Ennius, Tiron et les autres affranchis
Isidore orig. 1,22 (Suétone frg. 106 Reifferscheid) uulgares notas Ennius [GRFF test. 3] primus mille et centum inuenit. notarum usus erat ut, quidquid pro con{ten}tione [Lindsay : contentione Spevak, qui tamen uertit ‘à l’assemblée’] aut {in} [del. Lindsay, seru. Spevak] iudiciis diceretur, librarii scriberent conplures simul astantes, diuisis inter se partibus, quot quisque uerba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro [GRFF test. 18] Ciceronis libertus commentus [TU1X : commentatus U2WABCIKLM] est notas, sed tantum praepositionum. (2.) post eum Vipsanius [WX : uipsānius T uirsannius U uipsamnius C uir samnius A2KL : uir sāmius M uiper samnius A1B], Philargius [X Lind. : Filargius rell. codd., Spevak : cf. GRFF p. 570] et Aquila [et ala C : cf. GRFF p. 570-571] libertus Maecenatis [mecenans C : mecenatus A] alius alias addiderunt. deinde Seneca [senecta U1 : senegas C1 : senica AKL : cf. GRFM test. fals. 1], contractu omnium digestoque et aucto numero, opus efficit in quinque milia. notae autem dictae eo, quod uerba uel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam legentium reuocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.
[Probus] litt. sing. GL IV 171,4-8 apud ueteres cum usus notarum nullus esset, propter scribendi difficultatem [corr. Mommsen : facultatem codd.], maxime in senatu qui scribendo aderant, ut celeriter dicta comprehenderent, quaedam uerba atque nomina ex communi consensu primis litteris notabant et singulae litterae quid significarent, in promptu erat.
Jérôme chr. a. Abr. 2013 = 4 p. C. (Suétone frg. 105 Reifferscheid) M. Tullius Tiro [GRFF test. 2] Ciceronis libertus, qui primus notas commentus est, in Puteolano praesidio usque ad centesimum annum consenescit.
Augustin doctr. 2,26 ex eo genere [sc. litterarum figurarum] sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.
Ennius ann. 625 Vahlen2 o multum ante alias infelix littera theta

Sénèque epist. 90,25 quid uerborum notas quibus quamuis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? uilissimorum mancipiorum ista commenta sunt: sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum magistra est.
Dion Cassius 55,7 τοιοῦτος μὲν ὁ Μαικήνας ἐγένετο, καὶ οὕτω τῷ Αὐγούστῳ ἐχρῆτο· πρῶτός τε κολυμβήθραν θερμοῦ ὕδατος ἐν τῇ πόλει κατεσκεύασε, καὶ πρῶτος σημεῖά τινα γραμμάτων πρὸς τάχος ἐξεῦρε, καὶ αὐτὰ διὰ Ἀκύλου ἀπελευθέρου συχνοὺς ἐξεδίδαξε.
Sénèque apocol. 9,2 is [sc. Ianus pater] multa diserte, quod in foro uiu<eb>at, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt.
L’emploi de la tachygraphie à l’époque républicaine
Plutarque Cato 23,3 τοῦτον μόνον ὧν Κάτων εἶπε διασῴζεσθαί φασι τὸν λόγον, Κικέρωνος τοῦ ὑπάτου τοὺς διαφέροντας ὀξύτητι τῶν γραφέων σημεῖα προδιδάξαντος, ἐν μικροῖς καὶ βραχέσι τύποις πολλῶν γραμμάτων ἔχοντα δύναμιν, εἶτ’ ἄλλον ἀλλαχόσε τοῦ βουλευτηρίου σποράδην ἐμβαλόντος. οὔπω γὰρ ἤσκουν οὐδ’ ἐκέκτηντο τοὺς καλουμένους σημειογράφους, ἀλλὰ τότε πρῶτον εἰς ἴχνος τι καταστῆναι λέγουσιν.
Suétone Iul. 55,3 pro Quinto Metello non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam.
Asconius Mil. p. 42,2-4 Clark: manet autem illa quoque excepta eius oratio. scripsit uero hanc, quam legimus, ita perfecte ut iure prima haberi potest.
Cicéron Att. 13,25,3 (45 a. C.) sed, quaeso, epistula mea ad Varronem ualdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo {at ego} ne Tironi quidem dictaui, qui totas περιοχὰς persequi solet, sed Spintharo syllabatim.
Quelques distinctions théoriques
[Probus] inst. art. GL IV 118,24-28 sunt nomina, quae ex una littera intelleguntur, ut puta M., et significat Marcus; sunt quae duabus, ul puta Gn., et signiflcat Gnaeus; sunt quae tribus, ut puta Sex., et significat Sextus; sunl quae quattuor, ut puta reip., et significat rei publicae; sunt quae quinque, ut puta trib. p., et signiflcat tribunus plebis.
Paul dig. 37 1,6,2 (Lenel I n° 577) notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro uicesimo quinto ad edictum scribit.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (3 mai 2025). Tiron et l’histoire de la tachygraphie à Rome. LL-HdT. Consulté le 12 juin 2026 à l’adresse https://doi.org/10.58079/13uy4