Tous les articles par Alessandro Garcea

La place d’Aulu-Gelle dans la mouvance archaïsante

Aulu-Gelle 1,10

(1.) Fauorinus philosophus adulescenti ueterum uerborum cupidissimo, et plerasque uoces nimis priscas et ignotissimas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti, ‘Curius – inquit – et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt, neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae uerbis locuti sunt; (2.) tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem uis quae dicas. nonne, homo inepte, ut quod uis abunde consequaris, taces? (3.) sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. (4.) uiue ergo moribus praeteritis, loquere uerbis praesentibus, atque id quod a C. Caesare [anal. frg. 2 Garcea], excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro scriptum est habe semper in memoria atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens uerbum’.

lemma: quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

  1. Cicéron Lael. 18 numquam ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes.
  2. Cicéron Cato 15 ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?
  3. Cicéron Cato 43 quod ex eo [ sc. C. Fabricio] audientes M’. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quod facilius uinci possent, cum se uoluptatibus dedissent.
  4. Cicéron nat. deor. 2,165 earum urbium separatim ab uniuersis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabricium Coruncanium.
  5. Cicéron Brut. 55 possumus [sc. suspicari disertum] C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captiuis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurumum ingenio ualuisse uideatur; M’. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit.

Cicéron orat. 79 sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur.

Le De analogia de César dans le témoignage de Cicéron

Cicéron Brut. 252 sed tamen, Brute – inquit Atticus – de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrumo existimatore saepissume audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissume ; nec id solum domestica consuetudine ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.

rhet. Her. 4,12,17 elegantia est, quae facit, ut unu<m> qui<d>que pure et aperte dici uideatur.

rhet. Her. 4,12,17 Latinitas est, quae sermonem purum conseruat, ab omni uitio remotum. uitia in sermone, quo minus is Latinus sit, duo possunt esse : soloecismus et barbarismus […] haec qua ratione uitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus.

rhet. Her. 4,12,17 explanatio est, quae reddit apertam et dilucidam <o>rationem. ea comparatur duabus rebus, usitatis uerbis et propriis. usitata sunt ea, quae uersantur in consuetudine cotidiana ; propria, quae eius rei uerba sunt aut esse possunt, qua de loquemur.

Cicéron Brut. 253 qui{n} etiam in maxumis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissume scripserit primoque in libro dixerit [Caes. anal. frg. 1a Garcea] uerborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem ; nam scripsit his uerbis, cum hunc nomine esset adfatus [Caes. anal. frg. 1b Garcea] : « ac si, <ut> cogitata praeclare eloqui possent, nonnulli studio et usu elaborauerunt – cuius te paene principem copiae atque inuentorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existumare debemus – hunc facilem et cotidianum nouisse sermonem nunc pro relicto est habendum ? »

Cicéron de orat. 3,38 atque eorum quidem, quae duo prima dixi [sc. Latine, plane dicere], rationem non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque uero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium.

Cicéron Brut. 258 solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris uides locutionem emendatam et Latinam [Caes. anal. frg. 1c Garcea], cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipionem : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi – nec omnium tamen ; nam illorum aequales Caecilium et Pacuuium [test. 22 Schierl] male locutos uidemus – : sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc uixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscauerat, recte loquebantur. sed hanc certe rem deteriorem uetustas fecit et Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diuersis locis. quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum prauissima consuetudinis regula.

Cicéron Brut. 260 et ille : fuit accusator, inquit, uetus, quo accusante C. Hirtilium [test. 1 Funaioli = 5 Malcovati4] Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius : “circumuenior — inquit — iudices, nisi subuenitis. Sisenna quid dicat nescio ; metuo insidias. sputatilica, quid est hoc ? sputa quid sit scio, tilica nescio”. maxumi risus ; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.

Aulu-Gelle 11,7

(1.) uerbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus nouitatisque durae et inlepidae par esse delictum uidetur. sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror uerba noua incognita inaudita dicere quam inuolgata et sordentia. (2.) noua autem uideri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, tametsi sunt uetusta. (3.) est adeo id uitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraueris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. ueluti Romae nobis praesentibus uetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi uerba faceret et dicere uellet inopi quendam miseroque uictu uiuere et furfureum panem esitare uinumque eructum et fetidum potare, ‘hic – inquit – eques Romanus apludam edit et flocces bibit.’ (4.) aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente uoltu, quidnam illud utriusque uerbi foret; post deinde, quasi nescioquid Tusce aut Gallice dixisset, uniuersi riserunt. (5.) legerat autem ille apludam ueteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est [frg. 14 Monda], positum esse. (6.) item flocces audierat prisca uoce significare uini faecem e uinaceis expressam, sicuti fraces oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat [frg. 190 Ribbeck], eaque sibi duo uerba ad orationum ornamenta seruauerat. (7.) alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum aduersarius causam differri postularet, ‘rogo, praetor – inquit – subueni, succurre! quonam usque nos bouinator hic demoratur?’ atque id uoce magna ter quaterue inclamauit, ‘bouinator est’. (8.) commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum uerbi admirantibus. (9.) at ille iactans et gestiens ‘non enim Lucilium – inquit – legistis, qui tergiuersatorem bouinatorem dicit?’ est autem in Lucili XI uersus hic [417 Marx]:
     si tricosus bouinatorque ore improbus duro.

lemma: uerbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

Tacite dial. 23,2-3 uobis utique uersantur ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt, Calui mirantur. (3.) quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, uix denique litigator perpetitur: adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.

Quintilien inst. 8,2,12 at obscuritas fit uerbis iam ab usu remotis, ut si commentarios quis pontificum et uetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex iis quae inde contraxerit, quod non intelleguntur. hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire uideantur.

 

 

Fronton et les “verba poetica” en prose

Aulu-Gelle 13,29

(1.) uerba sunt Claudi Quadrigarii ex annalium eius XIII [Quadrig FRHist n° 24 F78]: ‘contione dimissa Metellus in Capitolium uenit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum reduxit.’ (2.) cum is liber eaque uerba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane uiro indocto uideretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto [test. 6 van den Hout2] illi cui hoc uidebatur ‘ain tu – inquit – aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, mortalibus multis ineptum tibi uideri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod uir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis mortalibus maluit quam hominibus dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si cum multis hominibus ac non cum multis mortalibus diceret? (3.) ego quidem – inquit – sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque ueneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius prolixius fusius in significanda totius prope ciuitatis multitudine mortales quam homines dixisse. (4.) namque multorum hominum appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, multi autem mortales nescioquo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in ciuitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem uolens ostendere cum multis mortalibus Metellum in Capitolium uenisse dixit ἐμϕατικώτερον quam si cum multis hominibus dixisset.’ (5.) ea nos omnia quae Fronto dixit cum ita ut par erat non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, ‘uidete tamen – 〈inquit〉 – ne existimetis semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura prouerbium τὸ ἐπὶ τῇ ϕακῇ μύρον.’ (6.) hoc iudicium Frontonis etiam 〈in〉 paruis minutisque uocabulis non praetermittendum putaui, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi uerborum consideratio.

Le syntagme multi mortales

Naevius carm. frg. 6 Blänsdorf ap. Serv. auct. Aen. 2,797
eorum sectam sequuntur       multi mortales
multi alii e Troia     strenui uiri
u<r>bi [add. Baehrens] foras cum auro      illic exibant

Caton or. frg. 42 Sblendorio Cugusi ap. Gell. 10,3,17 in eo namque libro qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: « dixit a decemuiris parum bene sibi cibaria curata esse. iussit uestimenta detrahi atque flagro caedi. decemuiros Bruttiani uerberauere, uidere multi mortales. quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc seruitutem ferre potest? nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis! ubi societas? ubi fides maiorum? insignitas iniurias plagas, uerbera uibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse! set quantum luctum quantum gemitum, quid lacrimarum quantum fletum factum audiui! serui iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna uirtute praeditos, opinamini animi habuisse, atque habituros dum uiuent? ».

Varron Men. 28 Astbury2 mortales multi rursus ac prorsus meant.

Cicéron diu. in Caec. 5 quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae uidetur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas ciuitates, prouinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo uideor et non omnino a defendendis hominibus subleuandisque discedere.

Salluste Catil. 10,5 5ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare, magisque uoltum quam ingenium bonum habere.

Salluste Iug. 20,3 igitur ex inprouiso finis eius cum magna manu inuadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit.

 

 

Fronton entre archaïsmes et vulgarismes

Aulu-Gelle 19,10

(1.) memini me quodam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes tunc grauiter aegrum ire et uisere. atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scinpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus uiris. (2.) adsistebant fabri aedium complures balneis nouis moliendis adhibiti ostendebantque depictas in membranulis uarias species balnearum. (3.) ex quibus cum elegisset unam formam speciemque †ueris†, interrogauit quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absoluendum, (4.) cumque architectus dixisset necessaria uideri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis ‘et praeterpropter – inquit – alia quinquaginta’. (5.) tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter 〈necessaria, eum interrogauit, quid significaret uerbum praeterpropter〉. (6.) atque ille amicus ‘non meum – inquit – hoc uerbum est, sed multorum hominum quos loquentis id audias; (7.) quid autem id uerbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est’, ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri nomine Romae docentem 〈***〉 sedentem. (8.) tum grammaticus usitati peruulgatique uerbi obscuritate motus ‘quaerimus – inquit – quod honore quaestionis minime dignum est. (9.) nam nescioquid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam 〈in nostris〉 notius.’ (10.) at enim Fronto iam uoce atque uultu intentiore ‘itane – inquit – magister? dehonestum tibi deculpatumque hoc uerbum uidetur, quo et M. Cato [frg. 53 Jordan = inc. 63 Cugusi & Sblendorio Cugusi] et M. Varro [gramm. frg. Suppl. op. inc. 43 Salvadore] et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?’ (11.) atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. (12.) quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. in eius tragoedia choro inscriptos esse hos uersus legimus [Enn. scen. frg. xi, 234-241 Vahlen2 = xcix, 195-202 Jocelyn = xviii, 1-8 Aretz]:
     otio qui nescit uti 〈cum otium est in otio〉                                             tr8
     plus negoti habet quam cum est negotium in negotio.
     nam cui quod agat institutum in otio est negotium
     id agit, 〈id〉 studet, ibi mentem atque animum delectat suum;
     otioso in otio 〈aeger〉 animus nescit quid uelit.
     hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus:       200
     imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet.
     incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.
(13.) hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem ‘audistine – inquit – magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter, et cum sententia quidem tali quali seuerissimae philosophorum esse obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam uerbo quaeritur, quis sit †motus† huiusce uersus sensus: incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.’ (14.) et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens ‘tibi – inquit – Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant.’ atque ita omnes relicta ibi quaestione uerbi consurreximus.

L’approximation en latin

Le mouvement directionnel : ad

  • Tite-Live 10,33,6 periere ad septingentos triginta ;
  • Tite-Live 28,36,13 ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inuenta ;
  • Tite-Live 22,50,11 in maiora castra ad sescentos euaserunt.
  • Tite-Live 10,17,8 ad duo milia et trecenti occisi ;
  • Tite-Live 21,22,1 accolae Oceani ad mille octingenti ;
  • Tite-Live 50,11 in maiora castra ad sescenti euaserunt.
  • Pline 12,67 arbori altitudo ad quinque cubita ;
  • Pline 30,94 cinis … in mulso ad coclearia iii.

La proximité : prope

  • Cicéron de orat. 2,154 duobus prope saeculis ante.

La délimitation tout autour : circa

  • Horace carm. 4,1,6 desine … || circa lustra decem flectere mollibus | iam durum imperiis.

Praeterpropter en latin humaniste

  • Simon Episcopius, Institutiones Theologicae (1650) p. 91 : ex quo sequitur Lunarem annum undecim praeter propter dies pauciores habere quam Solarem ;
  • Johannes Braun, Doctrina Foederum (1702 [16881]) p. 499 : iugum excutere ausi sunt [sc. Iudaei], seque in libertatem vendicarunt, Duce Iuda Machabaeo, ante natum Christum, anno, praeter propter, centesimo sexagesimo octavo.
  • Johann Andreas Quenstedt, Theologia Didactico-Polemica (1691 [1685]) p. 126 : Dicitur enim Christus […] ‘Filius hominis’, locis praeter propter octoginta quinque in N. T. ;
  • Peter van Mastricht, Theoretico-Practica Theologia (1699 [16981]) p. 906 : exodus habet egressum eiusdem Israëlis ex Aegypto, νομοθεσίαν, & structuram tabernaculi, habetque historiam praeter propter, annorum 134 ;
  • Johann Gerhard, Annotationes Posthumae In Evangelium D. Matthaei (1663) p. 814 : Centum igitur hi Denarii efficerent tredecim florenos vel praeter propter.

 

 

Fronton, entre archaïsme, maniérisme et seconde sophistique

hist. Aug. 16,5 amauit [sc. Hadrianus] praeterea genus uetustum dicendi, controuersias declamauit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennim, Sallustio Coelio praetulit eademque iactantia de Homero ac Platone iudicauit.

Fronton epist. M. Caes. 2,2,4 (p. 19,15-20,1 van den Hout2) iam enim non ita tecum ago ut te duos et uiginti annos natum cogitem; qua aetate ego uixdum quicquam ueterum lectionum adegeram.

Fronton ad M. Antonin. de oration. 15 (p. 160,5-8 vdH) hoc modo «municipes sacrorum» dixeris. Sa<ll>ustius plerisque loc<i>s *** quid uero te impulit, ut arceres puriora, ut “<u>etustas curaque” [cf. Sall. hist. 1,19 tantum antiquitatis curaeque] iterar<es u>ero in eloquio aliqua<m> c<o>nstru<eres> uoculam?

Le style de Cicéron

Fronton epist. M. Caes. 4,3,3 (p. 57,5-22 vdH) hic tu fortasse iamdudum requiras quo in numero locem M. Tullium, qui caput atque fons Romanae eloquentiae cluet. eum ego arbitror usquequaque uerbis pulcherrimis elocutum et ante omnes alios oratores ad ea, quae ostentare uellet, ornanda magnificum fuisse. uerum is mihi uidetur a quaerendis scrupulosius uerbis procul afuisse uel magnitudine animi uel fuga laboris uel fiducia, non quaerenti etiam sibi, quae uix aliis quaerentibus subuenirent, praesto adfutura. itaque comperisse uideor, ut qui eius scripta omnia studiosissime lectitarim, cetera eum genera uerborum copiosissime uberrimeque tractasse, uerba propria translata simplicia composita et, quae in eius scriptis ubique dilucent, uerba honesta, saepenumero etiam amoena: quom tamen in omnibus eius orationibus paucissima admodum reperias insperata atque inopinata uerba, quae non nisi cum studio atque cura atque uigilia atque multa ueterum carminum memoria indagantur. insperatum autem atque inopinatum uerbum appello, quod praeter spem atque opinionem audientium aut legentium promitur, ita ut, si subtrahas atque eum qui legat quaerere ipsum iubeas, aut nullum <a>ut non ita significando adcommodatum uerbum aliud reperiat.

uerba quaerere

Fronton epist. ad Antonin. imp. 1,2,7 (p. 89,19-23 vdH) praecipue autem gaudeo te uerba non obuia arripere, sed optima quaerere. hoc enim distat summus orator a mediocribus, quod ceteri facile contenti sunt uerbis bonis, summus orator non est bonis contentus, si sint ulla meliora.

Fronton epist. M. Caes. 4,3,4 (p. 57,28-58,1 vdH) haud sciam an utile sit demonstrare quanta difficultas, quam scrupulosa et anxia cura in uerbis probandis adhibenda sit, ne ea res animos adulescentium retardet aut spem adipiscendi debilitet.

Fronton epist. M. Caes. 3,14,1 (p. 46,1 vdH) nam solitis et usitatis uerbis non sum contentus.

uerum dicere

Marc Aurèle à Fronton epist. M. Caes. 3,13,1 (p. 44,21-25 vdH) o me felicem! itane, dicet aliquis, felicem te ais, si est qui te doceat quomodo γνώμην sollertius, dilucidius, breuius, politius scribas? non hoc est quod me felicem nuncupo. quid est igitur? quod uerum dicere ex te disco. ea res, uerum dicere, prorsum diis hominibusque ardua.

Le recours aux néologismes

Fronton epist. M. Caes. 3,14,1 (p. 45,19-46,1 vdH) quod poetis concessum est ὀνοματοποιεῖν, uerba noua fingere, quo facilius quod sentiunt exprimant, id mihi necessarium est ad gaudium meum expromendum.

Fronton ad M. Antonin. de eloq. 1,4marg. b (p. 136,20-22 vdH): inprimis oratori cauendum ne quod nouum uerbum ut aes adulterinum percutiat, ut unum et id uerbum uetustate noscatur et nouitate delectet.

Fronton ad M. Antonin. de oration. 13 (p. 149,9-11 van den Hout2) plumbei nummei et cuiuscemodi adulterini in istis recentibus nummis saepius inueniuntur quam in uetustis.

L’archaïsme

Fronton epist. M. Caes. 4,3,3 (p. 57,22-27 vdH) quam ob rem te magno opere conlaudo, quod ei rei curam industriamque adhibes, ut uerbum ex alto eruas et ad significandum adcommodes.

Fronton ad M. Caes. 4,3,2 (p. 56,18-57,4 vdH) quamobrem rari admodum ueterum scriptorum in eum laborem studiumque et periculum uerba industriosius quaerendi sese commisere, oratorum post homines natos unus omnium M. Porcius eiusque frequens sectator C. Sallustius, poetarum maxime Plautus, multo maxime Q. Ennius eumque studiose aemulatus L. Coelius nec non Naeuius, Lucretius, Accius etiam, Caecilius, Laberius quoque. nam praeter hos partim scriptorum animaduertas particulatim elegantis Nouium et Pomponium et id genus in uerbis rusticanis et iocularibus ac ridiculariis, Attam in muliebribus, Sisennam in lasciuiis, Lucilium in cuiusque artis ac negotii propriis.

Fronton epist. M. Caes. 4,3,3 (p. 57,24-27) uerum, ut initio dixi, magnum in ea re periculum est, ne minus apte aut parum dilucide aut non satis decore, ut a semidocto, conlocetur, namque multo satius est uolgaribus et usitatis quam remotis et requis<i>tis uti, si parum significet.

La métaphore de la tuba

Fronton epist. M. Caes. 3,1,1 (p. 35,19-23 vdH) denique idem tu, quom in senatu uel in contione populi dicendum fuit, nullo uerbo remotiore usus es, nulla figura obscura aut insolenti: ut qui scias eloquentiam Caesaris tubae similem esse debere, non tibiarum, in quibus minus est soni, plus difficultatis.

Fronton ad M. Antonin. de eloq. 4,4-5 (p. 148,8-15 vdH) item pleraque sic explicasse oratione Sallustium [hist. 1 frg. 4* La Penna–Funari] ais et hoc exemplo usus: «multi murmurantium uoculis in luco eloquentiae oblectantur». Ennium deinde et Accium et Lucretium ampliore iam mugitu personantis tamen tolerant. at ubi Catonis et Sallustii et Tulli tuba exaudita est, trepidant et pauent et fugam frustra meditantur.  […] haec in eos fabula competit, qui nulla indole praediti eloquentiam desperantes fugitant.

L’atticisme

Fronton epist. M. Caes. 2,3,4 (p. 23,14-18 vdH) ἐμοὶ δὲ οὐχ εἷς, δύο δὲ ἅμα Ἰαλύσω ἐγραφέσθην, οὐ δὴ τοῖν προσώποιν οὐδὲ ταῖν μορφαῖν μόνον, ἀλλὰ καὶ τοῖν τρόποιν καὶ ταῖν ἀρεταῖν οὐ μετρίω ὄντε ἄμφω οὐδὲ γράφεσθαι ῥᾳδίω, ἀλλ’ ὁ μέν ἐστιν μέγας βασιλεὺς ἄρχων πάσης τῆς γῆς καὶ θαλάττης, ὁ δὲ ἕτερος υἱὸς μεγάλου βασιλέως.

Aulu-Gelle 17,8,7 aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum uehementius iterum in aulam uertit; idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice: μὴ γελᾶτε, inquit ἔνι τοὔλαιον· ἀλλ’ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται.

 

 

Fronton entre hellénismes et vulgarismes : le cas de ‘nanvs’

Aulu-Gelle 19,13

pumilio et nanus

Aulu-Gelle 19,13,1-2 stabant forte una in uestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. (2.) tum Fronto Apollinari ‘fac me – inquit – oro, magister, ut sim certus, an recte supersederim “nanos” dicere parua nimis statura homines maluerimque eos “pumiliones” appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris ueterum memineram, “nanos” autem sordidum esse uerbum et barbarum credebam’.

Pline nat. 10,156 est et pumilionum genus non sterile in <i>is, quod non in alio genere alitum, sed quibus centra, fecunditas rara et incubatio ouis noxia.

Pline nat. 11,260 pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter uolucres.

Pline nat. 12,13 namque et chamaeplatani uocantur coactae breuitatis, quoniam arborum etiam abortus inuenimus. hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi.

Pline nat. 17,176 sunt qui uetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX mensem falce curari, tunc autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosue singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, praeterea retorridum et nodosum pumilionum incremento.

Lucrèce 4,1160-1170
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
caesia Palladium, neruosa et lignea dorcas,
paruula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.                                    1165
ischnon eromenion tum fit, cum uiuere non quit
prae macie; rhadine uerost iam mortua tussi.
at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
cetera de genere hoc longum est si dicere coner.

Latinus, Graecus, barbarus

Aulu-Gelle 19,13,3 ‘est quidem – inquit – hoc – Apollinaris – in consuetudine inperiti uulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci uocauerunt breui atque humili corpore homines paulum supra terram exstantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia uocabuli competente et, si memoria – inquit – mihi non labat, scriptum hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες’.

Paul Diacre p. 32,14-17 barbari dicebantur antiquitus omnes gentes, exceptis Graecis. unde Plautus [Plaut. Mil. 211] Naeuium poetam Latinum barbarum dixit. fortasse et ob hoc noster apostulus [Paul. ad Rom. 1,14] Graecis ac barbaris se debitorem esse fatetur.

Cicéron orat. 160 Burrum semper Ennius [cf. ann. 178. 275 Vahlen2 = 166. 475 Skutsch], nunquam Pyrrhum;
     « ui patefecerunt Bruges » [scen. 176 Vahlen2 = 334 Jocelyn],
non Phryges: ipsius antiqui declarant libri. nec enim Graecam litteram adhibebant – nunc autem etiam duas – et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.

Cicéron rep. 1,58 cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex fuit? – si ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut barbaros, uereor ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto.

Quintilien inst. 1,5,55-58 hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, uerba aut Latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa uenerunt. (56.) taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque […]: licet omnia Italica pro Romanis habeam. (57.) plurima Gallica eualuerunt, ut raeda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero [Mil. 28], altero Horatius [serm. 1,6,104; epist. 2,1,192] utitur. et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi uindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit uulgus, ex Hispania duxisse originem audiui. (58.) sed haec diuisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet; nam et maxima ex parte Romanus inde conuersus est, et confessis quoque Graecis utimur uerbis ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur.

Quintilien inst. 1,5,8 unum gente, quale sit si quis Afrum uel Hispanum Latinae orationi nomen inserat: ut ferrum quo rotae uinciuntur dici solet ‘cantus’, quamquam eo tamquam recepto utitur Persius [Pers. 5,71], sicut Catullus ‘ploxenum’ [Catull. 97,6] circa Padum inuenit, et in oratione Labieni [Labien. FOR i no. 20 fr. 25] (siue illa Corneli Galli est) in Pollionem ‘casamo’ †adsectator† e Gallia ductum est: nam ‘mastrucam’, quod est Sardum, inridens Cicero ex industria dixit [Cic. Scaur. 45h Clark].

Le problème du vulgarisme

Aulu-Gelle 19,13,3-5 ‘fuisset autem uerbum hoc a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius, quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt’. (4.) tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari ‘docuit – inquit – nos Apollinaris “nanos” uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur’. (5.) atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, ‘si piaculum – inquit – non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae’, uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
     ‘at nunc me Genumana per salicta         [fal]
     bigis raeda rapit citata nanis’

Aulu-Gelle 16,7 : le lexique de Labérius

Aulu-Gelle 16,7 lemma: quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis uerbis utitur, de quibus, an sit Latina, quaeri solet.

Aulu-Gelle 16,7,1-3 Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit pralicenter. (2.) nam et mendicimonium dicit [Laber. mim. 23a Panayotakis] et moechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicauit pro stuprauit et abluuium pro diluuio et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est (3.) et item in Fullone furem manuarium appellat [Laber. mim. 23a P.]:
     ‘manuari – inquit – pudorem perdidisti’,
multaque alia huiuscemodi nouat.

Aulu-Gelle 16,7,4 neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis [Laber. mim. 59 P., ia⁷]:
     ‘tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum’.

Aulu-Gelle 16,7,5-9 et ‘elutriare lintea’ [Laber. mim. 74 P.] et ‘lauandaria’ [Laber. mim. 75 P.] dicit, quae ad lauandum sint data, et [Laber. mim. 76 P.]:
     ‘coicior – inquit – in fullonicam’,
et [Laber. mim. 77 P.]
     ‘quid properas? quid praecurris <in> caldoniam?’
(6.) item in Restione ‘talabarriunculos’ dicit [Laber. mim. 51 P.], quos uulgus talabarriones; (7.) item in Compitalibus [Laber. mim. 19 P.]:
     ‘malas malaxaui’;
(8.) item in Cacomnemone [Laber. mim. 10 P., tr⁷]:
     ‘hic est – inquit –
      ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
      uenientem excepisse tibi narraui’.
(9.) item in mimo, qui inscribitur Natalicius, ‘cippum’ dicit et ‘obbam’ et ‘camellam’ [Laber. mim. 40 P.] et pittacium et capitium [Laber. mim. 41 P., tr⁷]:
      ‘induis – inquit – capitium tunicae pittacium’.

Aulu-Gelle 16,7,10-12 praeterea in Anna Peranna [Laber. mim. 2 P.] ‘gubernium’ pro gubernatore et ‘planum’ pro sycophanta et ‘nanum’ pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit [Cic. Cluent. 72]. (11.) atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, ‘botulum’ pro farcimine appellat [Laber. mim. 53 P.] et ‘hominem leuennam’ pro leui. (12.) item in Necyomantia ‘cocionem’ peruulgate dicit, quem ueteres arillatorem dixerunt. uerba Laberi haec sunt [Laber. mim. 42 P., tr⁷]:
     ‘duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
     sex aediles uiderat’.

Aulu-Gelle 16,7,13-14 sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. (14.) uerba ex eo mimo adposui [Laber. mim. 1 P., tr⁷]:
     ‘quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni’.

Favorinus, Fronton et les noms des couleurs en grec et en latin

Aulu-Gelle 2,6,1-4 Fauorinus [test. 28 Barigazzi] philosophus, cum ad M. Frontonem [test. 5 van den Hout2] consularem pedibus aegrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum ire. (2.) ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doctis praesentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, (3.) “plura – inquit – sunt – Fauorinus – in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque colorum discrimina. (4.) nam ut alias eorum concinnitates omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula quidem uocabula, multas autem species differentis habent”.

Le rouge

Aulu-Gelle 2,6,5-6 “atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, quam in Graeca. quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propiisque uocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum. (6.) russus enim color et ruber nihil a uocabulo rufi dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quadsam distantias coloris rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta quadam specie temperantes.”

Aulu-Gelle 2,7-8 tum Fronto ad Fauorinum: “non infitias – inquit – imus, quin lingua Graeca, quam tu uidere legisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi uidemur. (8.) non enim haec sunt sola uocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: fuluus enim et flauus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes.”

Aulu-Gelle 2,6,9-10 “nam poeniceus, quem tu Graece φοίνικα dixisti, et rutilus et spadix poenicei συνώνυμος, qui factus <e> Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: (10.) σπάδικα enim Dorici uocant auulsum e palma termitem cum fructu.”

Aulu-Gelle 2,6,11-13 fuluus autem uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in aliis plus rufi habere. sic poeta uerborum diligentissimus « fuluuam aquilam » [Aen. 11,751] dicit et « iaspidem » [Aen. 4,261], « fuluos galeros » [Aen. 7,688] et « fuluum aurum » [Aen. 7,279] et « arenam fuluuam » [Aen. 5,374] et « fuluum leonem » [Aen. 2,722], sicque Q. Ennius in annalibus « aere fuluo » [ann. 454 Vahlen2 = 440 Skutsch] dixit. (12.) flauus contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic « flauentes comae » [Aen. 4,590] et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum a Vergilio « flauae » [Aen. 5,309] dicuntur, (13.) sic multo ante Pacuuius aquam flauam dixit et fuluum puluerem. cuius uersus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini [TRF3 244-246 = frg. 190 Schierl]:
     « cedo tuum pedem <mi>, lymphis flauis fuluum ut puluuerem
        manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi, abluam
        lassitudinemque minuam manuum mollitudine ».

RGB color model

 

Aulu-Gelle 2,6,15-16 “rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior; (15.) inde ei nomen quoque esse factum uidetur. (16.) non igitur – inquit – mi Fauorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur.”

Le vert

Aulu-Gelle 2,6,17-19 “sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis uocabulis dicitur, (18.) neque non potuit Vergilius colorem equi significare uiridem uolens caeruleum magis dicere ecum quam glaucum [cf. georg. 3,82], sed maluit uerbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. (19.) nostris autem ueteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, « de colore caeli quasi caelia » [frg. 72 [de diis] Swoboda = GRF inc. sed. 43 p. 177].”

Aulu-Gelle 2,6,20 postquam haec Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: “absque te – inquit – uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id facis: καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας [cf. Il. 23,382].”

L’analyse littéraire

Aulu-Gelle 2,6,21-23 sed cum omnia libens audiui, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod uarietatem flaui coloris enarrasti facistique, ut intellegerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam [ann. 384-385 Vahlen2 = 377-378 Skutsch] :
     « uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo
       caeruleum spumat mare conferta rate pulsum » ;
(22.) non enim uidebatur « caeruleum mare » cum « marmore flauo » conuenire. (23.) sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis maris « flauom marmor » appellauit.

Norms and Correction: Greek and Roman Grammar in the Neronian Era

Alessandro Garcea (Sorbonne Université) et Stephanos Matthaios (National and Kapodistrian University of Athens)

Conférence inaugurale du cycle Interdisciplinary Perspectives in Ancient Studies: “Exemplary Transformations of Roman Imperial Ideology: Before and After Nero”

En ligne, le mercredi 11 mars à 18h
Lien de connexion :
 
 

Favorinus, la définition du penvs et le genre grammatical

Aulu-Gelle 4,1,1-6 in uestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum Fauorino philosopho [test. 33 Barigazzi] praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia de generibus et casibus uocabulorum disserens cum arduis superciliis uocisque et uultus grauitate composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum. (2.) tum aspiciens ad Fauorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset: “‘penus’ quoque – inquit – uariis generibus dictum et uarie declinatum est. nam et ‘hoc penus’ et ‘haec penus’ et ‘huius peni’ et ‘penoris’ ueteres dictauerunt […] (4.) atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Fauorinus et “amabo – inquit – magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus. (5.) quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere ‘penum’ dicam aut in quas extremas litteras declinem, si modo id non nimis barbare fecerim [VR, Holford-Strevens (1993 : 294 s.) : ‑mus P, edd.] ? (6.) sed hoc plane indigeo discere, quid sit penus et qua fini id uocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in uenalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet uoce appellem”.

Aulu-Gelle 4,1,7-8 “quaeris – inquit – rem minime obscuram. quis adeo ignorat penum esse uinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera ?” (8.) “etiamne – inquit Fauorinus – milium et panicum et glans et hordeum penus est ? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi”.

Aulu-Gelle 4,1,9-11 cumque ille reticens haereret, “nolo – inquit – hoc iam labores, an ista, quae dixi, ‘penus’ appelletur. sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ?” “quod – inquit – genus et quas differentias dicas, non hercle intellego”. (10.) “rem – inquit Fauorinus – plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem peruolgatum est definitionem omnem ex genere et differentia consistere. (11.) sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia”.

Aulu-Gelle 4,1,12-13 ac deinde ita exorsus est: “si – inquit – ego te nunc rogem, ut mihi dicas et quasi circumscribas uerbis, cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non, quid homo sit, dicere. sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal mortale rationis et scientiae capiens uel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit penus, dicas, non ut aliquid ex penu nomines”. (13.) tum ille ostentator uoce iam molli atque demissa: “philosophias – inquit – ego non didici neque discere adpetiui et, si ignoro, an hordeum ex penu sit aut quibus uerbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio”.

Aulu-Gelle 4,1,14-16 “scire – inquit ridens iam Fauorinus – quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. (15.) meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, « penum struere » uel « longam » uel « longo ordine » [Aen. 1,703 s.]; utrumque enim profecto scis legi solitum. (16.) sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem ueteres iuris magistri, qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus”.

Aulu-Gelle 4,1,18-19 “haec ego – inquit – cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam ciuibus Romanis Latine loquentibus rem non <suo> uocabulo demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine appellare”. (19.) sic Fauorinus sermones id genus communes a rebus paruis et frigidis abducebat ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.

La réflexion de Varron sur le genre grammatical

Varron ling. 8,47 nempe esse oportebat uocis formas, ut in hoc humanus humana humanum, sed habent quaedam bina, ut ceruus cerua, qu<a>edam singulas, ut aper, et sic multas. non est ergo in huiuscemodi generibus analogia.

Varron ling. 9,40‑42 quod rogant ex qua parte oporteat simile esse uerbum, a uoce an a significatione, respondemus a uoce; sed tamen nonnunquam qu<a>erimus genere similiane sint quae significantur ac nomen uirile cum uirili conferimus, feminae cum muliebri: non quod id quod significat uocem commoueat, sed quod nonnunquam in re dissim<ili pari>lis figurae formas, in {dis}simili imponunt disparilis [Goetz–Schoell app. : † in re dissimilis figurae formas indissimiles imponunt dispariles], ut calcei muliebres sint an uiriles dicimus ad similitudinem figurae, cum tamen sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos uiriles et uirum muliebris. (41.) sic dici uirum Perpennam ut Alfenam muliebri forma{m} et contra parietem ut abietem esse formam similem, quo<m> alterum uocabulum dicatur uirile, alterum muliebre et utrumque natura neutrum sit. itaque ea uirilia dicimus non quae uirum significant, sed quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possumus haec aut hae. (42.) quare ni{c}hil est, quod dicunt Theona et Diona non esse similis, si alter est <A>ethiops, alter {g}albus, si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum uocis uerbi figuras.

Varron ling. 9,56 ad h<a>ec dicimus omnis orationis, quamuis res naturae subsit, tamen si ea in usu<m> non peruenerit, eo non peruenire uerba: ideo equus dicitur et equa : in usu enim horum discrimina; coruus et corua non, quod sine usu id, quod dissimilis natura<e>. itaque quaedam al<i>ter olim ac nunc: nam {et} tum omnes <et> [Mette : nam et tum omnes] mares et feminae dicebantur columbae, quod non erant in eo usu domestico quo nunc, <nunc> contra, propter domesticos usus quos internouimus, appellatur mas columbus, femina columba.

Varron ling. 9,57 natura cum tria genera transit et id est in usu discriminatu<m>, tum denique apparet, ut est in doctus et docta et doctum: doctrina enim per tria haec transire potest et usus docuit discriminare doctam rem ab hominibus et in his marem ac feminam. in mare et femina et neutro neque natura maris transit neque feminae neque neutra, et ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua: itaque singularibus ac secretis uocabulis appellati sunt.

Varron ling. 9,58 quare in quibus rebus non subest similis natura aut usus, in his uocabulis huiusce modi ratio qu<a>eri non debet: ergo dicitur ut surdus uir, surda mulier, sic surdum theatrum, quod omnes tres <res> [Kent : omnes tres] ad auditum sunt comparatae; contra nemo dicit cubiculum surdum, ad silentium, non ad auditum; at si fenestram non habet, dicitur c<a>ecum, ut c<a>ecus et c<a>eca, quod omnia †habent lumen habere debent.

Varron ling. 9,59 dei et serui nomina quod non item ut libera nostra transeunt, eadem e<s>t causa, quod ad usum attinet <et> institutui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit, quod in seruis gentilicia natura non subest in usu, in nostri<s> nominibus qui sumus in Latio et liberi, necessaria. itaque ibi apparet analogia ac dicitur Terentius uir, Terentia femina, Terentium genus.

Varron ling. 9,60‑61 in praenominibus ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus discernerentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quartia, in uiris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. cum essent duo Terentii aut plures, discendendi causa, ut aliquid singulare haberent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, ut is Manius esset, qui luci, Luci{li}us, qui post patris mortem, Postumus. (61.) e quibus qu<a>e cum item accidisset feminis, proportione ita appellata declinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: uidemus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volaminiam Saliorum cerminibus appellari, Postumam a multis post patris mortem etiam nunc appellari.

Varron ling. 9,62 quare quocumque progressa est natura cum usu uocabuli, similiter proportione propagata est analogia, cum in quibus declinationibus uoluntariis maris et feminae et neutri, quae uoluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus naturales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur.

Varron ling. 8,7-8 et enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: uoluis<se> enim putant singularis res notare, ut ex his in multitudine<m> declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos uoluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent uoces, ut illinc essent futurae quae [Barwick 1957 p. 36 s. n. 3 : quo] declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et una<e> et <plures> dicuntur [Goetz–Schoell app. : et unae{t} dicuntur] scopae et mas et femina aquila et recto et obliquo uocabulo uis. (8.) cur haec non tam si<n>t in culpa quam putant, pleraque soluere non difficile, sed nunc non necesse: non enim qui potuerint adsequi sed qui uoluerint, ad hoc quod propositum refert, quod ni{c}hilo minus declinari potest ab eo quod imposiuerunt scopae scopa, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, et sic alia.

 

Fronton, César et les plvralia tantvm

Aulu-Gelle 19,8,3-4 adulescentulus Romae priusquam Athenas concederem, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium uisendi gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. nec umquam factum est, quotiens eum uidimus loquentemque audiuimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque; (2.) ueluti fuit illa quodam die sermocinatio illius leui quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens. (3.) nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod ‘harenis calentibus’ esset usus, tum adludens Fronto [test. 7 van den Hout2] “morbo quidem – inquit – cares, sed uerbi uitio non cares. Gaius enim Caesar [anal. frg. 11a Garcea], {ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est,} uir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi in libris quos ad M. Ciceronem de analogia conscripsit, harenas uitiose dici existimat, quod harena numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque caelum neque triticum, (4.) contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, pluratiuo semper numero dicendas putat sicut arma et moenia et comitia et inimicitias; nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id uitium demonstres”.

Aulu-Gelle 19,8,5-6 “de caelo – inquit ille – et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin figura multitudinis perpetua censeantur; (6.) uidebimus autem potius de inimicitiis et quadrigis. ac fortassean de quadrigis ueterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est, quamobrem C. Caesar uel dictam esse a ueteribus uel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam quoque ἑνικῶς dixerit pro deliciis?
    « mea – inquit – uoluptas, mea delicia » [Poen. 365].
inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
    « eo ego {inquit} ingenio natus sum:
     amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero » [trag. 12 Vahlen2, cf. p. 164 Jocelyn].
sed enim harenas parum Latine dici quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? ac propterea peto, ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc dicat, aestimari a te possit.”

Aulu-Gelle 19,8,7-8 7 tunc prolato libro de analogia primo uerba haec ex eo pauca 〈legit, quae〉 memoriae mandaui. (8.) nam cum supra dixisset neque caelum, triticumue, neque harenam multitudinis significationem pati, “num tu – inquit [sc. Caesar anal. frg. 11b Garcea] – harum rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram ac plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam in multitudinis appellationem conuertere possimus?”

Aulu-Gelle 19,8,11-13 Tum Fronto ita respondit: “quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae quasi quadriiugae uocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem. (12.) eandemque rationem habet harena, sed in specie dispari; nam cum harena singulari numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum ex quibus constat partium, indocte et inscite harenae dici uidentur, tamquam id uocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. sed haec ego – inquit – dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, uiri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. (13.) nam cur caelum semper ἑνικῶϲ dicatur, mare et terra non semper, et puluis 〈semper〉, uentus et fumus non semper, cur indutias et caerimonias scriptores ueteres nonnumquam singulari numero appellauerint, ferias et nundinas et inferias et exsequias numquam, cur mel et uinum atque id genus cetera numerum multitudinis capiant, lacte non capiat, (14.) quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in ciuitate tam occupata non queunt”.

Aulu-Gelle 19,8,14-15 quin his quoque ipsis, quae iam dixi, demoratos uos esse uideo, alicui opinor negotio destinatos. (15.) ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore uel oratorum aliquis uel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.

Aulu-Gelle 19,8,16-18 haec quidem Fronto requirere nos iussit uocabula, non ea re opinor quod scripta esse in ullis ueterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus uerbis exerceret. (17.) quod unum ergo rarissimum uidebatur, inuenimus quadrigam numero singulari dictam in libro saturarum M. Varronis [Varro Men. 93 Astbury], qui inscriptus est Ecdemeticus. (18.) harenas autem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum †dedit†.

Varron entre analogie et naturalisme

Varron ling. 8,48 et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, sic omnia debuerunt esse bina. sed et singularia solum sunt multa, ut cicer, siser (nemo enim dicit cicera, sisera) et multitudinis sunt, ut salinae <balneae> (non enim ab his singulari specie dicitur salina et balnea). neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo; nam quod est ut praedium balneum, debuerunt esse plura, ut praedia balnea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia.

Varron ling. 9,63a qui autem eas [sc. analogias] reprehendunt, quod alia uocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliuiscuntur naturam et usu<m>.

Varron ling. 9,63b singulare est quod natura unum significat, ut equus, aut quod coniuncta quodammodo ad unum usu{m}, ut bigae: itaque <ut> dicimus una Musa, sic dicimus unae bigae.

Varron ling. 9,64 multitudinis uocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae et binae et trinae bigae, sic deinceps. quare tam unae et uni et una quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut duo tria sunt multitudinis, sic bina trina.

Varron ling. 9,65 est tertium quoque genus singulare ut in multitudine, uter, in quo multitudinis utrei; uter poeta singulari, utri poetae multitudinis est.

Varron ling. 9,66 s. item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta uinum uina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis uocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, {oleo} a<r>ge<n>to, cum incrementum accessit, dicimus {enim} multum {oleum}, sic multum plumbum, argentum; non {multa olea} plumba, argenta. […] (67.) ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habe<n>t plura et ea in usum uenerunt, a genere multo, sic uina et unguenta, dicta: alii generis enim uinum quod Chio, aliud quod Lesb{i}o, sic ex regionibus aliis. qua<r>e ipsa dicuntur nunc melius unguent{i}a <quam unguentum>, cui nunc genera aliquot. si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu co<m>muni, diceretur sic olea et <aceta ut> uina. quare in utraque re <i>nique rescindere conantur analogias, {s}et cum in dissimili usu similia uocabula qu<a>erant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus dici putent oportere.

Varron ling. 9,68 item reprehendunt analogias, quod dicantur multitudinis nomine publicae balneae, contra quod priuati dicant unum balneum, quom plura balnea <non> dicant. quibus responderi potest non esse reprehendendum, quod scalae et aquae caldae, pleraque {quae} cum causa, multitudinis uocabulis sint appellata neque eorum singularia in usum uenerint; idemque item contra. primum balneum nomen ex Gr<a>e<cia> cum introiit in urbem publice ibi consedit, ubi bina essent coniuncta aedificia lauandi causa, unum ubi uiri, alterum ubi mulieres lauarentur; ab eadem ratione domi suae quisque ubi lauatur balneum dixerunt et, quod non erant duo, balnea dicere non consuerunt, cum hoc antiqui non balneum sed lau{i}atrinam appellare consuessent.

Varron ling. 9,69 sic aquae caldae ab loco et aqua, quae ibi scateret, cum ut colerentur uenissent in usum nostris, cum aliae ad alium morbum idoneae essent, eae cum plures essent, ut Puteolis et in Tuscis, quibus utebantur, multitudinis potius quam singulari uocabulo appellarunt. sic scalas, quod ab scandendo dicuntur et singulos gradus scanderent, magis erat quaerendum, si appellassent singulari uocabulo scalam, cum origo nominatus ostenderet contra.

 

Chrysippe et l’ambiguïté constitutive du lexique

Aulu-Gelle 11,12 Chrysippus [2 frg. 152 von Arnim = 636 Hülser] ait omne uerbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo uel plura accipi possunt. (2.) Diodorus [frg. 111 Döring = 1, II F 7 Giannantoni] autem, cui Crono cognomentum fuit: «nullum – inquit – uerbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici uideri debet, quam quod se dicere sentit is, qui dicit. (3.) at cum ego – inquit – aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum uideri potest quam ambigue; ambigui enim uerbi natura illa esse debuit, ut, qui id diceret, duo uel plura diceret. nemo autem duo uel pluria dicit, qui se sensit unum dicere.»

L’idiolecte de Diodore Cronos

Ammonius in int. p.38,17-20 Busse (Diodore fr.112 Döring) εἰ δὲ ταῦτα ὀρθῶς λέγεται, δῆλον ὡς οὐκ ἀποδεξόμεθα τὸν Διαλεκτικὸν Διόδωρον πᾶσαν οἰόμενον φωνὴν σημαντικὴν εἶναι καὶ πρὸς πίστιν τούτου καλέσαντα τῶν ἑαυτοῦ τινα οἰκετῶν Ἀλλαμὴν καὶ ἄλλον ἄλλῳ συνδέσμῳ.

Simplicius in cat. p.27,15-24 Kalbfleisch (Diodorε fr.113 Döring) τινὲς δὲ λύοντες τὴν ἀπορίαν φασὶν ὅτι οὐ πᾶν ὄνομα σημαντικόν ἐστιν· τριχῶς γὰρ τοῦ ὀνόματος λεγομένου, τοῦ μὲν κατὰ τὸν χαρακτῆρα, κἂν μὴ κατατεταγμένον ᾖ ἐπί τινος σημαινομένου, ὡς τὸ βλίτυρι, τοῦ δὲ κατατεταγμένου μὲν μὴ μέντοι χαρακτῆρα ἔχοντος ὀνόματος, ὡς ὁ ἀλλὰ μήν σύνδεσμος ὄνομα τῷ οἰκέτῃ τεθεὶς ὑπὸ τοῦ Διοδώρου τοὺς τῆς γραμματικῆς διορισμοὺς διαπαίζοντος καὶ τοὺς φύσει λέγοντας εἶναι τὰ ὀνόματα, τοῦ δὲ καὶ χαρακτῆρα ἔχοντος ὀνοματικὸν καὶ κατατεταγμένου, ὡς τὸ Σωκράτης καὶ Πλάτων καὶ τὰ ἄλλα τὰ ὀνόματα λεγόμενα, τί κωλύει τὸ ὁμώνυμον ἀκατάτακτον εἶναι, χαρακτῆρα ἔχον ὀνόματος;

Stephanus in int. p.9,20-24 Hayduck (Diodore fr.114 Döring = 1 fr. ii f 7 Giannantoni) ὁ μὲν οὖν Κράτυλος φύσει ἔλεγεν τὰ ὀνόματα κατὰ τὸ πρῶτον σημαινόμενον, ὁ δὲ Διόδωρος φύσει μὲν οὐκ ἔλεγεν ἀλλὰ θέσει, καὶ τοῦτο κατὰ τὸ δεύτερον σημαινόμενον τὸ ἁπλῶς καὶ ὡς ἔτυχεν. ὅθεν καὶ τοὺς ἰδίους παῖδας τοῖς τῶν συνδέσμων ὀνόμασιν ἐκάλει, <Μὲν> καὶ <Δὲ> προσαγορεύων αὐτούς.

anecd. Gr. Oxon. 4 p.328,25-32 Cramer (Diodorε fr.115 Döring = 1 fr. ii f 7 Giannantoni) οὕτως οὖν καὶ Διόδωρος ὁ ἐπικληθεὶς Κρόνος λέγεται τὸν οἰκέτην αὐτοῦ καλεῖν Ἀλλαμήν.

L’ἀμφιβολία stoïcienne

Diogène Laërce 7,62 ἀμφιβολία δέ ἐστι λέξις δύο ἢ καὶ πλείονα πράγματα σημαίνουσα λεκτικῶς καὶ κυρίως καὶ κατὰ τὸ αὐτὸ ἔθος, ὥσθ’ ἅμα τὰ πλείονα ἐκδέξασθαι κατὰ ταύτην τὴν λέξιν.

L’obscurité selon le De dialectica de Saint Augustin

Augustin dial. p.14,5-7 Crecelius = p.102 e p.104 Jackson–Pinborg: inter ambiguum et obscurum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur, in obscuro autem nihil aut parum quod attendatur apparet.

Augustin dial. p.14,12-28 Crecelius = p.104 e p.106 Jackson–Pinborg: item sunt obscurorum genera tria. unum est quod sensui patet, animo clausum est: tamquam si quis malum punicum pictum uideat, qui neque uiderit aliquando nec omnino quale esset audierit, non oculorum est, sed animi, quod cuius rei pictura sit nescit. alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur: sicuti est homo pictus in tenebris. nam ubi oculis apparuerit, nihil animus hominem pictum esse dubitabit. tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si nudaretur nihilo magis animo emineret, quod genus est omnium obscurissimum: ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. refer nunc animum ad uerba, quorum sunt istae similitudines. constitue animo quempiam grammaticum conuocatis discipulis factoque silentio suppressa uoce dixisse “temetum”, quod ad eo dictum qui prope adsidebant satis audierunt, qui remotius parum, qui autem remotissime nulla omnino uoce perstricti sunt. horum autem illi <qui prope adsidebant, quid esset temetum ignorabant, illi autem> qui remotiores erant nescio quo casu partim sciebant, quid esset temetum, partim ignorabant; illos uero, qui magistri uocem nec acceperant, quid esset temetum prorsus latebat; omnes obscuritate impediebantur. et hic iam perspicis omnia illa genera obscuritatum. nam qui de auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est malum punicum ignorantibus sed in luce pictum. qui nouerant uerbum sed auribus aut parum aut omnino non acceperant uocem, secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago sed in non perspicuo aut omnino tenebricoso loco. qui autem non solum uocis sed et significationis uerbi expertes erant, tertii generis, quod omnium taeterrimum est, caecitate inuoluebantur.

Augustin dial. p.7,7-8 Crecelius = p.86 Jackson–Pinborg: signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit.

Augustin dial. 14,7-12 Crecelius = p.104 Jackson–Pinborg: sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: ueluti si quis ingrediens iter excipiatur aliquo biuio uel triuio uel etiam ut ita dicam multiuio loco, ibique densitate nebulae nihil uiarum quod est eluceat. ergo a pergendo prius obscuritate terretur; at ubi aliquantum rarescere nebulae coeperint, uidetur aliquid, quod utrum uia sit an terrae proprius et nitidior color incertum est. hoc est obscurum ambiguo simile. dilucescente autem caelo quantum oculis satis sit iam omnium uiarum deductio clara est, sed qua sit pergendum non obscuritate sed ambiguitate dubitatur.

Augustin dial. p.14,28-15,2 Crecelius = p.106 Jackson–Pinborg: quod autem dictum est quiddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus uerbum erat quidem notum sed uocem nec penitus nullam nec omnino certam perceperant.

L’ambiguïté selon Saint Augustin

Augustin dial. p.15,3-13 Crecelius = p.106 Jackson–Pinborg: uide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe aliter impediat ambiguitas quam obscuritas uerbi. fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse uocem magistri et illum id uerbum enuntiasse quod esset omnibus notum, ut puta fac eum dixisse magnus et deinde siluisse. attende, quae incerta hoc audito nomine patiantur. quid si enim dicturus est “quae pars orationis”? quid si de metris quaesiturus “qui sit pes”? quid si de historia rogaturus ut puta “magnus Pompeius quot bella gesserit”? quid si commendandorum carminum gratia dicturus est “magnus et paene solus poeta Vergilius”? quid si obiurgaturus neglegentiam discipulorum in haec deinde uerba prorumpet “magnus uos erga studia torpor inuasit”? uidesne remota nebula obscuritatis illud quod supra dictum est quasi eminuisse multiuium? nam in hoc unum quod dictum est magnus et nomen est et pes chorius est et Pompeius est et Vergilius et neglegentiae torpor et si qua alia uel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem uerbi possunt intellegi.

La critique de l’Hortensius cicéronien

Augustin dial. p. 15,14-16,2 Crecelius = 106 et 108 Jackson–Pinborg: itaque rectissime a dialecticis dictum est ambiguum esse omne uerbum. nec moueat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius hoc modo [Cic. Hort. frg. 24 Grilli = 59 Straume-Zimmermann]: «ambigua se aiunt audere explicare dilucide. idem omne uerbum ambiguum esse dicunt. quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? nam hoc est in tenebras extinctum lumen inferre». facete quidem atque callide dictum, sed hoc est quod apud eundem Ciceronem Scaevola dicit Antonio [Cic. de orat. 1,10,44] «denique ut sapientibus diserte, stultis etiam uere uidearis dicere». quid enim aliud illo loco fecit Hortensius nisi acumine igenii et lepore sermonis quasi meraco et suaui poculo imperitis caliginem obfudit? quod enim dictum est omne uerbum esse ambiguum de uerbis singulis dictum est. explicantur autem ambigua disputando et nemo utique uerbis singulis disputat. nemo igitur ambigua uerba uerbis ambiguis explicabit,

Augustin dial. p. 16,2-6 Crecelius = 108 Jackson–Pinborg: et tamen cum omne uerbum ambiguum sit, nemo uerborum ambiguitatem nisi uerbis sed iam coniunctis quae ambigua non erunt explicabit. ut enim, si dicerem “omnis miles bipes est”, non ex eo sequeretur ut cohors ex militibus utique bipedibus ita constaret, ita cum dico ambiguum esse omne uerbum, non dico sententiam, non disputationem, quamuis uerbis ista texantur. omne igitur ambiguum uerbum non ambigua disputatione explicabitur.

Les uniuoca

Augustin dial. p. 16,16-19 Crecelius = 108 e 110 Jackson–Pinborg: quidquid dicitur et per plura intellegi potest, eadem scilicet plura […] non solum uocabulo uno sed una etiam definitione contineri queunt. […] ea quae una definitio potest includere uniuoca nominantur.

Augustin dial. p. 16,21-17,12 Crecelius = 110 e 112 Jackson–Pinborg: hominem cum dicimus, tam puerum dicimus quam iuuenem, quam senem, tam stultum quam sapientem […]. sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut hominis nomen accepit ita etiam hominis definitione claudatur. nam definitio hominis est “animale rationale mortale”. num ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale iuuenem tantum, non etiam puerum, aut senem esse, aut sapientem tantum, non etiam stultum ? immo et ista et cetera quae numerata sunt sicut hominis nomine ita etiam definitione continentur. nam siue puer siue stultus siue pauper siue etiam dormiens, si animale rationale mortale non est, nec homo est ; est autem homo ; illa igitur etiam definitione contineatur necesse est. et de ceteris quidem nihil ambigetur. de puero autem paruo aut stulto seu prorsus fatuo aut de dormiente uel ebrio uel furente dubitari potest, quomodo possint esse animalia rationalia. potest omnino defendi, sed ad alia properantibus longum est. […] haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno sed una etiam eiusdem nominis definitione claudantur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possint. diuersa enim nomina puer, adulescens, diues, et pauper, liber, et seruus, et si quid aliud differentiarum est ; ideo diuersas inter se proprias definitiones habent. sed ut illis unum communem nomen est homo, sic et animal rationale mortale definitio una communis est.

Galien capt. 13,5-7 Gabler τρίτη δὲ παρὰ τὴν ἐν τοῖς συνθέτοις ὁμωνυμίαν, οἷον ‘ἄνθρωπός ἐστιν’· ἀμφίβολος γὰρ ὁ λόγος, εἴτε τὴν οὐσίαν εἴτε τὴν πτῶσιν εἶναι σημαίνει.

Le témoignage de Varron

Varro ling. 9,1 <insignis eorum est error qui malunt quae> [suppl. Boot] nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates [fr. 104 Broggiato], nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo [SVF II fr. 151], homine acutissimo qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας IV libros [corr. Willmanns : lei libri F] contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus uerbis et dissimili{bu}s similibus [corr. Wilmanns : dissimilibus similes F] esse uocabulis notatas, id quod est uer{b}um [corr. Aldus], et {cum} [del. L. Spengel] Aristarchus, de aequabilitate cum scribit {et de} [secl. L. Spengel], uerborum similitudinem qua{ru}ndam [corr. Groth] <in> inclinationes [add. Fink 1952: 378] sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.

Simpl. cat. CAG viii 102-22-24 καλῶς δὲ εἶπεν [sc. Ἀριστοτέλης, cat. 3b10] ὅτι ‘πᾶσα οὐσία δοκεῖ τόδε τι σημαίνειν’, διότι τὴν ἑτέρων δόξαν ἀπαγγέλλει καὶ τὴν ἀνωμαλίαν τῆς συνηθείας, ἥτις τὰ ἀνόμοια πράγματα ὁμοίοις σχήμασι λέξεων εἴωθεν πολλάκις σημαίνειν.

[Alex.] SE CAG ii.3 67-31-68,1 πόθεν οὖν γίνεται ἡ ἀπάτη; ἥ ὡς καὶ ἄνωθεν εἴρηται, διὰ τὸ ἀνώμαλον τῆς συνηθείας, ἥτις τὰ ἀνόμοια πράγματα ὁμοίοις σχήμασι λέξεων εἴωθεν πολλάκις σημαίνειν.

Favorinus, la rhétorique et l’analyse sémantique des synonymes

Aulu-Gelle 13,25

(1.) in fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est ex manvbiis. (2.) quaerebat Fauorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis uideretur significare proprie manubiarum illa inscriptio. (3.) tum quispiam qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis, “ex manubiis – inquit – significat ex praeda; manubiae enim dicuntur praeda quae manu capta est”. (4.) “etiamsi – inquit Fauorinus – opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. sed quaero an M. Tullius, uerborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit manubias et praedam, si duo haec uerba idem significant neque ulla re aliqua dissident?” (5.) atque, ut erat Fauorinus egregia uel diuina quadam memoria, uerba ipsa M. Tulli statim dixit. (6.) ea nos hic adscripsimus: « praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemuiri uendent » [Cic. leg. agr. 1 frg. 4 Clark]; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: « ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario » [Cic. leg. agr. 2,59].
(7.) ac deinde ad eum conuertit qui manubias esse praedam dixerat, et “uideturne tibi – inquit – utroque in loco M. Cicero duobus uerbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait [Aristoph. ran. 1154, 1156-1159]:
δὶϲ ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ ϲοϕὸϲ Αἰϲχύλοϲ.                                                       1154
‘ἥκω γὰρ εἰϲ γῆν – ϕηϲί – καὶ κατέρχομαι’·                                                    1156
‘ἥκω’ δὲ ταὐτόν ἐϲτι τῷ “κατέρχομαι’.
— νὴ τὸν Δί’, ὥϲπερ γ’ εἴ τιϲ εἴποι γείτονι,
‘χρῆϲον ϲὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον’.
(8.) nequaquam uero – inquit ille – talia uidentur quale est μάκτρα et κάρδοποϲ quae uel a poetis uel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusue nominibus frequentantur”.

(9a.) “quid igitur – inquit Fauorinus – ualet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in manubiis et in praeda? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi uel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit?”

(9b.) “sicut in libro eiusdem M. Tulli qui de constituendo accusatore est una eademque res pluribus uerbis uehementer atque atrociter dicitur: « Sicilia tota, si una uoce loqueretur, hoc diceret: “quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus sedibus delubris fuit” » [Cic. diu. in Caec. 19]. nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus.”

(10.) “item in eodem libro simili modo « Siciliam – inquit – prouinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum ciuitates uastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur ». [Cic. diu. in Caec. 11]. (11.) ecquid uidetur, cum Siciliam prouinciam dixerit atque insuper etiam ciuitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? uerba haec item multa atque uaria, ‘depopulatus esse’, ‘uastasse’, ‘exinanisse’, ‘spoliasse’, nonne unam et eandem uim in sese habent? sane. sed quia cum dignitate orationis et cum graui uerborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.”

(12.) “hoc ornatus genus in crimine uno uocibus multis atque saeuis exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebrauit, sicut in illa quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusauit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce uerbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: « tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus uitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis » [Cato orat. frg. 59 Malcovati = 43 Cugusi–Sblendorio Cugusi].”

(13.) “item M. Cato in orationis principio quam dixit in senatu pro Rhodiensibus, cum uellet res nimis prosperas dicere, tribus uocabulis idem sentientibus dixit. (14.) uerba eius haec sunt: « scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere 〈atque crescere〉 » [Cato orat. frg. 163 Malcovati = 118 Cugusi–Sblendorio Cugusi].”

(15.) “itidem Cato ex originum VII in oratione quam contra Seruium Galbam dixit conpluribus uocabulis super eadem re usus est: « multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, uox, uires {senectus}; uerum enimuero, cum tantam rem peragier arbitrarer, 〈***〉 » [Cato orat. frg. 196 Malcovati = 152 Cugusi–Sblendorio Cugusi].”

(22.) “uerba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non uenustatem modo numeris quaesiuerunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul uocibus uerberauerunt: (23.) « uultus denique – inquit – totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit fefellit induxit » [Cic. Pis. 1].”

Deux formes d’amplificatio

Quintilien inst. 8,4,26-27 potest adscribi amplificationi congeries quoque uerborum ac sententiarum idem significantium. nam etiam si non per gradus ascendant, tamen uelut aceruo quodam adleuantur: (27.) « quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas? quid optabas? » [Cic. Lig. 9] simile est hoc figurae quam συναθροισμόν uocant, sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. haec etiam crescere solet uerbis omnibus altius atque altius insurgentibus: « aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et ciuium Romanorum, lictor Sextius » [Cic. Verr. 2,5,118].

L’explication de Favorinus

Aulu-Gelle 13,25,24-32 “quid igitur simile est – inquit – apud eundem in praeda et manubiis? nihil profecto istiusmodi. (25.) nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusue; sed aliud omnino praeda est, ut in libris rerum uerborumque ueterum scriptum est, aliud manubiae. (26.) nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae uero appellatae sunt pecunia a quaestore ex uenditione praedae redacta. (27.) utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae inuidiae gratia decemuiros ablaturos persecuturosque: et praedam quae nondum esset uenundata et pecuniam quae ex uenditione praedae percepta esset. (28.) itaque haec inscriptio quam uidetis, ex manvbiis, non res corporaque ipsa praedae demonstrat – nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus – sed facta esse haec conparataque ex manubiis, id est ex pecunia praedaticia, declarat. (29.) manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda uendita contracta. (30.) quod “per quaestorem” autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. (31.) est tamen nonnusquam inuenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose praedam pro manubiis et manubias pro praeda posuerint aut tropica quadam figura mutationem uocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. (32.) sed enim qui proprie atque signate locuti sunt, sicuti hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.”

L’explication du pseudo-Asconius

ps. Asconius Verr. 2,1,154, p. 254,29-30 Stangl: ex L. Metelli manubiis] manubiae sunt autem praeda imperatoris pro portione de hostibus capta.

ps. Asconius Verr. 2,1,157, p. 255,18-20 Stangl: manubias detrahere conatus sit] spolia quaesita de uiuo hoste nobili per deditionem manubias ueteres dicebant, et erat imperatorum haec praeda, ex qua quod uellent facerent.

L’évolution sémantique du terme manubiae

Tite-Live 5,20,8 gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.

Tite-Live 41,7,3 militibus denarios quinos uicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diuiserunt [sc. Tiberius Sempronius Gracchus et Lucius Postumius Albinus].

Tite-Live 36,36,2 nouum atque iniquum postulare est uisus [sc. Publius Cornelius Scipio Nasica]; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia uouisset, eos uel de manubiis, si quam pecuniam ad id reseruasset, uel sua ipse impensa faceret.

 

Favorinus, Domitius Insanus et la sémantique contrastive

Aulu-Gelle 18,7

(1.) Domitio, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Fauorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obuiam uenisset atque ego cum Fauorino essem, “quaeso – inquit – te, magister, dicas mihi: num erraui quod, cum uellem δημηγορίαϲ Latine dicere, contiones dixi? (2.) dubito quippe et requiro, an ueterum eorum qui electius locuti sunt pro uerbis et oratione dixerit quis contionem”. (3.) tum Domitius uoce atque uultu atrociore “nulla – inquit – prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum uos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam uerba auctoritatesque uerborum cordi habetis. mittam autem librum tibi in quo id reperias quod quaeris. ego enim grammaticus uitae iam atque morum disciplinas quaero, uos philosophi mera estis, ut M. Cato [or. frg. 223 Sblendorio Cugusi] ait, mortuaria [Bernardi Perini coll. ThlL viii 1520,70 ss. et Sblendorio Cugusi ad loc. : mortualia corr. tacite I. Dousa 1587: 76, pler. edd.]; glossaria namque colligitis et lexidia, res taetras et inanes et friuolas tamquam mulierum uoces praeficarum. atque utinam – inquit – muti omnes homines essemus! minus improbitas instrumenti haberet”.

Épictète diss. 3,5,17 εἰ δέ τις λεξείδια ᾔτει ἢ θεωρημάτια, ἀπῆγεν πρὸς Πρωταγόραν, πρὸς Ἱππίαν. καὶ γὰρ εἰ λάχανά τις ζητῶν ἐλήλυθεν, πρὸς τὸν κηπουρὸν ἂν αὐτὸν ἀπήγαγεν.

(4.) cumque digressi essemus, “non tempestiue – inquit Fauorinus – hunc hominem accessimus; uidetur enim mihi ἐπιϲημαίνεϲθαι. scitote – inquit – tamen intemperiem istam quae μελανχολία dicitur non paruis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλ’ εἶναι ϲχεδόν τι τὸ πάθοϲ τοῦτο ἡρωικόν et ueritates plerumque fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ μήτε μέτρου. uel ipsum hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria uisum esset?’

Paul Diacre p. 34,1-3 Lindsay: contio significat conuentum, non tamen alium quam eum qui <a> magistratu uel a sacerdote publico per praeconem conuocatur.

misit autem paulo post Fauorino librum quem promiserat – Verri, opinor, Flacci [frg. 31 p. 522 Funaioli] erat – in quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, ciuitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque {omnium} [del. Vassis 1890: 666] et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, (6.) contionem item tria significare: locum suggestumque, unde uerba fierent, (7.) sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est contra contionem Q. Metelli [Cic. or. frg. 2 p. 221 Crawford] “escendi – inquit – in contionem, concursus est populi factus”; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in oratore [Cic. orat. 168] ait, “contiones saepe exclamare uidi, cum apte uerba cecidissent. etenim exspectant aures, ut uerbis conligetur sententia”; item orationem ipsam, quae ad populum diceretur. (8.) exempla in eo libro scripta non erant. sed nos postea Fauorino desideranti harum omnium significationum monumenta et apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos ueterum reperta exhibuimus; (9.) id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro uerbis et oratione, docui titulo Tulliani libri qui a M. Cicerone inscriptus est contra contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.

Varron et la Latinitas

Varron frg. 268 Funaioli = 115 Goetz & Schoell ap. Diom. GL I 439,15-30 Latinitas est incorrupt{a}e loquendi obseruatio secundum Romanam linguam. constat autem … his quattuor: natura analogia consuetudine auctoritate.

Charisius p. 62,15-22 Barwick (cf. Diomède GL I 439,17-22)  natura uerborum nominumque inmutabilis est [Char. : immutabilis Diom.] nec quicquam aut plus aut minus [Char. : aut minus aut plus Diom.] tradidit nobis quam quod accepit. nam siquis dicat scrimbo pro eo quod [Char. : scrimbo quod Diom.] est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque [Char. : est secundum technicos neque Diom.] aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat.

Charisius p. 62, 24-63,9 Barwick (cf. Diomède GL I 439,22-28) consuetudo non arte [Char. : ratione Diom.] analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio non accedat sed indulgeat. [Char. : indulgeat. nam ea e medio loquendi usu placita adsumere consueuit auctoritas Diom.]. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad aram sacram [Char. : ad ancoram Diom.] decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet.

 

 

Introduction à l’étude de la langue dans les Nuits attiques

Quintilien inst. 1,4,4 tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum uel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae uersibus tradiderunt.

Sénèque Lucil. 108,23 sed aliquid praecipientium uitio peccatur, qui nos docent disputare, non uiuere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi sed ingenium. itaque quae philosophia fuit facta philologia est.

Florus Verg. 3,8 Verweij: bone Iuppiter quam imperatorium, quam regium [[…]] est sedere a suggestu praecipientem bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam carmina praelegentem quibus ora mentesque formantur, iam sententiis uariis sensus excitantur, iam exemplis ro<manae historiae>. . .

Aulu-Gelle 13,8 eximie hoc atque uerissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. (2.) eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum uelit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum uersari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque atque omnia acta et euenta firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates uerborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio decantauerint [Cavazza (1996 : 28 n. 10 et 119 n. 5) : delectauerint codd. : †delectauerint† Holford-Strevens]. (3.) uersus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est [CRF3 298-299 = 302-303 Daviault]:

     Vsus me genuit, mater peperit Memoria,
     Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam.

(4.) item uersus est in eandem ferme sententiam Pacuuii, quem Macedo philosophus, uir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum [TRF3 348 = 4 Schierl]:

     ego odi homines ignaua opera et philosopha sententia.

(5.) nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignaui ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae uerborumque artes conuerterent et uitia facundissime accusarent intercutibus ipsi uitiis madentes.

Aulu-Gelle praef. 12-13 ego uero, cum illud Ephesii uiri summe nobilis uerbum cordi haberem, quod profecto ita est: πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει [Héraclite frg. 40 Diels–Kranz], ipse quidem uoluendis transeundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque uerborum imperitia uindicarent. (13.) quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia uel ex grammatica uel ex dialectica uel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.

 

 

Du bon usage des mots : langue et grammaire dans les Nuits attiques d’Aulu-Gelle

Frontispice de l’édition des Nuits attiques par Jakob Gronovius (1706)

 

Séminaire de  Linguistique latine 2025-2026 (second semestre)

M2-M4 LC56LA : mardi, 12h-14h, Bibliothèque de l’UFR de Latin

Ce séminaire propose une exploration approfondie des chapitres des Nuits attiques d’Aulu-Gelle consacrés à la langue latine, en accordant une attention particulière aux enjeux grammaticaux et aux débats intellectuels qu’ils révèlent.

La langue y apparaît comme un outil de communication essentiel, révélateur de l’identité de celui qui s’en sert : le choix des mots justes est en effet une exigence pour le locuteur cultivé, qui se doit d’employer des expressions à la fois claires et univoques. C’est dans cette perspective qu’Aulu-Gelle introduit des questions de linguistique contrastive (2,26 : lexique des couleurs en grec et en latin ; 18,7 : correspondance entre contio et δημηγορία), de sémantique (13,25 : distinction entre praeda et manubiae), ou encore de définition lexicale, sans négliger des problèmes morphologiques comme l’hétéroclisie (4,1 : penus). Il propose une analyse minutieuse de la créativité stylistique de Labérius, auteur de mimes, qui, jouant sur l’emploi de certains suffixes, introduit dans ses textes de nombreuses expressions issues de la langue populaire (19,13). Il examine aussi le phénomène inverse : l’apparition d’expressions littéraires dans la langue courante (19,10 :  praeterpropter), ou encore l’emploi de mots poétiques dans des textes en prose (13,29 : mortales pour homines).

Plutôt que de proposer une étude théorique abstraite, les Nuits attiques mettent souvent en scène des grammairiens anonymes, dont les interventions sont tournées en dérision – le plus souvent par la figure du philosophe Favorinus – en raison de leur prétention et de leur dogmatisme. Parallèlement, Aulu-Gelle témoigne d’un véritable intérêt pour la réflexion philosophique sur le langage : il aborde aussi bien les apories liées à l’ambiguïté lexicale que les catégories stoïciennes des propositions simples et complexes, ainsi que les critères de définition d’un terme, faisant preuve d’une grande familiarité avec la dialectique et ses instruments.

On s’interrogera ainsi sur la coexistence, dans un même texte, de ces deux approches : d’un côté, une grammaire scolaire volontiers moquée ; de l’autre, une linguistique philosophique pleinement intégrée aux débats théoriques. Une lecture contextualisée des Nuits attiques permettra d’inscrire cette tension dans le cadre de la transformation du système des savoirs à l’époque impériale, moment où une nouvelle élite intellectuelle redéfinit les liens entre compétence grammaticale, valeurs éthiques et normes sociales.

L’édition de référence est celle, récente, procurée par Leofranc Holford-Strevens (Auli Gelli Noctes Atticae. Vol. 1, Praefatio et Libri I-X. Vol. 2, Libri XI–XX, Oxford 2020), qui est également l’auteur de l’ouvrage le plus complet et le plus approfondi sur Aulu-Gelle (Aulus Gellius : An Antonine scholar and his achievement, Oxford 2003).

Les textes étudiés seront proposés en ligne dans le carnet de recherche du séminaire (https://llhdt.hypotheses.org/).

Le séminaire sera validé par un devoir maison d’une dizaine de pages, portant sur une sélection de textes étudiés, traduits et commentés de façon personnelle et rigoureuse, conformément aux exigences de l’écriture universitaire.

Ce séminaire se déroule dans le cadre du projet ERC Advanced Grant 2023 “Linguistic Texts of Roman Antiquity” – LiTeRA (funded by the European Union [ERC, LiTeRA, no. 101141778]. Views and opinions expressed are however those of the author only and do not necessarily reflect those of the European Union or the European Research Council. Neither the European Union nor the granting authority can be held responsible for them).

Index du séminaire :

  1.  Introduction à l’étude de la langue dans les Nuits attiques
  2.  Favorinus, Domitius Insanus et la sémantique contrastive
  3. Favorinus, la rhétorique et l’analyse sémantique des synonymes
  4. Chrysippe et l’ambiguïté constitutive du lexique
  5. Fronton, César et les pluralia tantum
  6. Favorinus, la définition du penus et le genre grammatical
  7. Favorinus, Fronton et les noms des couleurs en grec et en latin
  8. Fronton entre hellénismes et vulgarismes : le cas de ‘nanus’
  9. Fronton, entre archaïsme, maniérisme et seconde sophistique
  10. Fronton entre archaïsmes et vulgarismes
  11. Fronton et les “uerba poetica” en prose
  12. La place d’Aulu-Gelle dans la mouvance archaïsante

 

 

Tra eloquenza e grammatica: la proposta polemica di Cesare

Summer School De optimo genere oratorum. La formazione del perfetto oratore nella scuola romana (org. Prof. Paolo De Paolis)

Arpino, Fondazione Umberto Matroianni, Castello di Ladislao, 23-27/06/2025
Centro Studi Umanistici ‘Marco Tullio Cicerone’ – Arpino
Università degli Studi di Verona – Dipartimento di Culture e Civiltà
Università degli studi di Cassino e del Lazio meridionale – Dipartimento di Lettere e Filosofia

Conferenza (26/06/2025, 11:30)

Laboratorio (26/06/2025, 16:00)

Riferimenti bibliografici

Adams J. N. (2008), The Regional Diversification of Latin, 200 BC ‑ AD 600, Cambridge.

Canfora L. (1999), Giulio Cesare. Il dittatore democratico, Roma – Bari.

Dahlmann H. (1935), “Caesars Schrift über die Analogie”, Rheinisches Museum 84, 258-275.

David J.M. (1983), “Les orateurs des municipes à Rome: intégration, réticences et snobismes”, M. Cébeillac‑Gervasoni ed., Les ‘bourgeoisies’ municipales italiennes aux IIe et Ie siècles av. J.‑C., Paris.

Desbordes F. (1990), Idées romaines sur l’écriture, Lille.

Dubuisson M. (1982), “Y a‑t‑il une politique linguistique romaine?”, Ktema 7, 187‑210.

Dugan J. (2005), Making a New Man: Ciceronian Self-Fashioning in the Rhetorical Works, Oxford).

Garcea A. (2012), Caesar’s De Analogia, Oxford – New York.

Grillo L. & C. Krebs eds. (2018), The Cambridge Companion to the Writings of Julius Caesar, Cambridge – New York.

Hendrickson G. L. (1906), “The De Analogia of Julius Caesar; Its Occasion, Nature, and Date, with Additional Fragments”, Classical Philology 1, 97–120.

Lomanto V. (1993), “La flessione dei temi in -u- secondo Varrone e secondo Cesare”, D. Poli ed., La cultura in Cesare: atti del convegno internazionale di studi Macerata-Matelica, Roma, II, 643-676.

Lomanto V. (1994-1995), “Cesare e la teoria dell’eloquenza”, Memorie della Accademia delle Scienze di Torino5, Classe di Scienze Morali, Storiche e Filologiche 18-19, 3-127.

Moatti C. (1997), La raison de Rome. La naissance de l’esprit critique à la fin de la République (IIe‑Ier siècle avant Jésus‑Christ), Paris.

Oldfather W. A. & G. Bloom (1927), “Caesar’s Grammatical Theories and His Own Practice”, Classical Journal 22, 584-602.

Poccetti P. (1993), “Teorie grammaticali e prassi della Latinitas in Cesare”, D. Poli ed., La cultura in Cesare: atti del convegno internazionale di studi Macerata-Matelica, Roma, II, 599-641.

Scivoletto N. (1994), “Sul fr. 2 Fun. del De analogia di Cesare”, C. Curti & C. Crimi eds., Scritti classici e cristiani offerti a Francesco Corsaro, Catania, II, 665-674.

Sinclair P. (1994), “Political Declensions in Latin Grammar and Oratory 55 BCE-CE 39”, Ramus 23, 92-109.

Van der Blom H. (2021), “Caesar the Orator in Retrospect”, R. Rubina and T. Arlund Hass, Rome Studies. Archaeology, History, and Literature 1, Turnhout, 95-110.

Willi A. (2010), “Style, Grammar and Philosophy in C. Iulius Caesar”, E. Dickey & A. Chahoud eds., Colloquial and literary Latin, Cambridge, 229-242.

Yavetz Z. (1979), Caesar in der öffentlichen Meinung, Düsseldorf.

Zecchini G. (1995), “Sallustio, Lucullo e i tre schiavi di C. Giulio Cesare (due nuovi frammenti delle Historiae?)”, Latomus 54, 592‑607.

Zecchini G. (2001), Cesare e il mos maiorum, Stuttgart.