Aulu-Gelle 19,13
pumilio et nanus
Aulu-Gelle 19,13,1-2 stabant forte una in uestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. (2.) tum Fronto Apollinari ‘fac me – inquit – oro, magister, ut sim certus, an recte supersederim “nanos” dicere parua nimis statura homines maluerimque eos “pumiliones” appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris ueterum memineram, “nanos” autem sordidum esse uerbum et barbarum credebam’.
Pline nat. 10,156 est et pumilionum genus non sterile in <i>is, quod non in alio genere alitum, sed quibus centra, fecunditas rara et incubatio ouis noxia.
Pline nat. 11,260 pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter uolucres.
Pline nat. 12,13 namque et chamaeplatani uocantur coactae breuitatis, quoniam arborum etiam abortus inuenimus. hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi.
Pline nat. 17,176 sunt qui uetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX mensem falce curari, tunc autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosue singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, praeterea retorridum et nodosum pumilionum incremento.
Lucrèce 4,1160-1170
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
caesia Palladium, neruosa et lignea dorcas,
paruula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit. 1165
ischnon eromenion tum fit, cum uiuere non quit
prae macie; rhadine uerost iam mortua tussi.
at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
Latinus, Graecus, barbarus
Aulu-Gelle 19,13,3 ‘est quidem – inquit – hoc – Apollinaris – in consuetudine inperiti uulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci uocauerunt breui atque humili corpore homines paulum supra terram exstantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia uocabuli competente et, si memoria – inquit – mihi non labat, scriptum hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες’.
Paul Diacre p. 32,14-17 barbari dicebantur antiquitus omnes gentes, exceptis Graecis. unde Plautus [Plaut. Mil. 211] Naeuium poetam Latinum barbarum dixit. fortasse et ob hoc noster apostulus [Paul. ad Rom. 1,14] Graecis ac barbaris se debitorem esse fatetur.
Cicéron orat. 160 Burrum semper Ennius [cf. ann. 178. 275 Vahlen2 = 166. 475 Skutsch], nunquam Pyrrhum;
« ui patefecerunt Bruges » [scen. 176 Vahlen2 = 334 Jocelyn],
non Phryges: ipsius antiqui declarant libri. nec enim Graecam litteram adhibebant – nunc autem etiam duas – et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.
Cicéron rep. 1,58 cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex fuit? – si ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut barbaros, uereor ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto.
Quintilien inst. 1,5,55-58 hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, uerba aut Latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa uenerunt. (56.) taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque […]: licet omnia Italica pro Romanis habeam. (57.) plurima Gallica eualuerunt, ut raeda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero [Mil. 28], altero Horatius [serm. 1,6,104; epist. 2,1,192] utitur. et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi uindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit uulgus, ex Hispania duxisse originem audiui. (58.) sed haec diuisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet; nam et maxima ex parte Romanus inde conuersus est, et confessis quoque Graecis utimur uerbis ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur.
Quintilien inst. 1,5,8 unum gente, quale sit si quis Afrum uel Hispanum Latinae orationi nomen inserat: ut ferrum quo rotae uinciuntur dici solet ‘cantus’, quamquam eo tamquam recepto utitur Persius [Pers. 5,71], sicut Catullus ‘ploxenum’ [Catull. 97,6] circa Padum inuenit, et in oratione Labieni [Labien. FOR i no. 20 fr. 25] (siue illa Corneli Galli est) in Pollionem ‘casamo’ †adsectator† e Gallia ductum est: nam ‘mastrucam’, quod est Sardum, inridens Cicero ex industria dixit [Cic. Scaur. 45h Clark].
Le problème du vulgarisme
Aulu-Gelle 19,13,3-5 ‘fuisset autem uerbum hoc a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius, quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt’. (4.) tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari ‘docuit – inquit – nos Apollinaris “nanos” uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur’. (5.) atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, ‘si piaculum – inquit – non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae’, uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
‘at nunc me Genumana per salicta [fal]
bigis raeda rapit citata nanis’
Aulu-Gelle 16,7 : le lexique de Labérius
Aulu-Gelle 16,7 lemma: quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis uerbis utitur, de quibus, an sit Latina, quaeri solet.
Aulu-Gelle 16,7,1-3 Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit pralicenter. (2.) nam et mendicimonium dicit [Laber. mim. 23a Panayotakis] et moechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicauit pro stuprauit et abluuium pro diluuio et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est (3.) et item in Fullone furem manuarium appellat [Laber. mim. 23a P.]:
‘manuari – inquit – pudorem perdidisti’,
multaque alia huiuscemodi nouat.
Aulu-Gelle 16,7,4 neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis [Laber. mim. 59 P., ia⁷]:
‘tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum’.
Aulu-Gelle 16,7,5-9 et ‘elutriare lintea’ [Laber. mim. 74 P.] et ‘lauandaria’ [Laber. mim. 75 P.] dicit, quae ad lauandum sint data, et [Laber. mim. 76 P.]:
‘coicior – inquit – in fullonicam’,
et [Laber. mim. 77 P.]
‘quid properas? quid praecurris <in> caldoniam?’
(6.) item in Restione ‘talabarriunculos’ dicit [Laber. mim. 51 P.], quos uulgus talabarriones; (7.) item in Compitalibus [Laber. mim. 19 P.]:
‘malas malaxaui’;
(8.) item in Cacomnemone [Laber. mim. 10 P., tr⁷]:
‘hic est – inquit –
ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
uenientem excepisse tibi narraui’.
(9.) item in mimo, qui inscribitur Natalicius, ‘cippum’ dicit et ‘obbam’ et ‘camellam’ [Laber. mim. 40 P.] et pittacium et capitium [Laber. mim. 41 P., tr⁷]:
‘induis – inquit – capitium tunicae pittacium’.
Aulu-Gelle 16,7,10-12 praeterea in Anna Peranna [Laber. mim. 2 P.] ‘gubernium’ pro gubernatore et ‘planum’ pro sycophanta et ‘nanum’ pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit [Cic. Cluent. 72]. (11.) atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, ‘botulum’ pro farcimine appellat [Laber. mim. 53 P.] et ‘hominem leuennam’ pro leui. (12.) item in Necyomantia ‘cocionem’ peruulgate dicit, quem ueteres arillatorem dixerunt. uerba Laberi haec sunt [Laber. mim. 42 P., tr⁷]:
‘duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
sex aediles uiderat’.
Aulu-Gelle 16,7,13-14 sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. (14.) uerba ex eo mimo adposui [Laber. mim. 1 P., tr⁷]:
‘quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni’.

