Carmen 93
nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.
v. 2 cf. Cicéron Phil. 2,41 uide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras ; Apulée apol. 16 praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui et adhuc hercle non satis noui.
César et la stratégie du consensus
Suétone Iul. 20,2 unus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit, ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non “Caesare et Bibulo”, sed “Iulio et Caesare consulibus” actum scriberent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine, utque uulgo mox ferrentur hi uersus [uers. pop. in Caes. 1 Blänsdorf]:
non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:
nam Bibulo fieri consule nil memini.
Suétone Iul. 23,2 ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuuare aut ad honorem pati peruenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.
Cicéron ad Q. fr. 2,14,5 (Rome, début juin 54) res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis ciuitatis quam acquiescentis.
Plutarque Caes. 20,2 ἐνταῦθα καθήμενος ἐδημαγώγει, πολλῶν πρὸς αὐτὸν ἀφικνουμένων, διδοὺς ὧν ἕκαστος δεηθείη, καὶ πάντας ἀποπέμπων τὰ μὲν ἔχοντας ἤδη παρ᾿ αὐτοῦ, τὰ δὲ ἐλπίζοντας. καὶ παρὰ τὸν ἄλλον δὲ πάντα τῆς στρατείας χρόνον ἐλάνθανε τὸν Πομπήϊον ἐν μέρει νῦν μὲν τοὺς πολεμίους τοῖς τῶν πολιτῶν ὅπλοις καταστρεφόμενος, νῦν δὲ τοῖς ἀπὸ τῶν πολεμίων χρήμασιν αἱρῶν τοὺς πολίτας καὶ χειρούμενος.
Cicéron fam. 7,5,3 (ad Caesarem, Rome, avril 54) mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem inuitatu tuo mittendum duxerim. hunc, mi Caesar, sic uelim omni tua comitate complectare ut omnia quae per me possis adduci ut in meos conferre uelis in unum hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo, non illo uetere uerbo meo quod, cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti sed more Romano quomodo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem uirum, pudentiorem esse neminem. accedit etiam quod familiam ducit in iure ciuili, singulari memoria, summa scientia.
César epist. n° 28 frg. 23 Cugusi ap. Cic. fam. 7,5,2 (Rome, avril 54) M. <Cur>ti filium [Shackleton Bailey : M. itfiuium mss.], quem mihi commendas, uel regem Galliae faciam; uel hunc Leptae delega, si uis, tu ad me alium mitte quem ornem.
César Gall. 1,39,2 hic primum ortus est [sc. timor] a tribunis militum praefectis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant.
César epist. n° 28 frg. 24 Cugusi ap. Cic. ad Q. fr. 2,14,3 (Rome, début juin 54) Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter etiam gratias mihi agit. negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui uadimonium concipere posset.
Suétone Iul. 27,1-2 omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut leui faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere uel inuitatos uel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper seruulosque cuiusque, prout domino patronoue gratus qui esset. (2.) iam reorum aut obaeratorum aut prodigae iuuentutis subsidium unicum ac promptissimum erat, nisi quos grauior criminum uel inopiae luxuriaeue uis urgeret, quam ut subueniri posset a se; his plane palam bello ciuili opus esse dicebat.
Les relations de César avec la famille de Catulle
Suétone Iul. 73 simultates contra nullas tam graues excepit umquam, ut non occasione oblata libens deponeret. […] Gaio Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.
Tacite ann. 4,34,5 Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra set multa cum acerbitate habent ; carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur : sed ipse diuus Iulius, ipse diuus Augustus et tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. namque spreta exolescunt : si irascare, adgnita uidentur.
César et la Gaule Cisalpine
Suétone Iul. 8 decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.
Salluste Catil. 49,2 uterque cum illo [sc. Caesare] grauis inimicitias exercebant; Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus.
Calvus et les barbatuli iuuenes
Suétone Iul. 5 tribunatu militum […] actores restituendae tribuniciae potestatis, cuius uim Sulla deminuerat, enixissime iuuit.
Cicéron Att. 1,14,5 (Rome, 13.02.61) nam cum dies uenisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuuenes, totus ille grex Catilinae duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul, lator rogationis, idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur ‘uti rogas.’
Cicéron Att. 1,16,11 (Rome, début juillet 61, après le meurtre de Clodius) accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat; et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus, usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis, barbatuli iuuenes, illum in sermonibus Cn. Ciceronem appellent.
Cicéron Catil. 2,22-23 postremum autem genus est non solum numero uerum etiam genere ipso atque uita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo uero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos uidetis, manicatis et talaribus tunicis, uelis amictos, non togis; quorum omnis industria uitae et uigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. (23.) in his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique uersantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas uibrare et spargere uenena didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum.