Aulu-Gelle 19,10
(1.) memini me quodam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes tunc grauiter aegrum ire et uisere. atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scinpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus uiris. (2.) adsistebant fabri aedium complures balneis nouis moliendis adhibiti ostendebantque depictas in membranulis uarias species balnearum. (3.) ex quibus cum elegisset unam formam speciemque †ueris†, interrogauit quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absoluendum, (4.) cumque architectus dixisset necessaria uideri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis ‘et praeterpropter – inquit – alia quinquaginta’. (5.) tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter 〈necessaria, eum interrogauit, quid significaret uerbum praeterpropter〉. (6.) atque ille amicus ‘non meum – inquit – hoc uerbum est, sed multorum hominum quos loquentis id audias; (7.) quid autem id uerbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est’, ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri nomine Romae docentem 〈***〉 sedentem. (8.) tum grammaticus usitati peruulgatique uerbi obscuritate motus ‘quaerimus – inquit – quod honore quaestionis minime dignum est. (9.) nam nescioquid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam 〈in nostris〉 notius.’ (10.) at enim Fronto iam uoce atque uultu intentiore ‘itane – inquit – magister? dehonestum tibi deculpatumque hoc uerbum uidetur, quo et M. Cato [frg. 53 Jordan = inc. 63 Cugusi & Sblendorio Cugusi] et M. Varro [gramm. frg. Suppl. op. inc. 43 Salvadore] et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?’ (11.) atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. (12.) quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. in eius tragoedia choro inscriptos esse hos uersus legimus [Enn. scen. frg. xi, 234-241 Vahlen2 = xcix, 195-202 Jocelyn = xviii, 1-8 Aretz]:
otio qui nescit uti 〈cum otium est in otio〉 tr8
plus negoti habet quam cum est negotium in negotio.
nam cui quod agat institutum in otio est negotium
id agit, 〈id〉 studet, ibi mentem atque animum delectat suum;
otioso in otio 〈aeger〉 animus nescit quid uelit.
hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus: 200
imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet.
incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.
(13.) hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem ‘audistine – inquit – magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter, et cum sententia quidem tali quali seuerissimae philosophorum esse obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam uerbo quaeritur, quis sit †motus† huiusce uersus sensus: incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.’ (14.) et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens ‘tibi – inquit – Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant.’ atque ita omnes relicta ibi quaestione uerbi consurreximus.
L’approximation en latin
Le mouvement directionnel : ad
- Tite-Live 10,33,6 periere ad septingentos triginta ;
- Tite-Live 28,36,13 ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inuenta ;
- Tite-Live 22,50,11 in maiora castra ad sescentos euaserunt.
- Tite-Live 10,17,8 ad duo milia et trecenti occisi ;
- Tite-Live 21,22,1 accolae Oceani ad mille octingenti ;
- Tite-Live 50,11 in maiora castra ad sescenti euaserunt.
- Pline 12,67 arbori altitudo ad quinque cubita ;
- Pline 30,94 cinis … in mulso ad coclearia iii.
La proximité : prope
- Cicéron de orat. 2,154 duobus prope saeculis ante.
La délimitation tout autour : circa
- Horace carm. 4,1,6 desine … | … | circa lustra decem flectere mollibus | iam durum imperiis.
Praeterpropter en latin humaniste
- Simon Episcopius, Institutiones Theologicae (1650) p. 91 : ex quo sequitur Lunarem annum undecim praeter propter dies pauciores habere quam Solarem ;
- Johannes Braun, Doctrina Foederum (1702 [16881]) p. 499 : iugum excutere ausi sunt [sc. Iudaei], seque in libertatem vendicarunt, Duce Iuda Machabaeo, ante natum Christum, anno, praeter propter, centesimo sexagesimo octavo.
- Johann Andreas Quenstedt, Theologia Didactico-Polemica (1691 [1685]) p. 126 : Dicitur enim Christus […] ‘Filius hominis’, locis praeter propter octoginta quinque in N. T. ;
- Peter van Mastricht, Theoretico-Practica Theologia (1699 [16981]) p. 906 : exodus habet egressum eiusdem Israëlis ex Aegypto, νομοθεσίαν, & structuram tabernaculi, habetque historiam praeter propter, annorum 134 ;
- Johann Gerhard, Annotationes Posthumae In Evangelium D. Matthaei (1663) p. 814 : Centum igitur hi Denarii efficerent tredecim florenos vel praeter propter.
