GL VI 55,20-56,2 apud nos autem uersus dictus est a uersuris, id est a repetita scriptura ex ea parle in quam desinit. primis enim temporibus, sicut quidam adserunt, sic soliti erant scribere, ut, cum a sinistra parte initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem uersum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent: quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem genus scripturae dicebant bustrophedon a boum uersatione, unde adhuc in arando ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur uersura proprio uocabulo nuncupatur.

 

 

Alessandro Garcea
Alessandro Garcea

OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (7 avril 2025). Les éléments suprasegmentaux dans la réflexion de Varron. LL-HdT. Consulté le 9 août 2026 à l’adresse https://doi.org/10.58079/13p40


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.