Archives par mot-clé : Charisius

Il Dubius sermo in Prisciano

La ‘fonetica’ di Prisciano: le mutationes

GL ii. 25.3-7 et quia frequenter hae in omnibus paene literis mutationes non solum per casus uel tempora, sed etiam per figurarum compositiones uel deriuationes et translationes a Graeco in Latinum fieri solent, necessarium est ponere earum exempla.

L

M

N

[l]
exilis

[l]
plenus

[l]
medius

[m]
obscurum

[m]
apertum

[m]
mediocre

[n]
exilior

[n]
plenior

ille, Metellus

sol, silua, flauus, clarus

lectum, lectus

templum

magnus

umbra

amnis, damnum

nomen, stamen

num-quis > nunquis, num-quam > nunquam, am-ceps > anceps

o/ ‑ /u/

fr. 126 D.C. = 1 M. = 1.23-25 B. = iv L.
Prisc. GL ii. 26.16-27.8 O aliquot Italiae ciuitates teste Plinio non habebant, sed loco eius ponebant V, et maxime Vmbri et Tusci. transit O in A, ut creo creaui; in E, tutor tutela, bonus bene, γόνυ genu, πός pes, antiqui compes pro compos, in quo Aeolis sequimur: illi enim ἐδόντα pro ὀδόντα dicunt. conuertitur O etiam in I, uirgo uirginis; in V, tremo tremui, huc illuc pro hoc et illoc (Virgilius in VIII [Verg. Aen. 8.423]:  hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto) et pleraque, quae apud Graecos nominatiuum in ΟΣ terminant, O in V conuertunt apud nos, ut Κῦρος Cyrus, σπονδεῖος spondeus, Κύπρος Cyprus, πέλαγος pelagus. multa praeterea uetustissimi etiam in principalibus mutabant syllabis, gungrum pro gongrum, cunchin pro conchin, huminem pro hominem proferentes, funtes pro fontes, frundes pro frondes, unde Lucretius in libro primo [Lucr. 1.720]: angustoque fretu rapidum mare diuidit undis, pro freto; idem in tertio [Lucr. 3.978]: atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo, pro Acheronte; in eodem [Lucr. 3.984]:nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem, quae tamen a iunioribus repudiata sunt, quasi rustico more dicta.

Mart. Cap. 3.233 non aliter O littera in A transit, ut creo creaui, uel in E, ut tutor tutela, uel in I, ut uirgo uirginis, uel in V, ut uolo uolui.

Tortelli orth. ‘de O littera’: O littera uocalis est quam teste Plinio libro primo de arte grammatica: aliquot Italiae ciuitates primitus non habebant et hi maxime erant Vmbri et Tusci, loco cuius V ponere consueuerant ut huminem pro hominm, frundem pro frondem, gungrum pro gongrum qui est piscis, cunchin pro conchin, fretu pro freto. Lucretius libro primo [Lucr. 1.720]: angustoque fretu rapidum mare diuidit undis. item libro tertio [Lucr. 3.978]: atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo; Acherunte pro Acheronte posuit atque a iunioribus tanquam dicta rustico more repudiata fuerunt.

Tre allofoni di /l/

fr. 8 D.C. = 2 M. = 1.5-12 B. = i L.
Prisc. GL ii. 29.8-14 in consonantibus quoque multae fiunt similiter commutationes. L triplicem, ut Plinio uidetur, sonum habet: exilem, quando geminatur secundo loco posita, ut ille, Metellus; plenum, quando finit nomina uel syllabas et quando aliquam habet ante se in eadem syllaba consonantem, ut sol, silua, flauus, clarus; medium in aliis, ut lectum, lectus. transit in X, ut paulum pauxillum, mala maxilla, uelum uexillum; in R, ut tabula taberna.

Mart. Cap. 3.241 L uero littera tripliciter sonat. nam exilem sonum reddit cum geminatur, ut sollers, Sallustius, medium autem cum terminat nomina, ut sol, sal, item leniter sonat cum uocales anteuenit, ut lapis, lepus, liber, locus, lucerna; plenum uero sonum habet, cum ei praeferuntur litterae P G C F, ut in Plauto, glebis, Claudio, flauo. L autem numquam ulli semiuocali uel mutae praeponitur, quae pro D in praepositione accipitur, cum ei A praefertur, ut allidit, alligat. haec etiam <in> [add. Dick] praelata praepositione seruatur, ut illepidus, illotus. utrimque autem uocales amplectitur, et nomina nonnulla determinat: in masculino sol, in feminino Tanaquil, in neutro A E I praecedentibus, ut bidental, mel, sil. aduerbia etiam claudit, ut semel.

Ter. Maur. 863 blandior cum dico, cludo, gleba, plebs aut Plinius.
Tortelli orth. ‘de L littera’: habet L ipsum, teste Plinio libro primo de arte grammatica, triplicem sonum: exilem quando geminatur secundo loco posita, ut ille, Metellus; plenum quando finit nomina uel syllabas et quando habet ante se in eadem syllaba aliquam consonantem, ut sol, silua, flauus, clarus; medium in aliis, ut lectus, lecta, lectum.

Tre allofoni di /m/

fr. 11 D.C. = 3 M. = 1.13-18 B. = ii L.
Prisc. GL ii. 29.15-30.6 M obscurum in extremitate dictionum sonat, ut templum, apertum in principio, ut magnus, mediocre in mediis, ut umbra. transit in N, et maxime D uel C uel T uel Q sequentibus, ut tantum tantundem, idem identidem, eorum eorundem, num nuncubi et, ut Plinio placet, nunquis, nunquam, anceps pro amceps. AM enim praepositio F uel C uel Q sequentibus in N mutat M: anfractus, ancisus, anquiro, uocali uero sequente intercipit B: ambitus, ambesus, ambustus, ambages, nec non etiam in comburo combustus idem fit. finalis dictionis subtrahitur M in metro plerumque, si a uocali incipit sequens dictio, ut [Verg. Aen. 1.44] illum expirantem transfixo pectore flammas, uetustissimi tamen non semper eam subtrahebant; Ennius in X annalium [Enn. ann. 330-331 Skutsch]: insignita fere tum milia militum octo | duxit dilectos bellum tolerare potentes.

Mart. Cap. 3.242 M uero littera tam in sermonis initio quam in medio esse et in ultimis potest, ut mores, umbra, triticum. ex consonantibus solam praecedit N, ut Memnon, subsequitur solam S, ut Sminthius, mutaturque in N nonnumquam, ut cum dicimus nunquis, terminatque neutra, ut aurum et argentum, item monoptota, ut nequam, in genere masculino accusatiuum simplicem et duplicem genetiuum, <ut hominem, hominum> [add. Willis], item participia et uerba et aduerbia, ut tractum, legam, cursim, numerum etiam omnium generum, ut nouem, decem.

Quint. inst. 9.4.40 neque enim eximitur [sc. M littera] sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter duas uocales uelut nota est, ne ipsae coeant.
Tortelli orth. ‘de M littera’: transit, Prisciano teste, per deriuationes in N maxime, D uel T uel C uel Q sequentibus, ut tantum tandumde, idem identidem, eorum eorundem, num nuncubi, ut Plinius placet, nunquis nunquam, nam namaque, ipso auctore Prisciano.  unde, eodem teste, AM praepositio F, C uel Q sequentibus in N mutat M, ut anceps, anfractus, ancisus, anquiro. uerum si cum dictione incipiente a uocale componatur, remaent M et incercipitur B, ut ambitus, ambesus, ambustus, ambages. idem in comburo et combustus . . . ut scribit Plinius libro primo de arte grammatica, M in extremitate dictionum obscurum quid sonat, ut templum, apertum principio ut magnus, in mediis mediocre ut umbra.

Due allofoni di /n/

fr. 12 D.C. = 4 M. = 1.19-22 B. = iii L.
Prisc. GL ii. 30.7-31.14 N quoque plenior in primis sonat et in ultimis partibus syllabarum, ut nomen, stamen, exilior in mediis, ut amnis, damnum. transit in G, ut ignosco, ignauus, ignotus, ignarus, ignominia, cognosco, cognatus; potest tamen in quibusdam eorum etiam per concisionem adempta uideri N, quia in simplicibus quoque potest inueniri per adiectionem G, ut gnatus, gnarus. sequente G uel C, pro ea G scribunt Graeci et quidam tamen uetustissimi auctores Romanorum euphoniae causa bene hoc facientes, ut Agchises, agceps, aggulus, aggens, quod ostendit Varro in primo De origine linguae Latinae his uerbis [Varro GRFF 3 = fr. 46 Goetz–Schoell]: ‘ut Ion scribit [Ion fr. 3a Diels–Kranz], quinta uicesima est litera, quam uocant agma, cuius forma nulla est et uox communis est Graecis et Latinis, ut his uerbis: aggulus, aggens, agguilla, iggerunt. in eiusmodi Graeci et Accius noster [Acc. GRFF 25 = fr. xx Dangel] bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. similiter agceps, agcora.’ transit N etiam in L, ut unus ullus, nullus, uinum uillum, catena catella, bonus bellus, catinum catillum; similiter collega, colligo, illido, collido. transit in M, sequentibus B uel M uel P, auctore Plinio et Papiriano et Probo [Prob. fr. 130 Aistermann, cf. Ps. Prob. inst. GL iv. 150.6-9], ut imbibo, imbellis, imbutus, immineo, immitto, immotus, improbus, imperator, impello, similiter in Graecis nominibus neutris in ΟΝ desinentibus, Παλλάδιον Palladium, Πήλιον Pelium. transit etiam in R, ut corrigo, corrumpo, irrito. hanc autem mutationem sciendum naturali quadam fieri uocis ratione propter celeriorem motum linguae labrorumque ad uicinos facilius transeuntium pulsus. transit supra dicta consonans N etiam in S: scindo scissus, findo fissus; in T: canis catulus, catellus; in C: ecquid pro enquid. expellitur a Graecis in ΩΝ desinentibus, cum in Latinam transeunt formam, ut Demipho, Simo, leo, draco, sicut contra additur Latinis nominibus in O desinentibus apud Graecos, ut Κικέρων, Κάτων pro Cicero, Cato. transit etiam in V consonantem, ut sino siui, sterno straui.

Papir. ap. Cassiod. orth. 4.58-59 (GL vii. 162.6-8) in praepositio, si composita sit et P aut B uel M sequatur, N in M conuertit, ut improbus, imbuit, immutat; (59.) quotiens uero G illam sequitur, N amittit, ut ignarus, ignotus: nam gnarus et gnotus simplices sunt.

Mart. Cap. 3.243 N autem littera plenior apparet in primis et ultimis, ut Nestor, tibicen, in mediis exilior, ut mane, damnum. Ex consonantibus sequitur M litteram, ut Memnon, S autem praecedit, ut fons, mons. conuertitur etiam in M, cum eam secuntur B P M, ut dicimus imbuit, impulit, imminet. eadem nomina terminantur masculinum, ut tibicen, femininum Graecum, ut siren, neutrum, ut culmen.

Tortelli orth. ‘de N littera’: transitque per deriuationes et compositiones in diuersas consonantes, ut late tractant Papyrianus et Priscianus. in G quoque ut ignosco, cognosco, cognatus, ignarus et similia. potest tamen in quibusdam eorum per concisionem adempta uideri N, quia in simplicibus quoque potest inueniri per adiectionem G scribunt Graeci et quidam tamen uetustissimi auctores Romanorum euphoniae causa bene hoc facientes, ut Agchises, agceps, aggulus, aggens, quod ostendit Varro in primo De origine linguae Latinae his uerbis: ‘ut Ion scribit, quinta uicesima est litera, quam uocant agma, cuius forma nulla est et uox communis est Graecis et Latinis, ut his uerbis: aggulus, aggens, agguilla, iggerunt,’ in eiusmodi Graeci et Accius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. similiter agceps, agcora. transit N etiam in L, ut unus ullus, nullus, uinum uillum, catena catella, bonus bellus, catinum catillum; similiter collega, colligo, illido, collido. transit in M, sequentibus B uel M uel P, auctore Plinio et Papiriano et Probo, ut imbibo, imbellis, imbutus, immineo, immitto, immotus, improbus, imperator, impello, similiter in Graecis nominibus neutris in ον desinentibus, Παλλάδιον Palladium, Πήλιον Pelium. transit etiam in R, ut corrigo, corrumpo, irrito. hanc autem mutationem sciendum naturali quadam fieri uocis ratione propter celeriorem motum linguae labrorumque ad uicinos facilius transeuntium pulsus. transit supra dicta consonans N etiam in S: scindo scissus, findo fissus; in T: canis catulus, catellus; in C: ecquid pro enquid. expellitur a Graecis in ων desinentibus, cum in Latinam transeunt formam, ut Demipho, Simo, leo, draco, sicut contra additur Latinis nominibus in O desinentibus apud Graecos, ut Κικέρων, Κάτων pro Cicero, Cato. transit etiam in V consonantem, ut sino siui, sterno straui.

nobiscum

fr. 7 D.C. = 11 M. = 33.36-34.10 B. = CI L.
Prisc. GL ii. 594.15-595.4 mecum autem et tecum, secum, nobiscum, uobiscum per anastrophen cum pronomine praepositio est, unde et casus qui seruiunt praepositioni cum, id est ablatiui, in utroque numero trium personarum componuntur; quomodo igitur, si dicam propter te et te propter, idem significo et cum quibus et quibuscum, sic cum me et mecum. nam antiquissimi utrumque dicebant, sed in plurali primae personae cacemphati causa solebant per anastrophen dicere nobiscum pro cum nobis. itaque propter hoc reliquarum quoque personarum ablatiuos similiter praepostere proferre coeperunt teste Plinio, qui hoc in II Sermonis dubii ostendit, et Cicerone, qui De oratore his utitur uerbis [Cic. orat. 154 !]: ‘noluimus cum me et cum te dicere, ne eadem conputatione adiungendum esset cum nobis, sed potius mecum et tecum et nobiscum diximus, cum praepositione, quae facit obscenum, assidue postposita.’ antiqui tamen absque obseruatione naturali ordine haec protulisse inueniuntur. nulla tamen monosyllaba praepositio anastrophen patitur nisi ea, et fortassis ideo enclitici uice fungitur, quia enclitica monosyllaba sunt: que, ue, ne.

La morfologia e la mediazione di Capro

  • Caper fr. 33 K. = 32 D. ap. Prisc. GL ii. 212.4-213.1 . . . quod Caper ostendit De dubiis generibus, Verrium Flaccum posuisse allecem hanc dicens; fr. 3 K. = 7 D. ap. Char. 150.25-33 (GL i. 117.24-118.2) Fl. tamen Caper Allecto monoptoton esse Valerium Probum putare ait.
  • Caper fr. 14 K. = 37 D. ap.  Prisc. GL ii. 392.6-393.21 sed et eorum et superiorum omnium usus tam apud Caprum quam Plinium et Probum inuenies; fr. 22 K. = 43 D. ap.  GL ii. 512.22-513.18 ut Probo et Capro et Pollioni et Plinio placet.

Il nome: libri 5-6

Prisc. GL ii 169.6-171.15 sciendum tamen quod uetustissimi […] confudisse genera, nulla significationis differentia coacti, sed sola auctoritate. […] supra dictorum tamen nominum usus et apud Caprum et apud Probum De dubiis generibus inuenis.

Prisc. GL ii 233.12-13 : Plin. Dub. serm. fr. 1 D.C. (apra f.)

Prisc. GL ii 262.16-22 : Plin. Dub. serm. fr. 2 D.C. (angiportus/angiportum)

Il libro 7

ossu nom. sg., osse abl., ossum gen. pl.

frr. 78 and 92 D.C. = 21 and 92 M.1 = 70 and 31 M.2 = 14.11-20 and 18.5-7 B. = lxxx L.
Char. 175.25-176.9 (GL i. 138.18-139.6) (1.) os: monosyllaba extra analogiam esse Plinius eodem libro VI scribit et addit eo magis consuetudinem in eo esse retinendam; Titinius [Titin. CRF 160 = CT 157]: uelim ego osse arare campum cereum; Varro quoque [Varro fr. op. inc. 28 Salvadore]: osse—inquit—scribebant, non osso. ossum dici non potest, quoniam neutrale nomen quodcumque nominatiuo singulari M littera terminatur in BVS syllabam datiuo et ablatiuo plurali dari non potest, ut aptum bonum cauum datum. Gellius tamen libro XXXIII [Gell. HRR i. 26 = AR ii. 27 = FRHist no. 14 fr. 9]: caluariaeque eius—inquit—ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque. (2.) ossu: ‘quidam ut ueru genu putarunt—inquit Plinius eodem libro VI—posse censeri.’ nam ut ueribus genibus, ossibus quoque dici posse manifestum est.

Char. 68.27-69.7 (GL i. 55.2-8) si uero correpta finiatur E [sc. ablatiuus], in I mutat et adiuncta S facit genetiuum, ut ab hoc rege huius regis, ab hoc osse huius ossis. sic enim debet declinari, non ab hoc osso, sicut Varro dicit [Varro fr. op. inc. 28 Salvadore]: osse scribebant, Titinius [Titin. CRF 160 = CT 157] uelim ego osse arare campum cereum. huius nominatiuus est hoc os, quamuis <Gellius> libro XXXIII [Gell. HRR i. 26 = AR ii. 27 = FRHist no. 14 fr. 9]: caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque.

Prisc. GL ii.318.3-5 in OS correptam unum Latinum neutrum hoc ŏs huius ossis, quod etiam hoc ossum antiqui protulerunt. Gellius libro XXX [Gell. HRR i. 26 = AR ii. 27 = FRHist no. 14 fr. 9]: caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque.

Ps. Caper orth. GL vii. 100.1-2 calua κρανίον uocatur, licet Gellius [Gell. HRR i. 26 = AR ii. 27 = FRHist no. 14 fr. 9] et Varro [Varro fr. op. inc. 25 Salvadore] caluariam dicant. nam caluariae plurale est. caluae uero ossa, quae sunt et singulariter caulua.

abl. mari/mare

fr. 32 D.C. = 20 M.1 = 72 M.2 = 13.21-28 B. = lvii-lviii L.
Char. 75.14-76.6 (GL i. 61.1-14) [1.15] ab hoc mare an ab hoc mari dici debeat quaeritur. quoniam quaecumque neutralia non facticia nominatiuo casu E littera finiuntur ablatiuo quoque eandem litteram seruabunt, ut hoc Reate ab hoc Reate, <hoc Caere ab hoc Caere.> hoc Soracte ab hoc Soracte, hoc praesepe ab hoc praesepe, hoc ancile ab hoc ancile, ita hoc mare ab hoc mare, non ab hoc mari dici oportet. Romanus ita refert: ‘mare: Varro De gente populi Romani III [Varro gent. Rom. HRR ii. 16 = fr. 33a Fraccaro], a mare operta oppida, pro a mari, ut refert Plinius. “idem—inquit—Antiquitatium humanarum XII [Varro ant. hum. 12 fr. 2 Mirsch]: ab Erythro mare orti et in Fundanio [Varro log. 53 Bolisani]: in mare aquam frigidam oriri; Atacinus quoque [Varro At. FPL 16]: cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo.” consuetudo uero per I locuta est contra definitionem quam {sub} sub titulo ruris dixit [cf. Plin. dub. serm. fr. 31 D.C.]. Plautus in Cistellaria [Plaut. cist. 14]: secundo uento uectus est | tranquillo mare.’

Char. 174.3-14 (GL i. 137.12-20) mare: Varro De gente populi Romani III [Varro gent. Rom. HRR ii. 16 = fr. 33b Fraccaro]: a mare operta oppida, pro a mari, ut refert Plinius [dub. serm. 13.21-28 Beck]. ‘idem—inquit—Antiquitatium humanarum libro XII [Varro ant. hum. 12 fr. 2 Mirsch]: ab Erythro mare orti, et in Fundanio [Varro log. 53 Bolisani]: in mare aquam frigidam oriri; Atacinus quoque [Varro At. FPL 16]: cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo.’ consuetudo uero per I locuta est contra finitionem quam sub titulo ruris dixit. Plautus in Cistellaria [Plaut. cist. 14]: secundo uento uectus est | tranquillo mare.

Prisc. GL ii. 331.12-332.5 ablatiuus tertiae declinationis in aliis per E correptam, in aliis per I, in aliis et per E et per I profertur. per I in neutris, quae in E correptam desinunt per nominatiuum et sunt appellatiua, ut hoc mare, hoc monile, ab hoc mari, ab hoc monili. et est similis huiuscemodi ablatiuus suo datiuo, huic mari et ab hoc mari. uetustissimi tamen solebant huiuscemodi nominum ablatiuum etiam in E proferre. Varro in Antiquitatum humanarum xii [Varro ant. hum. 12 fr. 2 Mirsch]: ab Erythro mare orti. idem in Fundanio [Varro log. 53 Bolisani]: in mare aquam frigidam oriri. Atacinus quoque [Varro At. FPL 16]: cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo. Plautus in Rudente [Plaut. rud.979-981]: quippe quom extemplo in macellum piscis prolati si essent, | nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, | dicant in mare communi captos.

Il verbo (libri 8-10)

  • Prisc. GL ii 390.7-391.3 : uetustissimi autem multa sic protulerunt confusa terminatione teste Capro (fr. 13 K. = 36 D.).
  • Prisc. GL ii 392.21-393.10 : sed et eorum et superiorum omnium usus tam apud Caprum [fr. 14 K. = 37 D.] quam Plinium [GRFM 104; fr. deest in Della Casa] et Probum [fr. 90 Aistermann = 63 Velaza] inuenis.
  • Prisc. GL ii 393.10-21 : quorum auctores apud Caprum [fr. 14 K. = 37 D.] legant, qui eos scire desiderant.
La formazione del perfetto e del supino

dēlēre/dēlinere

Prisc. GL ii. 490.8-20 a deleo, cuius simplex {id est leo} in usu non est, deletum, a delino delitum nascitur, quod Probus [Prob. fr. 104 Aistermann = 36* Velaza] et Caper [Caper fr. 21 G. Keil] comprobant, usu quoque adiuuante. Virgilius in IIII georgicon [Verg. georg. 4.99]: et paribus lita corpora guttis. Cicero epistularum ad Caluum primo [Cic. epist. fr. ix.1 Shackleton Bailey]: tuli moleste, quod literae delitae mihi a te redditae sunt. idem in IIII Verrinarum [Cic. Verr. 2.2.104]: tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant. Accius in Atreo [Acc. TRF3 219 = 50 Dangel]: epularum fictor, scelerum fratris delitor. supina secundum iam praedictam regulam in VI syllabam praeteritum terminantium faciunt, ut completum, defletum, obsoletum, aboleui aboletum, abolui abolitum, deletum a deleo. unde et letum ipsa res, quae delet, quasi a leo simplici, quod in usu non est, profertur.

Diom. GL i. 375.27-376.2 deleor delitus et deletus: Cicero ad filium [Cic. epist. fr. viii.3 Shackleton Bailey] ceris deletis, {Varro in Praetorina} <item ad Caluus> [Cic. epist. fr. ix.1 Shackleton Bailey] delitae litterae, {Caluus alibi} [del. et add. Keil app. crit.] ad uxorem [Cic. epist. fr. xv.1 Weyssenhoff] prima epistula uidetur in uia delita.

parsurus

Prisc. GL ii. 511.23-512.3 in XI finientia praeteritum perfectum faciunt supinum secundum praedictam regulam: dixi dictum, duxi ductum; peperci uero uel parsi parsum facit supinum secundum in SI terminantium regulam, unde parsurus participium futuri. Varro in Laterensi [Varro log. 67 Bolisani]: parsurus pecuniis bene partis. Liuius in XXVI ab urbe condita [Liv. 26,13,16]: nedum eos Capuae parsuros credam.

fr. 119 D.C. = 108 M.1 = 110 M.2  = 34,14-21 B. = LXXXVIII L.
Diom. GL i. 368.2-11 fallo fefelli, cado cecidi, caedo cecidi, parco peperci; sed et parsi legimus, ut Terentius [Ter. hec. 282] egone uitam parsi perdere? item Plautus [Plaut. pseud. 5] labori ego hominum parsissem libens. sic enim melius ueteres parsi declinant. nam parsimoniam, non parcimoniam dicimus. uolunt autem quidam grammatici differre, ut parsi semel quid factum significet, peperci autem et semel et saepius (facit autem participium futurum parsurus, ut ait Varro in Laterensi [Varro log. 67 Bolisani]). sed Plinio displicet.

expergiscor, experrectum/expergitus – nanciscor, nactus

fr. 111 D.C. = 106 M.1 = 108 M.2 = 39.4-5 B. = lxxxvii L.
Prisc. GL ii. 512,24-513,8 expergiscor experrectum facit, quamuis uetustissimi etiam expergitus dicebant. Lucilius in iii [Lucil. 143 Marx]: e somno pueros cum mane expergitus clamas. Caecilius uero secundum analogiam protulit in Imbriis [Caecil. CRF3 95b-97]: surdo mihi | dormitum | suadet ut eam quisquam? et si ego obdormiuero, |  tute idem ubi eris experrectus? nanciscor etiam nactum facit absque N, ut Probo [Prob. fr. 108 Aistermann = *38 Velaza] et Capro [Caper fr. 22 G. Keil] et Pollioni [Pollio GRFF 7] et Plinio placet [111 D.C. = 108 M.2].

Diom. GL i. 376.11-17 expergiscor experrectus et expergor expergitus, expergefio expergefactus. sed expergitus dicitur qui satiatus somno sponte euigilat, unde et Lucilius ait [Lucil. 143 Marx]{ego} [del. Keil] e somno pueros cum mane expergitus clamo; experrectus autem a quiete inpeditus, unde Sallustius [Sall. Iug. 72.2] interdum somno experrectus arreptis armis tumultum facere. expergefactus porro est qui per alium somno excitatur.

ostendo, ostentum/ostensum

Prisc. GL ii. 520,16-521,1 ostendo quoque ab eo [sc. tendo] compositum similiter facit ostentum et ostensum […]  Cato pro Lucio Caesare ad populum [Cato ORF4 n° 8 fr. 209 = 188 Sblendorio Cugusi]: quod ego me spero ostenturum.

Diom. GL i. 376.2-11 ostendor ostentus, quoniam sit tendor tentus. nam ostentatus est frequens: P. Rutilius De uita sua [Rut. Ruf. HRR i² 15 = AR iii 9 = FRH no. 21 fr. 9] uni una ostentata est; *** [hic lac. inserui] idem Pro L. Caesetio ad populum ex hoc deriuauit participium [Cato ORF⁴ no 8 fr. 209 = 188 Sblendorio], quod ego me spero ostenturum, non ostensurum neque tensurum. melius ostenturus dicimus, quoniam ex temporibus perfectis passiuis futura participia actiua deriuantur, uelut amatus sum amaturus. et L{i}<a>bi<en>us [em. Keil app. crit.] item Pro Figulo [Labien. FOR i no. 20 fr. 29] ostenta promissione, Varro Rerum rusticarum primo [Varro rust. 1.25.1] locus optimus uino sit et ostentus soli, non ostensus nec tensus. sed quia cacemphaton uidetur, deorum uehiculum tensam dixerunt, ne uerbum turpe sonaret in sacris.

altus/alitus

Priscian GL ii. 527,21-528,1 a psallo supinum non legi, ab alo uero tam altus quam alitus dicitur. Cicero pro Plancio [Cic. Planc. 81]: ubi altus est. similiter Sallustius in Iugurthino [Sall. Iug. 63.3]: et omnem aetatem Arpini altus; in quibusdam autem codicibus etiam alitus inuenitur.

Diom. GL i. 375.14-16 alor aleris altus sum: Sallustius [Iug. 63.3] Arpini altus. melius autem est dicere uitandae ambiguitatis gratia alitus. Nam et alimenta dicuntur.

sallio, sallitus – sallo, salsus

Prisc. GL ii. 546,8-547,1 solent enim frequentatiua plerumque a supinis uel participiis praeteritis nasci. sallio sallitum facit, sallo salsum, quomodo uello uulsum. Sisenna [FRHist no. 26 fr. 142]: sic in eam paludem multi piscium salliendorum causa a nauibus semionustis commeant, a sallio salliendorum dixit, non sallendorum. Sallustius uero in III historiarum [Sall. hist. 3 fr. 87]: parte consumpta reliqua cadauerum ad diuturnitatem usus sallerent, sallerent dixit a sallo, non a sallio. similiter Lucilius in VIII [Lucil. 317 Marx]: sallere muraenas, mercem in frigdaria ferre. inde etiam participia futuri salliturus et salsurus. Nouius [Nov. CRF3 117]: salliturus istaec est, mittam salem. Mummius [Mumm. CFR3 5]: istaec sum multo sale | salsurus. sed et praeteriti participium sallitus et salsus. Cornelius Seuerus in VIII de statu suo [Corn. Sev. FPL4 dub. 16]: ad quem salliti pumiliones afferebantur.

Diom. GL i. 375.16-25 sallior frequens uidetur et tritum ut perfecto tempore salsus sum dicamus. sed ueteres ambiguitatem appellationis uitantes et analogiam sequentes sallitus sum dixerunt a positione sallo non sallio, ut Sallustius Historiarum quarto ait [Sall. hist. 3 ! fr. 87], reliqua cadauera ad diuturnitatem usus sallere; Varro ad Ciceronem quinto [Varro ling. 5.110]: ut seruarent sallere; idem Antiquitatum humanarum quinto decimo [Varro ant. hum. 15 fr. 2 Mirsch] mortuos sallant; Seuerus [Corn. Sev. FPL⁴ dub. 15] *** [lac. inseruit Keil] distractos atque sallitos; et Fabianus Causarum tertio [Papirius Fab. PhRF 12] cum caro sallita diuturnior, sallita ut munita. Procul dubio sallio dici debebit, cuius frequens perfectum uidetur sallitus sum potius quam salsus.

meditor μελετῶ, meditatus μελετήσας

fr. 110 D.C. = 105 M1 = 107 M2 = 37,17-19 B. = xc L.
Diom. GL i. 377.18-20 meditor et meleto <differunt> [add. Keil], et putat Plinius meditantem esse secum cogitantem, meletantem cum uoce discentem.

Prisc. GL ii. 567.14-15 meditor μελετῶ, meditatus μελετήσας καὶ μελετηθείς. Terentius in Phormione [Ter. Phorm. 248]: meditata mihi sunt omnia mea incommoda.

Le differentiae e la tradizione serviana del Dubius sermo

Plinio e le differentiae

MS Napoli, Biblioteca Nazionale Vittorio Emanuele III, IV A 8: Keil GL vii 571

fr. 6 D.C. = 97 M.1 = 99 M.2 = 53.23-26 B. = viii L.
Char. 111.5-10 (GL i. 88.16-20) uertex a uertendo dicitur, uortex a uorando, et uult Plinius uerticem inmanem uim impetus habere, ut [Verg. Aen. 1.114] ingens a uertice pontus; uorticem uero circumactionem undae esse, ut [Verg. Aen. 1.117] et rapidus uorat aequore uortex.

fr. 5 D.C. = 9 M.1 = 10 M.2 = 62.12-63.7 B. = xvi L.
Char. 98.1-16 (GL i. 77.14-78.3) clipeus masculino genere in significatione scuti ponitur, ut Labienus ait [FOR i no. 20 fr. 31 = FRHist no. 62 fr. 1], neutro autem genere imaginem significat. sed Asinius Pro Vrbiniae heredibus [Pollio ORF no. 174 fr. 34] imaginis clipeum masculine dixit: clipeus praetextae imaginis positus. et Liuius in significatione scuti neutraliter saepius et Pomponius in Capella cum ait [Pompon. CRF 29 = AF 27]: clipeum in medium fixum est. quare <Plinius> Dubii sermonis II indistincto genere dici ait, sed littera differre, ut pugnatorium per I clipeum dicamus, quia est clipeus <ἀπὸ τοῦ κλέπτειν> [suppl. Keil coll. Serv. Aen. 2.389 al. ], id est celare, dictus, imaginem uero per V a cluendo. sed haec differentia mihi displicet propter communionem I et V litterarum. nam et maximus et maxumus dicimus et optimus et optumus, nec tamen illa differentia secernimus.

fr. 4 D.C. = 8 M. = 59.24-29 B. = xv L.
Char. 97.13-21 (GL i. 77.5-10) [1.15] balteus masculino genere semper <per E> dicitur, ut clipeus: infelix umero cum apparuit alto {ingens} | balteus Vergilius dixit [Verg. Aen. 12.941-942]. Plinius tamen uult masculino genere uinculum significare, neutro autem lora ad ligandum apta. sed Varro in Scauro [Varro GRFF 79 = log. 71 Bolisani] baltea dixit et Tuscum uocabulum ait esse. item Humanarum XVIII [Varro GRFF 116 = ant. hum. 18 fr. 1 Mirsch].

fr. 13 D.C. = 84 M.1 = 29 M.2 = 55.10-17 B. = xxxiv L.
Char. 166.16-24 (GL i. 130.29-35) frus: haec frus, quia sic ab Ennio est declinatum Annalium libro VII [Enn. ann. 261 Vahlen2 = 245 Skutsch], russescunt frundes, non frondes. ‘Fros sine N littera, ne faciat—inquit Plinius—frontis,’ quasi non dicatur nisi frons τὸ μέτωπον, quodque se probare dicit, quoniam antiquum V non recipiebat N sed nec cu<m> mutet in O: Varro Rerum rusticarum libro I [Varro rust. 1.24.3], ulmos et populos, unde est fros; idem Antiquitatum Romanarum libro XV [Varro ant. hum. 15 fr. 1 Mirsch], fros faenum messis.

fr. 121 D.C. = 83 M.1 = 27 M.2 = 41.27-42.3 B. = lxxx L.
Char. 176.10-14 (GL i. 139.7-10) os oris: omne enim S littera terminatum nomen neutri generis non potest in declinationem ueniens non per R litteram strepere, ut idem Plinius eodem libro scribit, et addidit: ‘licet os corporis correptius diceretur, os uero faciei productius duceretur.’

fr. 71 D.C. = 57 M.1 = 34 M.2 = 4.26-5.4 B. = xxxvi L.
Char. 183.19-24 (GL i. 144.30-145.2) et 184.1-7 (GL i. 145.8-11)
(a)
Turbo: ‘Turbonis si proprium sit hominis nomen, turbinis si procellam uoluerimus exprimere, aut in eo—inquit Plinius—qui est in lusu puerorum. sed Caesar De analogia II [Caes. GRFF 7 = anal. fr. 21 Garcea] turbonem, non turbinem etiam in tempestate dici debere ait, ut Cato Catonis, non ut homo hominis.’
(b)
turben: Tibullus [Tib. 1.5.3], namque agor ut per plana citus sola uerbere turben; quem Maro VII [Verg. Aen. 7.378] turbonem uocat: tortus sub uerbere turbo. et ita putant dici debere, non turben, quia et homo et tempestas et buxum eodem possint nominatiuo perhiberi.

fr. 119 D.C. = 108 M.1 = 110 M.2 = 34.14-21 B. = lxxxviii L.
Diom. GL i. 368.2-11 fallo fefelli, cado cecidi, caedo cecidi, parco peperci; sed et parsi legimus, ut Terentius [Hec. 282] egone uitam parsi perdere? item Plautus [Pseud. 5] labori ego hominum parsissem libens. sic enim melius ueteres parsi declinant. nam parsimoniam, non parcimoniam dicimus. uolunt autem quidam grammatici differre, ut parsi semel quid factum significet, peperci autem et semel et saepius (facit autem participium futurum parsurus, ut ait Varro in Laterensi [Varro Log. 67 Bolisani]). sed Plinio displicet.

fr. 109 D.C. = 104 M.1 = 106 M.2 = 38.21-23 B. = xcii L.
Serv. Aen. 7.273 mens augurat: auguro dicimus secundum Plinium, cum praesagio mentis futura colligimus, auguror uero tunc cum futura ueris captamus auguriis.

Le citazioni di Plinio nel commento di Servio all’Eneide

Plinio nella tarda antichità

Macr. Sat. 3.16.7 Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris uenit aetatem.

Macr. Sat. 5.1.7 quattuor sunt […] genera dicendi: […] pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo ueterum minor noster Symmachus luxuriatur.

SILLIG 1851: xlvi ‘tanta erat operis auctoritas, ut, etiamsi aliquid in eo non inerat, inesse tamen posse.’

THILO 1881: xxxi ‘quae de naturalibus rebus aliunde vel legendo vel audiendo acceperat [sc. Servius] temere ad naturalis historiae scriptorem rettulit.’

Plinio in Servio

fr. 133 D.C. = 125 M.1 = 127 M.2 [deest B., L.]
ap. Serv. Aen. 10.184 Intempestaeque Grauiscae: Grauiscanum oppidum alii intempestum dicunt uentis et tempestatibus carens: quod nulla potest ratione contingere. intempestas ergo Grauiscas accipiamus pestilentes secundum Plinium in Naturali historia et [Plinium … et del. Jordan, seru. Thilo–Hagen, Murgia–Kaster] Catonem in Originibus, ut intempestas intellegas sine temperie, id est tranquillitate. nam, ut ait Cato, ideo Grauiscae dictae sunt, quod grauem aerem sustinent.

fr. 132 D.C. = 124 M.1 = 126 M.2 [deest B., L.]
ap. Serv. ecl. 3.18
‘latrante lycisca’: lycisci sunt, ut etiam Plinius dicit, canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte misceantur.

Cf. Isid. orig. 12.2.28 Licisci autem dicuntur, ut ait Plinius, canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscuntur.

Estratti dal Dubius sermo?

  • Aen. 1.546: elocutiones ex similibus fr. 112 D.C. (Plinius)
  • Aen. 2.18: uirum/uirorum fr. 131 D.C. (Plinius in naturali historia)
  • Aen. 2.69: prendit/prehendit fr. 118 D.C. (Plinius)
  • Aen. 4.9: insomnia fr. 15 D.C. (Plinius)
  • Aen. 6.304: senior fr. 99 D.C. (Plinius)
  • Aen. 7.273: auguro/auguror fr. 109 D.C. (Plinium)
  • Aen. 9.706: deriuationes fr. 96 D.C. (Plinius)
  • georg. 4.127: Corycius fr. 130 D.C. (Plinii testimonio), cf. nat. 5.92, 21.31, 31.54

fr. 131 D.C. = 46a M.1 = 44 M.2 = 21.21-24 B. [deest in L.]
Serv. Aen. 2.18 uirum: pro uirorum, qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius {in Naturali historia} [del. Thilo] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat.

fr. Bob. nom. Passalacqua 5.21-6.1 (GL v. 556.28-36) amforae etiam non amforarum, sed amforum: ita enim semper esse dicendum iam inde antiquitus obtinuit. in secunda uero declinatione tantum cum sint generis masculini, ut uirorum uirum, arma uirum tabulaeque [Verg. Aen.1.119], modiorum modium, sicut Tullius ubique, sestertiorum sestertium. nam neque feminini generis neque neutri nomina placuit hoc modo enuntiari per genitiuum pluralem, ac maxime neutra, ne et hic fieret συνέμπτωσις nominatiui singularis et essent iam non triptota sed tetraptota, ut puta pro templorum templum, quod est nominatiui et accusatiui et uocatiui. item utriusque supra dictae declinationis datiuus et ablatiuus pluralis IS syllaba terminatur, exceptis quae ambiguitatis causa discernendae contra rationem recepta sunt: filiabus deabus equabus mulabus, item ambabus duabus {domo domorum domibus}.
Prisc. GL iii. 183.20-184.5 illud tamen sciendum, quod per figuram, quam Graeci ἀλλοιότητα uocant, id est uariationem, et per πρὀληψιν uel σύλληψις, id est praeceptionem siue conceptionem, et per ζεῦγμα, id est adiunctionem et concidentiam, quam συνέμπτωσιν Graeci uocant, uel procidentiam, ἀντίπτωσιν, et numeri diuersi et diuersa genera et diuersi casus uel tempora et personae non solum transitiue et per reciprocationeni, sed etiam intransitiue copulantur, quae diuersis auctorum exemplis tam nostrorum quam Graecorum necessarium esse duximus comprobare.

fr. 62 D.C. = 46 M.1 = 43 M.2 = 21.17-20 B. = xxiii L.
Char. 164.10-13 (GL i. 129.10-12) fabrum pro fabrorum: ubi Plinius eodem libro VI, ‘hoc recte—inquit—usus, et sestertium—inquit—tot milia. M.Scaurus Contra Brutum de pecuniis repetundis [Scaur. ORF no. 43 fr. 6]: praefecti fabrum.’

Char. 99.20-24 (GL i. 79.6-9) praefectus fabrum ut dici possit ex antiquitate durauit, sicut tribunus <militum> [add. Keil] et praefectus urbis. dicimus quidem et {tribunus et praefectus urbis et} [del. Keil] praefectus fabris participialiter, sed elegantius est ab antiquis usurpatum.

fr. 130 D.C. = 95 M.1 = 96 M.2 = 40.30-33 B.
Serv. georg. 4.127 Corycium uidisse senem: Cilica; Corycos enim ciuitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum. et per transitum tangit historiam memoratam a Suetonio [Suet. hist. fr. 209 Reifferscheid]: Pompeius enim uictis piratis Cilicibus partim ibidem in Graecia, partim in Calabria agros dedit; unde Lucanus [1.346] an melius fient piratae, Magne, coloni? male autem quidam Corycium proprium esse adserunt nomen, cum sit appellatiuum eius, qui more Corycio hortos excoluit: quod etiam Plinii testimonio conprobatur.

schol. Verg. Bern. georg. 4.127 Corycos ciuitas Ciliciae, in qua antrum illud famosum est paene ab omnibus celebratum, quod stadia XX circiter non longe a mari et mirabili natura fertilissimum est, rupibus circumdatum altissimis inriguisque fontanibus habundans. et per transitum tangit historiam a Suetonio memoratam [Suet. hist. fr. 209 Reifferscheid]. Pompeius enim uictis partim in Cilicia partim in Graecia partim in Calabria agros dedit. Corycium alii patrem Virgilii, alii Ciliciae montem Corycum ubi crocum nascitur.
Nonius 202.7-9 (297 L.) crocum generis neutri. Sallustius historiarum lib. II iter uertit ad Corycum, urbem inclytamPastusque nemore, in quo crocum gignitur [Sall. hist. 2 fr. 81, cf. Serv. georg. 4.182 Sallustius in historiis ait in qua crocum gignitur; schol. Verg. Bern. georg. 4.182 Salustius neutro genere crocum dixit, ut in qua crocum gignitur; Serv. auct. georg. 1.56 <nam et crocum in Ci>licia apud Corycum nasci Sallustius <meminit>; cf. etiam Curt. 3.4.10 Corycium nemus, ubi crocum gignitur]. masculini. Vergilius georgicorum lib.IV et glaucas salicis casiamque crocumque rubentem [Verg. georg. 4.182].

fr. 96 D.C. = 94a M.1 = 95 M.2 = 40.26-29 B.= xcvi L.
Serv. Aen. 9.706 taurea terga usurpauit [sc. Virgilius] pro taurina, alibi [georg. 4.171] taurinis follibus. unde, sicut et Plinius dicit, deriuationes firmas non habent regulas, sed exeunt prout auctoribus placet.

 

 

 

Il Dubius sermo nella storia del pensiero linguistico antico

Plin. epist. 3.5.5 Dubii sermonis octo: scripsit sub Nerone nouissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum seruitus fecisset.

Plin. nat. praef. 28 ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caueam istos Homeromastigas (ita enim uerius dixerim), quoniam audio et stoicos et dialecticos epicureos quoque [uulg.: Epicureosque ms. London, British Library Arundel 98] – nam de grammaticis semper exspectaui – parturire aduersus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant.

Quint. inst. 1.6.4 eius [sc. analogiae] haec uis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur referat, et incerta certis probet.

Il problema dei monosillabi

Varro ling. 8.64‑65 secundo quod Crates [fr. 102 Broggiato], cur quae singulos habent casus, ut litterae graecae, non dicantur alpha alphati alphatos, si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse uocabula nostra, sed penitus barbara, qu<a>eram, cur idem nostra nomina et Persarum et ceterorum quos uocant barbaros cum casibus dica<n>t [add. Laetus]. (65.) quare si essent in analogia, aut, ut Poenicum et <A>egyptiorum uocabula singulis casibus dicerent, aut pluribus, ut Gallorum ac ceterorum: nam dicunt Alacco Alaccus [Weisgerber : alaucus F] et sic alia. sin quod scribunt dicent, quod Poenicum si<n>t [add. Rholandellus] singulis casibus, ideo eas {litteras Graecas} [del. Mette] nominari, sic Graeci nostra senis casibus non quinis [Laetus : quinis non F] dicere debebant; quod cum non faciunt, non est analogia.

Varro ling. 9.51‑52 dicunt, quod uocabula litterarum latinarum non declinentur in casus, non esse analogias. hi ea quae natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt, proinde ut non eo<rum> [add. L. Spengel] dicatur esse analogia quae ab similibus uerbis similiter esse<nt> [add. L. Spengel] declinata. quare non solum in uocabulis litterarum haec non requirenda analogia, sed <ne> [add. Aldus] in syllaba quidem ulla, quod dicimus hoc BA, huius BA, sic alia. (52.) quod si quis in hoc quoque uelit dicere esse analogias rerum, tenere potest: ut eni<m> dicunt ipsi alia nomina, quod quinque habeant figuras, habere quinque casus, alia quattuor, sic minus alia, dicere poterunt esse litteras ac syllabas in uoce quae singulos habeant casus, in rebus pluri{mi}s [del. Goetz et Schoell]; quemadmodum inter se conferent ea quae quaternos habebunt uocabulis casus, item ea inter se qua<e> ternos [Koeler : quaternos F], sic qu<a>e singulos habebunt, ut conferant inter se dicentes, ut sit hoc A, huic A, esse hoc E, {huiusce E} [del. L. Spengel] huic E.

Char. 63.16-17 (GL i. 51.18-19) tractabimus ergo primum nomina polusyllaba polusyllaborumque quaestiones [<deinde monosyllaba monosyllaborumque quaestiones> add. Putschen].

Quint. inst. 1.6.4 quod efficitur duplici uia: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.

frr. 78 et 92 D.C. = 21 et 92 M.1 = 70 and 31 M.2 = 14.11-20 et 18.5-7 B. = lxxx L.
Char. 175.25-176.9 (GL i. 138.18-139.6) (1.) os: monosyllaba extra analogiam esse Plinius eodem libro VI scribit et addit eo magis consuetudinem in eo esse retinendam; Titinius [Titin. CRF 160 = CT 157]: uelim ego osse arare campum cereum; Varro quoque [Varro fr. op. inc. 28 Salvadore]: osse—inquit—scribebant, non osso. ossum dici non potest, quoniam neutrale nomen quodcumque nominatiuo singulari M littera terminatur in BVS syllabam datiuo et ablatiuo plurali dari non potest, ut aptum bonum cauum datum. Gellius tamen libro XXXIII [Gell. HRR i. 26 = AR ii. 27 = FRHist no. 14 fr. 9]: caluariaeque eius—inquit—ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque. (2.) ossu: ‘quidam ut ueru genu putarunt—inquit Plinius eodem libro VI —posse censeri.’ nam ut ueribus genibus, ossibus quoque dici posse manifestum est.

Char. 68.27-69.7 (GL i. 55.2-8) si uero correpta finiatur E [sc. ablatiuus], in I mutat et adiuncta S facit genetiuum, ut ab hoc rege huius regis, ab hoc osse huius ossis. sic enim debet declinari, non ab hoc osso, sicut Varro dicit [Varro fr. op. inc. 28 Salvadore]: osse scribebant, Titinius [Titin. CRF 160 = CT 157] uelim ego osse arare campum cereum. huius nominatiuus est hoc os, quamuis <Gellius> libro XXXIII [Gell. HRR i. 26 = AR ii. 27 = FRHist no. 14 fr. 9]: caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque.

Primitivi e derivati

Varro ling. 10.15-16 secunda diuisio est de his uerbis quae declinari possunt, quod alia sunt a uoluntate, alia a natura. uoluntatem appello, cum unus quiuis a nomine <aliquo rei> [add. Mette] aliae imponit nomen, ut Romulus Romae; naturam dico, cum uniuersi acceptum nomen ab eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is uelit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. de his duabus partibus uoluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad {o}rationem [del. Augustinus]. (16.) quare proinde ac simile conferri non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine uehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. itaque neque Aristarchii neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in co<m>muni consuetudine uerborum <a>egrotat, quod oritur e populo multiplici <et> [add. Groth] imperito: itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia quam analogia.

Varro ling. 8.35 ab {h}isdem uocabulis dissimilia fingi apparet, quod, cum duae sint Albae, ab una dicuntur Albani, ab altera Albenses; cum trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenae<oe> [Mette : Athenae<i> Laetus], ab altera Athenae{i}is [Dahlmann : Athenaiis F], a tertia Athen<a>eopolitae.

fr. 95 D.C. = 94 M. = 39,17-40,13 B. = xcvii L.
Pomp. GL v. 144.5-31 ergo principalia sunt quae a natura fiunt, deriuatiua quae inde nascuntur, diminutiua quae etiam sensum minuunt. et de principalibus et de diminutiuis est ratio; de deriuatiuis nulla ratio est. idcirco in deriuationibus sequere praecepta Plinii Secundi. ait enim: debes quidem adquiescere regulis, sed in deriuatiuis sequere auctoritatem. uide ne uelis aliud dicere, quam legisti. Alba ciuitas: alii dicunt Albanus, alii Albensis. quae ratio est? numquid possumus scire, quare sic {quid} inuenitur. Caesar quidem in libris analogicis uoluit dicere discretionem [GRFF 12 = F8 Garcea]. ait sic Caesar in libris analogiae: duae sunt Albae, alia ista quam nouimus in Aricia, et alia hic in Italia. uolentes Romani discretionem facere, istos Albanos dixerunt, illos Albenses. non quoniam nescientes unam deriuationem esse hoc fecerunt, Caesar hoc dixit [{Caesar hoc dixit} secl. Mazzarino], sed ut facerent discretionem inter colonos [{inter colonos} secl. Mazzarino], inter illos et istos. Plinius Secundus negat et ait sic: indifferenter haec inueniuntur. nam puta hoc bene dicimus de Alba. quid facimus de Antia? puta si dicas Antia, alter Antiates dicitur, alter Antianus. quo modo possumus inuenire istas deriuationes? quae ratio est ut ita sint? Siculus et Siciliensis inuenimus. quae ratio est? Sardus et Sardiniensis. quamquam in Cicerone in Scauriana [cf. Cic. Scaur. 42] inuenimus istam discretionem de Sardis et Sardiniensibus, ut illos incolas, illos aduenas doceat. sed tamen melius est ut sequaris praeceptum tanti uiri, Plinii Secundi.

Quint. inst. 1.6.15 quid uero quae tota positionis eiusdem in diuersos flexus eunt, cum Alba faciat Albanos et Albensis, uolo uolui et uolaui?

Classi nominali e pronominali

Varro ling. 8.36 sic ex diuersis uerbis multa facta in declinando inueniuntur eadem, ut cum dico ab Saturni Lua Luam, et ab soluendo {ab}luo [corr. Suerdsioeus] {ab}luam [corr. Augustinus]. omnia fere nostra <n>omina [corr. L. Spengel] uirilia [Scaliger : liberalia F] et muliebria multitudinis cum recto casu fiunt dissimilia, ea<de>m <in> [add. L. Spengel] dand<i> [Laetus : dant F]: dissimilia, ut mares Terentiei, feminae Terentia<e> [add. Laetus], eadem in dandi, uireis Terentieis et mulieribus Terentieis. dissimile Plautus et Plautius, <Marcus et Marcius> [add. Groth] et co<m>mune, ut huius Plauti et Marci.

Varro ling. 10.17 tertia diuisio est: quae uerba declinata natura, ea diuiduntur [L. Spengel: diuiditur F] in partis quattuor: in unam quae habet casus neque tempora, ut docilis et facilis; in alteram quae tempora neque casus, ut docet facit; in tertiam quae utraque, ut docens faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. ex hac diuisione singulis partibus tres reliqu{er}<a>e [corr. Müller] dissimiles. quare nisi in sua parte inter se collata erunt uerba, si {non} [del. Canal] conueniunt, non erit ita simile, ut debeat facere idem.

Varro ling. 8.44-45 quod ad partis singulas orationis, deinceps dicam. quoius quoniam sunt diuisiones plures, nunc ponam potissimum eam [Lachmann: iam F] qua diuiditur oratio secundum [Lachmann: secuta ut F] naturam in quattuor partis: in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae habet neutrum et in qua est utrumque. has uocant quidam [Laetus: quidem F] ‘appellandi’, ‘dicendi’, ‘adminiculandi’, ‘iungendi’. appellandi dicitur ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut que [<et ue> add. dub. Goetz et Schoell app. crit. : ut <scribens et legens> em. Zippmann], adminiculandi ut docte et commode. (45.) appellandi partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam ‘prouocabula’ qu<a>e sunt ut quis, qu<a>e; <‘uocabula’> [add. Laetus] ut scutum, {ut} [del. Bentinus] gladium; ‘nomina’ ut Romulus, Remus; ‘pronomina’ ut hic, h<a>ec. duo media dicuntur ‘nominatus’; prima et extrema ‘articuli’. primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium ut {ef}finitum [corr. Augustinus], quartum finitum.

Varro ling. 8.80 differunt [sc. nomina] a uocabulis ideo quod sunt finita ac significant res proprias, ut Paris <H>elena, cum uocabula sint infinita ac res com<m>unis designent{ur} [B Augustinus], ut uir mulier.

D.L. 7.58 ἔστι δὲ προσηγορία μὲν κατὰ τὸν Διογένην [SVF 22] μέρος λόγου σημαῖνον κοινὴν ποιότητα, οἷον ἄνθρωπος, ἵππος· ὄνομα δέ ἐστι μέρος λόγου δηλοῦν ἰδίαν ποιότητα, οἷον Διογένης, Σωκράτης.

Pomp. GL v. 201.2-202.3 omnia pronomina aut finita sunt aut infinita: finita illa dicuntur quae recipiunt personas; e contrario illa omnia quae non recipiunt personas infinita sunt sine dubio. plane Plinius Secundus notauit grammaticos in hac definitione [Plin. dub. serm. fr. 115B M.2 = XCIC L. (deest in D.C., B.)]; non notauit inperitiae, sed inertiae ad loquendum. est subtile aliquid, legimus apud eos qui scripserunt de argumentis, quod non idem est quod accidit, et idem est cui accidit, longe diuersum est. puta febres possunt mihi accidere, nec tamen febres hoc sunt quod et ego sum; uirus potest mihi accidere, nec tamen idem est quod et ego sum. illud dicitur accidens, quod potest et recidere [em. Keil : recedere codd.]. ergo aliud est quod accidit, aliud cui accidit. uide quo modo deprehendit inperitiam loquendi: aliud est quod accidit, aliud cui accidit. da finita pronomina. ego tu ille. da personas. ego tu ille. ecce eaedem sunt personae, eadem sunt finita pronomina. dixi tibi quia non est unum quod accidit et cui accidit. si dixeris finita pronomina esse ego tu ille, personas esse ego tu ille, iam incipit illud quod negabamus fieri. nam {finita sunt pronomina} [secl. Keil] quae sunt finita pronomina? ego tu ille. quae sunt personae? ego tu ille. si ipsae sunt personae {eadem sunt} [secl. Keil], quae sunt finita pronomina, ergo ecce incipit contingere ut unum sit quod accidit et cui accidit; quod non potest fieri per rerum naturam. idcirco melius ita definiunt, ut dicas “pronomina <finita> [add. Keil] sunt ea quae et personae”. et hoc uerum est, pronomina finita sunt ea quae sunt etiam personae. ne dicas id quod accidit et id cui accidit {pronomina finita sunt, quae et personae, sed haec definita esse pronomina, quibus accidunt personae} [secl. Keil]. nam si dicas, quae res accidit et cui accidit, simul incipit non esse congruum. debent enim differre ista, quod accidit et cui accidit; quo fit ut naturaliter non possit dici. ergo melius ita dicimus, pronomina finita illa sunt quae sunt etiam personae.
sunt autem pronomina finita <tria> {ego tu ille} [corr. Wilmanns, Varro frg. 99 app. crit., sec. Wachsmuth], infinita septem, minus quam finita sex, possessiua quinque. et haec sunt pronomina <XXI> [add. Keil], in rerum natura plus non inuenies [Wilmanns loc. cit. : inuenis codd.]. omnia pronomina, quae sunt inuenta in Latina lingua, ista sunt: finita sunt tria, ego tu ille; infinita <sunt> [add. Keil] septem, quis qualis talis quantus tantus quotus totus; minus quam finita sunt sex, ipse iste is hic idem sui; possessiua sunt quinque, meus tuus suus noster uester: alia pronomina non inuenies. sed dicere mihi habes, dixisti mihi alia pronomina non inueniri, sed inueni alia. dico tibi, ego dixi quia non sunt primigenia, quae dicit Varro [GRFF 259 = fr. 123 Goetz–Schoell], sed deductiua.

Cledon. GL v. 50.14-18 Probus [fr. dub. V et XXVIII Aistermann, cfr. fr. dub. XV et XLVIII-LI] quattuor species fecit tantum et ipsis omnia pronomina inposuit XXI; sed longe a ueritate, quia multo plura inueniuntur. sed siqua alia inuenta fuerint, ab istis oriuntur principalibus, quia ista primigenia dicuntur et ex ipsis fiunt alia pronomia, ut quisquis quispiam quisnam aliquis.

fr. 101 D.C. = 109 M.1 = 111 M.2 = p. 33,23-31 B. [deest in L.]
Ps. Prob. inst. GL iv. 133.7-13 sane hoc monemus, quod Plinius Secundus hic tunc uoluit dici pronomen, quando solum reperitur declinari, ut puta hic huius et cetera sequentia; at uero si cum alia parte orationis inueniatur declinari, articulum appellari, ut puta hic Cato huius Catonis et cetera sequentia. sed haec discretio a Plinio Secundo cunctis artis latoribus superuacue uisa est constitui, siquidem omnis oratio octo partibus tantum instituta sit pronuntiari.

fr. 102 D.C. = 110 M.1 = 112 M.2 = p. 33,9-14 B. [deest in L.]
Ps. Prob. inst. GL iv. 137.11-15 nunc etiam monemus, quod Plinius Secundus pronomina possessiua et per quandam mixturam sic putauit esse declinanda, id est intrinsecus et extrinsecus. sed hoc superuacue cunctis artis latoribus uisum est disputari, quandoquidem eadem mixtura non habeat rationem, ad quam causam proficiat.

fr. 104 D.C. = 112 M.1 = 114 M.2 = p. 33,5-8 B. = C L.
Ps. Prob. inst. GL iv. 131.22-24 de persona. personae pronominum [ed. Maii : pronominibus RB] sunt tres, prima ego, secunda tu, tertia ille. hae finitis pronominibus accidunt tantum; item, ut uult Plinius Secundus, et possessiuis.

Varro ling. 6.37 primigenia dicuntur uerba ut lego, scribo, sto, sedeo et cetera, quae non sunt ab aliquo uerbo, sed suas habent radices. contra uerba declinata sunt, quae ab aliquo oriuntur, ut ab lego legis, legit, legam et sic {in} indidem hinc permulta.

Cledon. GL v. 49,27-32 quae recipiunt personas [Don. mai. 629.6]: Plinius artigraphos dicentes pronominibus finitis accidere personas reprehendit [Plin. dub. serm. fr. 106 D.C. = 113A M.1 = 115A M.2 = p. 33,16-21 B. (deest in L.)]. tunc enim bene diceretur, si aliud esset pronomen finitum, aliud persona. non enim una res potest esse quae accidit et cui accidit. «ergo melius ita dicendum est – ait – eadem esse finita pronomina quae sunt etiam personae».

Il catalogo linguistico pliniano

fr. 124 D.C. = 119 M.1 = 121 M.2 = 44.2-13 B. [deest L.] + fr. 128 D.C. = 122 M.1 = 124 M.2 = 44.14-20 B. = cv L.
Serv. in Don. mai. 3 3.9-10 (GL iv. 447.5-13) + Pomp. 29.10-30.13 (GL v. 292.10-27)
(A)
quaesitum est apud Plinium Secundum quid interesset inter figuras et uitia. nam cum figurae ad ornatum adhibeantur, uitia uitentur, eadem autem inueniantur exempla tam in figuris quam in uitiis, debet aliqua esse discretio. quidquid ergo scientes facimus nouitatis cupidi, quod tamen idoneorum auctorum firmatur exemplis, figura dicitur. quidquid autem ignorantes ponimus, uitium putatur. (10.) nam sicut superius diximus [cf. Serv. in Don. mai. 3 3.7 (GL iv. 446.37-447.1).], sciens qui dicat pars in frusta secant [Verg. Aen. 1.212] et causa uarietatis hoc dicat, figuram facit; si autem nescius, cum aliud uelit dicere, incongrue inter se numeros iunxerit, soloecismum fecisse iudicatur.
(B)
ergo melius est breuiter dicere plane: soloecismus dicitur in soluta oratione; in poemate schema nominatur. Plinius sic dicit: ‘quando sit soloecismus, quando sit schema, sola intellegentia discernit.’ noli te referre ad aliud, quod diximus de metaplasmis [cf. Pomp. 5.11-7.7 (GL v. 283.34-284.18),]. nam {et} [secl. Kaster 1988: 152] in soloecismo hoc quaeritur, utrum sciens hoc fecerit, an nesciens: si sciens fecerit, erit schema; si nesciens fecerit, erit soloecismus. qua ratione? puta pars in frusta secant: diximus in metaplasmis et barbarismis quod haec sit discretio, ut, si stat uersus etiam sine illa necessitate, ut barbarismus sit; si autem non stat, nisi uitium feceris, metaplasmus est. in hoc loco quid dicemus? pars in frusta secant et pars in frusta secat [Verg. Aen. 1.212], et ita et ita stat uersus. unde apparet quoniam adfectauit nouitatem. nefas est autem de isto tanto uiro credere per imperitiam hoc fecisse, non per scientiam adfectasse nouitatem. ergo sola discretio scientia erit inter uitium et uirtutem; nam sic appellauit [sc. Serv. in Don. mai. 3 1.1 (GL 443.31-33)] figuras, uirtutes: sola ergo discretio erit scientia. ceterum si nesciens quis fecerit, sine dubio dicetur soloecismus; si sciens fecerit, dicetur schema.