(1.) Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum poterat. tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: “quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu cruciatus <c>esset? annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum anima luctatur. quid huic et rei publicae inuides? (2.) patere mathematicos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim umquam illum natum putauit. fac quod faciendum est:
dede neci, melior uacua sine regnet in aula [Virgile georg. 4,90]”.
(3.) sed Clotho: “ego mehercules – inquit – pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.” (4.) aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. “hos – inquit – tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus erit his interim conuictoribus”.
Le discours De iure honorum Gallis dando
Tacite ann. 11,23,1 A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et ciuitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re uariusque rumor.
uers. pop. FPL4 4 p. 195 B. ap. Suet. Iul. 80,2 Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam : | Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.
orat. imp. Claud. (CIL xiii 1668, ed. Malloch 2020)
1,2-7. Prolepsis
——-
-mae rerum no[straru]m sit u[tile —] |
equidem primam omnium illam cogitationem hominum quam | maxime primam occursuram mihi prouideo, deprecor, ne | quasi nouam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa |5 potius cogitetis, quam multa in hác ciuitate nouata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quod formas statúsque rés p(ublica) nostra diducta sit. |
Cf. Tac. ann. 11,24,7 omnia, patres conscripti, quae nunc uetustissima creduntur, noua fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inueterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.
Liv. 4,4,1 at enim nemo post reges exactos de pleble consul fuit. quid postea? nullane res noua institui debet? et quod nondum est factum – multa enim nondum sunt facta in nouo populo –, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?
1,8-27. Exempla de la période des rois
quondam réges hanc tenuére urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. sueruenere alieni et quidam exter|10ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis ueniéns, uicinus qui|dem sed tunc externus; ut Ancó Márcio Priscus Tarquinius. | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]|rinthio natus erat et Tarquiniensi mátre generosá sed inopi, | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re|15pelleretur á gerendis honoribus, postquam Romam migrauit, | regnum adeptus est. huic quoque et filio nepotiue eius – nam et | hoc inter auctores discrepat – insertus Seruius Tullius, si nostros | sequimur, captiua natus Ocresiá, si Tuscos, Caeli quondam Vi|uennae sodalis fidelissimus omnisque eius cásús comes, post|20quam uariá fortuna exáctus cum omnibus reliquis Caeliáni | exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupauit et a duce suo | Caelio ita appellita⸢uit⸣ [em. Niebuhr : -tus], mutatóque nomine – nam Tusce Mastarna | ei nomen erat – ita appellatus est, ut dixi, et regnum summá cum rei | p(ublicae) útilitate optinuit. deinde, postquam Tarquini Superbi móres in|25uisi ciuitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], nempe pertaesum est mentés régni et ad consules, annuós magis|trátús, administratio rei p(ublicae) tránslata est.
Cf. Tacite ann. 11,24,4 aduenae in nos regnauerunt: libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est .
Liv. 4,3,7 et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?
Liv. 4,3,13 paeniteat nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae uirtutis ?
Liv. 4,3,10-12 en unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? (11.) L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? (12.) Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit?
Mastarna et Caeles Vibenna

(https://fr.wikipedia.org/wiki/Aulus_Vibenna#/media/Fichier:Tomba_Francois_-_Liberazione_di_Celio_Vibenna.jpg)
1,28-37a. Exempla républicains
quid nunc commemorem dictaturae hóc ipsó consulári impe|rium ualentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]|perioribus bellis aut in ciuili motú difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatós tribunos plébei? quid á consu|libus ad decemuiros translátum imperium, solutoque postea | decemuirali régno ad consules rúsus red⸢d⸣itum [em. Perl]? quid in [pl]ú|ris [em. Brotier] distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m|35 consulari imperio appellatós, qui séni et saepe octoni crearen|tur? quid communicátos postrémo cum plebe honóres, non imperi | solum sed sacerdotiorum quoque?
1,37b-40. Les conquêtes au-delà de l’Océan
iam si nárrem bella, á quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, uereor né nimió | insolentior esse uidear et quaesisse iactatiónem glóriae pro|40lati imperi ultra óceanum. sed illoc potius reuertar. ciuitatem //
2,2-4. Les précédents d’Auguste et de Tibère
——-
[— po]test [suppl. M. Dissard]. sane | nouo m[ore] et diuus Aug[ustus au]onc[ulus] meus [em. Hirschfeld] et patruus Ti(berius) | Caesar omnem flórem ubique coloniárum ac municipiorum, bo|nórum scilicet uirorum et locupletium, in hác curiá esse uoluit.
2,5-8. Le problème des proviciaux italiques
|5 quid ergo? non Italicus senator prouinciali potior est? iam | uobis, cum hanc partem censurae meae adprobáre coepero, quid | de eá ré sentiam, rebus ostendam. sed ne prouinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |
Tac. ann. 11,23,2-3 et studiis diuersis apud principem certabatur adseuerantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere ueteris rei publicae. […] quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia diuites illos, quorum aui proauique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro uique ceciderint, diuum Iulium apud Alesiam obsederint.
2,9-29. Vienne et Lugdunum
ornátissima ecce colonia ualentissimaque Viennensium, quam |10 longo iam tempore senatores huic curiae confert! ex qua colo|nia inter paucos equestris órdinis órnamentum L(ucius) Vestinum fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe|ri fruantur quaesó primo sacerdotiorum gradú, postmodo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa; ut dirum nomen la|15tronis taceam, et odi illud palaestricum pródigium, quod ante in do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum ciuitatis Roma|nae benificium cónsecuta est. idem de frátre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hóc cású, ut uobis utilis | senator esse non possit. |
20 tempus est iam, Ti(beri) Caesar Germanice, detegere té patribus conscriptis, | quo tendat oratio tua; iam enim ad extremos fines Galliae Nar|bonensis uenisti.|
tot ecce insignes iuuenes, quot intueor non magis sunt paenitendi | senatores quam paenitet Persicum, nobilissimum uirum, ami|25cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no|men legere. quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera|tis, quam ut uobis digito demonstrem solum ipsum ultrá fines | prouinciae Narbonensis iam uobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis uiros non paenitet?
2,30-41. La cause de la Gallia Comata
|30 timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque uobis pro|uinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae | causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de|cem annos exercuerunt diuom Iulium, idem opponat centum | annorum immóbilem fidem obsequiumque multis trepidis re|35bus nostris plus quam expertum. illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua secúramque á tergo pácem praes|titerunt, et quidem cum a{d} census [em. Niebuhr : adcensus] nouo tum opere et inadsue|to Gallis ad bellum auocatus esset; quod opus quam ar|duum sit nobis, nunc cum maxime, quamuis nihil ultra quam |40 ut publice notae sint facultates nostrae exquiratur, nimis | magno experimento cognoscimus.
L’argument de la consanguinitas
César Gall. 1,33,2 Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in seruitute atque in dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.
Tacite ann. 11,25,1 orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
Suétone Claud. 25,3 Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.
- Sénèque dial. 12,7,7 hic deinde populus quot colonias in omnem prouinciam misit! ubicumque uicit Romanus, habitat.
- Sénèque dial. 4,34,4 quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes? quod hodie esset imperium, nisi salubris prouidentia uictos permiscuisset uictoribus?
Sénèque benef. 6,18,2 si princeps ciuitatem dederit omnibus Gallis, si inmunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt?