Tra eloquenza e grammatica: il ruolo dalla scrittura

Cicerone

Cicerone nat. deor. 2,149 primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam uox principium a mente ducens percipitur et funditur. deinde in ore sita lingua est finita dentibus ; ea uocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos uocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris.

Cicerone gramm. fr. 3a Funaioli ap. Vel. Long. GL VII 54,16‑17 = §5.1 Di Napoli: in plerisque Cicero uidetur auditu emensus scriptionem, qui et Aiiace<m> [corr. Vrsinus ed. pr.] et Maiiam per duo I{i} [corr. Keil] scribenda existimauit.

Cicerone gramm. fr. 3 Funaioli ap. Quint. inst. 1,4,11 sciat [sc. grammaticus] etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere ; quod si est, etiam iungetur ut consonans.

Cesare

La notazione di i intervocalico

Cesare anal. fr. 4 Garcea ap. Prisc. GL II 14,10‑14 unde Pompeiii quoque genetiuum per tria I scribebant, quorum duo superiora loco consonantium accipiebant, ut si dicas Pompelli; nam tribus I iunctis qualis possit syllaba pronuntiari? quod Caesari doctissimo artis grammaticae placitum a Victore [Victorino corr. Bondam 1759 : 307, Garcea] quoque in arte grammatica de syllabis comprobatur.

Cesellio Vindice (?) ap. Cassiod. orth. GL VII 206,6‑15 = §10.69‑70, 73‑76 Stoppacci: Pompeiius Tarpeiius et eiius per duo II scribenda sunt et propter sonum (plenius enim sonant) et propter metra : numquam enim longa fiet syllaba, nisi per I geminum scribatur. […] quidam huius Pompei Tarpei, hi Pompei Tarpei, his Pompeis Tarpeis per unum I scribunt ; nonnulli pusillo diligentiores alteram I his addunt : ego quoque tertiam addendam praecipio : si enim, ut docui, nominatiuus duo II habet pro duabus consonantibus, haec perire nulla declinatione possunt, quae tamen omnimodis modernus usus excludit.

Carisio p. 98,17‑99,19 Barwick: Lucilius Aemilius et cetera nomina quae ante V habent I duplici I genetiuo singulari finiri debent, ut necesse sit aduersus obseruationem nominum nominatiuo non minorem fieri genetiuum ; idque Varro [Varro fr.  252 Funaioli = 120 Goetz–Schoell] tradens adiecit uocatiuum quoque singularem talium nominum per duplex I scribi debere, sed propter differentiam casuum corrumpi. Lucilius tamen et per unum I genetiuum scribi posse existimat, ait [Lucil. 1294‑1295 Marx] enim
     seruandi numeri et uersus faciendi,
     
nos Caeli Numeri numerum ut seruemus modumque.
numquam enim hoc intulisset, nisi et Caelium et Numerium per II, <huius Caelii> huius Numerii, faciendum crederet, denique et in libro VIIII sic ait [Lucil. 362‑363 Marx],
     porro hoc si filius Luci
     
fecerit, I solum, ut Corneli Cornificique,
et paulo post [Lucil. 366 Marx]
     pupilli pueri Lucili, hoc unius fiet.
et Plinius [Plin. dub. serm. frg. 37 Mazzarino2 = 16 Della Casa] quoque dubii sermonis V adicit esse quidem rationem per duo I scribendi, sed multa iam consuetudine superari. Varro enim opinionem de uocatiuo casu traditam infirmat, quod hic pius huius pii in uocatiuo pii faciat. adeo enim {non} semper uocatiuus casus eandem scripturam patitur quam genetiuus.

Il sonus medius

Cornuto gramm. fr. 9 Mazzarino2 ap. Cassiod. orth. GL VII 150,10‑17 = §1.49‑52 Stoppacci: lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et siqua similia sunt, quomodo scribi debent? quaesitum est. Terentius Varro [Varro fr. 269 Funaioli = 68 Goetz–Schoell] tradidit Caesarem [Caes. anal. fr. 5 Garcea] per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere : inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam. sed ego in antiquiorum multo libris, quam Gaius Caesar est, per V pleraque scripta inuenio, <ut> optumus, intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxume, monumentum, contumelia, minume. melius tamen est et ad enuntiandum et ad scribendum I litteram pro V ponere, in quod iam consuetudo inclinauit.

Quintiliano inst. 1,7,21 iam optimus maximus, ut mediam I litteram, quae ueteribus V fuerat, acciperent, C. primum Caesaris {in}scriptione [corr. Funaioli 1908 : 383 : inscriptione BH, Cousin cum pler. edd. : in scriptione Colson 1924 : 98‑99 dub. : instructione A] traditur factum.

Velio Longo GL VII 67,3‑5 = § 8.1.1 Di Napoli: uarie etiam scriptitatum est mancupium aucupium manubiae, siquidem C. Caesar per I scripsit, ut apparet ex titulis ipsius, at Augustus [Augustus gramm. test. 4 Funaioli] {I} per V, ut testes sunt eius inscriptiones.

Mario Vittorino GL VI 9,1‑6 = §§4.5‑6 Mariotti: Licinius Caluus [Calv. gramm. p. 440 Funaioli = or. 37 Malcovati4] Q littera non est usus. «consultum senati» ipse scripsit, et ad C. Caesarem [Calv. epist. II n° 187 fr. 4 Cugusi] «senatus consultum». idem «optimus maximus» scripsit, non ut nos per V litteram. diuus Augustus [Augustus gramm. test. 6 Funaioli = epist. II n° 151 fr. 108l Cugusi] genetiuo casu «huius domos meae» per O, non ut nos per V litteram scripsit. Messala [Messalla gramm. p. 427 Funaioli = or. 26 Malcovati4], Brutus [Brut. gramm. p. 439 Funaioli = or. 33 Malcovati4], Agrippa [Vipsan. Agrippa gramm. test. 1 Funaioli] pro sumus simus.

Le semiuocales

Cesare anal. fr. 6 Garcea ap. [Prob.] GL IV 50,19‑28: nunc quaeritur de consonantibus, quare in duas partes diuidantur, hoc est in semiuocales et mutas. hac de causa, quoniam semiuocales maiorem potestatem habent quam mutae. nam cum omnes artis latores, praecipueque Caesar, propter rationem metricam et structurarum qualitates singularum litterarum sonos ponderarent, hac ratione semiuocales mutis praeferendas iudicauerunt, quod semiuocales geminatae ad sonum uocalibus occurrunt, hoc est ut syllabam facere possint, ut puta fla ars mons iners et cetera talia; at uero mutae geminatae, si uocalibus occurrant, nec syllabam nec sonum scilicet facere possint. quis enim B C D K P Q T G geminatas uocalibus misceat et sonum syllabae potest audire?

Tirannione test. 8 Haas ap. Soud. s 643,8‑9 <Σκολιόν·> ὑπόμνημα ἔγραψεν Τυραννίων περὶ τοῦ σκολιοῦ μέτρου, ὃ προετάθη αὐτῷ ὑπὸ Γαΐου Καίσαρος.

Le mutae finali

Pompeo GL V 199,10‑19 multi dicunt, utrum lac dicamus an lact. et re uera si quaeras, hoc rite facit nec aliud. nam si dixeris lac, erit genetiuus lacis, quem ad modum allec allecis. lectum est hoc saepius, praecipue apud Varronem [fr. 273 Funaioli = 119 Goetz–Schoell]. ille dicit : lac non debemus dicere, sed lact. sed dixit Caesar [anal. fr. 7 Garcea] contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari. C autem et T duae mutae sunt. ergo exclusi sumus ab illa regula. superest ut sequamur regulam Plauti, lacte ut dicamus : habemus in Baccidibus [Plaut. Bacch. 1143]
     sicut lacte lactis simile.
et quidem dixi has rationes. scire autem debes quod hodie illud sequimur, quod dixit Vergilius, lac, et remansit illa consuetudo.

Carisio p. 129,17‑130,7 Barwick:  lactis nominatiuum alii uolunt lac, alii lact, alii lacte Ĕ postrema. omnino enim nullum nomen muta littera finitur alia nisi S. itaque eruditiores adiunxerunt T {et} propter genetiuum, quia lactis facit. nam tria praeterea inueniuntur quae littera eadem finiuntur, caput git nepet. sed his occurrit quod nullum omnino nomen duabus mutis litteris finiatur. ergo lacte sine uitio dicemus. nam et Cato [Cato orig. fr. 142 Cornell] sic dixit «et in Italia atras capras lacte album habere». sed et Valgius [Valg. Ruf. gramm. fr. 6 Funaioli] et Verrius [Verr. gramm. fr. 18 Funaioli] et Trogus [Trog. frg. 2 Seel] de animalibus {heres} lacte dicunt. at consuetudo tamen aliud sequitur.

Conclusioni

Cicerone nat. deor. 2,93 hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque indiuidua ui et grauitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et uiginti formae litterarum uel aureae uel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici; quod nescio an ne in uno quidem uersu possit tantum ualere fortuna.

Prassifane frg. 9 Wehrli ap. schol. D.T. GG I.3 164,23‑29 διττὴ δέ ἐστιν ἡ γραμματική· ἡ μὲν γὰρ περὶ τοὺς χαρακτῆρας καὶ τὰς τῶν στοιχείων ἐκφωνήσεις καταγίνεται, ἥτις καὶ γραμματικὴ λέγεται, παλαιὰ οὖσα καὶ πρὸ τῶν Τρωικῶν, σχεδὸν δὲ καὶ ἅμα τῇ φύσει προελθοῦσα· ἡ δὲ περὶ τὸν ἑλληνισμόν, ἥτις καὶ νεωτέρα ἐστίν, ἀρξαμένη μὲν ἀπὸ Θεαγένους [8 fr. 1a Diels–Kranz], τελεσθεῖσα <δὲ> παρὰ τῶν Περιπατητικῶν Πραξιφάνους τε καὶ Ἀριστοτέλους. καὶ τῆς μὲν γραμματικῆς τέλος τὸ εὖ ἀναγινώσκειν, τῆς δὲ γραμματικῆς τὸ εὖ γράφειν.

Alessandro Garcea
Alessandro Garcea

OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (17 juin 2025). Tra eloquenza e grammatica: il ruolo dalla scrittura. LL-HdT. Consulté le 11 août 2026 à l’adresse https://doi.org/10.58079/1455l


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.