Archives par mot-clé : Atticus

Le grec dans la correspondance de Cicéron

Par Ivanne Hermant (doctorante en Études latines, Sorbonne Université)

1. Observations générales sur le grec dans la correspondance

a. Les formes d’alternance codale rencontrées dans la correspondance

1 : Att. 6, 6 (Sida, autour du 3 août 50), 3 : nos prouinciae praefecimus Coelium. (…) fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus ἐπέχειν te scripseras quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant. uidebam enim quae tibi essent ἐποχῆς causae, et erant eaedem mihi.

2 : Att. 6, 9 (Athènes, 15 octobre 50), 2 : a Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν · αὐτίκα γὰρ hanc, quae mehercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem) procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem (…).

b. Entre grec classique et grec de la koinè

3 : Att. 16, 11, 2 (Pouzzoles, 5 novembre 44) : quod uereris ne ἀδόλεσχος mihi tu, quis minus ?

c. Quelques remarques sur l’extension du code-switching : inégalités entre les correspondants.

Le code-switching comme marque d’appartenance à un groupe, fondé sur une culture aristocratique commune.

4 : Att. 9, 6 (Formies, 11 mars 49), 7 : quid autem me [sc. Caesar] roget, paucis ille quidem uerbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non ualuisti ! una fuissemus ; consilium certe non defuisset. « σύν τε δύʹ ἐρχομένω …».


Hom. Il. 10, 224 : σύν τε δύʹ ἐρχομένω καὶ τε πρὸ ὃ τοῦ ἐνόησεν | ὅππως κέρδος ἔῃ

Fam. 9, 7, 1 (mai 46, Rome, à Varron): uolebam prope alicubi esse t<e>, si quid bonae salutis ; « σύν τε δύʹ ἐρχομένω… ».

5 : Att. 5, 12 (Délos, mi-juillet 51), 1 : itaque erat in animo nihil festinare, nec me Delo mouere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura uidissem

Archiloque fr. 56, 2 (Diehl)] : ἀμφὶ δ'ἄκρα Γυρέων ὀρθὸν ἵσταται νέφος, | σῆμα χειμῶνος

2. Le grec et l’adaptation au destinataire dans la correspondance cicéronienne


a. L’identité du correspondant comme paramètre au développement du grec dans l’échange

6 : Fam. 9, 22, 3 (46, 45 ou 44, à L. Papirius Paetus) : is Connus uocitatus est. num id obscenum putas ? cum loquimur « terni » nuhil flagiti dicimus ; at cum « bini », obscenum est ? « Graecis quidem » inquies. nihil est in uerbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico « bini », idque tu facis, quasi ego Graece non Latine dixerim.

7 : Fam. 9, 26, 2 (Rome, fin du premier mois intercalaire de 46 ou début du deuxième, à L. Papirius Paetus) : sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit cum esset obiectum habere eum Laida : « habeo, inquit, non habeor a Laide ». Graece hoc melius ; tu, si uoles, interpretabere.

8 : Fam. 9, 18, 3 (Tusculum, peu avant le 26 juillet 46, à L. Papirius Paetus) : sus Mineruam

9 : Fam. 9, 15 (Rome, premier mois intercalaire 46, à L. Papirius Paetus) : accedunt non Attici sed salsiores qua milli Atticorum Romani ueteres atque urbani sales.

b. La correspondance avec Atticus : environnement privilégié pour le code-switching

10 : Att. 1, 16 (Rome, début juillet 61), 8 : remoto illo studio contentionis quem ἀγῶνα uos appellatis

11 : Att. 4, 4a (Antium, 20 (?) juin 56), 1 : et uelim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos uos Graeci, ut opinor, σιττύβας appellatis

12 : Att. 9, 7 (Formies, 13 mars 49), 5 : egregie probo fore ut, dum agamus, « ὁ πλόος ὡραῖος » obrepat.

Anth. Pal. 10, 1, 1-2 : Ὁ πλόος ὡραῖος· καὶ γὰρ λαλαγεῦσα χελιδὼν / ἤδη μέμβλωκεν χὠ χαρίεις ζέφυρος· (Léonidas de Tarente)

13 : Att. 16, 7 (sur un bateau à proximité de Pompei, 19 août 44), 3 : Illud mirari satis non potui quod scripsisti his uerbis: « bene igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam! » an ego relinquebam aut tibi tum relinquere uidebar, tu id non modo non prohibebas uerum etiam adprobabas? grauiora quae restant: « uelim σχόλιον aliquod elimes ad me, oportuisse te istuc facere.’ itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego uero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus inuitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseuerassem, opus fuisset.

14 : Att. 12, 25 (Astura, 21 mars 45), 2 : nam quod scribis ‘ἐγγήραμα’, actum iam de isto est; alia magis quaero

15 : Att. 12, 29 (Astura, 25 mars 45), 2 : uel tu illud ἐγγήραμα, quem ad modum scripsisti, uel ἐντάφιον putato.

c. Le grec dans la correspondance avec César

16 : Q.fr. 2, 16 (Rome, fin août 54), 5 : Sed heus tu! celari uideor a te. quo modo nam, mi frater, de nostris uersibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante, et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad quendam locum ῥᾳθυμότερα [frg. 27, Cugusi] (hoc enim utitur uerbo). dic mihi uerum: num aut res eum aut χαρακτὴρ non delectat? nihil est quod uereare. ego enim ne pilo quidem minus me amabo. has de re φιλαλήθως et, ut soles [scribere], fraterne.

17 : Fam. 13, 15 (Tusculum (?), mai-juin 45 (?)) : cicero caesari imp. s.
Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, uiri optimi, filium. quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille est de illis maxime qui irridere atque obiurgare me solitus est quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime inuitarer, coniungerem.
     ‘ἀλλ’ ἐμὸν οὔ ποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεν.’
audiebam enim nostros proceres clamitantis
     ‘ἄλκιμος ἔσσ’, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐῢ εἴπῃ.’
     ‘ὣς φάτο, τὸν δ’ ἄχεος νεφέλη ἐκάλυψε μέλαινα.’
Sed tamen idem me consolatur etiam. hominem <enim> perustum etiamnum gloria uolunt incendere atque ita loquuntur:
     ‘μὴ μὰν ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς ἀπολοίμην,
     ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.’
sed me minus iam mouent, ut uides. itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad uera praecepta Εὐριπίδου:
     ‘μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός.’
quem uersum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et ‘ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω’ uidere et tamen nihilominus
     ‘αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων.’
Sed ut redeam ad id unde coepi, uehementer mihi gratum feceris si hunc adulescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehenderis et ad id quod ipsorum Preciliorum causa te uelle arbitror addideris cumulum commendationis meae. genere nouo sum litterarum ad te usus ut intellegere non uulgarem esse commendationem. »

18 : Fam. 7, 5 (Rome, avril 54, à César), 1 : uide quam mihi persuaserim te me esse alterum … ; 3 : hunc, mi Caesar, sic uelim omni tua comitate complectare ut omnia quae per me possis adduci ut in meos conferre uelis in unum hunc conferas. (…) cura ut ualeas, et me, ut amas, ama.

3. Le grec technique dans la correspondance : une diglossie de circonstance ?

a. L’exemple du code-switching philosophique

19 : Fam. 9, 4 (Tusculum, vers le 1er juin 46, à Varron) : Περὶ δυνατῶν me scito κατὰ Διόδωρον κρίνειν. quapropter, si uenturus es, scito necesse esse te uenire; sin autem non es, τ<ῶν> ἀδυνάτων est te uenire. nunc uide utra te κρίσις magis delectet, Chrysippi an haec quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur. hoc etiam κατὰ Χρύσιππον δυνατὸν est

20 : Acad. 1, 4-5 : [Varro :] cum philosophiam uiderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimaui si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt. itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. uides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis uulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque uim uirtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus uerbis quoque nouis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur <labor>.

21 : Fam. 15, 19 (Brundisium, fin janvier 45, Cassius Longinus à Cicéron), 2 : difficile est enim persuadere hominibus τὸ καλὸν δι’ αὑτὸ αἱρετὸν esse; ἡδονὴν uero et ἀτ<αρ>αξίαν uirtute, iustitia, τῷ καλῷ parari et uerum et probabile est. ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali uerborum interpretes, proficiscuntur, dicit « οὐκ ἔστιν ἡδέως ἄνευ τοῦ καλῶς καὶ δικαίως ζῆν ». itaque et Pansa, qui ἡδονὴν sequitur, uirtutem retinet et ii qui a uobis φιλήδονοι uocantur sunt φιλόκαλοι et φιλοδίκαιοι omnisque uirtutes et colunt et retinent.

22 : Fam. 15, 16 (Rome, mi janvier 45, à Cassius Longinus), κατ’ εἰδ<ώλ>ων φαντασίας, ut dicunt tui amici noui.

b. L’importance de la traduction pour Cicéron s’observe aussi dans la correspondance

23 : Att. 13, 21 (Astura, autour du 27 août 45) : nunc, ad rem ut redeam, « inhibere » illud tuum, quod ualde mihi adriserat, uehementer displicet. est enim uerbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam, sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad uillam nostram nauis appelleretur. non enim sustinent, sed alio modo remigant. id ab ἐποχῇ remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutauit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius: « sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque. » [= frg. 1305 Marx] semperque Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. inhibitio autem remigum motum habet et uehementiorem quidem remigationis nauem conuertentis ad puppim.

c. La question du genre de la lettre

Éditions de la correspondance de Cicéron

Édition de référence

CICERO, M. Tulli Ciceronis Epistulae ad Atticum. Libri I-VIII (vol. 1) – Libri IX-XVI (vol.2), D.R. Shackleton Bailey éd., Leipzig, Teubner, 1987.
– M. Tulli Ciceronis Epistulae ad Familiares. Libri I -XVI, D.R. Shackleton Bailey éd., Leipzig, Teubner, 1988.
– M. Tulli Ciceronis Epistulae ad Quintum fratrem. M. Tulli Ciceronis Epistulae ad M. Brutum, D.R. Shackleton Bailey éd., Leipzig, Teubner, 1988.

Editions notables :

CICERO, Correspondance, L.-A. Constans (vol. 1, 2, 3, 4), J. Bayet (vol. 4 et 5) et J. Beaujeu (vol. 6, 7, 8, 9, 10, 11) éds. trad., Paris, Les Belles Lettres, 1934-1996, 11 volumes.
– Cicero. Letters to Atticus, D.R. Shackleton Bailey éd. trad., Cambridge, C.U.P., 1965-1970, 7 volumes.
– Cicero. Epistulae ad Familiares, D.R. Shackleton Bailey éd., Cambridge, C.U.P., 1977, 2 volumes.
– Cicero. Epistulae ad Q. Fratrem et M. Brutum, D.R. Shackleton Bailey éd., Cambridge, C.U.P., 1965-1980.

Bibliographie (sélection)

ADAMS, J.N. (2003) Bilingualism and the Latin Language, Cambridge, C.U.P.
AUBERT-BAILLOT, S. (2021) Le grec et la philosophie dans la correspondance de Cicéron, Turnhout, Brepols.
BALDWIN, B. (1992) « Greek in Cicero’s Letters », Acta Classica, 35, p. 1-17.
DUBUISSON, M. « Le grec de la correspondance de Cicéron : questions préliminaires sur un cas de bilinguisme », La Linguistique, 41, 2005, p. 69-86.
DUNKEL, G.E. « Remarks on code-switching in Cicero’s letters to Atticus », Museum Helveticum. Revue suisse pour l’étude de l’Antiquité classique, 57, 2000, p. 122-129
ELDER, O., MULLEN, A. (2019), The Language of Roman Letters : Bilingual Epistolography from Cicero to Fronto, Cambridge, C.U.P.
FONT, A. (1894) De Cicerone Graeca Vocabula Usurpante, Paris, Dissertation.
GRIFFIN, M.T. (1995) « Philosophical badinage in Cicero’s letters to his friends », dans J.G.F. Powell (éd.), Cicero the Philosopher : twelve papers, Oxford, Clarendon Press, p. 325-346.
HARTUNG, H. J. (1970) Ciceros Methode bei der Übersetzung griechischer Termini, Hamburg, Dissertation.
LÉVY, C. (1992) « Cicéron créateur du vocabulaire latin de la connaissance : un essai de synthèse », dans La langue latine, langue de la philosophie. Actes du colloque de Rome (17-19 mai 1990), Rome, École Française de Rome, p. 91-106.
MÄKILÄHDE, A. et RISSANEN, V.M. (2016) « Solidarity in Cicero’s letters: Methodological considerations in analysing the functions of code-switching », Pallas, 102, p. 237-245.
MYERS-SCOTTON, C. (1993). Common and uncommon ground: Social and structural factors in codeswitching. Language in Society, 22(4), p.475-503.
O’ SULLIVAN, N. (2019) « In search of Atticus’ Greek », The Journal of Hellenic Studies, Vol. 139 (2019), p. 94-109.
ROCHETTE, B. (1999) « Sur φιλέλλην chez Cicéron (Ad Att., I, 15, 1) », dans L’antiquité classique, Tome 68, 1999. p. 263-266.
SWAIN, S.C.R (2002) « Bilingualism in Cicero? The evidence of code-switching », in J.N. Adams, M. Janse and S.C.R. Swain (eds), Bilingualism in Ancient Society: Language Contact and the Written Text, Oxford, O.U.P., p. 128–67.
WENSKUS, O. (1995) « Triggering und Einschaltung griechischer Formen in lateinischer Prosa », Indogermanische Forschungen, 100, p. 172-192.

Pour aller plus loin sur le contexte et les formes de l’interaction épistolaire dans la correspondance de Cicéron :

BERNARD, J.-E. (2013) La sociabilité épistolaire chez Cicéron , Paris, Honoré Champion.
CUGUSI, P. (1983) Evoluzione e Forme Dell’epistolografia Latina Nella Tarda Repubblica e nei primi due secoli Dell’impero, Rome, Herder.
– (1998) « L’epistola ciceroniana : strumento di communicazione quotidiana e modello letterario », Ciceroniana, 10, p.163-189.
GARCEA, A. (2002), « L’interaction épistolaire entre dialogue in absentia et in praesentia chez Cicéron », A. Machtelt Bolkestein et alii éds., Theory and Description in Latin Linguistics. Selected Papers from the Eleventh International Colloquium on Latin Linguistics, Amsterdam, Gieben, p.123-138.
– (2002b) « Dialogo ed emozioni nell’epistolario ciceroniano », Carla Bazzanella éd., Sul dialogo, Milano, Guerini, p. 209-220.
– (2003) « Reproduction et représentation du discours dans la correspondance de Cicéron », Lalies 22, p.187-202.
HUTCHINSON, G. (1998) Cicero’s Correspondence. A literary Study, Oxford, O.U.P.
RÜHL, M. (2018) Ciceros Korrespondenz als Medium gesellschaftlichen und literarischen Handelns, Leiden – Boston, Brill.
HALL, J. (2009) Politeness and Politics in Cicero’s Letters, Oxford, O.U.P.
WHITE, P. (2010) Cicero in Letters. Epistolary Relations of the Late Republic, Oxford, O.U.P.

Lire les epistulae ad Atticum comme une œuvre littéraire: l’exemple d’Att. 3

La rhétorique de la miseratio

Att. 3,7,3 (Brindes, 29 avril 58) ego et saepius ad te et plura scriberem nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset.

Q. fr. 1,3,6 (Thessalonique, 13 juin 58) scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius. sed non hoc solum, multa alia praetermisi; quae si queri uelim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam. illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi uita commorari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.

  • Q. fr. 1,3,1 ne uestigium quidem eius [sc. fratris M. Ciceronis] nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui.
  • Att. 3,10,2 (Thessalonique, 17 juin 58) possum obliuisci qui fuerim, non sentire qui sim?
  • Att. 3,15,2 (Thessalonique, 17 août 58) desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid enim sum?
  • Att. 3,20,1 (Thessalonique, 5 octobre 58) diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis.

L’ouverture et la clôture du livre 3

Att. 3,1 (Arpinum ?, environ 22 mars 58) cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum uero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequare, ut, cum ex Italia profecti essemus, siue per Epirum iter esset faciendum tuo tuorumque praesidio uteremur, siue aliud quid agendum esset certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare: facilius potes, quoniam de prouincia Macedonia perlata lex est. pluribus uerbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.

Att. 3,27 (Dyrrachium, début février 57) ex tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse uideo. te oro ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. ego te, ut scribis, cito uidebo.

Le silence entre les livres 3 et 4

Att. 4,1,2 (Rome, 10 septembre 57) itaque hoc tibi uere affirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse. quem semel nactus si umquam dimisero ac nisi etiam praetermissos fructus tuae suauitatis praeteriti temporis omnis exegero, profecto hac restitutione fortunae me ipse non satis dignum iudicabo.

La temporalité bouleversée de l’exil

Att. 3,13 (Thessalonique, 5 août 58) quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et euanescere uidi, mutaui consilium nec me Thessalonica commoui, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes quod proximis litteris scripseras, fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse. qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse, meque temporis non longinqui spe ductum esse <non> moleste feram. quem autem motum te uidere scripseras qui nobis utilis fore uideretur, eum nuntiant qui ueniunt nullum fore. in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si exspectaro, non erit quod putes me causae meae, uoluntati meorum defuisse. (2.) […] nunc quoniam iam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc uelim diligentius omnia quae putaris me scire opus esse perscribas. Quintum, fratrem meum, fac diligas. quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. data Non. Sext.

Att. 3,14 (Thessalonique, 21 juillet 58) ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio, quidnam de nobis uelit aut ostendat. comitia enim credo esse habita, quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse uideor qui sperem, facio tuo iussu † et scio te meis epistulis † potius et meas spes solitum esse renouare. nunc uelim mihi plane perscribas quid uideas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos uixisse et adhuc uiuere. (2.) ego propter uiae celebritatem et cottidianam exspectationem rerum nouarum non commoui me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur, non a Plancio (nam is quidem retinet) uerum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non ueni quod subito mihi uniuersi nuntii uenerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam conuertemus; neque adhuc stabat quo potissimum, sed scies. data XII Kal. Sext. Thessalonicae.

Les difficultés de la communication épistolaire pendant l’exil

Att. 3,15,1 (Thessalonique, 17 août 58) accepi Id. Sext. quattuor epistulas a te missas: unam qua me obiurgas et rogas ut sim firmior; alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse; tertiam qua demonstras acta in senatu; quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de uoluntate Pompei.

Att. 3,23,1 et 5 (Dyrrachium, 29 novembre 58) a. d. V Kal. Dec. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d. VIII Kal. Nou., in qua me hortaris ut forti animo mensem Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere, de Lentuli studio, de Metelli uoluntate, de tota Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter consuetudinem tuam diem non adscribis, sed satis significas tempus; lege enim ab octo tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d. IIII Kal. Nou., et quid putes utilitatis eam promulgationem attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit, uelim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes; sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris magistratibus defendamur. […] (5.) tertia est epistula prid. Id. Nou. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem distinere uideantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris. qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringatur, in eam rem incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames, quem ego miserum misere perdidi, neue quid eum patiare grauius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem, cui nihil misello relinquo praeter inuidiam et ignominiam nominis mei, tue<a>re quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum proficiscar cum primorum dierum nuntios excepero. tu ad me uelim proximis litteris ut se initia dederint perscribas. data prid. Kal. Dec.

L’histoire du corpus épistolaire cicéronien

La constitution du corpus

Cicéron fam. 16,17,1 (à Tiron, Tusculum, fin juillet 46) uideo quid agas; tuas quoque epistulas uis referri in uolumina. sed heus tu, qui κανὼν esse meorum scriptorum soles, unde illud tam ἄκυρον «ualetudini fideliter inseruiendo» [Tiron ELM II n° 47 frg. 14]? unde in istum locum «fideliter» uenit? cui uerbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae. nam et doctrina et domus et ars et ager etiam fidelis dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, uerecunda tralatio [Théophraste frg. 689b Fortenbaugh, cf. orat. 81 ille tenuis orator … in transferundis (sc. uerbis) uerecundus].sed haec coram.

Cicéron Att. 16,5,5 (Pouzzoles, 9 juillet 44) Nepotis epistulam [Népos ELM II n° 158 frg. 1] exspecto. cupidus ille meorum, qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet? et ais «μετ’ ἀμύμονα» [Atticus epist. frg. 210 Consoli]. tu uero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτος. mearum epistularum nulla est συναγωγή; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.

Népos Att. 16,3-4 ei rei [sc. quod Atticum praecipue dilexit Cicero] sunt indicio praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in uulgus sunt editi, undecim uolumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum  tempus ad Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret historiam contextam eorum temporum. (4.) sic enim omnia de studiis principum, uitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse diuinationem. non enim Cicero ea solum, quae uiuo se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu ueniunt, cecinit ut uates.

Cicéron ad Brut. 1,18,4 (27 juillet 43) magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligaui; nec uero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.

Premiers recueils chronologiques modernes

Wieland, Christoph Martin, M. Tullius Cicero’s Sämmtliche Briefe, Zurich 1808-1821.

Schütz, Christian Gottfried, M. T. Ciceronis epistulae ad Atticum, ad Quintum fratrem et quae uulgo ad familiares dicuntur temporis ordine dispositae, Halle 1809-1812.

Billerbeck, Iulius, M. T. Ciceronis epistolae ad Atticum, ad Quintum fratrem et quae uulgo ad familiares dicuntur temporis ordine dispositae, Hannover 1836.

Tyrrell, Robert Yelverton – Purser, Louis Claude, The Correspondence of M. Tullius Cicero, Arranged According to its Chronological Order, Dublin, 1894-1915.

 

La matérialité de la lettre

Casa di Lucrezio IX,3,5, pièce n° 20, d’après Fausto et Felice Niccolini, Le case ed i monumenti di Pompei disegnati e descritti, I, Napoli 1854, tab. 1.4 :
M. Lucretio flam(ini) Martis decurioni Pompei(s)

Les ablettes cirées (tabellae, codicilli) et le stylet (stilus, graphium)

  • Q. fr. 2,9(11),1 (Rome, début février 54) epistulam hanc conuicio efflagitarunt codicilli tui. nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.
  • fam. 6,18,1 (à Q. Paconius ? Lepta, Rome, fin janvier 45) simul atque accepi a Seleuco tuo litteras [Lepta ELM II n° 88 frg. 3], statim quaesiui e Balbo per codicillos quid esset in lege.
  • fam. 9,26,1 (à L. Papirius Paetus, Rome, fin du premier mois intercalaire 46) accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaraui.

La direction de l’écriture

Att. 5,1,3 (Minturnes, 5/6 mai 51) nunc uenio ad transuersum illum extremae epistulae tuae uersiculum in quo me admones de sorore.

Le papyrus (charta), le calame (calamus) et l’encre (atramentum)

Le palimpsestus, le uolumen et le fasciculus

  • fam. 3,7,2 (à Appius Claudius, Laodicée, 11 février 50) legati Appiani mihi uolumen a te [Appius Claudius ELM II n° 49 frg. 8] plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod eorum aedificationem litteris meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem.
  • Att. 2,13,1 (Formies, vers le 23 avril 59) facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suauissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum quo illam conieceram domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.
  • Att. 8,5,1-2 (Formies, 22/23 février 49) sed <uid>e meam mansuetudinem: conieceram in fasciculum una cum tua uehementem ad illum [sc. Dionysium] epistulam; hanc ad me referri uolo, nec ullam ob aliam causam Pollicem seruum a pedibus meis Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perueniret. (2.) […] tu fasciculum qui est “M’. Curio” inscriptus uelim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges
  • Att. 12,53 (Tusculum, 22 mai 45) misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum uelim addas, nisi forte iam dedisti.

 

 

 

 

L’autographie et la circulation des lettres

Les lettres comme écriture personnelle

  • Att. 2,23,1 (Rome, août ? 59) numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum uacui temporis nihil haberem et cum recreandae uoculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictaui ambulans.
  • Att. 7,2,3 (Brundisium, 25 novembre ? 50) uenio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu; nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae litterae {manum}, non amabam quod indicabat te non ualere.
  • fam. 5,12,1 (à Luccéius, Antium, juin 56) coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus quae nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit.
  • Q. fr. 2,2,1 (Rome, 17 janvier 56) non occupatione, qua eram sane impeditus, sed paruula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem.

Les qualités et les défauts de l’écriture autographe

  • Att. 6,9,1 (Athènes, 15 octobre 50) in Piraeea cum exissem prid. Id. Oct., accepi ab Acasto seruo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut uidi obsignatam epistulam, breuitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quae solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognoui ex eo quod ita scripseras te Romam uenisse a. d. XII Kal. Oct. cum febri.
  • Quintilien inst. 1,1,29 cum semper et ubique, tum praecipue in epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse [sc. cura bene ac uelociter scribendi].
  • Q. fr. 2,15(14),1 (Rome, juillet 54) calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores uix legere potuisse. in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui. sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas uenerit, eo sic utar tamquam bono.
  • fam. 7,18,2 (à Trébatius, marais Pomptinus, 8 avril 53) sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam, sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam haec <non> scribere, nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare?

L’interruption de la dictatio

  • Att. 2,20,5 (Rome, mi-juillet 59) neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim.
  • Att. 8,1,1-2 (domaine de Formies, 15/16 février 49) cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio […]. sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu « tu censeo Luceriam uenias; nusquam eris tutius » [Pompée ELM II n° 1 frg. 24]. […] (2.) ei statim rescripsi, hominemque certum misi de comitibus meis, <me> non quaerere ubi tutissimo essem.
  • Att. 11,24,2 (Brundisium, 6 août 47) sed ad meam manum redeo; erunt enim haec occultius agenda.
  • Att. 12,32,1 (Astura, 28 mars 45) haec ad te mea manu. uide, quaeso, quid agendum sit: Publilia ad me scripsit matrem suam cum Publilio <locutam et ut mecum> loqueretur ad me cum illo uenturam et se una, si ego paterer [Publilia ELM II n° 137 frg. 1]. res quam molesta sit uides.
  • Att. 13,28,4(29,1) (domaine de Tusculum, 26 mai 45) hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Talnam; ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit: se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Quinti filiam, uetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent, rem non maiorem <DCCC>. hoc putaui te scire oportere.
  • fam. 7,18,1 (à Trébatius, marais Pomptinus, 8 avril 53) itaque, quoniam uestrae cautiones infirmae sunt, Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei.

La divulgation des lettres privées : le cas des Catilinaires

Cicéron Catil. 3,10-13 ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo ostendimus Cethego: signum cognouit. nos linum incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent [C. Cornelius Cethegus ELM II n° 15 frg. 1]. tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. introductus Statilius cognouit et signum et manum suam [L. Statilius ELM II n° 16 frg. 1]. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesiui cognosceretne signum [P. Cornelius Lentulus Sura ELM II n° 14 frg. 1]. adnuit. « est uero – inquam – notum quidem signum, imago aui tui, clarissimi uiri, qui amauit unice patriam et ciuis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta reuocare debuit ». (11.) leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. si quid de his rebus dicere uellet, feci potestatem. […] nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. […] (12.) Volturcius uero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi uehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognouit. erant autem sine nomine, sed ita: « quis sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut uir sis et cogita quem in locum sis progressus. uide ecquid tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum » [P. Cornelius Lentulus Sura ELM II n° 14 frg. 2α]. Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negauit. (13.) ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima uisa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, uoltus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari sed indicare se ipsi uiderentur.

P. Cornelius Lentulus Sura ELM II n° 14 frg. 2β ap. Sall. Catil. 44,3 qui sim ex eo quem ad te misi cognosces. fac cogites in quanta calamitas sis, et memineris te uirum esse. consideres quid tua rationes postulent; auxilium petas ab omnibus etiam ab infimis.

Cas de violation du secret épistolaire

  1. lettre de César divulguée par Clodius: César ELM II n° 28 frg. inc. 102 ap. Cicéron 22 litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres «Caesar Pulchro –cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, <quod> cognominibus tantum uteretur neque adscriberet «pro consule» aut «tribuno plebi»; dein gratulari tibi quod M. Catonem <a> tribunatu tuo remouisses, et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. at, siue ille misit siue tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.
  2. lettre de Cicéron divulguée par Antoine: Cicéron Att. 14,13b,1 (à Marc Antoine, domaine de Pouzzoles, 26 avril 44) quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses; non enim solum ex oratione, sed etiam ex uultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amaui, primum tuo studio, post etiam beneficio prouocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendauit ut cariorem habeam neminem.
    Cicéron Phil. 2,7-8 quis enim umquam qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitauit? quid est aliud tollere ex uita uitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta uideantur, quam multa seria neque tamen ullo modo diuolganda! (8.) sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem uidete. […] sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste conuincas? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari manu.
  3. lettres de Quintus Cicéron à autrui ouvertes et lues par Marcus ou connues de ce dernier : Q. Cicéron ELM II n° 5 frg. 65, 84-85 et 88 ap. Cic. Att. 11,9,2 (Brundisium, 3 janvier 47) cessi meis uel potius parui; ex quibus unus [sc. Quintus] qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quas ad te [frg. 65] et ad alios misit. quas ego numquam aperuissem nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solui, si quid ad me esset litterarum. nihil erat; epistula Vatinio [frg. 84] et Ligurio [frg. 85] altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore uenerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic Ligurius furere: se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari; illum tamen non modo fauisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto uolui scire quid scripsisset ad ceteros [frg. 88]; ipsi enim illi putaui perniciosum fore si eius hoc tantum scelus percrebruisset. cognoui eiusdem generis. ad te misi: quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia.