Archives par mot-clé : Apuleius

Le bilinguisme du IIᵉ siècle p.C. (1) : Apulée

Le séminaire du 28 mars aura lieu par zoom : le lien est disponible dans l’espace moodle.

Apulée apol. 24,1-3 et 6 de patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio mei<s> scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, (2.) non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. (3.) non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est. […] (6.) quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores? apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus.

Apulée apol. 24,7-9 nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. (8.) quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu{s} splendidissima colonia sumus, (9.) in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor.

Apulée flor. 20,4 et 10 ego et alias creterras Athenis bibi: poeticae commotam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam uero uniuersae philosophiae inexplebilem scilicet <et> nectaream. […] Carthago prouinciae nostrae magistra uenerabilis, Carthago Africae Musa caelestis, Carthago Camena togatorum.

Apulée apol. 98,8-9 loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat ; enim Latine loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.

Apulée apol. 38,5 pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum me<morabiles res et> [add. Helm] cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint.

Apulée apol. 38,1 et 3 et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta […] quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos – ita enim Latine appello quae Graeci ζῳοτόκα et ᾠοτόκα.

Apulée flor. frg. 5,112-113 Beaujeu : iamdudum scio quid hoc significatu flagitetis: ut cetera Latine materiae persequamur. nam et in principio uobis diuersa tendentibus ita memini polliceri, ut neutra pars uestrum, nec qui Graece nec qui Latine petebatis, dictionis huius expertes abiretis. quapropter, si ita uidetur, satis oratio nostra atticissauerit; tempus est in Latium demigrare de Graecia.

Apulée flor. 18,37-39 nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Carthaginis indubitabili numine propitius {s}t{r}egit [corr. Krueger ; uel respicit ed. Romana]. (38.) eius dei hymnum Graeco et Latino carmine uobis ecce <iam> canam {iam} illi a me dedicatum. […] (39.) etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui. […] in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis atticissabit.

Cf. Plaute Men. 11-12 atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen | non atticissat, uerum sicilicissitat.

Apulée flor. 9.7-9 quis enim uestrum mihi unum solœcismum ignouerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis : tantum habet uilitas excusationis, dignitas difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam, nec deprecor quin sic existimetis.

Saint Augustin ord. 2,17,45 me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis uerborum sonis Itali exagitant. […] aliud est enim esse arte, aliud gente securum. soloecismos autem quos dicimus fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet.

Apulée met. 1,1,1-5 at ego tibi sermone isto Milesio uarias fabulas conseram auresque tuas beniuolas lepido susurro permulceam – modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreueris inspicere –, (2.) figuras fortunasque hominum in alias imagines conuersas et in se rursum mutuo nexu refectas ut mireris. (3.) exordior. — quis ille? — paucis accipe.  Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea uetus prosapia est; ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. mox in urbe Latia aduena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore nullo magistro praeeunte aggressus excolui. en ecce praefamur ueniam siquid exotici ac forensis sermonis, rudis locutor, offendero. iam haec equidem ipsa uocis immutatio desultoriae scientiae stilo quem accessimus respondet. fabulam Graecanicam incipimus. lector intende : laetaberis.

Apulée met. 3,29,1-3 sed mihi sero quidem serio tamen subuenit ad auxilium ciuile decurrere et interposito uenerabili principis nomine tot aerumnis me liberare. cum denique iam luce clarissima uicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas Graecorum <Romanorum> [add. Robertson] genuino sermone nomen augustum Caesaris inuocare temptaui ; et ‘O’ quidem tantum disertum ac ualidum clamitaui, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui.

[Lucien] asin. 16 ἐπεὶ δὲ πολλάκις Ὦ Καῖσαρ ἀναβοῆσαι ἐπεθύμουν, οὐδὲν ἄλλο ἢ ὠγκώμην, καὶ τὸ μὲν ὦ μέγιστον καὶ εὐφωνότατον ἐβόων, τὸ δὲ Καῖσαρ οὐκ ἐπηκολούθει.

Apulée met. 4,32,6 sed Apollo, quamquam Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit.

Apulée met. 9,39,2-5 nam quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obuius, superbo atque adroganti sermone percontatur, quorsum uacuum duceret asinum. (3.) at meus, adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. nec miles ille familiarem cohibere quiuit insolentiam, sed indignatus silentio eius ut conuicio, uiti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat. (4.) tunc hortulanus subplicue respondit sermonis ignorantia se quid ille diceret scire non posse. ergo igitur Graece subiciens miles: « ubi – inquit  – ducis asinum istum? ». respondit hortulanus petere se ciuitatem proximam. (5.) « sed mihi – inquit – opera eius opus est; nam de proximo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet aduehere ».

Le thème de Phèdre

La Belonistria de Labérius

Labérius frg. 9 Panayotakis ap. Nonius 104,22 M. = 149,21 L. (ia6)
… domina nostra priuignum suum
amāt efflictim …

Labérius frg. 94 Panayotakis ap. Prisc. GL ii 384,10-13 (7tr)
uxorem tuam et meam nouercam a populo lapidibus
consectari uideo …

Le récit d’Apulée met. 10,2-12

Apulée met. 10,2,1-2 post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut uos etiam legatis, ad librum profero.  […] iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam, legere et a socco ad cothurnum ascendere.

Cicéron opt. gen. 1 : in tragoedia comicum uitiosum est et in comoedia turpe tragicum.

Quintilien inst. 10,2,22 sua cuique proposito lex: suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra tragoedia in soccos ingreditur.

Horace ars 89 uersibus exponi tragicis res comica non uult.

Apulée flor. 167 ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
Prologue

Apulée met. 10,2,3 sed nouerca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsa flagitium, oculos ad priuignum adiecit.

P.Oxy. 413 col. II 2-3 ἐρῶ νῦν παιδ( ). | [ αὐ]τὸν ἵνα με βινήσηι.

  • Sénèque Phaedr. 362 torretur aestu tacito et inclusus quoque, | quamuis tegatur, proditur uultu furor ; 589 quis me dolori reddit atque aestus graues | reponit animo ?  ≈ Apulée met. 10,2,5 at ubi completis igne uesano totis praecordiis inmodice bacchatus amor aestuabat, saeuienti deo iam succubuit

  • Sénèque Phaedr. 360-386 erumpit oculis ignis et lassae genae | lucem recusant […] non idem uigor, | non ora tinguens nitida purpureus rubor ; | populatur artus cura, iam gressus tremunt […] lacrimae cadunt per ora…  ≈ Apulée met. 10,2,6 pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida, et suspiritus cruciatus tarditate uehementior… flebat…. utrimsecus iactatae crebriter laterum mutuae uicissitudines

Acte 1
Scène 1

Apulée met. 10,3

Scène 2

Apulée met. 10,3,1 nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit, uxori patris matrisque fratris utcumque debitum sistens obsequium.

Sénèque Phaedr. 453 frons decet tristis senem 
  • Sénèque Phaedr. 583 sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae ≈ Apulée met. 10,3,1 inpatientia furoris altius agitata ; 10,4,4 impatiens uel exiguae dilationis
  • Sénèque Phaedr. 178-179 sed furor cogit sequi | peiora ≈ Apulée met. 10,3,1 inpatientia furoris altius agitata
  • Sénèque Phaedr. 609 matris superbum est nomen et nimium potens ≈ Apulée met. 10,3,1 quod nomen [sc. filium] in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libenter eraderet
  • Sénèque Phaedr. 623 miserere uiduae, 636 miserere, 671 miserere amantis ≈ Apulée met. 10,3,6 ergo miserere tua causa pereuntis
  • Sénèque Phaedr. 646 Hippolyte, sic est: Thesei uultus amo…  ≈ Apulée met. 10,3,6 illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo

Apulée met. 10,3,5 isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapris praecordia meis medullis acerrimum commouent incendium.

Apulée met. 10,4,1-2 repentino malo perturbatus adolescens, quanquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiua seueritate putauit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. (2.) ergo prolixe pollicetur et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum uoluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu nouercae.

Scène 3

Apulée met. 10,4,3 nec quicquam diutina deliberatione tam salubre uisum quam fuga celeri procellam fortunae saeuientis euadere.

Acte 2
Scène 1

Apulée met. 10,4

Scène 2

Apulée met. 10,4,5 … quoad illa, nuntiorum uarietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium.

Acte 3
Scène 1

Apulée met. 10,4,6 ergo missus continuo furcifer uenenum praesentarium comparat idque uino diligenter dilutum insontis priuigni praeparat exitio.

Scène 2

Apulée met. 10,5,1 ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum uini poculum, in quo uenenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continuo perduxit haustu.

Scène 3

Apulée met. 10,5,2 iamque cognito casu noxiae potionis uarie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.

Scène 4

Apulée met. 10,5,6 nam et iuniorem incoram sui funerari uidebat et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet damnatum iri certo sciebat. ad hoc uxoris dilectae nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.

Acte 4

Apulée met. 10,6

Acte 5
Partie 1

Apulée met. 10,7,4 quibus autem uerbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad uos, quae ignoraui, possum enuntiare, sed quae plane comperi, ad istas litteras proferam.

Partie 2

Apulée met. 10,7,10 haec eximie nimis ad ueritatis imaginem uerberone illo simulata cum trepidatione proferente finitum est iudicium.

Partie 3

Apulée met. 10,9,4-5 sic inductus signauit pecuniam, quam exinde, ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam adferre et en ecce perlatam coram exhibeo. (5.) uideat et suum sigillum recognoscat. nam quem ad modum eius ueneni frater insimulari potest, quod iste comparauerit?’

Partie 4

Apulée met. 10,10

Partie 5

Apulée met. 10,11,2 nam cum uenenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret nec meae sectae crederem conuenire causas ulli praebere mortis nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, uerens ne, si daturum me negassem, intempestiua repulsa uiam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem uel postremum gladio uel quouis telo nefas inchoatum perficeret, dedi uenenum, sed somniferum, mandragoram illum grauedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem.

P.Oxy. 413 col. II 82-84 (ΔΕΣ.) οἶδα γάρ σε ὅστισπ̣[ε]ρ̣ εἶ, μισο<ύ>μενε. | Σπινθήρ, ξύλα ἐπὶ τοῦτον. | οὗτος πάλιν τίς ἐστιν; | — (ΣΠΙ.) μένουσι σῶοι, δέσποτα.

Épilogue

Apulée met. 10,12,4-5 nouercae quidem perpetuum indicitur exilium, seruus uero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. (5.) et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna prouidentiae diuinae condignum accepit exitum, qui momento modico immo puncto exiguo post orbitatis periculum adulescentium duorum pater repente factus est.

 

 

 

 

Le «happy end» (met. 6,21,2b-24,4)

Cupidon chez Jupiter

(6,22,1.) interea Cupido amore nimio peresus et aegra facie matris suae repentinam sobrietatem pertimescens ad armillum redit alisque pernicibus caeli penetrato uertice magno Ioui supplicat suamque causam probat. (2.) tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consauiat atque sic ad illum: (3.) “licet tu – inquit – domine fili, numquam mihi concessu deum decretum seruaris honorem, sed istud pectus meum quo leges elementorum et uices siderum disponuntur conuulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaueris casibus (4.) contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris in serpentes in ignes in feras in aues et gregalia pecua serenos uultus meos sordide reformando, (5.) at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creueris cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cauere, ac si qua nunc in terris puella praepollet pulcritudine, praesentis beneficii uicem per eam mihi repensare te debere.”

Vénus chez Jupiter dans l’Énéide

Virgile Aen. 1,223-229
et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic uertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis.
atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus…

[…]

254-256
olli subridens hominum sator atque deorum
uultu, quo caelum tempestatesque serenat,
oscula libauit natae, dehinc talia fatur…

Le catalogue des métamorphoses de Jupiter

Ovide met. 6,103-114
Maeonis elusam designat imagine tauri
Europam: uerum taurum, freta uera putares;
ipsa uidebatur terras spectare relictas
et comites clamare suas tactumque uereri
adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
fecit et Asterien aquila luctante teneri,
fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
Mnemosynen pastor, uarius Deoida serpens.

Sénèque Phaedr. 299-300
induit formas quotiens minores
ipse qui caelum nebulasque ducit!

Lucien dial. deor. 6,1
{ΖΕΥΣ} σκόπει, ὦ κατάρατε, εἰ μικρά, ὃς ἐμοὶ μὲν οὕτως ἐντρυφᾷς, ὥστε οὐδέν ἐστιν ὃ μὴ πεποίηκάς με, σάτυρον, ταῦρον, χρυσόν, κύκνον, ἀετόν· ἐμοῦ δὲ ὅλως οὐδεμίαν ἥντινα ἐρασθῆναι πεποίηκας, οὐδὲ συνῆκα ἡδὺς γυναικὶ διὰ σὲ γεγενημένος, ἀλλά με δεῖ μαγγανεύειν ἐπ’ αὐτὰς καὶ κρύπτειν ἐμαυτόν· αἱ δὲ τὸν μὲν ταῦρον ἢ κύκνον φιλοῦσιν, ἐμὲ δὲ ἢν ἴδωσι, τεθνᾶσιν ὑπὸ τοῦ δέους.

L’assemblée des dieux

(6,23,1.) sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus conuocare, ac si qui coetu caelestium defuisset, in poenam decem milium nummum conuentum iri pronuntiare. quo metu statim completo caelesti theatro pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat: (2.) “dei conscripti Musarum albo, adolescentem istum quod manibus meis alumnatus sim profecto scitis omnes. cuius primae iuuentutis caloratos impetus freno quodam coercendos existimaui; sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum. (3.) tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. puellam elegit et uirginitate priuauit: teneat, possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur”. (4.) et ad Venerem conlata facie: “nec tu – inquit – filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas. iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure ciuili congruas”, (5.) et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. porrecto ambrosiae poculo: “sume – inquit – Psyche, et immortalis esto, nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae uobis erunt perpetuae nuptiae.”

Servius Aen. 10,104 accipite ergo animis : totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutauit [sc. Vergilius]…

Sénèque apocol. 9

Jupiter comme père d’une comédie romaine

Térence heaut. 945-946
ut eius animum, qui nunc luxuria et lasciuia
diffluit, retundam redigam, ut quo se uortat nesciat.

Térence Ad. 150-152
postremo nuper – credo iam omnium
taedebat – dixit uelle uxorem ducere;
sperabam iam deferuisse adulescentiam;
gaudeba.

Le banquet nuptial

(6,24,1.) nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur. accumbebat summum torum maritus Psychen gremio suo complexus. sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. (2.) tunc poculum nectaris, quod uinum deorum est, Ioui quidem suus pocillator ille rusticus puer, ceteris uero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat; (3.) Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae quoque canora personabant; Apollo cantauit ad citharam, Venus suaui musicae superingressa formonsa saltauit, scaena sibi sic concinnata, ut Musae quidem chorum canerent, tibias inflaret Saturus, et Paniscus ad fistulam diceret. (4.) sic rite Psyche conuenit in manum Cupidinis et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.

Lucien Icaromen. 27 καί με ὁ Ἑρμῆς παραλαβὼν κατέκλινε παρὰ τὸν Πᾶνα καὶ τοὺς Κορύβαντας καὶ τὸν Ἄττιν καὶ τὸν Σαβάζιον, τοὺς μετοίκους τούτους καὶ ἀμφιβόλους θεούς. καὶ ἄρτον τε ἡ Δημήτηρ παρεῖχε καὶ ὁ Διόνυσος οἶνον καὶ ὁ Ἡρακλῆς κρέα καὶ μύρτα ἡ Ἀφροδίτη καὶ ὁ Ποσειδῶν μαινίδας. ἅμα δὲ καὶ τῆς ἀμβροσίας ἠρέμα καὶ τοῦ νέκταρος παρεγευόμην· ὁ γὰρ βέλτιστος Γανυμήδης ὑπὸ φιλανθρωπίας εἰ θεάσαιτο ἀποβλέποντά που τὸν Δία, κοτύλην ἂν ἢ καὶ δύο τοῦ νέκταρος ἐνέχει μοι φέρων. […] ἐν δὲ τῷ δείπνῳ ὅ τε Ἀπόλλων ἐκιθάρισε καὶ ὁ Σιληνὸς κόρδακα ὠρχήσατο καὶ αἱ Μοῦσαι ἀναστᾶσαι τῆς τε Ἡσιόδου Θεογονίας ᾖσαν ἡμῖν καὶ τὴν πρώτην ᾠδὴν τῶν ὕμνων τῶν Πινδάρου. κἀπειδὴ κόρος ἦν, ἀνεπαυόμεθα ὡς εἶχεν ἕκαστος ἱκανῶς ὑποβεβρεγμένοι.

 

Les épreuves initiatiques de Psyché (met. 6,10-21a)

1re épreuve

[annonce] 6,10,2 iam ergo et ipsa{m} frugem tuam periclitabor

[ordre] 6,10,3 discerne…

[délai] 6,10,3 ante istam uesperam

[réaction de Psyché] 6,10,4 immanitate praecepti consternata silens obstupescit

[les fourmis accomplissent la tâche] 6,10,5-7

[non reconnaissance de Vénus] 6,11,2 non tuum… nec tuarum manuum istud opus

2e épreuve

[Vénus donne un aperçu visuel du cadre] 6,11,4 uidesne illud nemus… despiciunt ?

[ordre] 6,11,6 inde de coma pretiosi uelleris floccum mihi… quoquo modo quaesitum afferras censeo

[délai] 6,11,6 confestim

[réaction de Psyché] 6,12,1 perrexit Psyche uolenter non obsequium… functura, sed requiem malorum praecipitio fluuialis rupis habitura

[conseils d’un roseau parlant] 6,12

[non reconnaissance de Vénus] 6,13,3 nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus

3e épreuve

[annonce] 6,13,3 iam… periclitabor an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita

[Vénus donne un aperçu visuel du cadre] 6,14,4 uidesne insistentem…

[ordre et menaces] 6,13,5 indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista… defer urnula… insuper ei grauiora comminata

[délai] 6,13,5 confestim

[réaction1 de Psyché] 6,14,1 at illa studiose gradum celerans montis extremum petit tumulum certe uel illic in<uentura> uitae pessimae finem.

[réaction2 de Psyché] 6,14,6 mutata in lapidem Psyche, quamuis praesenti corpore, sensibus tamen aberat

[un aigle accomplit la tâche] 6,15

[non reconnaissance de Vénus] 6,16,2 tu… magna uideris quaedam mihi… malefica

6,13,4 6,14,2-3
uidesne… celsissimae illi rupi montis ardui uerticem saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate [hapax chez Apulée] lubricum
fontis atri fuscae… undae e faucibus… fontes horridos euomebat
defluunt… proxumaeque conceptaculo uallis inclusae Stygias inrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt qui statim… editi… delapsi… contecti… incidebant

4e épreuve

[ordre et menaces] 6,16,2-4 sic eam maiora atque peiora flagitia comminans… sume istam pyxidem… te derige… dicito

[délai] 6,16,4 haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare

[réaction de Psyché] 6,17,2 nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam, indidem sese datura praecipitem

[conseils d’une tour parlante] 6,17,3-19,7

[échec avant l’accomplissement de l’épreuve] 6,20,6-21,2

La formonsitas «crème de beauté»

Od. 18,192-194
κάλλεϊ μέν οἱ πρῶτα προσώπατα καλὰ κάθηρεν
ἀμβροσίῳ, οἵῳ περ ἐϋστέφανος Κυθέρεια
χρίεται, εὖτ’ ἂν ἴῃ Χαρίτων χορὸν ἱμερόεντα

La tour dans la comédie

Aristophane ran. 116-119 et 127-132
ΔΙ. — Καὶ σύ γε
μηδὲν ἔτι πρὸς ταῦτ’, ἀλλὰ φράζε τῶν ὁδῶν
ὅπῃ τάχιστ‘ ἀφιξόμεθ’ εἰς Ἅιδου κάτω·
καὶ μήτε θερμὴν μήτ’ ἄγαν ψυχρὰν φράσῃς.
[…]
ΗΡ. — Βούλει ταχεῖαν καὶ κατάντη σοι φράσω;
ΔΙ. — Νὴ τὸν Δί’, ὡς ὄντος γε μὴ βαδιστικοῦ.
ΗΡ. — Καθέρπυσόν νυν εἰς Κεραμεικόν.
ΔΙ. — Κᾆτα τί;
ΗΡ. — Ἀναβὰς ἐπὶ τὸν πύργον τὸν ὑψηλόν
ΔΙ. — Τί δρῶ;
ΗΡ. — ἀφιεμένην τὴν λαμπάδ’ ἐντεῦθεν θεῶ,
κἄπειτ’ ἐπειδὰν φῶσιν οἱ θεώμενοι
« εἷνται », τόθ’ εἷναι καὶ σὺ σαυτόν.

Psyché est-elle morte ?

(6,21,1.) nec quicquam ibi rerum nec formonsitas ulla, sed infernus somnus ac uere Stygius, qui
statim coperculo reuelatus inuadit eam
crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur
et in ipso uestigio ipsaque semita conlapsa<m> possidet.
(2.) et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadauer.

Cf. Panayotakis S. (1997), « Insidiae Veneris: Lameness, Old Age and Deception in the Underworld (Apul. Met. 18-19) », Groningen Colloquia on the Novel 8, 23-40.

Vénus sur l’Olympe (met. 6,6-9)

L’ekphrasis du voyage de Vénus

(6,6,1.) at Venus terrenis remediis inquisitionis abnuens caelum petit. iubet instrui currum quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliuerat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum. (2.) de multis quae circa cubiculum dominae stabulant procedunt quattuor candidae columbae et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subuolant. (3.) currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciuiunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aues melleis modulis suaue resonantes aduentum deae pronuntiant. (4.) cedunt nubes et Caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obuias aquilas uel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia.

§1 cf. le char du Soleil chez Ovide met. 2,105-106
ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos
deducit iuuenem, Vulcania munera, currus.
aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
curuatura rotae, radiorum argenteus ordo; 
per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

§4 cf. Lucrèce 1,6-7
te, dea, te fugiunt uenti, te nubila caeli
aduentumque tuum.

L’annonce de Mercure

(6,8,1.) nec Mercurius omisit obsequium. nam per omnium ora populorum passim discurrens sic mandatae praedicationis munus exequebatur: (2.) “si quis a fuga retrahere uel occultam demonstrare poterit fugitiuam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conueniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indiciuae nomine ab ipsa Venere septem sauia suauia et unum blandientis adpulsu linguae longe mellitum”.

§1 cf. Varron ant. diu. 250 Cardauns ap. Aug. ciu. 7,14 ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius.

Vénus et le statut du fils de Psyché

(6,9,5.) felix uero ego quae in ipso aetatis meae flore uocabor auia et uilis ancillae filius nepos Veneris audiet. (6.) quanquam inepta ego frustra filium dicam; impares enim nuptiae et praeterea in uilla sine testibus et patre non consentiente factae legitimae non possunt uideri ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.

§6 spuriusnothus (< νόθος « bâtard », i.e. « non γνήσιος »).

Platon resp. 587 b14-c4 τριῶν ἡδονῶν, ὡς ἔοικεν, οὐσῶν, μιᾶς μὲν γνησίας, δυοῖν δὲ νόθαιν, τῶν νόθων εἰς τὸ ἐπέκεινα ὑπερβὰς ὁ τύραννος, φυγὼν νόμον τε καὶ λόγον, δούλαις τισὶ δορυφόροις ἡδοναῖς συνοικεῖ, καὶ ὁπόσῳ ἐλαττοῦται οὐδὲ πάνυ ῥᾴδιον εἰπεῖν, πλὴν ἴσως ὧδε.

Plutarque mor. 750f εἰ δ’ οὖν καὶ τοῦτο τὸ πάθος δεῖ καλεῖν Ἔρωτα, θῆλυν καὶ νόθον ὥσπερ εἰς Κυνόσαργες συντελοῦντα τὴν γυναικωνῖτιν.

Cf. Keulen W. (1997), « Some Legal Themes in Apuleian Context », in : M. Picone et B. Zimmermann éds., Der antike Roman und seine mittelalterlische Rezeption, Basel–Boston–Berlin, 203-229.

Les errances de Psyché (met. 6,1-5)

La prière à Cérès

(6,2,3.) tunc Psyche pedes eius aduoluta et uberi fletu rigans deae uestigia humumque uerrens crinibus suis multiiugis precibus editis ueniam postulabat:

“(4.) per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor
per laetificas messium caerimonias
per tacita secreta cistarum

et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula
(5.) et glebae Siculae sulcamina
et currum rapacem
et terram tenacem
et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula
et luminosarum filiae inuentionum remeacula
et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium,
miserandae Psyches animae supplicis tuae subsiste.
(6.) inter istam spicarum congeriem patere uel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeuiens ira spatio temporis mitigetur uel certe meae uires diutino labore fessae quietis interuallo leniantur.”

hapax : sulcamina, inluminarum, demeacula, remaecula.

La réaction de la déesse

(6,3,1.) suscipit Ceres: “tuis quidem lacrimosis precibus et commoueor et opitulari cupio, sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo. (2.) decede itaque istis aedibus protinus et quod a me retenta custoditaque non fueris optimi consule”.

La prière à Junon

(6,4,1.) “magni Iouis germana et coniuga,

siue tu Sami,
quae sola partu uagituque et alimonia tua gloriatur,
tenes uetusta delubra,
siue celsae Carthaginis,
quae te uirginem uectura leonis caelo commeantem percolit,
beatas sedes frequentas,
(2.) seu prope ripas Inachi,
qui te iam nuptam Tonantis et reginam deorum memorat,
inclitis Argiuorum praesides moenibus,

(3.) quam cunctus oriens Zygiam ueneratur
et omnis occidens Lucinam appellat,

sis meis extremis casibus Iuno Sospita
meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera.
quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subuenire.”

§1 germana et coniuga : cf. Homère κασιγνήτην ἄλοχον ; Virgile Aen. 10,607 o germana mihi atque eadem gratissima coniunx

La réaction de la déesse

(6,4,4.) ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat et protinus: “quam uellem – inquit – per fidem nutum meum precibus tuis accommodare. (5.) sed contra uoluntatem Veneris nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit. tunc etiam legibus quae seruos alienos profugos inuitis dominis uetant suscipi prohibeor”.

Le soliloque auto-exhortatif de Psyché

(6,5,1.) isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum uolatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:

(2.) “iam quae possunt alia meis aerumnis temptari uel adhiberi subsidia,
cui nec dearum quidem quanquam uolentium potuerunt prodesse suffragia?
(3.) quo rursum itaque tantis laqueis inclusa uestigium porrigam
quibusque tectis uel etiam tenebris abscondita magnae Veneris ineuitabiles oculos effugiam?
quin igitur
masculum tandem sumis animum
et cassae speculae renuntias fortiter
et ultroneam te dominae tuae reddis
et uel sera modestia saeuientes impetus eius mitigas?
(4.) qui scias an etiam quem diu quaeritas illic in domo matris repperias?”

sic ad dubium obsequium immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.

Cf. Pasetti L. (1999), « La morfologia della preghiera nelle Metamorfosi di Apuleio », Eikasmos 10, 247-271.

La «comédie» de Cérès et Junon (met. 5,31)

(5,30,1.) sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. sed eam protinus Ceres et Iuno continantur uisamque uultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam uenustatem micantium oculorum coerceret. (2.) at illa: “opportune – inquit – ardenti prorsus isto meo pectori uolentiam scilicet perpetraturae uenitis. sed totis, oro, uestris uiribus Psychen illam fugitiuam uolaticam mihi requirite. nec enim uos utique domus meae famosa fabula et non dicendi filii mei facta latuerunt”. (3.) tunc illae {i}gnarae quae gesta sunt palpare Veneris iram saeuientem sic adortae: “quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo peruicaci uoluptates illius impugnes et, quam ille diligit, tu quoque perdere gestias? (4.) quod autem, oramus, isti crimen si puellae lepidae libenter adrisit? an ignoras eum masculum et iuuenem esse uel certe iam quot sit annorum oblita es? an, quod aetatem portat bellule, puer tibi semper uidetur? (5.) mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose et in eo luxuriem culpabis et amores reuinces et tuas artes tuasque delicias in formonso filio reprehendes? (6.) quis autem te deum, quis hominum patietur passim cupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas et uitiorum muliebrium publicam praecludas officinam?” (7.) sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamuis absenti blandiebantur. sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeuersis illis alterorsus concito gradu pelago uiam capessit.

§5 cordata mulier : cf. Ennius ann. 331 Vahlen = 329 Skutsch egregie cordatus homo catus Aelius Sextus ; Sénèque apocol. 12,3 pulchre cordatus homo [sc. Claudius]
§7 ridicule tractari : cf. κωμῳδεῖν

Les personnages des mimes

Choricius apol. mim. 110  τίς δὲ οὐκ ἂν ἀπείποι καταλέγειν ἐπιχειρῶν, ὅσα μιμοῦνται; δεσπότην, οἰκέτας, καπήλους, ἀλλαντοπώλας, ὀψοποιούς, ἑστιάτορα, δαιτυμόνας, συμβόλαια γράφοντας, παιδάριον ψελλιζόμενον, νεανίσκον ἐρῶντα, θυμούμενον ἕτερον, ἄλλον τῷ θυμουμένῳ πραΰνοντα τὴν ὀργήν.

Les arguments du plaidoyer des déesses

Quintilien inst. 6,2,15 ueniam petere adulescentiae, defendere amores.

Quintilien decl. 260,19 amauit ille meretricem et intra concessos adulescentiae lusus, licet aliud parentibus uideatur, natura tamen datos, forsitan minus tenuerit cupiditatium frenos: en quod fames emendet.

Quintilien inst. 11,1,79 ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuuenis accusat.

Cf. Keulen W. (2000), « L’immagine evocata dal testo. La rappresentazione drammatica della Venere apuleiana », Fontes 3.5-6, 55-72.

La colère «tragique» de Vénus (met. 5,28-30)

(5,28,1.) interim, dum Psyche quaesitioni Cupidinis intenta populos circumibat, at ille uulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat. (2.) tunc auis peralba illa gauia quae super fluctus marinos pinnis natat demergit sese propere ad Oceani profundum gremium. (3.) ibi commodum Venerem lauantem natantemque propter assistens indicat adustum filium eius graui uulneris dolore maerentem dubium salutis iacere, (4.) iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conuiciisque uariis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu tu uero marino natatu secesseritis, (5.) ac per hoc non uoluptas ulla non gratia non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales non amicitiae sociales non liberum caritates, sed enormis colluuies et squalentium foederum insuaue fastidium. (6.) haec illa uerbosa et satis curiosa auis in auribus Veneris fili lacerans existimationem ganniebat. at Venus irata solidum exclamat repente: (7.) “ergo iam ille bonus filius meus habet amicam aliquam? prome agedum, quae sola mihi seruis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et inuestem sollicitauit,
siue illa de Nympharum populo
seu de Horarum numero
seu de Musarum choro
uel de mearum Gratiarum ministerio”.
(8.) nec loquax illa conticuit auis, sed: “nescio, – inquit – domina: puto puellam, si probe memini, Psyches nomine dicitur, efflicte cupere”. (9.) tunc indignata Venus exclamauit uel maxime: “Psychen ille meae formae succubam mei nominis aemulam uere diligit? nimirum illud incrementum lenam me putauit cuius monstratu puellam illam cognosceret”.

5,28,2 cf. J. André (Les noms d'oiseaux en latin, Paris 1967, 84-85): «gauia, -ae, f.: Depuis Pline. Ne se rencontre par en poésie; passé en roman: it. gavia, gavina, a. prov. gavan, prov. gabian, port. gaivão, esp. gavia. […] La mouette et le goéland plongent mal et s'abattent surtout à marée basse sur les plages et les vasières. Mais la peralba gauia d'Apulée, Met. 5,28,2, plonge profondément dans la mer […] et ne peut donc être qu'une sterne».

5,28,9 mei nominis aemulam: cf. 4,29,4 Venersi absentis nomen propitiatur

(29,1.) haec quiritans properiter emergit e mari suumque protinus aureum thalamum petit et reperto, sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus quam maxime boans:

[menaces]
(2.) “honesta – inquit – haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia, ut primum quidem tuae parentis immo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, (3.) uerum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut ego nurum scilicet tolerarem inimicam.

[reproches]
(4.) sed utique praesumis nugo et corruptor et inamabilis te solum generosum nec me iam per aetatem posse concipere. (5.) uelim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram, immo ut contumeliam magis sentias aliquem de meis adoptaturam uernulis, eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam: (6.) nec enim de patris tui bonis ad instructionem istam quicquam concessum est.

[menaces]
(30,1.) sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreuerenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam, parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi uiduam utique contemnis nec uitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem metuis. (2.) quidni? cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti.

[reproches]
sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias.

[διαλογισμός]
(3.) sed nunc inrisui habita quid agam? quo me conferam? quibus modis stelionem istum cohibeam? petamne auxilium ab inimica mea Sobrietate, quam propter huius ipsius luxuriam offendi saepius? (4.) a{u}t rusticae squalentisque feminae conloquium prorsus {adhibendum est} horresco. nec tamen uindictae solacium undeunde spernendum est.

(5.) illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus eius acrioribus remediis coerceat. (6.) tunc iniuriae meae lita{ta}tum crediderim cum eius comas quas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi deraserit, pinnas quas meo gremio nectarei fontis infeci praetotonderit”.

30,1 acutas manus cf. ὀξύχειρ

(31,1.) sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. sed eam protinus Ceres et Iuno continantur uisamque uultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam uenustatem micantium oculorum coerceret.

Le διαλογισμός de Vénus et l’actio tragique

Euripide Med. 502-505
νῦν ποῖ τράπωμαι; πότερα πρὸς πατρὸς δόμους,
οὓς σοὶ προδοῦσα καὶ πάτραν ἀφικόμην;
ἢ πρὸς ταλαίνας Πελιάδας; καλῶς γ’ ἂν οὖν
δέξαιντό μ’ οἴκοις ὦν πατέρα κατέκτανον.

[Longin] subl. 15,3  ἔστι μὲν οὖν φιλοπονώτατος ὁ Εὐριπίδης δύο ταυτὶ πάθη, μανίας τε καὶ ἔρωτας, ἐκτραγῳδῆσαι.

Cicéron de orat. 3,214 quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur? «quo me miser conferam? quo uertam? in Capitoliumne? at fratris sanguine madet. an domum? matremne ut miseram lamentantem uideam et abiectam?» [C. Sempronius Gracchus ORF4 n° 48 frg. 61 a. 121] quae sic ab illo esse acta constabat oculis, uoce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.

Cicéron de orat. 3,217 aliud [sc. uocis genus] miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili uoce [Ennius TRF3231-232 = scen. 217-218 Jocelyn]:
quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi?
domum paternamne? anne ad Peliae filias?

Cicéron orat. 86 accedit actio non tragica nec scaenae sed modica iactatione corporis, uoltu tamen multa conficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.

Quintilien inst. 11,3,115-116 …Gracchanum illud: «quo me miser conferam? in Capitolium? ad fratris sanguinem? an domum?» [C. Sempronius Gracchus ORF4 n° 48 frg. 61 a. 121]. (116.) plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus paruis mitibus tristibus breues, magnis laetis atrocibus exertiores.

Quintilien inst. 6,3,29 oratori minime conuenit distortus uultus gestusque, quae in mimis rideri solent.

La voix de Vénus et les cris des animaux

Suétone prat. frg. x (Liber de naturis rerum) p. 247,5-254,2 Reifferscheid
leonum est fremere uel rugire. tigridum rancare. pardorum felire. pantherarum caurire. ursorum uncare uel saeuire. aprorum frendere. lyncum urcare. luporum ululare. serpentium sibilare. onagrorum mugilare. ceruorum rugire. boum mugire. equorum hinnire. asinorum rudere uel oncare. porcorum grunnire. uerris quiritare. arietum blatterare. ouium balare. hircorum miccire. haedorum bebare. canum latrare seu baubari. uulpium gannire. catulorum glattire. leporum uagire. mustelarum drindrare. murium mintrire uel pipitare. soricum desticare. elephantum barrire. ranarum coaxare. coruorum crocitare. aquilarum clangere. accipitrum plipiare. uulturum pulpare. miluorum lupire uel lugere. olorum drensare. gruum gruere. ciconiarum crotolare. anserum gliccire uel sclingere. anatum tetrissitare. pauonum paupulare. <gallorum cucurrire uel cantare.> graculorum fringulire. noctuarum cuccubire. cuculorum cuculare. merulorum frendere uel zinziare. turdorum trucilare uel soccitare. sturnorum passitare. hirundinum fintinnire uel minurrire – dicunt tamen quod minurrire est omnium minutissimarum auicularum – gallinae crispire. passerum titiare. apum bombire uel bombilare. cicadarum fritinnire.

Nonius p. 79,5-6 Mercier = 110 Lindsay: bount dictum a boum mugitibus. Pacuuius Medo :
« clamore et sonitu colles resonantes bount » [TRF3 223 = trag. 170 Schierl].

Apulée flor. 17,8 tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant rauim.

Her. 3,12,22 acuta exclamatio uocem uolnerat; eadem laedit auditorem: habet enim quiddam inliberale et ad muliebrem potius uociferationem quam ad uirilem dignitatem in dicendo adcommodatum.

Her. 3,14,24 sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam sedatissuma et depressissuma uoce uti conveniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad tragicam transeamus.

Aristophane ran. 822-825
φρίξας δ’ αὐτοκόμου λοφιᾶς λασιαύχενα χαίταν,
δεινὸν ἐπισκύνιον ξυνάγων, βρυχώμενος ἥσει
ῥήματα γομφοπαγῆ, πινακηδὸν ἀποσπῶν
γηγενεῖ φυσήματι.

Apulée apol. 12,2 …uulgariam [sc. Venerem], quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem.

La phénoménologie de la colère

Sénèque Med. 380-396
alumna, celerem quo rapis tectis pedem?
resiste et iras comprime ac retine impetum.
incerta qualis entheos gressus tulit
cum iam recepto maenas insanit deo
Pindi niualis uertice aut Nysae iugis,
talis recursat huc et huc motu effero,                                         385
furoris ore signa lymphati gerens.
flammata facies, spiritum ex alto citat,
proclamat, oculos uberi fletu rigat,
renidet: omnis specimen affectus capit.
haeret: minatur aestuat queritur gemit.                                      390
quo pondus animi uerget? ubi ponet minas?
ubi se iste fluctus franget? exundat furor.
non facile secum uersat aut medium scelus;
se uincet: irae nouimus ueteris notas.
magnum aliquid instat, efferum immane impium:                     395
uultum Furoris cerno. di fallant metum!

Sénèque dial. 3 (de ira) 1,3 furentium certa indicia sunt audax et minax uultus, tristis frons, torua facies, citatus gradus, inquietae manus, color uersus, crebra et uehementius acta suspiria.

Sénèque dial. 3 (de ira) 1,5-6 non uides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent? (6.) spumant apris ora, dentes acuuntur adtritu, taurorum cornua iactantur in uacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur inritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est : nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura ut non appareat in illo, simul ira inuasit, nouae feritatis accessio.

Cf. Keulen W. (2000), « L’immagine evocata dal testo. La rappresentazione drammatica della Venere apuleiana », Fontes 3.5-6, 55-72.

L’allégorie de l’âme

La contemplation aveuglante des réalités supérieures

met. 5,11,4 perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est ut te suadeant meos explorare uultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non uidebis si uideris.

Platon rep. 518 a1-b3 ἀλλ’ εἰ νοῦν γε ἔχοι τις, ἦν δ’ ἐγώ, μεμνῇτ’ ἂν ὅτι διτταὶ καὶ ἀπὸ διττῶν γίγνονται ἐπιταράξεις ὄμμασιν, ἔκ τε φωτὸς εἰς σκότος μεθισταμένων καὶ ἐκ σκότους εἰς φῶς. ταὐτὰ δὲ ταῦτα νομίσας γίγνεσθαι καὶ περὶ ψυχήν, ὁπότε ἴδοι θορυβουμένην τινὰ καὶ ἀδυνατοῦσάν τι καθορᾶν, οὐκ ἂν ἀλογίστως γελῷ, ἀλλ’ ἐπισκοποῖ ἂν πότερον ἐκ φανοτέρου βίου ἥκουσα ὑπὸ ἀηθείας ἐσκότωται, ἢ ἐξ ἀμαθίας πλείονος εἰς φανότερον ἰοῦσα ὑπὸ λαμπροτέρου μαρμαρυγῆς ἐμπέπλησται, καὶ οὕτω δὴ τὴν μὲν εὐδαιμονίσειεν ἂν τοῦ πάθους τε καὶ βίου, τὴν δὲ ἐλεήσειεν, καὶ εἰ γελᾶν ἐπ’ αὐτῇ βούλοιτο, ἧττον ἂν καταγέλαστος ὁ γέλως αὐτῷ εἴη ἢ ὁ ἐπὶ τῇ ἄνωθεν ἐκ φωτὸς ἡκούσῃ.

Les limites humaines de Psyché

Psyché sous le siège des passions

Platon resp. 560 b7-10 τελευτῶσαι δὴ οἶμαι κατέλαβον [sc. ἐπιθυμίαι] τὴν τοῦ νέου τῆς ψυχῆς ἀκρόπολιν, αἰσθόμεναι κενὴν μαθημάτων τε καὶ ἐπιτηδευμάτων καλῶν καὶ λόγων ἀληθῶν, οἳ δὴ ἄριστοι φρουροί τε καὶ φύλακες ἐν ἀνδρῶν θεοφιλῶν εἰσι διανοίαις.

Une insatiable curiositas sensuelle

met. 5,23,1 quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et punctu pollicis extremam aciem periclitabunda trementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem rorauerint paruulae sanguinis rosei guttae.

Platon Phedr. 252 a1-b3, ὅθεν δὴ ἑκοῦσα εἶναι οὐκ ἀπολείπεται, οὐδέ τινα τοῦ καλοῦ περὶ πλείονος ποιεῖται […] τοῦτο δὲ τὸ πάθος, ὦ παῖ καλέ, πρὸς ὃν δή μοι ὁ λόγος, ἄνθρωποι μὲν ἔρωτα ὀνομάζουσιν.

L’amour profane

met. 5,23,3 sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. tunc magis magisque cupidine fraglans Cupidinis prona in eum efflictim inhians patulis ac petulantibus sauiis festinanter ingestis de somni mensura metuebat.

Apulée apol. 12,1 et 6 mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis. […] (6.) quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: « amabit  sapiens, cupient ceteri » [TRF3 222], tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.

La chute de l’âme

met. 5,24,1 at Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus adrepto sublimis euectionis adpendix miseranda et per nubilas plagas penduli comitatus extrema consequia tandem fessa delabitur solo.

Platon Phaedr. 248 c2-d4 θεσμός τε Ἀδραστείας ὅδε. ἥτις ἂν ψυχὴ θεῷ συνοπαδὸς γενομένη κατίδῃ τι τῶν ἀληθῶν, μέχρι τε τῆς ἑτέρας περιόδου εἶναι ἀπήμονα, κἂν ἀεὶ τοῦτο δύνηται ποιεῖν, ἀεὶ ἀβλαβῆ εἶναι· ὅταν δὲ ἀδυνατήσασα ἐπισπέσθαι μὴ ἴδῃ, καί τινι συντυχίᾳ χρησαμένη λήθης τε καὶ κακίας πλησθεῖσα βαρυνθῇ, βαρυνθεῖσα δὲ πτερορρυήσῃ τε καὶ ἐπὶ τὴν γῆν πέσῃ, τότε νόμος ταύτην μὴ φυτεῦσαι εἰς μηδεμίαν θήρειον φύσιν ἐν τῇ πρώτῃ γενέσει, ἀλλὰ τὴν μὲν πλεῖστα ἰδοῦσαν εἰς γονὴν ἀνδρὸς γενησομένου φιλοσόφου ἢ φιλοκάλου ἢ μουσικοῦ τινος καὶ ἐρωτικοῦ.

Apulée Socr. 4 nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra contaminantur.

La démonologie platonicienne

  • Apulée Socr. 12 ac ne ceteros longius persequar, ex hoc ferme daemonum numero poetae solent haudquaquam procul a ueritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere: hos prosperare et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare, quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant.
  • Apulée Socr. 16 sunt autem non posteriore numero, praestantiore longe dignitate, superius aliud, augustius genus daemonum, qui semper a corporis conpedibus et nexibus liberi certis potestatibus curant. quorum e numero Somnus atque Amor diuersam inter se uim possident, Amor uigilandi, Somnus soporandi.
Cf. Panayotakis C. (2001), « Vision and Light in Apuleius’ Tale of Psyche and her Mysterious Husband”, Classical Quarterly 51, 576-583.

Objets animés et créatures non humaines

Le couteau et la lampe

5,20 sic denique altera: « quoniam nos originis nexus pro tua incolumitate <ne> periculum quidem ullum ante oculos habere compellit, uiam quae sola deducit iter ad salutem diu diuque cogitatam monstrabimus tibi.
(2.) nouaculam praeacutam
adpulsu etiam palmulae lenientis exasperatam
tori qua parte cubare consuesti latenter absconde,
lucernamque concinnem completam oleo
claro lumine praemicantem
subde aliquo claudentis aululae tegmine,
(3.) omnique isto apparatu tenacissime dissimulato,
postquam sulcatum trahens gressum cubile solitum conscenderit
iamque porrectus et exordio somni prementis implicitus altum soporem flare coeperit, (4.) toro delapsa nudoque uestigio pensilem gradum paullulatim minuens,
caecae tenebrae custodia liberata lucerna,
praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare, (5.)
et ancipiti telo illo audaciter,
prius dextera sursum elata,
nisu quam ualido noxii serpentis nodum ceruicis et capitis abscinde [F : abscide A].
(6.) nec nostrum tibi deerit subsidium; sed cum primum illius morte salutem tibi feceris, anxie praestolabimus cunctisque istis ocius tecum relatis uotiuis nuptiis hominem te iungemus homini ».

5,22,2 cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbuit et acuminis sacrilegi nouacula praenitebat.

5,22,3-4 at uero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore; (4.) quod profecto fecisset, nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum euolasset.

5,22,5 splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae uacillabat.

5,23,4 sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, siue perfidia pessima siue inuidia noxia siue quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, euomuit de summa luminis sui stillam feruentis olei super umerum dei dexterum.

La lampe dans les épigrammes de l’Anthologie Palatine

AP 5,4
τὸν σιγῶντα, Φιλαινί, συνίστορα τῶν ἀλαλήτων
λύχνον ἐλαιηρῆς ἐκμεθύσασα δρόσου,
ἔξιθι· μαρτυρίην γὰρ Ἔρως μόνος οὐκ ἐφίλησεν
ἔμπνουν· καὶ τυκτὴν κλεῖε, Φιλαινί, θύρην.
καὶ σὺ φίλει, Ξανθώ, με· σὺ δ’, ὦ φιλεράστρια κοίτη,
ἤδη τῆς Παφίης ἴσθι τὰ λειπόμενα.

AP 5,5
ἀργύρεον νυχίων με συνίστορα πιστὸν ἐρώτων
οὐ πιστῇ λύχνον Φλάκκος ἔδωκε Νάπῃ,
ἧς παρὰ νῦν λεχέεσσι μαραίνομ’ ὁ τῆς ἐπιόρκου
παντοπαθῆ κούρης αἴσχεα δερκόμενος,
Φλάκκε, σὲ δ’ ἄγρυπνον χαλεπαὶ τείρουσι μέριμναι·
ἄμφω δ’ ἀλλήλων ἄνδιχα καιόμεθα.

AP 5,7
λύχνε, σὲ γὰρ παρεοῦσα τρὶς ὤμοσεν Ἡράκλεια
ἥξειν κοὐχ ἥκει· λύχνε, σὺ δ’, εἰ θεὸς εἶ,
τὴν δολίην ἀπάμυνον· ὅταν φίλον ἔνδον ἔχουσα
παίζῃ, ἀποσβεσθεὶς μηκέτι φῶς πάρεχε.

AP 5,8,5-6
νῦν δ’ ὁ μὲν ὅρκιά φησιν ἐν ὕδατι κεῖνα φέρεσθαι,
λύχνε, σὺ δ’ ἐν κόλποις αὐτὸν ὁρᾷς ἑτέρων.

AP 5,128,3-4
τὰ λοιπὰ
σιγῶ, μάρτυς ἐφ’ οἷς λύχνος ἐπεγράφετο.

AP 6,162
ἄνθεμά σοι Μελέαγρος ἑὸν συμπαίστορα λύχνον,
Κύπρι φίλη, μύστην σῶν θέτο παννυχίδων.

L’ekphrasis de Cupidon

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/e/e7/Eros_type_Centocelle_MAN_Napoli_Inv6353_n01.jpg
Eros de Centocelle (https://commons.wikimedia.org)

5,22,2 uidet omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam

cf. 4,23,1 saeuum atque ferum uipereumque malum
cf. 5,19,2 bestiamque aliquam recte dicentibus uobis merito consentio
cf. 5,21,4 in eodem corpore odit bestiam, diligit maritum

(5.) uidet
capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam,
ceruices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae uacillabat;
(6.) per umeros uolatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamuis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciuiunt;
(7.) ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret.
ante lectuli pedes iacebat arcus et pharetra et sagittae, magni dei propitia tela.

Les modèles mythologiques : Sirènes et Furies

Les Sirènes

5,12,6 cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis uocibus saxa personabunt.

Eurpide Androm. 936 κἀγὼ κλύουσα τούσδε Σειρήνων λόγους.

Sénèque epist. 123,12 hae uoces non aliter fugiendae sunt quam illae quas Vlixes nisi alligatus praeteruehi noluit.

Virgile Aen. 5,864 iamque adeo scopulos Sirenum aduecta [sc. classis] subibat, | difficilis quondam multorumque ossibus albos | (tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant).

Les Furies

5,12,3 sed iam pestes illae taeterrimaeque Furiae anhelantes uipereum uirus

5,21,3 at Psyche relicta sola, nisi quod infestis Furiis agitata sola non est

4,33,1 sed saeuum atque ferum uipereumque malum

Cicéron har. resp. 4 cum his furis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperii pestibus, bellum mihi inexpiabile dico esse dusceptum.

Virgile Aen. 7,346-351
huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,
quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
ille inter uestis et leuia pectora lapsus
uoluitur attactu nullo, fallitque furentem
uipeream inspirans animam.

Contagion et phénoménologie de la passion

5,21,1. tali uerborum incendio flammata uiscera sororis iam prorsus ardentis. deserentes ipsae protinus tanti mali confinium sibi etiam eximie metuentes (2.) flatus alitis impulsu solito porrectae super scopulum ilico pernici se fuga proripiunt statimque conscensis nauibus abeunt. (3.) at Psyche relicta sola, nisi quod infestis Furiis agitata sola non est aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamuis statuto consilio et obstinato animo iam tamen facinori manus admouens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus.
(4.) festinat differt,
audet trepidat,
diffidit irascitur
et, quod est ultimum,
in eodem corpore
odit bestiam,
diligit maritum.
uespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum. (5.) nox aderat et maritus aderat primisque Veneris proeliis uelitatus altum soporem descenderat.

La ruse des sœurs et la métaphore de la ville assiégée (met. 5,7,1-21,2)

  • point de vue de Cupidon :
    • 5,11,3-4 uelitatur Fortuna eminus… explorare uultus
    • 5,11,5 pessimae illae lamiae noxiis animis armatae
    • 5,12,4-5 dies ultima et casus extremussanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commouit … et classicum personauiturguemur cladibus Psyche dulcissima
  • point de vue des sœurs :
    • 5,10,6 consilium ualidum requiramus ambae
    • 5,10,9 cogitationibus pressioribus instructae
    • 5,20,6 nec nostrum tibi deerit subsidium
  • point de vue de la narratrice :
    • 5,14,3 at illae incunctatae statim conferto uestigio domum penetrant complexaeque praedam suam
    • 5,15,1 balnearum uaporosis fontibus curatas ; 5,15,1 paulatim sororis inuadunt animum ; 5,19,5 simplicis puellae pauentes cogitationes inuadunt
    • 5,19,5 tunc nanctae iam portis patentibusdestrictis gladiis
    • 5,21,1 tali uerborum incendio flammata uiscera sororis iam prorsus ardentis deserentes ipsae protinus

Les références à la guerre de Troie

  • Sinon
    • 5,17,1 lacrimisque pressura palpebrarum coactis cf. Aen. 2,195-196 talibus insidiis periurique arte Sinonis | creditares, captique dolis lacrimisque coactis ; 5,10,9 cogitationibus… instructae cf. Aen. 2,152 ille dolis instructus et arte Pelasga.
  • Le discours de Panthus à Énée
    • 5,12,4 dies ultima et casus extremus ; iam mucrone destricto… petunt cf. Aen. 2,324 uenit summa dies et ineluctabile tempus ; 2,333-334 stat ferri acies mucrone corusco | stricta.
  • L’invasion des Grecs
    • 5,19,5 tunc nanctae iam portis patentibusinuadunt cf. Aen. 2,265-267 inuadunt urbem somno uinoque sepultam ; | caeduntur uigiles, portisque patentibus omnis | accipiunt socios atque agmina conscia iungunt
  • Le cheval
    • 5,19,5 omissis tectae machinae latibulis cf. machina (Aen. 2,151 et 237) et latebrae (Aen. 2,38 et 55)
  • L’incendie
    • 5,21,1 tali uerborum incendio flammata [sc. sunt] uiscera sororis iam prorsus ardentis cf. Aen. 2,705-706 et iam per moenia clarior ignis auditur, | propiusque aestus incendia uolunt ; 2,758-759 ilicet ignis edax summa ad fastigia uento| uoluitur ; exsuperant flammae, furit aestus ad  auras ; cf. aussi Aen.2,327-328 incensa Danai dominantur in urbe. | arduus armatos mediis in moenibus astans | fundit equus uictorque Sinon incendia miscet.
  • Les serpents de Laocoon
    • 5,17,3 immanem colubrum multinodis uoluminibus serpentem, ueneno noxio colla sanguinantemhiantemque ingluuie profunda, tecum noctibus latenter adquiescere cf. Aen.2,203-208 ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta | (horresco referens) immensis orbibus angues | incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; | pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque | sanguineae superant undas, pars cetera pontum | pone legit sinuatque immensa uolumine terga.

Les métaphores militaires dans le roman hellénistique

  • Chariton 1,2,1 ἐστρατολόγει δὲ αὐτοὺς [ τοὺς μνηστῆρες] ἐπὶ τὸν κατὰ Χαιρέου πόλεμον ὁ Φθόνος.
  • Chariton 1,2,5 χειροτονήσατε ἐμὲ [ τὸν Ἀκραγαντίνων τύραννον] τοῦ πρὸς Χαιρέαν πολέμου στρατηγόν· ἐπαγγέλλομαι διαλύσειν τὸν γάμον· ἐφοπλιῶ γὰρ αὐτῷ Ζηλοτυπίαν, ἥτις σύμμαχον λαβοῦσα τὸν Ἔρωτα μέγα τι κακὸν διαπράξεται.
  • Achille Tatius 6,10,6  ταῦτά με τὰ δύο [sc. Φήμη καὶ Διαβολή] πολεμεῖ· ταῦτά σου τὴν ψυχὴν κατέλαβε καὶ ἀπέκλεισέ μου τοῖς λόγοις τῶν ὤτων σου τὰς θύρας.

Le dialogue 59 de Lucien : Calumniae non temere credendum 

  • soldats : cal. 9 καὶ γὰρ ἀπαρρησίαστος καὶ δειλὸς ἅπας ὁ τοιοῦτος ἄνθρωπος οὐδὲν ἐς τοὐμφανὲς ἄγων, ἀλλ’ ὥσπερ οἱ λοχῶντες ἐξ ἀφανοῦς ποθεν τοξεύων, ὡς μηδὲ ἀντιτάξασθαι δυνατὸν εἶναι μηδὲ ἀνταγωνίσασθαι, ἀλλ’ ἐν ἀπορίᾳ καὶ ἀγνοίᾳ τοῦ πολέμου διαφθείρεσθαι, ὃ μέγιστόν ἐστι σημεῖον τοῦ μηδὲν ὑγιὲς τοὺς διαβάλλοντας λέγειν.
  • gladiateurs : cal. 10 πάντες οὖν ἀλλήλους ὀξὺ δεδόρκασι καὶ ὥσπερ οἱ μονομαχοῦντες ἐπιτηροῦσιν εἴ πού τι γυμνωθὲν μέρος θεάσαιντο τοῦ σώματος καὶ πρῶτος αὐτὸς ἕκαστος εἶναι βουλόμενος παρωθεῖται καὶ παραγκωνίζεται τὸν πλησίον καὶ τὸν πρὸ αὑτοῦ, εἰ δύναιτο, ὑποσπᾷ καὶ ὑποσκελίζει.
  • athlètes : cal. 12 οἷόν τι καὶ ἐπὶ τοῖς γυμνικοῖς ἀγῶσιν ἐπὶ τῶν δρομέων γίγνεται· κἀκεῖ γὰρ ὁ μὲν ἀγαθὸς δρομεὺς τῆς ὕσπληγγος εὐθὺς καταπεσούσης μόνον τοῦ πρόσω ἐφιέμενος καὶ τὴν διάνοιαν ἀποτείνας πρὸς τὸ τέρμα κἀν τοῖς ποσὶ τὴν ἐλπίδα τῆς νίκης ἔχων τὸν πλησίον οὐδὲν κακουργεῖ οὐδέ τι τῶν κατὰ τοὺς ἀγωνιστὰς πολυπραγμονεῖ, ὁ δὲ κακὸς ἐκεῖνος καὶ ἄναθλος ἀνταγωνιστὴς ἀπογνοὺς τὴν ἐκ τοῦ τάχους ἐλπίδα ἐπὶ τὴν κακοτεχνίαν ἐτράπετο, καὶ τοῦτο μόνον ἐξ ἅπαντος σκοπεῖ, ὅπως τὸν τρέχοντα ἐπισχὼν ἢ ἐμποδίσας ἐπιστομιεῖ, ὡς, εἰ τούτου διαμάρτοι, οὐκ ἄν ποτε νικῆσαι δυνάμενος.
  • guerriers qui assiègent une ville : cal. 19 καθάπερ γὰρ ἐν πολιορκίᾳ οὐκ ἐπὶ τὰ ὑψηλὰ καὶ ἀπόκρημνα καὶ ἀσφαλῆ τοῦ τείχους προσίασιν οἱ πολέμιοι, ἀλλ’ ᾗ ἂν ἀφύλακτόν τι μέρος ἢ σαθρὸν αἴσθωνται ἢ ταπεινόν, ἐπὶ τοῦτο πάσῃ δυνάμει χωροῦσιν ὡς ῥᾷστα παρεισδῦναι καὶ ἑλεῖν δυνάμενοι, οὕτω καὶ οἱ διαβάλλοντες ὅ τι ἂν ἀσθενὲς ἴδωσι τῆς ψυχῆς καὶ ὑπόσαθρον καὶ εὐεπίβατον, τούτῳ προσβάλλουσι καὶ προσάγουσι τὰς μηχανάς, καὶ τέλος ἐκπολιορκοῦσι μηδενὸς ἀντιταττομένου μηδὲ τὴν ἔφοδον αἰσθομένου. εἶτ’ ἐπειδὰν ἐντὸς ἅπαξ τῶν τειχῶν γένωνται, πυρπολοῦσι πάντα καὶ παίουσι καὶ σφάττουσι καὶ ἐξελαύνουσιν, οἷα εἰκὸς ἁλισκομένης ψυχῆς καὶ ἐξηνδραποδισμένης ἔργα εἶναι.
Cf. Panayotakis S. (1998), “Slander and War Imagery in Apuleius’ Tale of Cupid and Psyche (Apul. Met. 5,5-5,21), in: M. Zimmerman, S. Panayotakis et al. éds., Aspects of Apuleius’ Golden Ass 2, Groningen, 151-164.

Amour se manifeste (met. 5,3-6)

La première nuit (met. 3-4)

(5,3,1) sensit Psyche diuinae prouidentiae beatitudinem, monitusque uocis informis [Groslot : uoces informes F] audiens et prius somno et mox lauacro fatigationem sui diluit, (2.) uisoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenator<i>um [add. Beroaldus] rata refectui suo commodum libens accumbit. (3.) et ilico uini nectarei eduliumque uariorum fercula copiosa nullo seruiente sed tantum spiritu quodam impulsa subministrantur. (4.) nec quemquam tamen illa uidere poterat, sed uerba tantum audiebat excidentia et solas uoces famulas habebat. (5.) post opīmas dapes quidam introcessit et cantauit inuisus et alius citharam pulsauit, quae uidebatur nec ipsa. tunc modulatae multitudinis conferta uox aures eius affertur, ut, quamuis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret. (5,4,1.) finitis uoluptatibus uespera suadente concedit Psyche cubitum. iamque prouecta nocte demens [marg. : clemens ς] quidam sonus aures eius accedit. (2.) tunc uirginitati suae pro tanta solitudine metuens et pauet et horrescit et quouis malo plus timet quod ignorat. (3.) iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat. (4.) statim uoces cubiculo praestolatae nouam nuptam interfectae uirginitatis curant. haec diutino tempore sic agebantur. (5.) atque ut est natura redditum, nouitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat et sonus uocis incertae solitudinis erat solacium. (6.) interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant, latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant propereque maestae atque lugubres deserto lare certatim ad parentum suorum conspectum adfatumque perrexerant.

Les automates d’Héphaïstos

Il. 18,417-420
… ὑπὸ δ’ ἀμφίπολοι ῥώοντο ἄνακτι [sc. Ἡφαίστῳ]
χρύσειαι ζωῇσι νεήνισιν εἰοικυῖαι.
τῇς ἐν μὲν νόος ἐστὶ μετὰ φρεσίν, ἐν δὲ καὶ αὐδὴ
καὶ σθένος, ἀθανάτων δὲ θεῶν ἄπο ἔργα ἴσασιν.

Il. 18,373-377
… τρίποδας γὰρ ἐείκοσι πάντας ἔτευχεν [sc. Ἥφαιστος]
ἑστάμεναι περὶ τοῖχον ἐϋσταθέος μεγάροιο,
χρύσεα δέ σφ’ ὑπὸ κύκλα ἑκάστῳ πυθμένι θῆκεν,
ὄφρά οἱ αὐτόματοι θεῖον δυσαίατ’ ἀγῶνα
ἠδ’ αὖτις πρὸς δῶμα νεοίατο θαῦμα ἰδέσθαι.

Le premier dialogue entre Pysché et Amour

(5,5,1.) ea nocte ad suam Psychen sic infit maritus – namque praeter oculos et manibus et auribus <e>ius nihil <non> [Watt] sentiebatur: (2.) “Psyche dulcissima et cara uxor, exitiabile tibi periculum minatur Fortuna saeuior, quod obseruandum pressiore cautela censeo. (3.) sorores iam tuae mortis opinione turbatae tuumque uestigium requirentes scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque responde<a>s [φ2] immo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidem grauissimum dolorem tibi uero summum creabis exitium”. (4.) annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, (5.) se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia septa et humanae conuersationis colloquio uiduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne uidere eas quidem omnino posse<t> [φ]. (6.) nec lauacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum (5,6,1.) nec mora, cum paulo maturius lectum maritus accubans eamque etiam nunc lacrimantem complexus sic expostulat: (2.) “haecine mihi pollicebare, Psyche mea? quid iam de te tuus maritus expecto, quid spero? et perdia [Beroaldus : perfidia F] et pernox nec inter amplexus coniugales desinis cruciatum. (3.) age iam nunc ut uoles, et animo tuo damnosa poscenti pareto! tantum memineris meae seriae monitionis, cum coeperis sero paenitere”. (4.) tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis adnuat, ut sorores uideat, luctus mulceat, ora conferat. (5.) sic ille nouae nuptae precibus ueniam tribuit et insuper quibuscumque uellet eas auri uel monilium donare, concessit, (6.) sed identidem monuit ac saepe terruit ne quando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat neue se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum. (7.) gratias egit marito iamque laetior animo: “sed prius – inquit – centies moriar quam tuo isto dulcissimo conubio caream. amo enim et efflictim te, quicumque es, diligo a<e>que [Gruter : atque F] ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo. (8.) sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili uectura sorores hic mihi sistat”, (9.) et imprimens oscula suasoria et ingerens uerba mulcentia et inserens membra cogentia haec etiam blanditiis astruit: “mi mellite, mi marite, tuae Psychae dulcis anima”. (10.) ui ac potestate ueneri susu<r>rus [Weyman : ueneris usurus F] inuitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit atque etiam luce proxumante de manibus uxoris euanuit.

L’ekphrasis du palais d’Amour (met. 5,1-2)

(5,1,1.) Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suaue recubans, tanta mentis perturbatione sedata, dulce conquieuit. iamque sufficienti recreata somno placido resurgit animo. (2.) uidet lucum proceris et uastis arboribus consitum, uidet fontem uitreo latice perlucidum; medio luci meditullio prope fontis adlapsum domus regia est aedificata non humanis manibus sed diuinis artibus.

(3.) iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum uidere te diuersorium. nam summa laquearia citro et ebore curiose cauata subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium. (4.) mirus prorsum {magnae artis} homo immo semideus uel certe deus, qui magnae artis suptilitate tantum efferauit argentum. (5.) enimuero pauimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto in uaria picturae genera discriminantur: uehementer iterum ac saepius beatos illos qui super gemmas et monilia calcant! (6.) iam ceterae partes longe lateque dispositae domus sine pretio pretiosae totique parietes solidati massis aureis splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus facia{n}t [del. ς : faciant F] licet sole nolente: sic cubicula sic porticus sic ipsae balneae [F2 : ualneae F : ualuae ς, aliquot edd.] fulgurant. (7.) nec setius opes ceterae maiestati domus respondent, ut equidem illud recte uideatur ad conuersationem humanam magno Ioui fabricatum caeleste palatium.

(5,2,1.) inuitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae uisionis rimatur [Fmarg, φ : miratur F] singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit. nec est quicquam quod ibi non est. (2.) sed praeter ceteram tantarum diuitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo uinculo, nullo claustro, nullo custode totius orbis t<h>ensaurus [tensaurus F : thesaurus φ] ille muniebatur.

(3.) haec ei summa cum uoluptate uisenti offert sese uox quaedam corporis sui nuda et: “quid – inquit – domina, tantis obstupescis opibus? tua sunt haec omnia. prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refoue et ex arbitrio lauacrum pete. (4.) nos, quarum uoces accipis, tuae famulae sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur”.

Les décors des murs

https://pompeiiinpictures.com/pompeiiinpictures/R1/1%2006%2015%20p5_files/image009.jpg
Pompéi I 6,15 Casa della Caccia The Wilhelmina and Stanley A. Jashemski archive in the University of Maryland Library, Special Collections, Creative Commons Attribution-Non-Commercial License v.4 (https://pompeiiinpictures.com/).

Les modèles épiques

Homère et le palais d’Alcinoos

Od. 7,81-132
…αὐτὰρ Ὀδυσσεὺς
Ἀλκινόου πρὸς δώματ’ ἴε κλυτά· πολλὰ δέ οἱ κῆρ
ὥρμαιν’ ἱσταμένῳ, πρὶν χάλκεον οὐδὸν ἱκέσθαι.
ὥς τε γὰρ ἠελίου αἴγλη πέλεν ἠὲ σελήνης
δῶμα καθ’ ὑψερεφὲς μεγαλήτορος Ἀλκινόοιο.                                85
χάλκεοι μὲν γὰρ τοῖχοι ἐληλέδατ’ ἔνθα καὶ ἔνθα,
ἐς μυχὸν ἐξ οὐδοῦ, περὶ δὲ θριγκὸς κυάνοιο·
χρύσειαι δὲ θύραι πυκινὸν δόμον ἐντὸς ἔεργον·
ἀργύρεοι δὲ σταθμοὶ ἐν χαλκέῳ ἕστασαν οὐδῷ,
ἀργύρεον δ’ ἐφ’ ὑπερθύριον, χρυσέη δὲ κορώνη.                              90
χρύσειοι δ’ ἑκάτερθε καὶ ἀργύρεοι κύνες ἦσαν,
οὓς Ἥφαιστος ἔτευξεν ἰδυίῃσι πραπίδεσσι
δῶμα φυλασσέμεναι μεγαλήτορος Ἀλκινόοιο,
ἀθανάτους ὄντας καὶ ἀγήρως ἤματα πάντα.
ἐν δὲ θρόνοι περὶ τοῖχον ἐρηρέδατ’ ἔνθα καὶ ἔνθα                            95
ἐς μυχὸν ἐξ οὐδοῖο διαμπερές, ἔνθ’ ἐνὶ πέπλοι
λεπτοὶ ἐΰννητοι βεβλήατο, ἔργα γυναικῶν.
ἔνθα δὲ Φαιήκων ἡγήτορες ἑδριόωντο
πίνοντες καὶ ἔδοντες· ἐπηετανὸν γὰρ ἔχεσκον.
χρύσειοι δ’ ἄρα κοῦροι ἐϋδμήτων ἐπὶ βωμῶν                                   100
ἕστασαν αἰθομένας δαΐδας μετὰ χερσὶν ἔχοντες,
φαίνοντες νύκτας κατὰ δώματα δαιτυμόνεσσι.
πεντήκοντα δέ οἱ δμῳαὶ κατὰ δῶμα γυναῖκες
[…]
ἔκτοσθεν δ’ αὐλῆς μέγας ὄρχατος ἄγχι θυράων
τετράγυος· περὶ δ’ ἕρκος ἐλήλαται ἀμφοτέρωθεν.
ἔνθα δὲ δένδρεα μακρὰ πεφύκασι τηλεθάοντα,
ὄγχναι καὶ ῥοιαὶ καὶ μηλέαι ἀγλαόκαρποι                                        115
συκέαι τε γλυκεραὶ καὶ ἐλαῖαι τηλεθόωσαι.
τάων οὔ ποτε καρπὸς ἀπόλλυται οὐδ’ ἀπολείπει
χείματος οὐδὲ θέρευς, ἐπετήσιος· ἀλλὰ μάλ’ αἰεὶ
ζεφυρίη πνείουσα τὰ μὲν φύει, ἄλλα δὲ πέσσει.
ὄγχνη ἐπ’ ὄγχνῃ γηράσκει, μῆλον δ’ ἐπὶ μήλῳ,                                 120
αὐτὰρ ἐπὶ σταφυλῇ σταφυλή, σῦκον δ’ ἐπὶ σύκῳ.
ἔνθα δέ οἱ πολύκαρπος ἀλῳὴ ἐρρίζωται,
τῆς ἕτερον μέν θ’ εἱλόπεδον λευρῷ ἐνὶ χώρῳ
τέρσεται ἠελίῳ, ἑτέρας δ’ ἄρα τε τρυγόωσιν,
ἄλλας δὲ τραπέουσι· πάροιθε δέ τ’ ὄμφακές εἰσιν                            125
ἄνθος ἀφιεῖσαι, ἕτεραι δ’ ὑποπερκάζουσιν.
ἔνθα δὲ κοσμηταὶ πρασιαὶ παρὰ νείατον ὄρχον
παντοῖαι πεφύασιν, ἐπηετανὸν γανόωσαι.
ἐν δὲ δύω κρῆναι ἡ μέν τ’ ἀνὰ κῆπον ἅπαντα
σκίδναται, ἡ δ’ ἑτέρωθεν ὑπ’ αὐλῆς οὐδὸν ἵησι                       130
πρὸς δόμον ὑψηλόν, ὅθεν ὑδρεύοντο πολῖται.
τοῖ’ ἄρ’ ἐν Ἀλκινόοιο θεῶν ἔσαν ἀγλαὰ δῶρα.  

  • 84 : cf. Apulée 5,1,6 parietes … splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus facia{n}t licet sole nolente
  • 85 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia
  • 86 : cf. Apulée 5,1,6 totique parietes solidati massis aureis
  • 91-94 : cf. Apulée 5,1,3 parietes omnes argenteo caelamine conteguntur bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium
  • 114 : cf. Apulée 5,1,2 uidet lucum proceris et uastis arboribus consitum
  • 129-131 : cf. Apulée 5,1,2 uidet fontem

Ovide et le palais du Soleil

Ovide met. 2,1-18
regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo,
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine ualuae.
materiam superabat opus: nam Mulciber illic                              5
aequora caelarat medias cingentia terras
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
Aegaeona suis inmania terga lacertis                                           10
Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur,
pars in mole sedens uiridis siccare capillos,
pisce uehi quaedam: facies non omnibus una,
non diuersa tamen, qualem decet esse sororum.
terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque                              15
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
haec super inposita est caeli fulgentis imago,
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

  • 1 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia
  • 2 : cf. Apulée 5,1,6 totique parietes solidati massis aureis
  • 3 : cf. Apulée 5,1,3 laquearia citro et ebore… subeunt aureae columnae
  • 4 : cf. Apulée 5,1,6 porticus sic ipsae balneae [F2 : ualneae F : ualuae ς2, aliquot edd.] fulgurant
  • 15 : cf. Apulée met. 5,1,3-4 argenteo caelamine… efferauit argentum

Stace et le palais de Mars

Stace Theb. 7,40-63
hic steriles delubra notat [sc. Mercurius] Mauortia siluas
(horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi
cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo.
ferrea compago laterum, ferro arta teruntur
limina, ferratis incumbunt tecta columnis.
laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem                          45
lux timet, et durus contristat sidera fulgor.
digna loco statio: primis salit Impetus amens
e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes
exanguesque Metus, occultisque ensibus astant
insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.                           50
innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus
stat medio, laetusque Furor uultuque cruento
Mors armata sedet; bellorum solus in aris
sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis. 
terrarum exuuiae circum et fastigia templi                                   55
captae insignibant gentes: caelataque ferro
fragmina portarum bellatricesque carinae
et uacui currus protritaque curribus ora,
paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne
uulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso                    60
cernere erat: talem diuina Mulciber arte
ediderat; nondum radiis monstratus adulter
foeda catenato luerat conubia lecto.

  • 44 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia… subeunt aureae columnae
  • 61: cf. Apulée 5,1,2 diuinis artibus

Lucain et le palais de Cléôpatre

Lucain 10,111-126
ipse locus templi, quod uix corruptior aetas
extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant 
diuitias crassumque trabes absconderat aurum.
nec summis crustata domus sectisque nitebat
marmoribus, stabatque sibi non segnis achates                            115
purpureusque lapis, totaque effusus in aula
calcabatur onyx; hebenus Mareotica uastos
non operit postes sed stat pro robore uili,
auxilium non forma domus. ebur atria uestit,
et suffecta manu foribus testudinis Indae                                     120
terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.
fulget gemma toris, et iaspide fulua supellex
strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
cocta diu uirus non uno duxit aeno,
pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,                                   125
ut mos est Phariis miscendi licia telis.  

  • 112 : cf. Apulée 5,1,3 laquearia
  • 113 : cf. Apulée 5,1,3 aureae columnae
  • 116-117 : cf. Apulée 5,1,5 pauimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto… calcant
  • 119 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia… ebore curiose cauata

Apulée et le palais de Xerxès 

Apulée mund. 26
Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimi reges fuerunt; horum praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium uitae effecerat celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed <esset> circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris niue, argenti luce, flammis ex auro uel electri claritate. Limina uero alia prae aliis erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et muri adamantina firmitate. ante fores uiri fortes stipatoresque regalium laterum tutela peruigili custodiam per uices sortium sustinebant.

Cf. Murgatroyd, P. (1997), « Apuleian Ecphrasis: Cupid’s Palace at Met. 5,1-5,2 », Hermes 125, 257-366.