Archives par mot-clé : Epicurus

Forma, natura e convenzione

1. I criteri dell’analogia nominale

Varro ling. 10,21 nominatui [Müller : nominatus F] ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu {eius} [del. Mette]: {genere} <specie>, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen; {specie simile} <genere> [genere et specie transp. Luebbert, qui etiam simile del.], ut non solum <unum sed> [add. Müller, Augustinus] utrumque  sit uirile; casu {simile} [del. L. Spengel], ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat.

Pomp. GL 5,197,22‑198,2 quae est analogia? conparatio similium. Latine proportio dicitur: analogia Graece, Latine proportio. sed ita illam definit [sc. Donatus]: ‘analogia est conparatio’. fit octo modis: ut sint sex illae partes quae accidunt nomini <similes> [add. Keil]; sex autem accidunt nomini ista, qualitas conparatio genus numerus figura casus, ecce sex partes; exitus syllabarum ut sit similis: puta illud in VS exit et illud in VS; paenultimarum ratio ut sit similis, ut aut uocales {syllabae} [del. Keil] sint aut consonantes; deinde ut tempora sint similia: si illa breuis est, et illa breuis sit. de istis omnibus rebus, si unum minus fuerit, iam non stat analogia; de his rebus, quae positae sunt apud Caesarem [fr. 9 Garcea = GRFF 11], siquid minus fuerit, iam non stabit ratio analogiae. ait enim Caesar: nisi omnia consentiunt [corr. Holford-Strevens : consentiant codd.] inter se, non potest fieri ut nominis similitudo sit.

2. Gli schemi flessivi

G. E. Bean, Turkey’s southern shore, London 1968, p. 55, ‘Perge. Gaming Table’.
Cf. P. Barresi, "Su una tabula lusoria da Gortina", Annuario della Scuola Archeologica di Atene 60-62, 1998-2000, 249-271.

Varro ling. 10,22 ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transuersi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis [Bentinus : latrunculus F] ludunt. transuersi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus alba album; utrique sunt partibus senis. transuersorum ordinum partes appellantur [Aldus : expellantur F] casus, derectorum genera [Augustinus : genere F], utrisque inter se implicatis forma.

Varro ling. 10,43-44 nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transuersa. quod dico, apertius sic fiet. esto sic expositos esse numeros, ut in primo uersu sit unum duo quattuor, in secundo decem uiginti quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. in hac formula numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis uersibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum. (44.) similiter in uerborum declinationibus est biuium, quod et ab recto casu < in obliquos declinantur et ab recto casu> in rectu<m> [add. L. Spengel], ita ut formulam similiter efficiant, quod sit primo uersu hic albus, huic albo, huius albi, secundo h<a>ec alba, huic albae, huius albae, tertio hoc album, huic albo, huius albi. itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus Albius Atrius, Albio Atrio, per directas declinationes Albius Atrius, Albia Atria: quae scilicet erit particula ex illa {uicenaria Atria quae scilicet centenaria} [dub. del. Goetz–Schoell n. ad loc.] formula analogiarum, de qua supra dixi.

Nicom. ar. 1,19,9-10 ἔστω δὲ τὸ διάγραμμα τοιοῦτον · ἐκκείσθω ἐν μὲν τῷ πρώτῳ στίχῳ ὁ ἀπὸ μονάδος φυσικὸς ἀριθμός, εἶτα ἑξῆς οἱ κελευσθέντες τῶν τοῦ πολλαπλασίου εἰδῶν.

Nicom. ar. 1,19,13 καὶ αὗται ἐν τῷ τοῦ διαγράμματος ὕφει πεφώρανται τάξει ἐκκείμεναι ὑπὲρ αὐτοὺς τοὺς τετραπλασίους καὶ ἐπὶ τῶν ἀκολούθων τοῦ πολλαπλασίου εἰδῶν τὸ ἀνάλογον μέχρι παντὸς προχωρεῖ.

Varro ling. 10,45 analogia quae dicitur, eius genera sunt duo: unum deiunctum sic est: ut unum ad duo sic decem ad uiginti; alterum coniunctum sic: ut est unum ad duo, sic duo ad quattuor.

Nicom. ar. 2,21,5-6 συνημμένη λέγεται ἡ τοιαύτη ἀναλογία … διεζευγμένη λέγεται ἡ τοιαύτη μεσότης τε καὶ ἀναλογία.

F. Acerbi, Il silenzio delle sirene, Roma 2010.
A. M. Riggsby, Mosaics of Knowledge, Oxford 2019.

3. La dicotomia materia vs. figura

Varrone ling. 10,9-12 quare quae et cuius modi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes uerborum pro portione sintne qu<a>eret. quem [Müller : quod F] locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt aut uitauerunt aut inceperunt neque adsequi potuerunt. (10.) itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii de omnibus uniuersis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea{s} [corr. L. Spengel] esse septuaginta unum [L. Spengel : unam F], alii partis [Müller : partes F] eius quae habe{n}t [corr. Müller] casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadraginta [Valla : quadringenta F] septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, sic alii pauciora aut plura. (11.) quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraret<ur> [corr. Vetranius] in declinationibus u<er>borum [corr. Valla]. quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae [Aldus : atque F] similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in uerborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit. (12.) nam debet esse unum, ut uerbum uerbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e uerbo in uerbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem modi sit: alias enim ab similibus uerbis similiter declinantur, ut ab herus ferus, hero fero, alias dissimiliter herus ferus, heri ferum. cum utrumque et uerbum uerbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogiam.

Diom. GL 1,513,1-3 et Varro [GRFF 286 = fr. 89 Goetz–Schoell] dicit inter rhythmum qui Latine numerus uocatur et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam.

4. La categoria del numero

Varro ling. 8,48 et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, sic omnia debuerunt esse bina. sed et singularia solum sunt multa, ut cicer, siser (nemo enim dicit cicera, sisera) et multitudinis sunt, ut salinae <balneae> [add. L. Spengel] (non enim ab his singulari specie dicitur salina et balnea). neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo; nam quod est ut praedium balneum, debuerunt esse plura, ut praedia balnea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia.

Varro ling. 9,63 qui autem eas [sc.  analogias] reprehendunt, quod alia uocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliuiscuntur naturam et usu<m>.

Varro ling. 9,66-67 item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta uinum uina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis uocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, {oleo} a<r>ge<n>to, cum incrementum accessit, dicimus {enim} multum {oleum}, sic multum plumbum, argentum; non {multa olea} plumba, argenta, cum quae ex hisce fiant, dicamus plumbea et argentea (aliud enim cum argenteum: nam id tum cum iam uas: argent<e>um enim, si pocillum aut quid item): quod pocilla argentea multa, non quod argentum multum. (67.) ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habe<n>t plura et ea in usum uenerunt, a genere multo, sic uina et unguenta, dicta: alii generis enim uinum quod Chio, aliud quod Lesb{i}o, sic ex regionibus aliis. qua<r>e [Mette: † quae] ipsa dicuntur nunc melius unguent{i}a <quam unguentum> [Mette, Traglia: unguent{i}a, cui], cui nunc genera aliquot. si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu co<m>muni, diceretur sic olea et <aceta ut> uina [Kent, Mette, Traglia: sic olea ut uina]. quare in utraque re <i>nique rescindere conantur analogias [Kent, Mette, Traglia: analogiam], {s}et cum in dissimili usu similia uocabula qu<a>erant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus dici putent oportere.

5. Natura, usus e utilitas

Varro ling. 9,48 cum, inquit, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem. ego utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimenta: quare ut hic similitudines sequimur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stola<e> proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus.

Varro ling. 8,26-27 omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum denique peruenit, si est aperta et breuis (quae petimus, quod obscurus et longus orator est odio), {et cum efficiat} aperta, ut intellegatur, breuis, ut cito intellegatur, et <cum efficiat> aperta<m> consuetudo, breuem temperantia loquentis, et utrumque fieri possit sine analogia, ni{c}hil ea opus est. neque enim, utrum Herculi an Herculis clauam dici oporteat, si doceat analogia, cum utrumque sit in consuetudine, non neglegendum {sunt}, quod aeque sunt et breui<a> et aperta. (27.) praeterea quo{d}ius utilitatis causa quaeque res sit inuenta, si ex ea quis id sit consecutus, amplius ea<m> scrutari cum sit nimium otiosi, et cum utilitatis causa uerba ideo sint imposita rebus ut ea<s> significent, si id consequimur una consuetudine, ni{c}hil prodest analogia.

Lucr. 5,1029-1032
at uarios linguae sonitus natura subegit 
mittere et utilitas expressit nomina rerum
non alia longe ratione atque ipsa uidetur
protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.

Epic. ep. Hdt. 75 ὅθεν καὶ τὰ ὀνόματα ἐξ ἀρχῆς μὴ θέσει γενέσθαι, ἀλλ’ αὐτὰς τὰς φύσεις τῶν ἀνθρώπων καθ’ ἕκαστα ἔθνη ἴδια πασχούσας πάθη καὶ ἴδια λαμβανούσας φαντάσματα ἰδίως τὸν ἀέρα ἐκπέμπειν στελλόμενον ὑφ’ ἑκάστων τῶν παθῶν καὶ τῶν φαντασμάτων, ὡς ἄν ποτε καὶ ἡ παρὰ τοὺς τόπους τῶν ἐθνῶν διαφορὰ εἴη.

Epic. ep. Hdt. 76 ὕστερον δὲ κοινῶς καθ’ ἕκαστα ἔθνη τὰ ἴδια τεθῆναι πρὸς τὸ τὰς δηλώσεις ἧττον ἀμφιβόλους γενέσθαι ἀλλήλαις [pler. codd. : ἀλλήλοις Meibom] καὶ συντομωτέρως δηλουμένας.

Varro ling. 8,7-8 qui s<i> non numquam offendunt non est mirum: et enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: uoluis<se> enim putant singularis res notare, ut ex his in multitudine<m> declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos uoluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent uoces, ut illinc essent futurae quae [Barwick 1957 p.36s. n. 3: quo] declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et una<e> et <plures> [Goetz Schoell app., Dahlmann: et unae{t} dicuntur] dicuntur scopae et mas et femina aquila et recto et obliquo uocabulo uis. cur haec non tam si<n>t in culpa quam putant, pleraque soluere non difficile, sed nunc non necesse: non enim qui potuerint adsequi sed qui uoluerint, ad hoc quod propositum refert, quod ni{c}hilo minus declinari potest ab eo quod imposiuerunt scopae scopa, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, et sic alia.

Varro ling. 10,53 impositio est in nostro dominatu, nos in natura<e>: quemadmodum enim quisque uolt, imponit nomen, at declinat, quemadmodum uolt natura.

Varro ling. 6,3 ea [sc. natura] enim dux fuit ad uocabula imponenda homini.

6. Il convenzionalismo di Cesare

Gell. 19,8,7-10 tunc prolato libro de analogia [fr. 11b Garcea = GRFF 3a] primo uerba haec ex eo pauca memoriae mandaui. (8.) nam cum supra dixisset neque caelum triticumue neque harenam multitudinis significationem pati, num tu—inquit—harum rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram ac plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam in multitudinis appellationem conuertere possimus? (9.) his deinde uerbis lectis ibi Fronto ad illum poetam ‘uideturne tibi – inquit – C. Caesar de statu uerbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?’(10.) tunc permotus auctoritate libri poeta: ‘si a Caesare – inquit – ius prouocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro prouocassem. sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam uitii putes et in quadriga dicenda et in harenis’.

 

 

 

 

Calques et composés chez Lucrèce

Calques et néologismes

Lucrèce 3,18-22
apparet diuum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina                                              20
cana cadens uiolat semper<que> innubilus aether
integit et large diffuso lumine ridet.

Od. 6,42-45
…              φασὶ θεῶν ἕδος ἀσφαλὲς αἰεὶ
ἔμμεναι· οὔτ’ ἀνέμοισι τινάσσεται οὔτε ποτ’ ὄμβρῳ
δεύεται οὔτε χιὼν ἐπιπίλναται, ἀλλὰ μάλ’ αἴθρη
πέπταται ἀννέφελος, λευκὴ δ’ ἐπιδέδρομεν αἴγλη.

Lucrèce 2,1080-1083
…              in primis animalibus indice mente 
inuenies sic montiuagum genus esse ferarum,
sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta uolantum.

Cicéron Tusc. 5,79 bestiae non frigus, non famem, non montiuagos atque siluestris cursus lustrationesque patiuntur?

Empédocle P. Strasb. gr. Inv. 1665–1666 a (ii) 24-28 Martin–Primavesi
π]ρῶτον μὲν ξύνοδόν τε διάπτυξίν τ̣⌊ε γενέθλης,
ὅ̣σ̣[σ]α τε νῦν ἔτι λοιπὰ πέλει τούτοιο τ[όκοιο,                                       25
τοῦ̣το μὲν [ἂν] θηρῶν ὀριπλάγκτων ἀγ̣[ρότερ’ εἴδη,
τοῦτο δ᾽ ἀν᾽ ἀ[νθρώ]πω̣ν δίδυμον φύμα, [τοῦτο δ᾽ ἀν᾽ ἀνθέων
ῥιζοφόρων γέ̣ννημα καὶ ἀμπελοβάμ[ονα βότρυν.

Lucrèce 5,745
altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens

Ennius ann. 554 Skutsch contremuit templum magnum Iouis altitonantis

Cicéron carm. frg. 3,36 Blänsdorf
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo

Les composés en latin littéraire archaïque

Plaute curc. 116-117 uinipollens … semisomnae

Pacuvius trag. 408 Ribbeck3 = frg. 238 Schierl : Nerei repandirostrum incuruiceruicum pecus

Cicéron Arat. 34,121-122 leuipes … horrificos; Arat. Prog. 4,10-11 mollipedesque … umiferum.

Lucrèce 5,789 quadripedum membris et corpore pennipotentum

Lucrèce 5,864-867
at leuisomna canum fido cum pectore corda,
et genus omne quod est ueterino semine partum
lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.

866 cf. Accius praet. 20 Ribbeck3 = 654 Dangel pecus lanigerum eximia pulchritudine ; Lucrèce 2,661 lanigerae pecudes et equorum duellica proles

867 cf. Pacuvius trag. 330 Ribbeck3 = frg. 243,4 Schierl : neque eius gnati parui, qui tibi in tutelam est traditus

Lucrèce 1,3
quae mare nauigerum, quae terras frugiferentis

Ennius ann. 510 Skutsch : terrai frugiferai
carm. Marc. frg. 1,6 Morel ap. Liv. 25,12,6 in pontum magnum ex terra frugifera

Lucrèce 1,1

Aeneadum genetrix, hominum diuomque uoluptas

Il. 1,544 τὴν δ’ ἠμείβετ’ ἔπειτα πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε 
Ennius ann. 592 Skutsch : pater diuomque hominumque

Ennius ann. 58 Skutsch : te… precor, Venus, te genetrix patris nostri

L’influence de la tradition grecque

Lucrèce 5,457-459
…        ideo per rara foramina terrae
partibus erumpens primus se sustulit aether
ignifer et multos secum leuis abstulit ignis.

Lucrèce 5,498
inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse

Lucrèce 6,379
hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
perspicere .

cf. Pindare N. 10,71 Ζεὺς δ' ἐπ' Ἴδᾳ πυρφόρον πλᾶξε ψολόεντα κεραυνόν ; Eschyle Sept. 444-445 τὸν πυρφόρον | ἥξειν κεραυνόν ; Sophocle O.C. 1658-1659  πυρφόρος θεοῦ | κεραυνὸς ; Phil. 1198 πυρφόρος ἀστεροπητὴς

Lucrèce 4,180 = 4,909
suauidicis potius quam multis uersibus edam

cf. Hésiode th. 965-966 ἡδυέπειαι | Μοῦσαι Ὀλυμπιάδες

Lucrèce 1,945-946
uolui tibi suauiloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostra

cf. Ennius ann. 304-305 Skutsch : additur orator Cornelius suauiloquenti | ore Cethegus Marcus Tuditano collega

Lucrèce 1,929-930 = 4,4-5 
insignemque meo capiti petere inde coronam,
unde prius nulli uelarint tempora Musae

cf. Méléagre AP 4,1,57-58 ἀλλὰ φίλοις μὲν ἐμοῖσι φέρω χάριν· ἔστι δὲ μύσταις | κοινὸς ὁ τῶν Μουσέων ἡδυεπὴς στέφανος

Calques de mots préfixés

Lucrèce 2,739-745
in quae corpora si nullus tibi forte uidetur
posse animi iniectus fieri, procul auius erras.                                               740
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore,
scire licet nostrae quoque menti corpora posse
uorti in notitiam nullo circumlita fuco.                                                        745

Lucrèce 2,1040-1047
desine quapropter nouitate exterritus ipsa                                                    1040
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende, et si tibi uera uidentur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris haec extra moenia mundi,                                                        1045
quid sit ibi porro, quo prospicere usque uelit mens
atque animi iniectus [Marullus : tactus codd.] liber quo peruolet ipse.

Lucrèce 1,66-77
primum Graius homo mortalis tendere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi uirtutem effringere ut arta                                                        70
naturae primus portarum claustra cupiret.
ergo uiuida uis animi peruicit et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragrauit mente animoque.
unde refert nobis uictor quid possit oriri,                                                     75
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.

Il. 17,166-168 ἀλλὰ σύ γ' Αἴαντος μεγαλήτορος οὐκ ἐτάλασσας | στήμεναι ἄντα κατ' ὄσσε ἰδὼν δηΐων ἐν ἀϋτῇ, | οὐδ' ἰθὺς μαχέσασθαι, ἐπεὶ σέο φέρτερός ἐστι.

v. 66 cf. Ennius ann.164 Skutsch nauus repertus homō, Graio patre, Graius homō, rex.

v. 70-71 cf. Ennius ann. 225-226 Skutsch postquam Discordia taetra | belli ferratos postes portasque refregit.

cf. aussi Lucrèce 5,1-2 quis potis est dignum pollenti pectore carmen | condere pro rerum maiestate hisque repertis ? ≈ Ennius ann. 164 Skutsch quis potis ingentis oras euoluere belli.

Lucrèce 1,144-145
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus conuisere possis

Épicure ep. Hdt. 38 38 ταῦτα δὲ διαλαβόντας συνορᾶν {δεῖ} ἤδη περὶ τῶν ἀδήλων. πρῶτον μὲν ὅτι οὐδὲν γίνεται ἐκ τοῦ μὴ ὄντος.

Lucrèce 1,996-997
…                                     suppeditantur
ex infinito cita corpora materiai

Épicure ep. Hdt. 73 τοὺς κόσμους… γεγονέναι ἀπὸ τοῦ ἀπείρου

 

 

 

Lucrèce et la langue grecque

La tmèse

Lucrèce 4,247 aera qui inter se [sc. imaginem] cumque est oculosque locatus
Lucrèce 6,394 uoluitur in flammis innoxius inque peditur turbine
Lucrèce 2,154 sed complexa meant inter se conque globata [sc. corpuscula]
Lucrèce 2,394 aut magis hamatis inter se perque plicatis [sc. elementis]
Lucrèce 1,651 languidior [sc. ardor] porro disiectis disque supatis [sc. partibus]
Lucrèce 5,299 instant [sc. nocturna lumina], nec loca lux inter quasi rupta relinquit

Ennius ann. 371 Skutsch Hannibal audaci cum pectore de me hortatur 
Lucilius 1137 Marx conque tubernalem
Plaute trin. 833 distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede
Festus 206,17-18 Lindsay ob uos sacro, in quibusdam precationibus est, pro uos obsecro, ut sub uos placo, pro supplico.

Il. 17,522 ἶνα τάμῃ διὰ πᾶσαν

ΣbT: τῇ δὲ διακοπῇ τῆς λέξεως μεμίμηται τὸ γινόμενον.

Il. 17,542 ὥς τίς λέων κατὰ ταῦρον ἐδηδώς

ΣT: ἡ διακοπὴ τῆς λέξεως τὸν εἰς πολλὰ διεσπασμένον παρέστησε ταῦρον, οὐ τοῦ μέτρου ἀπαιτοῦντος.

Il. 13,394  ἐκ δέ οἱ ἡνίοχος πλήγη φρένας
Od. 4,198 βαλέειν τ᾽ ἀπὸ δάκρυ παρειῶν
Il. 5,310 ἀμφὶ δὲ ὄσσε κελαινὴ νὺξ ἐκάλυψε
Od. 2,3 περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ’ ὤμῳ 

La syntaxe

Verbes construits avec le datif

Lucrèce 3,6-7
quid enim contendat hirundo
cycnis?

Callimaque Hecal. 260,56 Pfeiffer = 74,15 Hollis εὖτε κόραξ, ὅς νῦν γε καὶ ἂν κύκνοισιν ἐρίζοι 

Théocrite 5,136-137 οὐ θεμιτόν, Λάκων, ποτ’ ἀηδόνα κίσσας ἐρίσδειν, | οὐδ’ ἔποπας κύκνοισι

Verbes intransitifs construits avec l’accusatif

Lucrèce 3,489 tremit artus ; 6,1190 tremere artus

Il. 15,627 τρομέουσι δέ τε φρένα ναῦται 

Euripide Med. 1169 τρέμουσα κῶλα

Hippocrate epid. 6,3,11 φρίσσομεν γὰρ τὰ ἔξωθεν μᾶλλον ἢ τὰ ἔνδοθεν τοῦ σώματος 

Accusatif neutre pluriel adverbial

Lucrèce 5,33 asper, acerba tuens 

Hésiode sc. 236 ἄγρια δερκόμενω 

Adjectif pluriel neutre combiné à un génitif

Lucrèce 1,86 prima uirorum ; 1,315 strataque … uiarum

Hérodote 6,100 τὰ πρῶτα τῶν Ἐρετριέων ; 9,78 Αἰγενητέων . . . τὰ πρῶτα

Théocrite 15,142 Ἄργεος ἄκρα Πελασγοί

Infinitif de but

Lucrèce 3,1029-1030
… per mare magnum
strauit iterque dedit legionibus ire per altum

Lucrèce 6,1227–1228
nam quod ali dederat uitalis aeris auras
uoluere in ore licere et caeli templa tueri.

habeo construit avec l’ infinitif

Lucrèce 6,711 item in multis hoc rebus dicere habemus 

Épicure nat. 28 frg. 13 col. 5.2–5 sup. Sedley καὶ μάλ ̓ ὀρθῶς [γε, ὦ] Μητρόδωρε· πάνυ γὰρ οἰμαί σε πολλὰ ἂν ἔχειν προε[ν]έγκασθαι . . .

Épicure ep. Hdt. 37 πρῶτον μὲν οὖν τὰ ὑποτεταγμένα τοῖς φθόγγοις, ὦ Ἡρόδοτε, δεῖ εἰληφέναι, ὅπως ἂν τὰ δοξαζόμενα ἢ ζητούμενα ἢ ἀπορούμενα ἔχωμεν εἰς ταῦτα ἀναγαγόντες ἐπικρίνειν.

Le vocabulaire

Lucrèce 1,471-477
denique materies si rerum nulla fuisset
nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
numquam Tyndaridis forma conflatus amore
ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
clara accendisset saeui certamina belli                                                         475
nec clam durateus Troiianis Pergama partu
inflammasset equos nocturno Graiiugenarum.

Lucrèce 5,396-406
ignis enim superauit et ambiens multa perussit,
auia cum Phaethonta rapax uis solis equorum
aethere raptauit toto terrasque per omnis.
at pater omnipotens ira tum percitus acri
magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu                                            400
deturbauit equis in terram, Solque cadenti
obuius aeternam succepit lampada mundi
disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
inde suum per iter recreauit cuncta gubernans,
scilicet ut ueteres Graium cecinere poëtae.                                                   405
quod procul a uera nimis est ratione repulsum.

Lucrèce 6,908 quem Magneta uocant patrio de nomine Grai 

Lucrèce 6,701-702
in summo sunt uertice enim craterĕs, ut ipsi
nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.

Lucrèce 5,22-36
Herculis antistare autem si facta putabis,
longius a uera multo ratione ferere.
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,                                                  25
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis                                             
hydra uenenatis posset uallata colubris?
quidue tripectora tergemini uis Geryonai 
* * *
tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?                                        
et Diomedis equi spirantes naribus ignem                                                   30
Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter                                       
aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala,
asper, acerba tuens, immani corpore serpens
arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
propter Atlanteum litus pelagique seuera,                                                    35
quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?

Lucrèce 4,1123-1130
adde quod absumunt uiris pereuntque labore,
adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
labitur interea res et Babylonia fiunt
languent officia atque aegrotat fama uacillans.
unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,                                           1125
scilicet et grandes uiridi cum luce zmaragdi
auro includuntur teriturque thalassina uestis
adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae
inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque uertunt.                                    1130

Lucrèce 2,847-849
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
et nardi florem, nectar qui naribus halat,
cum facere instituas…

Lucrèce 4,123-125
praeterea quaecumque suo de corpore odorem
expirant acrem, panacēs absinthia taetra
habrotonique graues et tristia centaurea

 

 

 

Métaphore et parcours d’interprétation

La diaphora

Rutilius Lupus 1,12 (p. 8,14-15 Halm) διαφορά: hoc schema est, cum uerbum iteratum aliam sententiam significauit ac significauit primo dictum.

Lucrèce 2,114-124
contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum;                                                    115
multa minuta modis multis per inane uidebis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et uelut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam
conciliis et discidiis exercita crebris.                                                           120
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dumtaxat, rerum magnarum parua potest res
exemplare dare et uestigia notitiai.

Démocrite 67 a 28 Diels–Kranz ap. Aristot. anim. 403b31-404a5 ὅθεν Δημόκριτος μὲν πῦρ τι καὶ θερμόν φησιν αὐτὴν εἶναι· ἀπείρων γὰρ ὄντων σχημάτων καὶ ἀτόμων τὰ σφαιροειδῆ πῦρ καὶ ψυχὴν λέγει, οἷον ἐν τῷ ἀέρι τὰ καλούμενα ξύσματα, ἃ φαίνεται ἐν ταῖς διὰ τῶν θυρίδων ἀκτῖσιν, ὧν τὴν μὲν πανσπερμίαν στοιχεῖα λέγει τῆς ὅλης φύσεως.

Lucrèce 3,434-444
nunc igitur quoniam quassatis undique uasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis,                                              435
et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius dissolui in corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata recessit.
quippe etenim corpus, quod uas quasi constitit eius,                                     440
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine uenis,
aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro rarus magis incohibentist [Eden 1977 : incohibescit codd.]?

Stobée 1,49,43 (frg. 337 Usener) εἰ δὲ παρέσπαρται μὲν καὶ ἔνεστιν ἡ ψυχὴ τῷ σώματι καθαπερεὶ ἀσκῷ πνεῦμα, περιεχομένη ἢ συμμιγνυμένη πρὸς αὐτὸ καὶ ἐγκινουμένη ὥσπερ τὰ ἐν τῷ ἀέρι ξύσματα διὰ τῶν θυρίδων φαινόμενα, δῆλόν που τοῦτο ὅτι ἔξεισιν μὲν ἀπὸ τοῦ σώματος, ἐν δὲ τῷ ἐκβαίνειν διαφορεῖται καὶ διασκεδάννυται, ὥσπερ <Δημόκριτος> καὶ <Ἐπίκουρος> ἀποφαίνονται.

Lucrèce 5,345-350
nam cum res tantis morbis tantisque periclis                                                345
temptarentur, ibi si tristior incubuisset
causa, darent late cladem magnasque ruinas.
nec ratione alia mortales esse uidemur,
inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
atque illi quos a uita natura remouit.                                                           350

Théophraste frg. 184 Fortenbaugh ap. Philo Aet. 149 κατὰ δὴ τοὺς λεχθέντας τρόπους δίχα μυρίων ἄλλων βραχυτέρων φθειρομένου τοῦ πλείστου μέρους ἀνθρώπων, ἐπιλείπειν ἐξ ἀνάγκης καὶ τὰς τέχνας· δίχα γὰρ τοῦ μεθοδεύοντος οὐκ εἶναι καθ’αὑτὴν ἰδεῖν ἐπιστήμην. ἐπειδὰν δὲ αἱ μὲν κοιναὶ νόσοι χαλάσωσιν, ἄρξηται δὲ ἀνηβᾶν καὶ βλαστάνειν τὸ γένος ἐκ τῶν μὴ προκαταληφθέντων τοῖς ἐπιβρίσασι δεινοῖς, ἄρχεσθαι καὶ τὰς τέχνας πάλιν συνίστασθαι, οὐ τότε πρῶτον γενομένας, ἀλλὰ τῇ μειώσει τῶν ἐχόντων ὑποσπανισθείσας.

Lucrèce 4,1045-1060
inritata tument loca semine fitque uoluntas
eicere id quo se contendit dira lubido,
idque petit corpus, mens unde est saucia amore;                                    1048
namque omnes plerumque cadunt in uulnus et illam
emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,                                           1050
et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
siue puer membris muliebribus hunc iaculatur
seu mulier toto iactans e corpore amorem,
unde feritur, eo tendit gestitque coire                                                    1055
et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
namque uoluptatem praesagit muta cupido.
haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
stillauit gutta et successit frigida cura.                                                   1060

Lucrèce 5,590-603
illud item non est mirandum qua ratione                                                     590
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta uapore.                                                593
nam licet hinc mundi patefactum totius unum                                              597
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa uaporis
undique conueniunt et sic coniectus eorum                                                  600
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
nonne uides etiam quam late paruus aquai
prata riget fons interdum campisque redundet?

Diogène d’Œnoanda frg. 13 col. 3,13-4,5 Smith ἐνδέχεται τοιγαρ|οῦν τὸν ἥλιον ἀνθρακώ|δη τινὰ κύκλον̣ [εἶναι καὶ] | λεπτὸν ἄκρως, [ὑπό τε τῶν] | πνευμάτων αἰω̣[ρούμενον] | πηγῆς τε ἐπέχ[οντα τρό]|πον.

Les limites de la métaphore

Lucrèce 2,963-972
praeterea quoniam dolor est, ubi materiai
corpora ui quadam per uiscera uiua per artus
sollicitata suis trepidant in sedibus intus,                                                     965
inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque uoluptatem capere ex se,
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus nouitate laborent                                                970
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.

Métaphore et détournements

Lucrèce 5,467-479
sic igitur tum se leuis ac diffusilis aether
corpore concreto circumdatus undique flexit [Lachmann : saepsit codd.]
et late diffusus in omnis undique partis
omnia sic auido complexu cetera saepsit.                                                    470
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
interutrasque globi quorum uertuntur in auris;
quae neque terra sibi adsciuit nec maximus aether,
quod neque tam fuerunt grauia ut depressa sederent,
nec leuia ut possent per summas labier oras;                                                475
et tamen interutrasque ita sunt ut corpora uiua
uersent et partes ut mundi totius extent;
quod genus in nobis quaedam licet in statione
membra manere, tamen cum sint ea quae moueantur.

Lucrèce 5,91-96
quod superest, ne te in promissis plura moremur,
principio maria ac terras caelumque tuere;
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
tris species tam dissimilis, tria talia texta,
una dies dabit exitio, multosque per annos                                                   95
sustentata ruet moles et machina mundi.

 

Les métaphores de Lucrèce : des conflits entre philosophie et littérature ?

Animi iniectus

Lucrèce 2,739-745
in quae corpora si nullus tibi forte uidetur
posse animi iniectus fieri, procul auius erras.                                               740
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore,
scire licet nostrae quoque menti corpora posse
uorti in notitiam nullo circumlita fuco.                                                        745

Lucrèce 2,1040-1047
desine quapropter nouitate exterritus ipsa                                                    1040
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende, et si tibi uera uidentur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris haec extra moenia mundi,                                                        1045
quid sit ibi porro, quo prospicere usque uelit mens
atque animi iniectus [Marullus : tactus codd.] liber quo peruolet ipse.

Lucrèce 1,66-77
primum Graius homo mortalis tendere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi uirtutem effringere ut arta                                                        70
naturae primus portarum claustra cupiret.
ergo uiuida uis animi peruicit et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragrauit mente animoque.
unde refert nobis uictor quid possit oriri,                                                     75
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.

Il. 17,166-168 ἀλλὰ σύ γ' Αἴαντος μεγαλήτορος οὐκ ἐτάλασσας | στήμεναι ἄντα κατ' ὄσσε ἰδὼν δηΐων ἐν ἀϋτῇ, | οὐδ' ἰθὺς μαχέσασθαι, ἐπεὶ σέο φέρτερός ἐστι.

v. 66 cf. Ennius ann.164 Skutsch nauus repertus homō, Graio patre, Graius homō, rex.

v. 70-71 cf. Ennius ann. 225-226 Skutsch postquam Discordia taetra | belli ferratos postes portasque refregit.

cf. aussi Lucrèce 5,1-2 quis potis est dignum pollenti pectore carmen | condere pro rerum maiestate hisque repertis ? ≈ Ennius ann. 164 Skutsch quis potis ingentis oras euoluere belli.

La vision

Lucrèce 1,1114-1117
haec sic pernosces parua perductus opella;
namque alid ex alio clarescet, nec tibi caeca                                                1115
nox iter eripiet quin ultima naturai
peruideas: ita res accendent lumina rebus.

Lucrèce 1,143-145
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus conuisere possis.                                               145

v. 145 cf. Cicéron Arat. frg. 34,245 Soubiran at si nocturno conuisens tempore caelum

Lucrèce 2,89-90
et quo iactari magis omnia materiai
corpora peruideas.                                                                                     90

Lucrèce 1,948-950
si tibi forte animum tali ratione tenere
uersibus in nostris possem, dum perspicis omnem
naturam rerum, qua constet compta figura.                                                  950

Lucrèce 1,156-159
quas ob res ubi uiderimus nil posse creari
de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
et quo quaeque modo fiant opera sine diuom.

Lucrèce 2,109-124
multaque praeterea magnum per inane uagantur,
conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam                                              110
consociare etiam motus potuere recepta.
cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
ante oculos semper nobis uersatur et instat.
contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum;
multa minuta modis multis per inane uidebis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et uelut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam
conciliis et discidiis exercita crebris.                                                          120
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dumtaxat, rerum magnarum parua potest res
exemplare dare et uestigia notitiai.

Les personnifications

Lucrèce 2,1-8
suaue, mari magno turbantibus aequora uentis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia uexari quemquamst iucunda uoluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suauest;
suaue etiam belli certamina magna tueri                                                      5
per campos instructa tua sine parte pericli;
sed nihil dulcius est bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena.

Lucrèce 2,547-564
quippe etenim hoc tibi si sumas [Deufert 2018 : 102-104 : sumant oculi codd.] finita per omne
corpora iactari unius genitalia rei,
unde, ubi, qua ui et quo pacto congressa coibunt
materiae tanto in pelago turbaque aliena?                                                    550
non, ut opinor, habent rationem conciliandi;
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiectare solet magnum mare transtra cauernas
antemnas proram malos tonsasque natantis,
per terrarum omnis oras fluitantia aplustra                                                   555
ut uideantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris insidias uirisque dolumque
ut uitare uelint, neue ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
sic tibi si finita semel primordia quaedam                                                    560
constitues, aeuom debebunt sparsa per omnem
disiectare aestus diuersi materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec remorari in concilio nec crescere adaucta.

Lucrèce 2,569-574
nec superare queunt motus itaque exitiales
perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,                                              570
nec porro rerum genitales auctificique
motus perpetuo possunt seruare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum
ex infinito contractum tempore bellum.

 

 

Épicure et Lucrèce sur les tropes

Cicéron fin. 2,48 hanc se tuus Epicurus [frg. 69 Usener] omnino ignorare dicit quam aut qualem esse uelint qui honestate summum bonum metiantur. si enim ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait eos uoce inani sonare (his enim ipsis uerbis utitur [cf. Hdt. 37 κενοὺς φθόγγους]) neque intellegere nec uidere sub hanc uocem honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum quod est populari fama gloriosum. “quod – inquit – quamquam uoluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter uoluptatem”.

Le lexique des atomes

Lucilius 753 Marx = 28,15 Charpin
eidola atque atomus uincere Epicuri uolam

Amafinius PhRFr1 ap. Cic. ac. 1,6 iam uero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius. quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui?

Cicéron ac. 2,55 ex illis indiuiduis unde omnia Democritus gigni adfirmat.

Cicéron Tim. 21 ex ea materia quae indiuidua est et quae semper unius modi [cf. 35 a ἀμεϱίστου … οὐσίας] suique similis … idque [sc. tertium materiae genus] interiecit inter indiuiduum [cf. 35 a ἀμεϱοῦς] atque id, quod diuiduum esset in corpore (cf. Tim. 27 individuam atque simplicem [sc. materiam : cf. 37 a ἀμέϱιστον]).

Cicéron Tim. 25 principatum dedit superiori [sc. coniunctioni], quam solam indiuiduam [cf. 36 d ἄσχιστον] reliquit.

Lucrèce 1,54-61
nam tibi de summa caeli ratione deumque
disserere incipiam et rerum primordia pandam,                   55
unde omnis natura creet res, auctet alatque,
quoue eadem rursum natura perempta resoluat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione uocare et semina rerum
appellare suemus et haec eadem usurpare                           60
corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.

Le vide et les propriétés accidentelles

Lucrèce 1,368-369
id quod ratione sagaci
quaerimus, admixtum rebus, quod inane
uocamus.

426 spatium quod inane uocamus

439 uacuum quod inane uocamus

507 spatium quod inane uocamus

Cf. Épicure ep. Hdt. 40 τόπος δὲ εἰ μὴ ἦν ὃ κενὸν καὶ χώραν καὶ ἀναφῆ φύσιν ὀνομάζομεν.

Lucrèce 1,458. 481
haec soliti sumus, ut par est, euenta uocare.

sed magis ut merito possis euenta uocare.

Les εἴδωλα

Catius Insuber PhRFr frg. 1 ap. Cic. fam. 15,16,1-2 (ad C. Cassium, a. med. m. Ian. 45) nam, ne te fugiat, Catius Insuber Ἐπικούρειος, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus εἴδωλα, hic spectra nominat.

Lucrèce 4,49-53
nunc agere incipiam tibi quod uehementer ad has res
attinet esse ea quae rerum simulacra uocamus,
quae quasi membranae uel cortex nominitandast,
quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
cuiuscumque cluet de corpore fusa uagari.

Cf. Épicure ep. Hdt. 46 τούτους δὲ τοὺς τύπους εἴδωλα προσαγορεύομεν.

Lucrèce 4,29-32
nunc agere incipiam tibi quod uehementer ad has res
attinet esse ea quae rerum simulacra uocamus,
quae quasi membranae summo de corpore rerum
dereptae uolitant ultroque citroque per auras.

Lucrèce 4,42-43
dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
mittier ab rebus summo de cortice eorum.

Alexandre d’Aphrodisie anim. mant. CAG Suppl. 2.1,163,3-5 εἰ δέ ἐστιν εὔκολος αὐτῶν ἡ κίνησις ἐκ φλοιωδῶν καὶ ὑμενωδῶν, ὥς φασιν, καὶ πᾶσα ῥοπὴ ἱκανὴ παρασῦραι αὐτά, ἔδει μὴ ὁρᾶν τοὺς κατὰ τὸν ἄνεμον βλέποντας.

L’âme et ses parties

Épicure ep. Hdt. 66 καὶ τὸ μέν τι ἄλογον αὐτῆς, ὃ τῷ λοιπῷ παρεσπάρθαι σώματι [sc. Ἐπίκουρος. λέγει]· τὸ δὲ λογικὸν ἐν τῷ θώρακι, ὡς δῆλον ἔκ τε τῶν φόβων καὶ τῆς χαρᾶς.

Nonius p. 426,25-29 Mercier = 689 Lindsay
animus et anima hoc distant. animus est quo sapimus, anima qua uiuimus. Accius Epigonis :
      sapimus animo, fruimur anima. sine animo anima est debilis [Accius trag. 269 Ribbeck3 = 589 Dangel].
Varro Andabatis: in reliquo corpore ab hoc fonte diffusast anima; hinc animus ad intellegentiam tributus [Varro Men. frg. 32 Astbury].

Lucrèce 3,94-95
primum animum dico, mentem quam saepe uocamus
in quo consilium uitae regimenque locatum est

Lucrèce 3,117-118
nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
esse neque harmonia corpus sentire solere

Lucrèce 3,143-144
cetera pars animae per totum dissita corpus
paret et ad numen mentis momenque mouetur.

Lucrèce 3,150-151
      cum cetera pars animai
per membra atque artus nulla nouitate cietur.

Lucrèce 3,175
ergo corpoream naturam animi esse necessest

Lucrèce 3,237
iam triplex animi est igitur natura reperta

Lucrèce 3,708
particulae quibus haec animi natura creatur

Cf. Épicure ep. Hdt. 40 μὴ ὡς τὰ τούτων συμπτώματα ἢ συμβεβηκότα λεγόμενα.
Sextus Empiricus M. 10,221 τούτων δὲ τῶν συμβεβηκότων τὰ μέν ἐστιν ἀχώριστα τῶν οἷς συμβέβηκεν, τὰ δὲ χωρίζεσθαι τούτων πέφυκεν

Lucrèce 3,417-424
nunc age, natiuos animantibus et mortalis
esse animos animasque leuis ut noscere possis,
conquisita diu dulcique reperta labore
digna tua pergam disponere carmina uita.                                                    420
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
atque animam uerbi causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
quatenus est unum inter se coniunctaque res est.

Épicure nat. 28 frg. 13 col. 7.4-5 sup. Sedley ψευδὴς̣ ὑποτετάχθαι ταῖ[ς] λέ̣ξ̣εσ̣[ιν] ἐκίναις δόξα.
Cf. aussi Cicéron fin. 2,48 (cit. supra) neque intellegere nec uidere sub hanc uocem honestatis quae sit subicienda sententia.

 

 

Nature et convention dans les théories linguistiques épicuriennes

Naturalisme fonctionnel et naturalisme référentiel

Proclus Cratyl. 17 ὅτι τὸ φύσει τετραχῶς· ἢ γὰρ ὡς αἱ τῶν ζῴων καὶ φυτῶν οὐσίαι ὅλαι τε καὶ τὰ μέρη αὐτῶν· ἢ <ὡς> αἱ τούτων ἐνέργειαι καὶ δυνάμεις, ὡς ἡ τοῦ πυρὸς κουφότης καὶ θερμότης· ἢ ὡς αἱ σκιαὶ καὶ αἱ ἐμφάσεις ἐν τοῖς κατόπτροις· ἢ ὡς αἱ τεχνηταὶ εἰκόνες ἐοικυῖαι τοῖς ἀρχετύποις ἑαυτῶν. ὁ μὲν οὖν Ἐπίκουρος [frg 335 Usener] κατὰ τὸ δεύτερον [corr. Usener : πρῶτον mss.] σημαινόμενον ᾤετο φύσει εἶναι τὰ ὀνόματα, ὡς ἔργα φύσεως προηγούμενα, ὡς τὴν φωνὴν καὶ τὴν ὅρασιν, καὶ ὡς τὸ ὁρᾶν καὶ ἀκούειν οὕτως καὶ τὸ ὀνομάζειν, ὥστε καὶ τὸ ὄνομα φύσει εἶναι ὡς ἔργον φύσεως.

Platon Cra. 384A4-5 ὀνόματος ὀρθότητα εἶναι ἑκάστῳ τῶν ὄντων φύσει πεφυκυίαν ; 390D9-E1 φύσει τὰ ὀνόματα εἶναι τοῖς πράγμασι.

Chrysippe SVF II 146 ap. Orig. contr. Cels. 1,24 ὡς νομίζουσιν οἱ ἀπὸ τῆς Στοᾶς, φύσει [sc. εἰσὶ τὰ ὀνόματα], μιμουμένων τῶν πρώτων φωνῶν τὰ πράγματα.

Le développement historique du langage

Épicure ep. Hdt. 75 ἀλλὰ μὴν ὑποληπτέον καὶ τὴν φύσιν πολλὰ καὶ παντοῖα ὑπὸ αὐτῶν τῶν πραγμάτων διδαχθῆναί τε καὶ ἀναγκασθῆναι, τὸν δὲ λογισμὸν τὰ ὑπὸ ταύτης παρεγγυηθέντα ὕστερον ἐπακριβοῦν καὶ προσεξευρίσκειν ἐν μέν τισι θᾶττον, ἐν δέ τισι βραδύτερον καὶ ἐν μέν τισι περιόδοις καὶ χρόνοις ἀπὸ τῶν <ἰδίων χρειῶν κατὰ μείζους ἐπιδόσεις> [suppl. Sedley 1973 : 17] ἐν δέ τισι κατ’ ἐλάττους.

Épicure ep. Hdt. 75 ὅθεν καὶ τὰ ὀνόματα ἐξ ἀρχῆς μὴ θέσει γενέσθαι, ἀλλ’ αὐτὰς τὰς φύσεις τῶν ἀνθρώπων καθ’ ἕκαστα ἔθνη ἴδια πασχούσας πάθη καὶ ἴδια λαμβανούσας φαντάσματα ἰδίως τὸν ἀέρα ἐκπέμπειν στελλόμενον ὑφ’ ἑκάστων τῶν παθῶν καὶ τῶν φαντασμάτων, ὡς ἄν ποτε καὶ ἡ παρὰ τοὺς τόπους τῶν ἐθνῶν διαφορὰ εἴη.

Lucrèce 5,1028-1032
at uarios linguae sonitus natura subegit
mittere et utilitas expressit nomina rerum
non alia longe ratione atque ipsa uidetur
protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.

Épicure ep. Hdt. 76 ὕστερον δὲ κοινῶς καθ’ ἕκαστα ἔθνη τὰ ἴδια τεθῆναι πρὸς τὸ τὰς δηλώσεις ἧττον ἀμφιβόλους γενέσθαι ἀλλήλαις [pler. codd. : ἀλλήλοις Meibom] καὶ συντομωτέρως δηλουμένας.

Lucrèce 5,1022-1023
uocibus et gestu cum balbe significarent
imbecillorum esse aequum misererier omnis.

Épicure Hdt. 76 τινὰ δὲ καὶ οὐ συνορώμενα πράγματα εἰσφέροντας τοὺς συνειδότας παρεγγυῆσαί τινας φθόγγους· τοὺς <μὲν οὖν> [suppl. Sedley 1973 : 17] ἀναγκασθέντας ἀναφωνῆσαι, τοὺς δὲ τῷ λογισμῷ ἑλομένους κατὰ τὴν πλείστην αἰτίαν οὕτως ἑρμηνεῦσαι.

Conceptions premières et préconceptions

Épicure ep. Hdt. 37-38 πρῶτον μὲν οὖν τὰ ὑποτεταγμένα τοῖς φθόγγοις, ὦ Ἡρόδοτε, δεῖ εἰληφέναι, ὅπως ἂν τὰ δοξαζόμενα ἢ ζητούμενα ἢ ἀπορούμενα ἔχωμεν εἰς ταῦτα ἀναγαγόντες ἐπικρίνειν, καὶ μὴ ἄκριτα πάντα ἡμῖν ᾖ εἰς ἄπειρον ἀποδεικνύουσιν ἢ κενοὺς φθόγγους ἔχωμεν· ἀνάγκη γὰρ τὸ πρῶτον ἐννόημα καθ’ ἕκαστον φθόγγον βλέπεσθαι καὶ μηθὲν ἀποδείξεως προσδεῖσθαι, εἴπερ ἕξομεν τὸ ζητούμενον ἢ ἀπορούμενον καὶ δοξαζόμενον ἐφ’ ὃ ἀνάξομεν.

Diogène Laërce 10,33 (frg. 255 Usener) τὴν δὲ πρόληψιν λέγουσιν οἱονεὶ κατάληψιν ἢ δόξαν ὀρθὴν ἢ ἔννοιαν ἢ καθολικὴν νόησιν ἐναποκειμένην, τουτέστι μνήμην, τοῦ πολλάκις ἔξωθεν φανέντος, οἷον “τὸ τοιοῦτόν ἐστιν ἄνθρωπος”. ἅμα γὰρ τῷ ῥηθῆναι ἄνθρωπος εὐθὺς κατὰ πρόληψιν καὶ ὁ τύπος αὐτοῦ νοεῖται προηγουμένων τῶν αἰσθήσεων. παντὶ οὖν ὀνόματι τὸ πρώτως ὑποτεταγμένον ἐναργές ἐστι· καὶ οὐκ ἂν ἐζητήσαμεν τὸ ζητούμενον εἰ μὴ πρότερον ἐγνώκειμεν αὐτό· οἷον “τὸ πόρρω ἑστὼς ἵππος ἐστὶν ἢ βοῦς;” δεῖ γὰρ κατὰ πρόληψιν ἐγνωκέναι ποτὲ ἵππου καὶ βοὸς μορφήν· οὐδ’ ἂν ὠνομάσαμέν τι μὴ πρότερον αὐτοῦ κατὰ πρόληψιν τὸν τύπον μαθόντες.

Cicéron fin. 2,48 hanc se tuus Epicurus [frg. 69 Usener] omnino ignorare dicit quam aut qualem esse uelint qui honestate summum bonum metiantur. si enim ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait eos uoce inani sonare (his enim ipsis uerbis utitur [cf. Hdt. 37 κενοὺς φθόγγους]) neque intellegere nec uidere sub hanc uocem honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum quod est populari fama gloriosum. “quod – inquit – quamquam uoluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter uoluptatem”.

 

 

Pison et la vie des épicuriens à Rome

La corruption morale de Pison

(63.b) iam uides – quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem – et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. (64.) num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque uita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut uerius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo [edd. : desperatissimo codd. : despectissimo recc.] antelaturus? age, senatus odit te – quod eum tu facere iure concedis – adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; uidere equites Romani non possunt, quo ex ordine uir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per seruos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. (65.) fac huius odi tanti ac tam uniuersi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. da te populo, committe ludis. sibilum metuis? ubi sunt uestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo uerba atque ineptiae. sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. conuiuium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis “idiotis” relinquet. (66.) solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis uoluptates anteferre. nam quod uobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc uero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse uideatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil proteruius, nihil nequius. (67.) luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. est enim quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum – laudabo inimicum – quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio [corr. Ant. Augustinus : solio codd.] ministretur. ubi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat; mensam tolli iubet.

  • Épicure GV frg. 6,29 Arrighetti παρρησίᾳ γὰρ ἔγωγε χρώμενος φυσιολογῶν χρησμῳδεῖν τὰ συμφέροντα πᾶσιν ἀνθρώποις μᾶλλον ἂν βουλοίμην, κἂν μηδεὶς μέλλῃ συνήσειν, ἢ συγκατατιθέμενος ταῖς δόξαις παρποῦσθαι τὸν πυκνὸν παραπίπτοντα παρὰ τῶν πολλῶν ἔπαινον.

  • Épicure frg. 401 Usener ap. Cic. Tusc. 2,28 quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem?

  • Épicure frg. 69 Usener ap. Cic. fin. 2,48 si ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait [sc. Epicurus] eos uoce inani sonare (his enim uerbis utitur).

  • Épicure frg. 1,120a Arrighetti ap. Diog. Laert. 10,120a εὐδοξίας ἐπὶ τοσοῦτον προνοήσεσθαι, ἐφ’ ὅσον μὴ καταφρονήςεσθαι.

  • Épicure RS 27 frg. 5,148 ὧν ἡ σοφία παρασκευάζεται εἰς τὴν τοῦ ὅλου βίου μακαριότητα πολὺ μέγιστόν ἐστιν ἡ τῆς φιλίας κτῆσις.

  • Épicure frg. 227 Arrighetti ap. Athen. 12,546f ἀρχὴ καὶ ῥίζα παντὸς ἀγαθοῦ ἡ τῆς γαστρὸς ἡδονή.

Philodème de Gadara

(68.) dicet aliquis: “unde haec tibi nota sunt?” non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. est quidam Graecus qui cum isto uiuit, homo, uere ut dicam – sic enim cognoui – humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una uiueret nec fere umquam ab eo discederet. non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae uoluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. (69.) itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur. Graecus primo distinguere et diuidere illa quem ad modum dicerentur; iste “claudus”, quem ad modum aiunt, “pilam”; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare uelle, Epicurum diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis uoluptatibus. (70.) quid multa? Graecus facilis et ualde uenustus nimis pugnax contra imperatorem [V : senatorem Ω] populi Romani esse noluit. est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festiuum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. in quo reprehendat eum licet, si qui uolet, modo leuiter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. deuenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque aduena quo tot sapientes et tanta ciuitas. reuocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam uerebatur. rogatus, inuitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conuiuiorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis uersibus expresserit, (71.) in quibus, si qui uelit, possit istius tamquam in speculo uitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni uererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil uolo. qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et grauior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho ualde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, uirtutis continet et offici et bene uiuendi disciplinam; quam qui profitetur grauissimam sustinere mihi personam uidetur. (72.) sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinauit.

    • Asconius 16,12-13 Clark Philodemus significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciua.
    • Cicéron Sest. 23 laudabat homo doctus [sc. Piso] philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores uoluptatis.

    • Philodème PHerc. 1427 frg. 1,6-8 Longo Auricchio = c. 230,6-8 Nicolardi
      ιν’ οὕ̣τως ὁ κα-
      λούμενος γένη[ται] τ̣ῶν
      τυφλ̣ῶν σφα̣ι̣ρ̣[ι]σμός.

    • Épicure frg. 22,1 Arrighetti ap. Athen. 12,546e οὐδὲ γὰρ ἔγωγε ἔχω τί νοήσω τἀγαθὸν ἀφαιρῶν μὲν τὰς διὰ χυλῶν ἡδονάς, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι’ ἀφροδισίων, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι’ ἀκροαμάτων, ἀφαιρῶν δὲ καὶ τὰς διὰ μορφῆς κατ’ ὄψιν ἡδείας κινήσεις.

    • Épicure frg. 89 Arrighetti ap. D. L. 10,6,5 παιδείαν δὲ πᾶσαν, μακάριε, φεῦγε τἀκάτιον ἀράμενος.

    • Épicure frg. 1,121b Arrighetti ap. D. L. 10,121b ποιήματά τε ἐνεργείᾳ οὐκ ἂν ποιῆσαι [sc. ὁ σοφός].

    • Cicéron de orat. 2,18 ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci ineptum appellent, non reperies. omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines uisum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
    •  Cicéron Q. fr. 1,1,16 (Rome, début 59) atque etiam e Graecis ipsis diligenter cauendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt uetere Graecia digni; nunc uero fallaces sunt permulti et leues et diuturna seruitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego uniuersos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque <consuetudine> coniungi dico oportere: nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt: non enim aut audent aduersari nostris uoluntatibus et {non} inuident non nostris solum uerum etiam suis.
    • Cicéron p. red. in sen. 14 cum uero etiam litteras studere incipit et beluus immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus, non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno uerbo uoluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de uirtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patriam subeunda adhortantur, sed eos, qui disputent horam nullam uacuam uoluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque uersari.

    • Philodème AP 11,44
      αὔριον εἰς λιτήν σε καλιάδα, φίλτατε Πείσων,
       ἐξ ἐνάτης ἕλκει μουσοφιλὴς ἕταρος
      εἰκάδα δειπνίζων ἐνιαύσιον· εἰ δ’ ἀπολείψῃς
       οὔθατα καὶ Βρομίου χιογενῆ πρόποσιν,
      ἀλλ’ ἑτάρους ὄψει παναληθέας, ἀλλ’ ἐπακούσῃ                                           5
       Φαιήκων γαίης πουλὺ μελιχρότερα·
      ἢν δέ ποτε στρέψῃς καὶ ἐς ἡμέας ὄμματα, Πείσων,
       ἄξομεν ἐκ λιτῆς εἰκάδα πιοτέρην.

 

Pison, Épicure et le triomphe

Cicéron Pis. 56-58

(56.) at audistis, patres conscripti, philosophi uocem. negauit se triumphi cupidum umquam fuisse. o scelus, o pestis, o labes! cum exstinguebas senatum, uendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam euertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede prouinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? saepe enim uidi qui et mihi et ceteris cupidiores prouinciae uiderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. (57.) quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. nam ut leuitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est {leuis} animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus uerae uirtutis honestissimus, repudiare. cum uero non modo non postulante atque cogente sed inuito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, prouincia tibi ista manupretium fuerit euersae per te et perditae ciuitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu uelles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuuentute, cum mare uastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat? (58.) non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; errauit enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphauit. Crasse, pudet me tui. quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni uolueris a senatu? P. Seruili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. o stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui triumpharint!

Épicure GV frg. 6,81 Arrighetti οὐ λύει τὴν τῆς ψυχῆς ταραχὴν οὐδὲ τὴν ἀξιόλογον ἀπογεννᾷ χαρὰν οὔτε πλοῦτος ὑπάρχων ὁ μέγιστος οὔθ’ ἡ παρὰ τοῖς πολλοῖς τιμὴ καὶ περίβλεψις οὔτ’ ἄλλο τι τῶν παρὰ τὰς ἀδιορίστους αἰτίας.

Épicure RS frg. 5,141 Arrighetti ἔνδοξοι καὶ περίβλεπτοί τινες ἐβουλήθησαν γενέσθαι, τὴν ἐξ ἀνθρώπων ἀσφάλειαν οὕτω νομίζοντες περιποιήσεσθαι. ὥστ’ εἰ μὲν ἀσφαλὴς ὁ τῶν τοιούτων βίος, ἀπέλαβον τὸ τῆς φύσεως ἀγαθόν· εἰ δὲ μὴ ἀσφαλής, οὐκ ἔχουσιν οὗ ἕνεκα ἐξ ἀρχῆς κατὰ τὸ τῆς φύσεως οἰκεῖον ὠρέχθησαν.

Cicéron fin. 1,35 at magnum periculum adiit. — in oculis quidem exercitus. — quid ex eo est consecutus? — laudem et caritatem, quae sunt uitae sine metu degendae praesidia firmissima.

Épicure frg. 1,120a Arrighetti ap. Diog. Laert. 10,120a εὐδοξίας ἐπὶ τοσοῦτον προνοήσεσθαι, ἐφ’ ὅσον μὴ καταφρονήσεσθαι.

Épicure frg. 549 Usener ap. Plut. mor. 1099 f7 [Non posse suauiter uiui secundum Epicurum] καὶ μὴν ἀπὸ δόξης γίνεσθαί τινας ἡδονὰς Ἐπίκουρος ὡμολόγει.

Plutarque mor. 1129 a10-b5 [De latenter uiuendo] εἰ δ’ ἐκ τοῦ βίου καθάπερ ἐκ συμποσίου φῶς ἀναιρεῖς τὴν γνῶσιν, ὡς πάντα ποιεῖν πρὸς ἡδονὴν ἐξῇ λανθάνουσιν, <λέγε μοι> ‘λάθε βιώσας’ [Épicure frg. 551 Usener]. […] ταῦτα δεῖται σκότους τὰ τέλη, ταῦτα νυκτός, ἐπὶ ταῦτα τὴν λήθην καὶ τὴν ἄγνοιαν.

Cicéron Pis. 59-61

(59.) sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus {Epicurus}, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? fertur ille uir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. non didicit eadem ista quae tu. mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus uerbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. ualebis apud hominem uolitantem gloriae cupiditate uir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: “quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster diuinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati”. non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse uidebit iratos. (60.) uertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: “quid tandem habet iste currus, quid uincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, uehi per urbem, conspici uelle. quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad uoluptatem corporis possis. (61.) quin tu me uides qui, ex qua prouincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii leuitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male uestitis ad portam Caelimontanam sitiens peruenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae uacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit:
‘ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται”[Plaute trin. 419]”.
Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum reuocare possis.

Cicéron Brut. 252 de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrumo existimatore saepissume audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissume; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.

Épicure RS frg. 5,1 Arrighetti τὸ μακάριον καὶ ἄφθαρτον οὔτε αὐτὸ πράγματα ἔχει οὔτε ἄλλῳ παρέχει, ὥστε οὔτε ὀργαῖς οὔτε χάρισι συνέχεται· ἐν ἀσθενεῖ γὰρ πᾶν τὸ τοιοῦτον.

Cicéron Pis. 62-63a

(62.) o tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni uix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, auo tuo, dignum esse uideatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostrae ciuitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate uir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagrauit. eorum neuter triumphauit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putauit. tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi idiotae”, ut tu appellas, praeclara duxerunt. (63.) quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parua aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, uirtutis insignia 63.5 contemnere debuisti. neque uero contempsisti, sis licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus conuicio uerberari noluisti.