Aulu-Gelle 11,12 Chrysippus [2 frg. 152 von Arnim = 636 Hülser] ait omne uerbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo uel plura accipi possunt. (2.) Diodorus [frg. 111 Döring = 1, II F 7 Giannantoni] autem, cui Crono cognomentum fuit: «nullum – inquit – uerbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici uideri debet, quam quod se dicere sentit is, qui dicit. (3.) at cum ego – inquit – aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum uideri potest quam ambigue; ambigui enim uerbi natura illa esse debuit, ut, qui id diceret, duo uel plura diceret. nemo autem duo uel pluria dicit, qui se sensit unum dicere.»
L’idiolecte de Diodore Cronos
Ammonius in int. p.38,17-20 Busse (Diodore fr.112 Döring) εἰ δὲ ταῦτα ὀρθῶς λέγεται, δῆλον ὡς οὐκ ἀποδεξόμεθα τὸν Διαλεκτικὸν Διόδωρον πᾶσαν οἰόμενον φωνὴν σημαντικὴν εἶναι καὶ πρὸς πίστιν τούτου καλέσαντα τῶν ἑαυτοῦ τινα οἰκετῶν Ἀλλαμὴν καὶ ἄλλον ἄλλῳ συνδέσμῳ.
Simplicius in cat. p.27,15-24 Kalbfleisch (Diodorε fr.113 Döring) τινὲς δὲ λύοντες τὴν ἀπορίαν φασὶν ὅτι οὐ πᾶν ὄνομα σημαντικόν ἐστιν· τριχῶς γὰρ τοῦ ὀνόματος λεγομένου, τοῦ μὲν κατὰ τὸν χαρακτῆρα, κἂν μὴ κατατεταγμένον ᾖ ἐπί τινος σημαινομένου, ὡς τὸ βλίτυρι, τοῦ δὲ κατατεταγμένου μὲν μὴ μέντοι χαρακτῆρα ἔχοντος ὀνόματος, ὡς ὁ ἀλλὰ μήν σύνδεσμος ὄνομα τῷ οἰκέτῃ τεθεὶς ὑπὸ τοῦ Διοδώρου τοὺς τῆς γραμματικῆς διορισμοὺς διαπαίζοντος καὶ τοὺς φύσει λέγοντας εἶναι τὰ ὀνόματα, τοῦ δὲ καὶ χαρακτῆρα ἔχοντος ὀνοματικὸν καὶ κατατεταγμένου, ὡς τὸ Σωκράτης καὶ Πλάτων καὶ τὰ ἄλλα τὰ ὀνόματα λεγόμενα, τί κωλύει τὸ ὁμώνυμον ἀκατάτακτον εἶναι, χαρακτῆρα ἔχον ὀνόματος;
Stephanus in int. p.9,20-24 Hayduck (Diodore fr.114 Döring = 1 fr. ii f 7 Giannantoni) ὁ μὲν οὖν Κράτυλος φύσει ἔλεγεν τὰ ὀνόματα κατὰ τὸ πρῶτον σημαινόμενον, ὁ δὲ Διόδωρος φύσει μὲν οὐκ ἔλεγεν ἀλλὰ θέσει, καὶ τοῦτο κατὰ τὸ δεύτερον σημαινόμενον τὸ ἁπλῶς καὶ ὡς ἔτυχεν. ὅθεν καὶ τοὺς ἰδίους παῖδας τοῖς τῶν συνδέσμων ὀνόμασιν ἐκάλει, <Μὲν> καὶ <Δὲ> προσαγορεύων αὐτούς.
anecd. Gr. Oxon. 4 p.328,25-32 Cramer (Diodorε fr.115 Döring = 1 fr. ii f 7 Giannantoni) οὕτως οὖν καὶ Διόδωρος ὁ ἐπικληθεὶς Κρόνος λέγεται τὸν οἰκέτην αὐτοῦ καλεῖν Ἀλλαμήν.
L’ἀμφιβολία stoïcienne
Diogène Laërce 7,62 ἀμφιβολία δέ ἐστι λέξις δύο ἢ καὶ πλείονα πράγματα σημαίνουσα λεκτικῶς καὶ κυρίως καὶ κατὰ τὸ αὐτὸ ἔθος, ὥσθ’ ἅμα τὰ πλείονα ἐκδέξασθαι κατὰ ταύτην τὴν λέξιν.
L’obscurité selon le De dialectica de Saint Augustin
Augustin dial. p.14,5-7 Crecelius = p.102 e p.104 Jackson–Pinborg: inter ambiguum et obscurum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur, in obscuro autem nihil aut parum quod attendatur apparet.
Augustin dial. p.14,12-28 Crecelius = p.104 e p.106 Jackson–Pinborg: item sunt obscurorum genera tria. unum est quod sensui patet, animo clausum est: tamquam si quis malum punicum pictum uideat, qui neque uiderit aliquando nec omnino quale esset audierit, non oculorum est, sed animi, quod cuius rei pictura sit nescit. alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur: sicuti est homo pictus in tenebris. nam ubi oculis apparuerit, nihil animus hominem pictum esse dubitabit. tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si nudaretur nihilo magis animo emineret, quod genus est omnium obscurissimum: ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. refer nunc animum ad uerba, quorum sunt istae similitudines. constitue animo quempiam grammaticum conuocatis discipulis factoque silentio suppressa uoce dixisse “temetum”, quod ad eo dictum qui prope adsidebant satis audierunt, qui remotius parum, qui autem remotissime nulla omnino uoce perstricti sunt. horum autem illi <qui prope adsidebant, quid esset temetum ignorabant, illi autem> qui remotiores erant nescio quo casu partim sciebant, quid esset temetum, partim ignorabant; illos uero, qui magistri uocem nec acceperant, quid esset temetum prorsus latebat; omnes obscuritate impediebantur. et hic iam perspicis omnia illa genera obscuritatum. nam qui de auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est malum punicum ignorantibus sed in luce pictum. qui nouerant uerbum sed auribus aut parum aut omnino non acceperant uocem, secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago sed in non perspicuo aut omnino tenebricoso loco. qui autem non solum uocis sed et significationis uerbi expertes erant, tertii generis, quod omnium taeterrimum est, caecitate inuoluebantur.
Augustin dial. p.7,7-8 Crecelius = p.86 Jackson–Pinborg: signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit.
Augustin dial. 14,7-12 Crecelius = p.104 Jackson–Pinborg: sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: ueluti si quis ingrediens iter excipiatur aliquo biuio uel triuio uel etiam ut ita dicam multiuio loco, ibique densitate nebulae nihil uiarum quod est eluceat. ergo a pergendo prius obscuritate terretur; at ubi aliquantum rarescere nebulae coeperint, uidetur aliquid, quod utrum uia sit an terrae proprius et nitidior color incertum est. hoc est obscurum ambiguo simile. dilucescente autem caelo quantum oculis satis sit iam omnium uiarum deductio clara est, sed qua sit pergendum non obscuritate sed ambiguitate dubitatur.
Augustin dial. p.14,28-15,2 Crecelius = p.106 Jackson–Pinborg: quod autem dictum est quiddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus uerbum erat quidem notum sed uocem nec penitus nullam nec omnino certam perceperant.
L’ambiguïté selon Saint Augustin
Augustin dial. p.15,3-13 Crecelius = p.106 Jackson–Pinborg: uide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe aliter impediat ambiguitas quam obscuritas uerbi. fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse uocem magistri et illum id uerbum enuntiasse quod esset omnibus notum, ut puta fac eum dixisse magnus et deinde siluisse. attende, quae incerta hoc audito nomine patiantur. quid si enim dicturus est “quae pars orationis”? quid si de metris quaesiturus “qui sit pes”? quid si de historia rogaturus ut puta “magnus Pompeius quot bella gesserit”? quid si commendandorum carminum gratia dicturus est “magnus et paene solus poeta Vergilius”? quid si obiurgaturus neglegentiam discipulorum in haec deinde uerba prorumpet “magnus uos erga studia torpor inuasit”? uidesne remota nebula obscuritatis illud quod supra dictum est quasi eminuisse multiuium? nam in hoc unum quod dictum est magnus et nomen est et pes chorius est et Pompeius est et Vergilius et neglegentiae torpor et si qua alia uel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem uerbi possunt intellegi.
La critique de l’Hortensius cicéronien
Augustin dial. p. 15,14-16,2 Crecelius = 106 et 108 Jackson–Pinborg: itaque rectissime a dialecticis dictum est ambiguum esse omne uerbum. nec moueat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius hoc modo [Cic. Hort. frg. 24 Grilli = 59 Straume-Zimmermann]: «ambigua se aiunt audere explicare dilucide. idem omne uerbum ambiguum esse dicunt. quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? nam hoc est in tenebras extinctum lumen inferre». facete quidem atque callide dictum, sed hoc est quod apud eundem Ciceronem Scaevola dicit Antonio [Cic. de orat. 1,10,44] «denique ut sapientibus diserte, stultis etiam uere uidearis dicere». quid enim aliud illo loco fecit Hortensius nisi acumine igenii et lepore sermonis quasi meraco et suaui poculo imperitis caliginem obfudit? quod enim dictum est omne uerbum esse ambiguum de uerbis singulis dictum est. explicantur autem ambigua disputando et nemo utique uerbis singulis disputat. nemo igitur ambigua uerba uerbis ambiguis explicabit,
Augustin dial. p. 16,2-6 Crecelius = 108 Jackson–Pinborg: et tamen cum omne uerbum ambiguum sit, nemo uerborum ambiguitatem nisi uerbis sed iam coniunctis quae ambigua non erunt explicabit. ut enim, si dicerem “omnis miles bipes est”, non ex eo sequeretur ut cohors ex militibus utique bipedibus ita constaret, ita cum dico ambiguum esse omne uerbum, non dico sententiam, non disputationem, quamuis uerbis ista texantur. omne igitur ambiguum uerbum non ambigua disputatione explicabitur.
Les uniuoca
Augustin dial. p. 16,16-19 Crecelius = 108 e 110 Jackson–Pinborg: quidquid dicitur et per plura intellegi potest, eadem scilicet plura […] non solum uocabulo uno sed una etiam definitione contineri queunt. […] ea quae una definitio potest includere uniuoca nominantur.
Augustin dial. p. 16,21-17,12 Crecelius = 110 e 112 Jackson–Pinborg: hominem cum dicimus, tam puerum dicimus quam iuuenem, quam senem, tam stultum quam sapientem […]. sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut hominis nomen accepit ita etiam hominis definitione claudatur. nam definitio hominis est “animale rationale mortale”. num ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale iuuenem tantum, non etiam puerum, aut senem esse, aut sapientem tantum, non etiam stultum ? immo et ista et cetera quae numerata sunt sicut hominis nomine ita etiam definitione continentur. nam siue puer siue stultus siue pauper siue etiam dormiens, si animale rationale mortale non est, nec homo est ; est autem homo ; illa igitur etiam definitione contineatur necesse est. et de ceteris quidem nihil ambigetur. de puero autem paruo aut stulto seu prorsus fatuo aut de dormiente uel ebrio uel furente dubitari potest, quomodo possint esse animalia rationalia. potest omnino defendi, sed ad alia properantibus longum est. […] haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno sed una etiam eiusdem nominis definitione claudantur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possint. diuersa enim nomina puer, adulescens, diues, et pauper, liber, et seruus, et si quid aliud differentiarum est ; ideo diuersas inter se proprias definitiones habent. sed ut illis unum communem nomen est homo, sic et animal rationale mortale definitio una communis est.
Galien capt. 13,5-7 Gabler τρίτη δὲ παρὰ τὴν ἐν τοῖς συνθέτοις ὁμωνυμίαν, οἷον ‘ἄνθρωπός ἐστιν’· ἀμφίβολος γὰρ ὁ λόγος, εἴτε τὴν οὐσίαν εἴτε τὴν πτῶσιν εἶναι σημαίνει.
Le témoignage de Varron
Varro ling. 9,1 <insignis eorum est error qui malunt quae> [suppl. Boot] nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates [fr. 104 Broggiato], nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo [SVF II fr. 151], homine acutissimo qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας IV libros [corr. Willmanns : lei libri F] contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus uerbis et dissimili{bu}s similibus [corr. Wilmanns : dissimilibus similes F] esse uocabulis notatas, id quod est uer{b}um [corr. Aldus], et {cum} [del. L. Spengel] Aristarchus, de aequabilitate cum scribit {et de} [secl. L. Spengel], uerborum similitudinem qua{ru}ndam [corr. Groth] <in> inclinationes [add. Fink 1952: 378] sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.
Simpl. cat. CAG viii 102-22-24 καλῶς δὲ εἶπεν [sc. Ἀριστοτέλης, cat. 3b10] ὅτι ‘πᾶσα οὐσία δοκεῖ τόδε τι σημαίνειν’, διότι τὴν ἑτέρων δόξαν ἀπαγγέλλει καὶ τὴν ἀνωμαλίαν τῆς συνηθείας, ἥτις τὰ ἀνόμοια πράγματα ὁμοίοις σχήμασι λέξεων εἴωθεν πολλάκις σημαίνειν.
[Alex.] SE CAG ii.3 67-31-68,1 πόθεν οὖν γίνεται ἡ ἀπάτη; ἥ ὡς καὶ ἄνωθεν εἴρηται, διὰ τὸ ἀνώμαλον τῆς συνηθείας, ἥτις τὰ ἀνόμοια πράγματα ὁμοίοις σχήμασι λέξεων εἴωθεν πολλάκις σημαίνειν.





