Aulu-Gelle 1,10
(1.) Fauorinus philosophus adulescenti ueterum uerborum cupidissimo, et plerasque uoces nimis priscas et ignotissimas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti, ‘Curius – inquit – et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt, neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae uerbis locuti sunt; (2.) tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem uis quae dicas. nonne, homo inepte, ut quod uis abunde consequaris, taces? (3.) sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. (4.) uiue ergo moribus praeteritis, loquere uerbis praesentibus, atque id quod a C. Caesare [anal. frg. 2 Garcea], excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro scriptum est habe semper in memoria atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens uerbum’.
lemma: quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
- Cicéron Lael. 18 numquam ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes.
- Cicéron Cato 15 ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?
- Cicéron Cato 43 quod ex eo [ sc. C. Fabricio] audientes M’. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quod facilius uinci possent, cum se uoluptatibus dedissent.
- Cicéron nat. deor. 2,165 earum urbium separatim ab uniuersis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabricium Coruncanium.
- Cicéron Brut. 55 possumus [sc. suspicari disertum] C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captiuis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurumum ingenio ualuisse uideatur; M’. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit.
Cicéron orat. 79 sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur.
Le De analogia de César dans le témoignage de Cicéron
Cicéron Brut. 252 sed tamen, Brute – inquit Atticus – de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrumo existimatore saepissume audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissume ; nec id solum domestica consuetudine ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.
rhet. Her. 4,12,17 elegantia est, quae facit, ut unu<m> qui<d>que pure et aperte dici uideatur.
rhet. Her. 4,12,17 Latinitas est, quae sermonem purum conseruat, ab omni uitio remotum. uitia in sermone, quo minus is Latinus sit, duo possunt esse : soloecismus et barbarismus […] haec qua ratione uitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus.
rhet. Her. 4,12,17 explanatio est, quae reddit apertam et dilucidam <o>rationem. ea comparatur duabus rebus, usitatis uerbis et propriis. usitata sunt ea, quae uersantur in consuetudine cotidiana ; propria, quae eius rei uerba sunt aut esse possunt, qua de loquemur.
Cicéron Brut. 253 qui{n} etiam in maxumis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissume scripserit primoque in libro dixerit [Caes. anal. frg. 1a Garcea] uerborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem ; nam scripsit his uerbis, cum hunc nomine esset adfatus [Caes. anal. frg. 1b Garcea] : « ac si, <ut> cogitata praeclare eloqui possent, nonnulli studio et usu elaborauerunt – cuius te paene principem copiae atque inuentorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existumare debemus – hunc facilem et cotidianum nouisse sermonem nunc pro relicto est habendum ? »
Cicéron de orat. 3,38 atque eorum quidem, quae duo prima dixi [sc. Latine, plane dicere], rationem non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque uero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium.
Cicéron Brut. 258 solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris uides locutionem emendatam et Latinam [Caes. anal. frg. 1c Garcea], cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipionem : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi – nec omnium tamen ; nam illorum aequales Caecilium et Pacuuium [test. 22 Schierl] male locutos uidemus – : sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc uixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscauerat, recte loquebantur. sed hanc certe rem deteriorem uetustas fecit et Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diuersis locis. quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum prauissima consuetudinis regula.
Cicéron Brut. 260 et ille : fuit accusator, inquit, uetus, quo accusante C. Hirtilium [test. 1 Funaioli = 5 Malcovati4] Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius : “circumuenior — inquit — iudices, nisi subuenitis. Sisenna quid dicat nescio ; metuo insidias. sputatilica, quid est hoc ? sputa quid sit scio, tilica nescio”. maxumi risus ; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
Aulu-Gelle 11,7
(1.) uerbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus nouitatisque durae et inlepidae par esse delictum uidetur. sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror uerba noua incognita inaudita dicere quam inuolgata et sordentia. (2.) noua autem uideri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, tametsi sunt uetusta. (3.) est adeo id uitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraueris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. ueluti Romae nobis praesentibus uetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi uerba faceret et dicere uellet inopi quendam miseroque uictu uiuere et furfureum panem esitare uinumque eructum et fetidum potare, ‘hic – inquit – eques Romanus apludam edit et flocces bibit.’ (4.) aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente uoltu, quidnam illud utriusque uerbi foret; post deinde, quasi nescioquid Tusce aut Gallice dixisset, uniuersi riserunt. (5.) legerat autem ille apludam ueteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est [frg. 14 Monda], positum esse. (6.) item flocces audierat prisca uoce significare uini faecem e uinaceis expressam, sicuti fraces oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat [frg. 190 Ribbeck], eaque sibi duo uerba ad orationum ornamenta seruauerat. (7.) alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum aduersarius causam differri postularet, ‘rogo, praetor – inquit – subueni, succurre! quonam usque nos bouinator hic demoratur?’ atque id uoce magna ter quaterue inclamauit, ‘bouinator est’. (8.) commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum uerbi admirantibus. (9.) at ille iactans et gestiens ‘non enim Lucilium – inquit – legistis, qui tergiuersatorem bouinatorem dicit?’ est autem in Lucili XI uersus hic [417 Marx]:
si tricosus bouinatorque ore improbus duro.
lemma: uerbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
Tacite dial. 23,2-3 uobis utique uersantur ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt, Calui mirantur. (3.) quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, uix denique litigator perpetitur: adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.
Quintilien inst. 8,2,12 at obscuritas fit uerbis iam ab usu remotis, ut si commentarios quis pontificum et uetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex iis quae inde contraxerit, quod non intelleguntur. hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire uideantur.





















