Archives par mot-clé : epistolographi

Les lettres de recommandation de Cicéron à Fronton

Amitié et autorité

Cicéron fam. 13,49 (à Vibius ? Curius : date inconnue) Cicero Curio pro. cos.
Pompeius Sex. f. multis et ueteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. is, cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te prouinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse. quam ob rem a te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos obseruare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem esse potuisse. uale.

Cicéron fam. 13,2 (à C. Memmius : date incertaine, antérieure à 46 ?) Cicero Memmio suo
Auianio Euandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare Kal. Quint. impedior uerecundia ne te pluribus uerbis rogem; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.

Pline epist. 7,22,1 C. Plinius Falconi suo s.
minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque. possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris. (2.) est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus.

Cicéron fam. 13,51 (à P. Césius : date inconnue) M. Cicero P. Caesio s. d.
Messienum, equitem Romanum omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. uirum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.

Fronton ad am. 1,1 Fronto Claudio Seuero salutem.
commendandi mos initio dicitur beniuolentia ortus, cum suum quisque amicum ali amico suo demonstratum conciliatumque uellet.

Fronton ad am. 1,8 Fronto Passieno Rufo salutem
Aemilius Pius cum studiorum elegantia tum morum eximia probitate mihi carus est. commendo eum tibi, frater. nec ignoro nullum adhuc inter nos scriptitantium usum fuisse, quamquam ego te optimum uirum bonarumque artium sectatorem communium amicorum fama cognossem, et tu fortasse aliquid de me secundi rumoris acceperis. sed nullum pulchrius amicitiae copulandae reperire potui quam adulescentis optimi conciliandi tibi occasionem. ama eum, oro te. cum ipsius causa hoc peto tum mea quoque. nam me etiam magis amabis, si cum Pio familiarius egeris. nouit enim Pius nostra omnia et in primis quam cupidissimus sim amicitiarum quom eius modi uiris, qualis tu es, copulandarum.

La rhétorique de l’éloge

Pline epist. 1,14 C. Plinius Iunio Maurico suo s.
petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito mihi potissimum iniungis. scis enim quanto opere summum illum uirum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescentiam meam exhortationibus fouerit, quibus etiam laudibus ut laudandus uiderer effecerit. (2.) nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuuenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat. (3.) qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuuenis iuuenem (est enim minor pauculis annis) familiarissime diligit, reueretur ut senem. nam ita formari a me et institui cupit, ut ego a uobis solebam. (4.) patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac seruat. (5.) pater Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius uoluit; adlectus enim a diuo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae – ambitioni dicam an dignitati? – constantissime praetulit. (6.) habet auiam maternam Serranam Proculam e municipio Patauio. Nosti loci mores: Serrana tamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est. Contigit et auunculus ei P. Acilius grauitate prudentia fide prope singulari. in summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. (7.) Aciliano uero ipsi plurimum uigoris industriae, quamquam in maxima uerecundia. quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. (8.) est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari. (9.) nescio an adiciam esse patri eius amplas facultates. nam cum imaginor uos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor, quae uel in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praetereundum uidetur. et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus. (10.) tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. at ego fide mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me praedicantur inuenias. diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum laudibus. uale.

Pline epist. 7,22,2-3 est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus. natus splendide abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes. idem rectissimus iudex, fortissimus aduocatus, amicus fidelissimus. (3.) accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis (nihil uolo elatius de modestissimo uiro dicere) parem. uale.

Fronton ad Verum imp. 1,6,1 et 6-8 Vero Augusto domino meo.
quanta et quam uetus familiaritas mihi intercedat cum Gauio Claro, meminisse te, domine, arbitror. ita saepe de eo apud te ex animi mei sententia sum fabulatus. nec ab re esse puto memorem te tamen admonere. […] (6.) quae paupertas Claro meo nulla ipsius culpa optigit, sed neque paterna ulla neque materna bona fruenda percepit: eaque fine heres patri fuit, ut creditoribus paternis aegre satis faceret. ceterum parsimonia et officiis et frugalitate onera quaestoria et aedilicia et praetoria perfunctus est. cui quidem per apsentiam eius diuus pater uester sumptum praeturae de fisco uestro cum expendisset, ubi preimum in urbem Clarus reconciliata sibi ualetudine rediit, omne fisco uestro persoluit. (7.) nihil isto homine officiosius est, nihil modestius, nihil uerecundius. liberalis etiam, si quid mihi credis, et in tanta tenuitate, quantum res patitur, largus. simplicitas, castitas, ueritas, fides Romana plane, φιλοστοργία uero nescio an Romana; quippe qui nihil minus in tota mea uita Romae repperi quam hominem sincere φιλόστοργον: ut putem, quia reapse nemo sit Romae φιλόστοργος, ne nomen quidem huic uirtuti esse Romanum. (8.) hunc tibi, domine, quantis possum precibus commendo. si umquam me amasti siue amaturus umquam es, hunc a me fidei tuae atque opi traditum tuearis peto.

Ars est celare artem

Cicéron fam. 13,32 (à M. Acilius Caninus : Rome ? 46) Cicero Acilio pro cos. s. d.
in Halaesina ciuitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. sed uereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare uidear ambitione quadam commendationes meas; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis omnibus. (2.) sed uelim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse coniunctos uetustate, officiis, beneuolentia. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes. id si feceris, erit mihi uehementissime gratum.

Fronton ad am. 1,1-2 sed iste in ipsis iudiciis mos inueteratus erat causa perorata laudatores adhibere, qui quicquid <d>e reo existimarent, pro sua opinione cum fide expromerent; item istae commendantium litterae laudationis munere fungi uisae sunt. (2.) quorsum hoc tam ex alto prohoemium? ne me existimasses parum considerasse grauitatem auctoritatemque tuam commendando Corneliano Sulpicio familiarissimo meo, qui propediem causam apud uos dicturus est. sed, ut dixi, ueteris instituti exemplo necessarium meum laudare apud te ausus sum. industrius uir est, strenuus, ingenio libero ac liberali, patriae amantissimus, innocentia fretus magis quam confidens, litterarum studio et bonarum artium elegantia mihi ad * * * intercedit neque forte aut temere necessitudine ista sumus copulati, nec ultro me amicitiam Corneliani adpetisse fateor.

Pline epist. 7,28 C. Plinius Septicio suo s.
ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem. (2.) agnosco crimen, amplector etiam. quid enim honestius culpa benignitatis?  qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint? sed, ut norint, quid inuident mihi felicissimo errore? ut enim non sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod mihi uidentur. (3.) igitur ad alios hanc sinistram diligentiam conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos iudicium uocant. mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem. uale.

Pline paneg. 3,3-4 magna et inusitata principis gloria, cui gratias acturus non tam uereor ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. (4.) haec me cura haec difficultas sola circumstat; nam merenti gratias agere facile est, patres conscripti. non enim periculum est ne, cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat; cum de frugalitate, luxuriam; cum de clementia, crudelitatem; cum de liberalitate, auaritiam; cum de benignitate, liuorem; cum de continentia, libidinem; cum de labore, inertiam; cum de fortitudine, timorem.

Les épîtres poétiques: lecture parallèle d’Horace et d’Ovide

Plebeius sermo

Horace epist. 1,1,1-19
prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,                                                  5
ne populum extrema totiens exoret harena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
“solue senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat”.
nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono:                                                10
quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum:
condo et conpono quae mox depromere possim.
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
nullius addictus iurare in uerba magistri,
quo mecumque rapit tempestas, deferor hospes.                                           15
nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis
uirtutis uerae custos rigidusque satelles,
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.

Ovide trist. 3,1,17-18
siqua uidebuntur casu non dicta Latine,
  in qua scribebat, barbara terra fuit.

Ovide epist. 1,5,1-4
ille tuos quondam non ultimus inter amicos
  ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat,  
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
  nescius exilii ne uideare mei.

Ovide epist. 1,5,59-62
quod uenit ex facili satis est componere nobis,
  et nimis intenti causa laboris abest.
cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
  an uerear ne non adprobet illa Getes?

Ovide epist. 3,7,1-6
uerba mihi desunt eadem tam saepe roganti
  iamque pudet uanas fine carere preces.
taedia consimili fieri de carmine uobis,
  quidque petam, cunctos edidicisse reor.
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis                                       5
  charta sit a uinclis non labefacta suis.

Ovide epist. 3,9,53-54
postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:
  hoc opus electum ne mihi forte putes.

Te totum in litteris uidi

Ovide trist. 3,1,9-10
inspice quid portem: nihil hic nisi triste uidebis,
  carmine temporibus conueniente suis.

Ovide trist. 5,1,9-10. 27-28. 35-36
ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
  sumque argumenti conditor ipse mei.
[…]
non haec ingenio, non haec componimus arte:
  materia est propriis ingeniosa malis.
[…]
“quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?” inquis:
  idem, fortunae qui modus huius erit.

Ovide epist. 1,5,13-14
ut tamen ipse uides, luctor deducere uersum,
  sed non fit fato mollior ille meo.

Ovide epist. 3,9,35-38. 49-50
laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:
  conueniens operi tempus utrumque suo est.
quid nisi de uitio scribam regionis amarae,
  utque loco moriar commodiore precer?
[…]
Musa mea est index nimium quoque uera malorum
  atque incorrupti pondera testis habet.

L’autoréflexion littéraire

Ovide trist. 1,9b,20-28
  expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artes, facunde, seuerae,
  dissimiles illis sic nocuere mihi.
uita tamen tibi nota mea est, scis artibus illis
  auctoris mores abstinuisse sui;
scis uetus hoc iuueni lusum mihi carmen, et istos,                                        25
  ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
ergo ut defendi nullo mea posse colore,
  sic excusari crimina posse puto.

Ovide trist. 3,7,49-52
quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,
  me tamen extincto fama superstes erit,
dumque suis uictrix septem de montibus orbem
  prospiciet domitum Martia Roma, legar.

Œuvres de vieillesse

Horace epist. 2,2,55-57. 141-144
singula de nobis anni praedantur euntes:
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam uis?
[…]
nimirum sapere est abiectis utile nugis
et tempestiuum pueris concedere ludum
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

Ovide trist. 2,543-546
ergo quae iuuenis mihi non nocitura putaui
  scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
sera redundauit ueteris uindicta libelli,
  distat et a meriti tempore poena sui.

Ovide trist. 3,1,7-8
id quoque, quod uiridi quondam male lusit in aeuo,
  heu nimium sero damnat et odit opus!

Ovide trist. 3,11,25-26
non sum ego quod fueram: quid inanem proteris umbram?
  quid cinerem saxis bustaque nostra petis?

Ovide trist. 4,1,71-74
aspera militiae iuuenis certamina fugi,
  nec nisi lusura mouimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  canitiem galeae subicioque meam.

Ovide trist. 4,10,93-98
iam mihi canities pulsis melioribus annis
  uenerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea uinctus oliua                                                       95
  abstulerat deciens praemia uictor equus,
cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas
  quaerere me laesi principis ira iubet.

Ovide epist. 1,1,1
Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae
  hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Ovide epist. 1,4,1-6
iam mihi deterior canis aspergitur aetas
  iamque meos uultus ruga senilis arat,
iam uigor et quasso languent in corpore uires
  nec iuueni lusus qui placuere iuuant
nec, si me subito uideas, agnoscere possis,
  aetatis facta est tanta ruina meae.

Ovide trist. 4,6,19-20 (2 années d’exil)
ut patria careo, bis frugibus area trita est,
  dissiluit nudo pressa bis uua pede.

Ovide trist. 4,7,1-2 (2 années)
bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
  bisque suum tacto Pisce peregit iter.

Ovide trist. 5,10,1 (3 années)
ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
  facta est Euxini dura ter unda maris.

Ovide epist. 1,8,27 (quatre années)
ut careo uobis, Stygias detrusus in oras,
  quattuor autumnos Pleias orta facit.

Ovide epist. 4,6,5 (cinq années)
in Scythia nobis quinquennis olympias acta est.

Ovide epist. 4,10,1 (six années)
haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
  litore pellitos inter agenda Getas.

Les corpus d’œuvres littéraires et philosophiques

  • uita Tibulli 8-9 Rostagni : epistulae quoque eius amatoriae, quamquam breues, omnino subtiles sunt.
  • uita Lucani ex Vaccae commentario 65-67 Rostagni : prosa oratione in Octauium Sagittam et pro eo, de incendio urbis, epistolarum ex Campania: non fastidiendi quidem omnes, tales tamen ut Belli ciuilis uideantur accessio.
  • uita Vergilii 141-143 Rostagni : statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare ut reliqua uita tantum philosophiae uacaret.

Horace carm. 3,30,10-14
dicar […]
[…] ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos.

Ovide fast. 2,2-8
Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus:
  alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
nunc primum uelis, elegi, maioribus itis:
  exiguum, memini, nuper eratis opus.
ipse ego uos habui faciles in amore ministros,                                             5
  cum lusit numeris prima iuuenta suis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
  ecquis ad haec illinc crederet esse uiam?  

Horace epist. 2,1,1-4. 250-257
cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
[…]
[…]  nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res conponere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus inpositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque; sed neque paruom
carmen maiestas recipit tua nec meus audet
rem temptare pudor quam uires ferre recusent.

Ovide trist. 3,14,25-26
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  diuerso missum quod tibi ab orbe uenit.

Ovide epist. 1,1,21
quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
  exule seruatis legibus Vrbe frui.

Pline le Jeune et le genre de la «lettre d’art»

Caractéristiques générales de la correspondance plinienne

epist. 1,13 1. 4-5 (à Sosius Sénécio) magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. […] (4.) nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem, quia non perdidit, perdidisse. (5.) sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. equidem prope nemini defui. erant sane plerique amici; neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet.

epist. 1,1,1-2 C. Plinius Septicio suo s. frequenter hortatus es ut epistulas, si quas paulo curatius scripsissem, colligerem publicaremque. collegi non seruato temporis ordine (neque enim historiam componebam), sed ut quaeque in manus uenerat. (2.) superest ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii. ita enim fiet, ut eas quae adhuc neglectae iacent requiram et si quas addidero non supprimam. uale.

livres

Mommsen

Syme

Sherwin-White

1

fin 96-97

97 (en partie 98)

96-98

2

97-100

97-100 (ou 101)

97-100

3

101 et 102

101 (102)

101-103 (ou 104)

4

104-105

103-105

104-105

5

(105-)106

105-106

105-106

6

106-107

106

106-107

7

107

107

fin 107

8

pas avant 108 ou 109

108 (avec des exceptions)

107-108 (avec des exceptions)

9

106-108 (avec des exceptions)

Les topoi épistolaires et le modèle cicéronien

  • Cicéron fam. 15,21,4 (à Trébonius : Rome, fin du 2e mois intercalaire 46) primum enim ego illas Caluo litteras misi non plus quam has quas nunc legis existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus.
    Pline epist. 6,16,22 (à Tacite) tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere.
  • Cicéron Att. 8,14,1 (Formies, 2 mars 49) sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus uero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum, et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis cum quasi tecum loquor, cum uero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
    Pline epist. 5,1,12 (à Annius Séverus) haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me uel delectant uel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo; deinde quod durum existimabam, te amantissimum mei fraudare uoluptate quam ipse capiebam.
  • Cicéron fam. 2,4,1 (à Curion : Rome, vers le milieu de 53) epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inuenta res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset.
    Pline epist. 3,20,12 (à Maesius Maximus) sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque uelut riui ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus.
  • Cicéron fam. 11,25,1 (à D. Junius Brutus : Rome, 18 juin 43) ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), <nihil tamen scribere nolebam,> breuitatem secutus sum te magistro.
    Pline epist. 9,2,1-3 (à Sabinus) praeterea nec materia plura scribendi dabatur. (2.) neque enim eadem nostra condicio quae M. Tulli, ad cuius exemplum nos uocas. illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua uarietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat; (3.) nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte uolumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
  • Cicéron Att. 12,44,4 (Astura, 13 mai 45) tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita uideo, tamen id ipsum scribas uelim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his uerbis.
    Pline epist. 1,11 (à Fabius Iustus) olim mihi nullas epistulas mittis. nihil est, inquis, quod scribam. at hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, uel solum illud unde incipere priores solebant: « si uales, bene est; ego ualeo ». (2.) hoc mihi sufficit; est enim maximum. ludere me putas? serio peto. fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. uale.
  • Cicéron fam. 15,16,1 (à C. Cassius Longiunus : Rome, vers le 10 janvier 45) puto te iam suppudere quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo; longiores enim <ex>spectabo, uel potius exigam. ego, si semper haberem cui darem, uel ternas in hora darem.
    Pline epist. 2,2 (à C. Valérius Paulinus) irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιος semper. haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, grauiter irascor, quod a te tam diu litterae nullae. (2.) exorare me potes uno modo, si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. haec mihi sola excusatio uera, ceterae falsae uidebuntur. non sum auditurus « non eram Romae » uel « occupatior eram »; illud enim nec di sinant, ut « infirmior ». ipse ad uillam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. uale.
  • Célius ap. Cic. fam. 8,1,1-2 (Rome, après le 24 mai 51) quod tibi decedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paraui qui sic omnia persequeretur ut uerear ne tibi nimium arguta haec sedulitas uideatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum quae domi gerantur fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes quod hunc laborem alteri delegaui, non quin mihi suauissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum uolumen quod tibi misi facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio cuius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animaduertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, <e>dicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. (2.) si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit diligenter tibi perscribemus.
    Pline epist. 3,9,27 (à Cornélius Minicianus) dices: « non fuit tanti; quid enim mihi cum tam longa epistula? ». nolito ergo identidem quaerere, quid Romae geratur. et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit. quae omnia uideor mihi non minus breuiter quam diligenter persecutus.

L’épistolographie et les autres genres littéraires

Pline epist. 1,16 C. Plinius Erucio suo s. amabam Pompeium Saturninum (hunc dico nostrum) laudabamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam uarium quam flexibile quam multiplex esset; nunc uero totum me tenet habet possidet. (2.) audiui causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, siue meditata siue subita proferret. adsunt aptae crebraeque sententiae, grauis et decora constructio, sonantia uerba et antiqua. omnia haec mire placent cum impetu quodam et flumine peruehuntur, placent si retractentur. (3.) senties quod ego, cum orationes eius in manus sumpseris, quas facile cuilibet ueterum, quorum est aemulus, comparabis. (4.) idem tamen in historia magis satisfaciet uel breuitate uel luce uel suauitate uel splendore etiam et sublimitate narrandi. nam in contionibus eadem quae in orationibus uis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior. (5.) praeterea facit uersus, quales Catullus meus aut Caluus, re uera quales Catullus aut Caluus. quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris! inserit sane, sed data opera, mollibus leuibusque duriusculos quosdam; et hoc quasi Catullus aut Caluus. (6.) legit mihi nuper epistulas; uxoris esse dicebat. Plautum uel Terentium metro solutum legi credidi. quae siue uxoris sunt ut adfirmat, siue ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam uirginem accepit, tam doctam politamque reddiderit. (7.) est ergo mecum per diem totum; eundem antequam scribam, eundem cum scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem lego. (8.) quod te quoque ut facias et hortor et moneo; neque enim debet operibus eius obesse quod uiuit. an si inter eos quos numquam uidimus floruisset, non solum libros eius uerum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit? (9.) at hoc prauum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia uidere adloqui audire complecti, nec laudare tantum uerum etiam amare contingit. uale.

Pline epist. 7,9 (à Fuscus Salinator fils). C. Plinius Fusco suo s. quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. (2.) utile in primis, et multi praecipiunt, uel ex Graeco in Latinum uel ex Latino uertere in Graecum. quo genere exercitationis proprietas splendorque uerborum, copia figurarum, uis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inueniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. intellegentia ex hoc et iudicium adquiritur. (3.) nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius. magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius. licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis. (4.) audax haec, non tamen improba, quia secreta contentio: quamquam multos uidemus eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. (5.) poteris et quae dixeris post obliuionem retractare, multa retinere plura transire, alia interscribere alia rescribere. (6.) laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo noua uelut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare. (7.) scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. ut enim terrae uariis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur. (8.) uolo interdum aliquem ex historia locum adprendas, uolo epistulam diligentius scribas. nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur. (9.) fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), sed hoc arguto et breui, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit. (10.) lusus uocantur; sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur. atque adeo (cur enim te ad uersus non uersibus adhorter?)
(11.)    ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur
      si doctos digitos iussaque fiat opus
    et nunc informet Martem castamue Mineruam,
      nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
    utque sacri fontes non sola incendia sistunt,
      saepe etiam flores uernaque prata iuuant,
    sic hominum ingenium flecti ducique per artes
      non rigidas docta mobilitate decet.
(12.) itaque summi oratores, summi etiam uiri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. (13.) nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur. recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in uita atque etiam in foro causisque uersantur. (14.) inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate deuincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus. (15.) habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. aiunt enim multum legendum esse, non multa. (16.) qui sint hi adeo notum probatumque est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his uel istud ipsum quod coeperas scribis? uale.

L’historiographie

Pline epist. 5,8,8-10 (à Titinius Capito) unodeuicensimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem uideo. (9.) quid si huic oneri nouum accesserit? habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diuersa in his ipsis, quae communia uidentur. narrat illa narrat haec, sed aliter: huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conueniunt; (10.) hanc saepius ossa musculi nerui, illam tori quidam et quasi iubae decent; haec uel maxime ui amaritudine instantia, illa tractu et suauitate atque etiam dulcedine placet; postremo alia uerba alius sonus alia constructio.

L’éloquence

Pline epist. 1,2,4 (à Arrianus Maturus) non tamen omnino Marci nostri ληκύθους fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestiuis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes uolebamus.

L’épistolographie

Pline epist. 2,13,7 (à L. Neratius Priscus) ad hoc ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas. amatur a me plurimum nec tamen uincitur.

Le modèle puriste

Quintilien inst. 10,1,99-100 in comoedia maxime claudicamus. licet Varro [frg. 321 Funaioli] Musas, Aeli Stilonis [frg. 50 Funaioli] sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse si Latine loqui uellent […] uix leuem consequimur umbram.

Quintilien inst. 12,10,16 et antiqua quidem illa diuisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.

Suétone poet. 6 p. 34,1-13 Reifferscheid ap. Don. uita Ter. 7 p. 9,2-13 Wessner
Cicero [gramm. frg. 4 Funaioli = carm. p. 237 Soubiran = frg. 2 Blänsdorf4] in Limone hactenus laudat :
     tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,
     conuersum expressumque Latina uoce Menandrum
     in medium nobis sedatis uocibus effers,
     quiddam come loquens atque omnia dulcia dicens.
item C. Caesar [carm. frg. 1 Blänsdorf4] :
     tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
     poneris, et merito, puri sermonis amator.
     lenis atque utinam scriptis adiuncta foret uis,
     comica ut aequato uirtus polleret honore
     cum Graecis, neue hac despectus parte iaceres !
     unum hoc maeror ac doleo tibi deesse, Terenti.

La «lettre d’art»

Sénèque epist. 75,1 minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. quis enim accurate loquitur nisi qui uult putide loqui? qualis sermo meus esset si una desideremus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas uolo, quae nihil habent accersitum nec fictum.

Pline epist. 1,10,9 (à Attius Clemens) distringor officio, ut maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed inlitteratissimas litteras.

exc. rhet. ms. Paris BNF Latin 7530 (VIIIe s.) p. 589,20-23 Halm : quod ad elocutionem attinet, sermo esse debebit purus et simplex, interdum redolens aut figura aut apte interpositis sensibus uel poetarum uel historicorum: uerba simplicia, uerum minime antiqua nec tamen uulgaria ac sordida.

Pline epist. 5,8,6 (à Titinius Capito) egi magnas et graues causas. has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat. nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non incohato est.

Les «cadres épistolaires» des Lettres à Lucilius

Lettres sans cadre épistolaire

epist. 1,1-4 ita fac, mi Lucili: uindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serua. persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. et si uolueris adtendere, magna pars uitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota uita aliud agentibus. (2.) quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? in hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterît; quidquid aetatis retro est mors tenet. fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas conplectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. (3.) dum differtur uita transcurrit. omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque uult. et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et uilissima sunt, certe reparabilia, inputari sibi cum inpetrauere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere. (4.) interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio. fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem euenit, ratio mihi constat inpensae.

Moralisation des conventions épistolaires

  • epist. 15,1 mos antiquis fuit, usque ad meam seruatus aetatem, primis epistulae uerbis adicere « si uales bene est, ego ualeo ». recte nos dicimus « si philosopharis, bene est ». ualere enim hoc demum est. sine hoc aeger est animus; corpus quoque, etiam si magnas habet uires, non aliter quam furiosi aut frenetici ualidum est.
  •  epist. 20,1 si uales et te dignum putas qui aliquando fias tuus, gaudeo; mea enim gloria erit, si te istinc ubi sine spe exeundi fluctuaris extraxero.
  • epist. 110,1 ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et fauentes quisquis sibi se propitiauit.
Platon εὖ πράττειν (ap. Diog. Laert. 3,61 ; Lucian. de lapsu 4)
Épicure εὖ διάγειν (ap. Diog. Laert. 3,61), σπουδαίως ζῆν (ap. Diog. Laert. 10,14), ὑγιαίνειν (ap. Lucian. de lapsu 6)

Cadres épistolaires

La campagne

epist. 12,1-3 quocumque me uerti, argumenta senectutis meae uideo. ueneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. ait uilicus mihi non esse neglegentiae suae uitium, omnia se facere, sed uillam ueterem esse. haec uilla inter manus meas creuit: quid mihi futurum est, si tam putria sunt aetatis meae saxa? (2.) iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. « apparet – inquam – has platanos neglegi: nullas habent frondes. quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! hoc non accideret si quis has circumfoderet, si inrigaret ». iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas uetulas esse. quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum uideram folium. (3.) conuersus ad ianuam « quis est iste? – inquam – iste decrepitus et merito ad ostium admotus? foras enim spectat. unde istunc nanctus es? quid te delectauit alienum mortuum tollere? ». at ille « non cognoscis me? – inquit –: ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre; ego sum Philositi uilici filius, deliciolum tuum ». « perfecte – inquam – iste delirat: pupulus, etiam delicium meum factus est? prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime cadunt ». debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea quocumque aduerteram apparuit.

La ville

epist. 18,1-4 December est mensis: cum maxime ciuitas sudat. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum; adeo nihil interest ut <non> uideatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. (2.) si te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares esse faciendum, utrum nihil ex cotidiana consuetudine mouendum an, ne dissidere uideremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore ciuitatis non solebat, uoluptatis causa ac festorum dierum uestem mutauimus. (3.) si te bene noui, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae uoluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc uoluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. (4.) hoc multo fortius est, ebrio ac uomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperantius, non excerpere se nec insignire nec misceri omnibus et eadem sed non eodem modo facere; licet enim sine luxuria agere festum diem.

Sénèque exhort. frg. 80 Vottero ap. Lact. inst. 3,15,14 omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito.

epist. 56,1 et 12-15 peream si est tam necessarium quam uidetur silentium in studia seposito. ecce undique me uarius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito. propone nunc tibi omnia genera uocum quae in odium possunt aures adducere. […] (12.) leue illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introsus quod ad uocem et accidentia erigitur; habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pauoris quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant
tela neque aduerso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem [Verg. Aen. 2,726-729].
(13.) prior ille sapiens est, quem non tela uibrantia, non arietata inter <se> arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat: hic alter inperitus est. […] (15.) « quid ergo? non aliquando commodius est et carere conuicio? » fateor; itaque ego ex hoc loco migrabo. experiri et exercere me uolui: quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Vlixes sociis etiam aduersus Sirenas inuenerit? uale.

La mer

epist. 53,1-5 quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut nauigarem? solui mari languido; erat sine dubio caelum graue sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in uentum resoluuntur, sed putaui tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamuis dubio et inpendente caelo. Itaque quo celerius euaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus. (2.) cum iam eo processissem ut mea nihil interesset utrum irem an redirem, primum aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. coepi gubernatorem rogare ut me in aliquo litore exponeret: aiebat ille aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram. (3.) peius autem uexabar quam ut mihi periculum succurreret; nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem mouet nec effundit. institi itaque gubernatori et illum, uellet nollet, coegi, peteret litus. cuius ut uiciniam attigimus, non expecto ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat,
obuertunt pelago proras [Aen. 6,3]
aut
ancora de prora iacitur [Aen. 6,901]:
memor artificii mei uetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus. (4.) quae putas me passum dum per aspera erepo, dum uiam quaero, dum facio? intellexi non inmerito nautis terram timeri. Incredibilia sunt quae tulerim, cum me ferre non possem: illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum ut ubique naufragia faceret: nausiator erat. et ego quocumque nauigare debuero uicensimo anno perueniam.  (5.) ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreaui, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos uitiorum nostrorum sequeretur obliuio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum quae eo magis latent quo maiora sunt.

Voyages par terre

epist. 55,1-5 et 8 a gestatione cum maxime uenio, non minus fatigatus quam si tantum ambulassem quantum sedi; labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior quia contra naturam est, quae pedes dedit ut per nos ambularemus, oculos ut per nos uideremus. debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus posse desîmus. (2.) mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut, siue bilis insederat faucibus, discuteretur, siue ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. ideo diutius uehi perseueraui inuitante ipso litore, quod inter Cumas et Seruili Vatiae uillam curuatur et hinc mari, illinc lacu uelut angustum iter cluditur. erat autem a recenti tempestate spissum; fluctus enim illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas soluit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit. (3.) ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi an aliquid illic inuenirem quod mihi posset bono esse, et derexi oculos in uillam quae aliquando Vatiae fuit. in hac ille praetorius diues, nulla alia re quam otio notus, consenuit, et ob hoc unum felix habebatur. nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat (aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit), exclamabant homines, « o Vatia, solus scis uiuere ». (4.) at ille latere sciebat, non uiuere; multum autem interest utrum uita tua otiosa sit an ignaua. numquam aliter hanc uillam Vatia uiuo praeteribam quam ut dicerem, « Vatia hic situs est ». sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et uenerabile ut etiam si quid illi simile est mendacio placeat. […] (5.) […] non continuo sibi uiuit qui nemini. adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseuerantia ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax. […] (8.) sed non multum ad tranquillitatem locus confert: animus est qui sibi commendet omnia. uidi ego in uilla hilari et amoena maestos, uidi in media solitudine occupatis similes.

epist. 57,1-3 cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum nauem experirer; et tantum luti tota uia fuit ut possim uideri nihilominus nauigasse. totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit: a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana. (2.) nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebras uideamus, sed ut ipsas. ceterum etiam si locus haberet lucem, puluis auferret, in aperto quoque res grauis et molesta: quid illic, ubi in se uolutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus excitatus est recidit? duo incommoda inter se contraria simul pertulimus: eadem uia, eodem die et luto et puluere laborauimus. (3.) aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem quam insolitae rei nouitas simul ac foeditas fecerat. non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo in quem fortuna ius perdidit: huius quoque ferietur animus, mutabitur color.

 

Julius Victor: les règles de l’écriture épistolaire

Julius Victor rhet. p. 106,7-20 Giomini–Celentano : praefationes ac subscriptiones litterarum conputandae sunt pro discrimine amicitiae aut dignitatis, habita ratione consuetudinis. rescribere sic oportet, ut litterae, quibus respondes, prae manu sint, ne quid, cui responsio opus sit, de memoria effluat. obseruabant ueteres carissimis sua manu scribere uel plurimum subscribere. commendatitias fideliter dato aut ne dato. id fiet, si amicissime dabis ad amicissimum, et si probabile petes et si impetrabile. Graece aliquid addere litteris suaue est, si id neque intempestiue neque crebro facias: et « prouerbio uti non ignoto percommodum est, et uersiculo aut parte uersus » [Fronton frg. 29 van den Hout2, cf. Fronton laudes fumi et pulueris p. 215,25-27 vdH summa denique in hoc genere orationis uirtus est adseueratio. fabulae deum uel heroum tempestiue inserendae, item uersus congruentes et prouerbia accommodata]. lepidum est nonnumquam quasi praesentem alloqui, uti heus tu et quid ais et uideo te deridere: quod genus apud M. Tullium multa sunt. sed haec, ut dixi, in familiaribus litteris; nam illarum aliarum seueritas maior est. in summa id memento et ad epistolas et ad omnem scriptionem bene loqui.

L’ouverture et la clôture

  • Att. 10,13,1 (Cumes, 7 mai 49) epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et mehercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur, ac si quid ad spem poteris ne dimiseris.
  • Att. 12,3,1 (Tusculum, 30 mai 45) unum te puto minus blandum esse quam me aut, si uterque nostrum est aliquando aduersus aliquem, inter nos certe numquam sumus.
  • fam. 14,14 inscr. (Brindes, 29 avril 58) Tullius Terentiae et pater Tulliae, duabus animis suis, et Cicero matri optimae, suauissimae sorori s.p.d.
  • fam. 15,16,1 (à C. Cassius Longiunus : Rome, vers le 10 janvier 45) puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram.

Les réponses

  • Att. 6,1,1 (Laodicée, 20 février 50) accepi tuas litteras a.d. v Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis igitur respondebo, * (sic enim postulas), nec οἰκονομίαν meam instituam sed ordinem conseruabo tuum.
  • Att. 6,2,1 et 3 (Laodicée, début de mai 50) et respondebo primum postremae tuae paginae, qua mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. […] (3.) quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam reuertar tuam.
Stratégies textuelles
    • Att. 1,4,3 (Rome, début de 66) qua re uelim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes.
    • Att. 1,10,2-6 (Tusculum, entre avril et juillet 67) primum tibi de nostro amico [sc. Lucceio] placando aut etiam plane restituendo polliceor […] (5.) de fratre, confido ita esse ut semper uolui et elaboraui […] (6.) de comitiis meis, et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico.
    • Att.  7,8,1 (domaine de Formies, 26 décembre 50) sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades.
    • Att. 7,8,4 (domaine de Formies, 25/26 décembre 50) quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne uoluntas quidem est.
    • Att. 8,7,2 (Formies, 21 février 49) quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio uinci quam cum istis uincere, ego uero malo, sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse uidebatur.
    • fam.  2,10,4 (à M. Caelius Rufus : Camp de Pindénissus, 14 novembre 51) qua re, mi Rufe, uigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.
    • fam. 8,10,5 (M. Célius Rufus à Cicéron, Rome, 17 novembre 51) quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur; illud certe praestabo, ne amplius prorogetur.
    • fam. 10,26,2 (à Furnius : Rome, fin juin ? 43) tu nunc candidatum te putas et id cogitas ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non arbitror te ita sentire; omnis enim tuos ad laudem impetus noui. quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum.
    • fam. 16,21,7 (Marcus Cicéron fils à Tiron : Athènes, début août ? 44) emisse te praedium uehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam euenire cupio. hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem.

Formes d’oralité : quasi praesentem alloqui

  • Att. 1,19,8 (Rome, 15 mars 60) ac nostrae quidem rationis ac uitae quasi quandam formam, ut opinor, uides.
  • Att. 2,25,1 (Rome, avant le 18 octobre 59) mirabiliter enim moratus est [sc. Varro], sicut nosti.
  • Att. 3,4 (entre Vibo et Thurium, 13 avril ? 58) me, mi Pomponi, ualde penitet uiuere, qua in re apud me tu plurimum ualuisti.
  • Att. 4,1,8 (Rome, milieu de septembre 57) in re familiari ualde sumus, ut scis, perturbati.
  • Att. 7,21,3 (Calès, 8 février 49) iuua me consilio si potes, et tamen ista quantum potes prouide.
  • Att. 9,12,3 (Formies, 20 mars 49) tu, quaeso, nunc uel maxime quid agendum nobis sit cogita.
  • fam. 16,2,2 (Pouzzoles, 11 juillet 44) sed amabo te, mi Attice (uidesne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes.
  • Q. fr. 1,1,3 (Rome, début 59) mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, gloriam uero etiam posteris nostris adferet.
  • fam. 7,13,1 (à Trébatius Testa : Rome, 4 mars 53) audi, Testa mi : utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit?
  • fam. 9,2,1 (à Varron : Rome, vers le 20 avril 46) at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, uenit ad me Caninius mane.
  • fam. 9,20,2 (à L. Papirius Pétus: Rome, début août 46) sed uide audaciam : etiam Hirtio cenam dedi, sine pauone tamen.

Julius Victor: l’aptum dans la correspondance

L’éloignement des correspondants et la clarté

Julius Victor rhet. p. 105,24-34 Giomini–Celentano : lucem uero epistolis praefulgere oportet, nisi cum consulto {consilio} clandestinae litterae fiant, quae tamen ita ceteris occultae esse debent, ut his, ad quos mittuntur, clarae perspicuae que sint. solent etiam notas inter se secretiores pacisci, quod et Caesar [ELM II n° 28 frg. 9] et Augustus [ELM II n° 151 frg. 13] et Cicero et alii plerique fecerunt. ceterum, cum abscondito nihil opus est, cauenda obscuritas magis quam in oratione aut in sermocinando: potes enim parum plane loquentem rogare, ut id planius dicat, quod in absentium epistolis non datur. et ideo nec historia occultior addenda nec prouerbium ignotius aut uerbum cariosius aut figura putidior: neque, dum amputatae breuitati studes, dimidiatae sententiae sit intellegentia requirenda, nec dilatatione uerborum et anxio struendi labore lux obruenda.

ELM II n° 28 frg. 9:

Suétone Iul. 56,6 extant et ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus [sc. Caesaris epistulae], in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum uerbum effici posset: quae si qui inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet.

Aulu-Gelle 17,9,1-5 libri sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant. (2.) in his epistulis quibusdam in locis inueniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite ; nam uerba ex his litteris confici nulla possunt. (3.) erat autem conuentum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur; (4.) quaenam uero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat, qui hanc scribendi latebram parabant. (5.) est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De occulta litterarum significatione in epistularum C. Caesaris scriptura [Probus test. 26 Aistermann].

Att. 7,15,1 (Capoue, 26 janvier 49) ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quid scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius.

Les destinataires et les occasions

Julius Victor rhet. p. 105,35-106,6 Giomini–Celentano : epistola, si superiori scribas, ne iocularis sit; si pari, ne inhumana; si inferiori, ne superba; neque docto incuriose, neque indocto diligenter, nec coniunctissimo translatitie, nec minus familiari non amice, rem secundam prolixius gratulare, ut illius gaudium extollas: cum offendas dolentem, pauculis consolare, quod ulcus etiam, cum plana manu tangitur, cruentatur. ita in litteris cum familiaribus ludes, ut tamen cogites posse euenire, ut eas litteras legant tempore tristiore. iurgari numquam oportet, sed epistolae minime.

Cicéron orat. 70-71 ut enim in uita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat uidere. πρέπον appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum. de quo praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima. huius ignoratione non modo in uita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur. (71.) est autem quid deceat oratori uidendum non in sententiis solum sed etiam in uerbis. non enim omnis fortuna non omnis honos non omnis auctoritas non omnis aetas nec uero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut uerborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut uitae quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt.

Théophraste frg. 684 Fortenbaugh ap. Cic. orat. 79 sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur. unum aberit quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum illud suaue et affluens.

Julius Victor: la lettre comme sermo

Iulius Victor rhet. p. 105,9-23 Giomini–Celentano

DE EPISTOLIS

epistolis conueniunt multa eorum, quae de sermone praecepta sunt. epistolarum species duplex est; sunt enim aut negotiales aut familiares. negotiales sunt argumento negotioso et graui. in hoc genere et sententiarum pondera et uerborum lumina et figurarum insignia conpendii opera requiruntur atque omnia denique oratoria praecepta, una modo exceptione, ut aliquid de summis copiis detrahamus et orationem proprius sermo explicet. si quid historicum epistola conprehenderis, declinari oportet a plena formula historiae, ne recedat ab epistolae gratia. si quid etiam eruditius scribas, sic disputa, ut ne modum epistolae corrumpas. in familiaribus litteris primo breuitas obseruanda: ipsarum quoque sententiarum ne diu circumferatur, quod Cato ait, « ambitio » [ad fil. frg. 21 Cugusi–Sblendorio], sed ita recidantur, ut numquam uerbi aliquid deesse uideatur: unum te scilicet, quod intellegentia suppleatur, in epistolis Tullianis ad Atticum et Axium frequentissimum est.

Cicéron fam. 9,21,1 (à L. Papirius Pétus : 46, 45 ou 44 ?)  ain tandem? insanire tibi uideris quod imitere uerborum meorum, ut scribis, fulmina? tum insanires si consequi non posses; cum uero etiam uincas, me prius irrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius ἀπότευγμα meum. uerum tamen quid tibi ego uideor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. priuatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius. epistulas uero cottidianis uerbis texere solemus.

La planification du discours

  • Att. 5,13,3 (Éphèse, 26 juillet 51) et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat – fiat autem? immo uero etiam quid futurum sit –, perscribe ad me omnia.
  • Att. 14,13,2 et 4-6 (Pouzzoles, 26 avril 44) si est bellum ciuile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certe scio), quid nobis faciendum sit ignoro […] (4.) suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor […] iam illa consilia priuata sunt […] (5.) redeo nunc ad epistulam tuam […] (6.) sed haec quoque hactenus. redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam.

Le post scriptum

  • Att. 13,46,3 et 5 (Tusculum, 12 août 45) subaccusa, quaeso, Vestorium […] (5.) Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster uenit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.
  • Q. fr. 3,1,17 et 19 (Arpinum-Rome, septembre 54) cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a uobis uenerunt a.d. XI Kal. septimo uicesimo die […] (19.) cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, uenit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret.

Contexte d’énonciation: temps et espace

  • Att. 1,4,3 (Rome, début de 66) quae mihi antea signa misisti, ea nondum uidi ; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.
  • Att. 2,15,1 (Formies, 24/29 avril 59) ut scribis ita uideo, non minus incerta in re publica quam in epistula tua.
  • Att. 3,5 subscr. (Thurium, 10 avril 58) data VIII Id. Apr. Thuri.
  • Att. 3,6 subscr. (près de Tarente, 17 avril 58) data XIIII Kal. Mai. de Tarentino.
  • Att. 9,10,1 (Formies, 18 mars 49) nihil habebam quod scriberem ; neque enim noui quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie.

Lettres publiques (negotiales) et privées (familiares)

  • Att. 11,22,1 (Brindes, 26/27 août ? 47) diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius; accepi enim a te litteras quibus uideris uereri ut epistulas illas acceperim.
  • fam. 2,4,1 (à Curion : Rome, vers le milieu de 53) epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inuenta res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. huius generis litteras a me profecto non exspectas. tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane noui. reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum seuerum et graue. utro me minus deceat uti non intellego. iocerne tecum per litteras? ciuem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. an grauius aliquid scribam? quid est quod possit grauiter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est ut <neque ea quae sentio audeam> neque ea quae non sentio uelim scribere.
  • fam. 5,8,5 (à M. Crassus : Rome, janvier 54) has litteras uelim existimes foederis habituras esse uim, non epistulae, meque ea quae tibi promitto ac recipio sanctissume esse obseruaturum diligentissumeque esse facturum.
  • fam. 15,21,4 (à Trébonius : Rome, fin du 2e mois intercalaire 46) primum enim ego illas Caluo litteras misi non plus quam has quas nunc legis existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus.
  • Q. fr. 3,1,8 (Arpinum-Rome, septembre 54) uenio nunc ad tuas litteras, quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae et quidem, ut uidebantur, eodem abs te datae tempore.

La brièveté et l’implicite

  • Att. 1,13,4 (Rome, 25 janvier 61) tuus autem ille amicus (scin quem dicam? de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere laudare coepisse) nos, ut ostendit, admodum diligit […], occulte, sed ita ut perspicuum sit, inuidet.
  • Att. 6,4,3 (entre Tarse et le fleuve Pyrame, peu après le 5 juin 50) illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius odorabere. τῆς δάμαρτός μου ὁ ἀπελεύθερος (οἶσθα ὃν λέγω) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰς ψήφους ἐκ τῆς ὠνῆς τῶν ὑπαρχόντων <τῶν> τοῦ Κροτωνιάτου τυραννοκτόνου. δέδοικα δὴ μή τι νοήσεις… εἷς δήπου τοῦτο δὴ περισκεψάμενος τὰ λοιπὰ ἐξασφάλισαι. non queo tantum quantum uereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae uolent obuiae.
DE SERMOCINATIONE
(p. 103,8-105,8 Giomini–Celentano)

sermocinandi ratio non in postremis habenda est; et quidem sermonis usus multo frequentior quam orationis est. igitur sermonis est uirtus elegantia sine ostentatione. uerba sint electa, honesta magis quam sonantia, paucae translationes neque hae alte petitae, modica antiquitas, sine figuris insignibus, sine structura leniore, sine periodo, sine enthymemate: denique omnes rhetoricas palaestras missas feceris, quae ut addunt orationi auctoritatem, sic detrahunt sermoni fidem. attamen habebit sermo lucem suam, ut sit simplex et aequalis et ante omnia carens obscuritate.
sermonum argumenta, quae semper esse uix seria possunt, plerumque se iocis inserentibus, tamen semper honesta sint, at non inepte neque iurgiose. nam multos nugae rapiunt ad foeditatem, nec non contentiones ad furorem, cum tamen in omni parte uitae, tum in sermonibus quies optima est. fere sermo cuiusque mores probat. caue ne quem sermone laedas uel aperto uel inuerso uel absentem uel coram. agrestis ingenii est aut neminem appellare aut de pluribus unum alterum ue eligere, qui cum fabulere. superiores obseruare oportet, ut inuitent clientes ad colloquendum: nam inferior modestius fecerit, si exspectet, dum lacessatur, nisi quid rei suae euenerit. sermonum autem occasiones sunt et sciscitatio, quid agant, rogantis, et commemoratio, quid tibi aut alteri euenerit, aut quid nouae rei audieris, quam tamen narrare non sit religionis, et admonitio ex re nata fortuita.
iam ubi statuendum sit initium, res ipsa perducit; nascitur enim ex responsione responsio. in quo cauendum est, ne hinc illo, quod aiunt, transultes aliud ue quid, quam qua de re agitur, interseras. neque porro obloquare neque solus loqui postules neque properantem morere atque otio obtundas. ubique breuitas bonum est, sed in sermone praecipuum; alterius enim tempore non abuti decet. multum ad sermonis gratiam ualet ueterum exemplorum memoria, rerum nouarum scientia, si illa accommodes, non ut quaesita, sed ut obuia. et prouerbiorum tempestiuitas lepida est Graecorum atque nostrorum; et uersus partes ue eorum ex orationibus aliis ue scriptis sententiae, si loco proferantur, sermonem conuenustant.
dicta uernilia scurrarumque aemulationem: nam multi, dum se facetos uolunt, non modo uerba, sed gestus quoque ac uocabula scurrarum exprimunt. ita accidit, ut nec quod esse debent sint, nec quod imitantur. nec sermonem quasi orationem pronuntiaueris, nec praepropere loquaris, ne si possis quidem uerba sine haesitantia linguae celeriter euoluere; multo enim turpius, si offendas saepius quasi salebrosa festinatione. neque tamen protrahere uoces oscitantem decet nec interuallis diuidere. bonus modus est in loquendo tamquam ambulando clementer ire, sine curriculo, sine cunctatione.
clamare in loquendo rusticum ac barbarum est; fit enim de sermone conuicium. iam si in publico aut in conuiuio clames, non agrestis modo, sed insanus habearis. rursus si ita demisse fabuleris, uix ut proximus audiat, hominis nimium delicati est. et audire sermocinantem rationis est, primum ut attente audias, ne, dum res alias agas, cum responsio opus sit, aliud respondeas, aut ignarus, rogari quid uideatur, consilescas; deinde ut sinas propositum explicari atque in loco occurras, ne duo aut plures chori aut cateruae modo constrepatis.
et hominum et locorum et temporum ratio seruanda est: alius cum superiore, alius cum pari aut proximo sermo est; item cum senioribus, cum aequalibus, cum pueris aut mulierculis. quid? in conuiuio putas eundem debere esse, quem in foro aut aliquo coetu litteratorum? quod ego scio quosdam spectaculis aut conuiuiis aut ubi minime conuenit doctrinam atque facundiam uenditare aut rem publicam strepere? minime oportet uinum de poculo in mensam instillare id que digitulo deducere in lineas. mala ista sermocinatio in conuiuio garrula ac per uinum diserta, et fere uideas, qui sicci ac sobrii nihil sunt, eos madidos friguttire. et temporum tibi cura sit, ne in rebus tristibus laeta, ne in laetioribus tristia introducas. hi sunt enim, quos Cicero « ineptos » uocat [Cicéron de orat. 2,17 qui aut tempus quid postulet non uidet aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, uel dignitatis uel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur], qui neque ubi nec quando nec cum quibus fabulentur existimant nec quam diu nec quo modo. partim plus cachinno interturbant quam uerbis explicant, uerba concidunt, syllabas obscurant, litteras ut furto auferunt. loquere opportune, honeste, Latine, dilucide, placide, plano ore, uultu quieto, clamore nullo, sine cachinno, sine aliis notatis supra. « multum ad sermonis elegantiam conferent comoediae ueteres et togatae et tabernariae et Atellanae fabulae et mimofabulae, multum etiam epistolae ueteres, in primis Tullianae » [Fronton frg. 28 van den Hout2, cf. Fronton laudes fumi et pulueris p. 215,9-11 vdH nullum huiuscemodi scriptum Romana lingua exstat satis nobile, nisi quod poetae in comoedis uel Atellanis adtigerunt ; ad Anton. imp. 3,8 p. 104,12-14 omnes autem Ciceronis epistulas legendas censeo, mea sententia uel magis quam omnis eius orationes: epistulis Ciceronis nihil est perfectius].

La divulgation intentionnelle des lettres

 Att. 4,6,4 (Antium, juin 56)  epistulam Lucceio quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (ualde bella est) eumque ut adproperet adhorteris, et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias.

Les échanges entre Pompée, César et Cicéron au début de la guerre civile

  • Pompée ELM II n° 1 frg. 31 ap. Cic. Att. 7,17,2 (Formies, 2 février 49)  scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio [cf. Pomp. ELM II n° 1 frg. 30 ap. Caes. ciu. 1,10,1 et Cic. fam. 16,12,3 ad Tironem], quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras; scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo accusaui mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus uenturae essent Sestio nostro scribendas dederit; itaque nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον. perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque et cumulate quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulauerit.
  • César ELM II n° 28 frg. 40 ap. Cic. 9,6a (en route vers Brindes, vers le 5 mars 49) cum Furnium nostrum tantum uidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, <cum> properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus uideor; ita de me mereris. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem uenturum, ut te ibi uideam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum reuertar; festinationi meae breuitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces.
  • Cicéron Att. 9,11a,1-2 (Formies, 19/20 mars 49) ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te uelle uti «consilio et dignitate mea» minus sum admiratus; de «gratia» et de «ope» quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia ciuium agi uelle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam. (3.) quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem, qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicauique eo bello te uiolari, contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque inuidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui uerum etiam ceteris auctor ad te adiuuandum, sic me nunc Pompei dignitas uehementer mouet. aliquot enim sunt anni cum uos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus. (3.) quam ob rem a te peto uel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus uir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me, et pacis et utriusque uestrum <amicum, et ad uestram> et ad ciuium concordiam per te quam accommodatissimum conseruari.
  • Cicéron Att. 8,9,1-2 (entre Formies et Arpinum, 30 mars 49) epistulam meam quod peruulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam; ea enim et acciderunt iam et impendent ut testatum esse uelim de pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non uidebar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer conuenire eius sapientiae dicerem. eam si «admirabilem» dixi cum eum ad salutem patriae hortabar, non sum ueritus ne uiderer adsentari, cui tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est «aliquid impertias temporis», non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo. (2.) sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari uelim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est «pro tuis rebus gestis amplissimis» [Pompée ELM II n° 1 frg. 31] (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam uos duo tales ad quintum miliarium, quo nunc ipsum unde se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum uos, cum uestri similis non modo frequentis sed laeto uultu gratulantis uiderit! «num igitur peccamus?» minime uos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus uoluntas a simulatione distingui posset. quae uero senatus consulta uideo? sed apertius quam proposueram.

Les copies des lettres envoyées

  • César à L. Cornélius Balbus maior ELM II n° 28 frg. 50 ap. Cic. fr. 2,11(10),4-5 (Rome, 12 février 54) de Caesare, fugerat me ad te scribere. uideo enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum [César ELM II n° 28 frg. 50] fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi [Balbus ELM II n° 39 frg. 2] totum sibi aqua madidum redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. sed ex Balbi epistula pauca uerba intellexerat, ad quae rescripsit his uerbis: «de Cicerone te uideo quiddam scripsisse quod ego non intellexi. quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem». (5.) itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus; ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo redditu iungentur.
  • Cicéron fam. 7,25,1-2 (à Fabius Gallus, Tusculum, vers le 24 août 45) quod epistulam conscissam doles, noli laborare. salua est; domo petes cum libebit. quod autem me mones, ualde gratum est idque ut semper facias rogo. uideris enim mihi uereri ne, si istum <iratum [add. Wesenberg]> habuerimus, rideamus γέλωτα σαρδάνιον. sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus. uereor ne in catomum Catoni<a>nos. (2.) mi Galle, caue putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco, «cetera labuntur» [Fabius Gallus ELM II n° 144 frg. 2].

Le uolumen des treize lettres d’Atticus reçues par Cicéron

Cicéron Att. 9,10,4 (Formies, 18 mars 49) nam cum ad hunc locum uenissem, euolui uolumen epistularum tuarum quod ego <sub> signo habeo seruoque diligentissime. erat igitur in ea quam X Kal. Febr. dederas hoc modo: «sed uideamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, ἀλογίστως, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt» [Atticus epist. frg. 88 Consoli]. hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus.

deinde VIII Kal. Febr.: «tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem ἀλογίστως reliquit, sic Italiam relinquat» [Atticus epist. frg. 89 Consoli].

eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes; est enim sic: «sed uenio ad consultationem tuam. si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis?». hoc mihi plane haesit, et nunc ita uideo, infinitum bellum iunctum miserrima fuga, quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ.

(5.) sequitur χρησμὸς VI <Kal.> Febr.: «ego, si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem uenit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo». huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et ἄσπονδον est <et> cum ciuibus!

deinde VII Id. Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo: «ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; cui quidem posterius poteris prodesse, si manseris» [Atticus epist. frg. 91 Consoli]. quem πατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moueret auctoritas?

(6.) deinde III Id. Febr. iterum mihi respondes consulenti sic: «quod quaeris a me fugamne foedam an moram nefandam utiliorem putem, ego uero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo uos dispertitos et in speculis esse; sed me dius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare» [Atticus epist. frg. 93 Consoli]. hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitauit; ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu.

inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter XI Kal. Mart.: «ego uero nulla epistula significaui, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significaui, non dico fui inconstans sed demens» [Atticus epist. frg. 95 Consoli]. in eadem epistula alio loco: «nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putaui».

(7.) totam autem hanc deliberationem euoluis accuratius in litteris VIII Kal. Mart. datis: «si M’. Lepidus et L. Vulcatius remanent, <manen>dum puto, ita ut, si saluus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine uinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluuie regnare» [Atticus epist. frg. 96 Consoli]. multa disputas huic sententiae conuenientia. inde ad extremum: «“quid si – inquis – Lepidus et Vulcatius discedunt?” plane ἀπορῶ. quod euenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo». si tum dubitares, nunc certe non dubitas istis manentibus.

(8.) deinde in ipsa fuga V Kal. Mart.: «interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεις» [Atticus epist. frg. 97 Consoli].

at Kal. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset: «tum poterimus deliberare, non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te» [Atticus epist. frg. 101 Consoli].

deinde IIII Non. Mart., ὑπὸ τὴ<ν διά>λειψιν [cf. Att. 9,2a] cum breuiter scriberes, tamen ponis hoc: «cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et, quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse» [Atticus epist. frg. 102 Consoli].

(9.) cum uero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, III Non. Mart.: «te tamen non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμενιστόν. sed hoc ita dico, si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, ualde uidero et consideratius utilitati nostrae consuluero» [Atticus epist. frg. 103 Consoli].

(10.) VII Id. Mart. scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me ualet.

his ego tuis scriptis me consolor, ut nihil a me adhuc delictum putem.

Les uolumina epistularum missarum et acceptarum

Cicéron Verr. 2,3,167 admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. nihil dicet ex tempore, nihil ex sua uoluntate, nihil, cum utrumuis licuisse uideatur. misit in Siciliam litteras ad Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publicorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum adlatarum libris, Romae in litterarum missarum apud magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inueni.

La matérialité de la lettre

Casa di Lucrezio IX,3,5, pièce n° 20, d’après Fausto et Felice Niccolini, Le case ed i monumenti di Pompei disegnati e descritti, I, Napoli 1854, tab. 1.4 :
M. Lucretio flam(ini) Martis decurioni Pompei(s)

Les ablettes cirées (tabellae, codicilli) et le stylet (stilus, graphium)

  • Q. fr. 2,9(11),1 (Rome, début février 54) epistulam hanc conuicio efflagitarunt codicilli tui. nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.
  • fam. 6,18,1 (à Q. Paconius ? Lepta, Rome, fin janvier 45) simul atque accepi a Seleuco tuo litteras [Lepta ELM II n° 88 frg. 3], statim quaesiui e Balbo per codicillos quid esset in lege.
  • fam. 9,26,1 (à L. Papirius Paetus, Rome, fin du premier mois intercalaire 46) accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaraui.

La direction de l’écriture

Att. 5,1,3 (Minturnes, 5/6 mai 51) nunc uenio ad transuersum illum extremae epistulae tuae uersiculum in quo me admones de sorore.

Le papyrus (charta), le calame (calamus) et l’encre (atramentum)

Le palimpsestus, le uolumen et le fasciculus

  • fam. 3,7,2 (à Appius Claudius, Laodicée, 11 février 50) legati Appiani mihi uolumen a te [Appius Claudius ELM II n° 49 frg. 8] plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod eorum aedificationem litteris meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem.
  • Att. 2,13,1 (Formies, vers le 23 avril 59) facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suauissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum quo illam conieceram domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.
  • Att. 8,5,1-2 (Formies, 22/23 février 49) sed <uid>e meam mansuetudinem: conieceram in fasciculum una cum tua uehementem ad illum [sc. Dionysium] epistulam; hanc ad me referri uolo, nec ullam ob aliam causam Pollicem seruum a pedibus meis Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perueniret. (2.) […] tu fasciculum qui est “M’. Curio” inscriptus uelim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges
  • Att. 12,53 (Tusculum, 22 mai 45) misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum uelim addas, nisi forte iam dedisti.

 

 

 

 

L’autographie et la circulation des lettres

Les lettres comme écriture personnelle

  • Att. 2,23,1 (Rome, août ? 59) numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum uacui temporis nihil haberem et cum recreandae uoculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictaui ambulans.
  • Att. 7,2,3 (Brundisium, 25 novembre ? 50) uenio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu; nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae litterae {manum}, non amabam quod indicabat te non ualere.
  • fam. 5,12,1 (à Luccéius, Antium, juin 56) coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus quae nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit.
  • Q. fr. 2,2,1 (Rome, 17 janvier 56) non occupatione, qua eram sane impeditus, sed paruula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem.

Les qualités et les défauts de l’écriture autographe

  • Att. 6,9,1 (Athènes, 15 octobre 50) in Piraeea cum exissem prid. Id. Oct., accepi ab Acasto seruo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut uidi obsignatam epistulam, breuitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quae solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognoui ex eo quod ita scripseras te Romam uenisse a. d. XII Kal. Oct. cum febri.
  • Quintilien inst. 1,1,29 cum semper et ubique, tum praecipue in epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse [sc. cura bene ac uelociter scribendi].
  • Q. fr. 2,15(14),1 (Rome, juillet 54) calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores uix legere potuisse. in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui. sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas uenerit, eo sic utar tamquam bono.
  • fam. 7,18,2 (à Trébatius, marais Pomptinus, 8 avril 53) sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam, sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam haec <non> scribere, nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare?

L’interruption de la dictatio

  • Att. 2,20,5 (Rome, mi-juillet 59) neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim.
  • Att. 8,1,1-2 (domaine de Formies, 15/16 février 49) cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio […]. sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu « tu censeo Luceriam uenias; nusquam eris tutius » [Pompée ELM II n° 1 frg. 24]. […] (2.) ei statim rescripsi, hominemque certum misi de comitibus meis, <me> non quaerere ubi tutissimo essem.
  • Att. 11,24,2 (Brundisium, 6 août 47) sed ad meam manum redeo; erunt enim haec occultius agenda.
  • Att. 12,32,1 (Astura, 28 mars 45) haec ad te mea manu. uide, quaeso, quid agendum sit: Publilia ad me scripsit matrem suam cum Publilio <locutam et ut mecum> loqueretur ad me cum illo uenturam et se una, si ego paterer [Publilia ELM II n° 137 frg. 1]. res quam molesta sit uides.
  • Att. 13,28,4(29,1) (domaine de Tusculum, 26 mai 45) hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Talnam; ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit: se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Quinti filiam, uetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent, rem non maiorem <DCCC>. hoc putaui te scire oportere.
  • fam. 7,18,1 (à Trébatius, marais Pomptinus, 8 avril 53) itaque, quoniam uestrae cautiones infirmae sunt, Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei.

La divulgation des lettres privées : le cas des Catilinaires

Cicéron Catil. 3,10-13 ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo ostendimus Cethego: signum cognouit. nos linum incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent [C. Cornelius Cethegus ELM II n° 15 frg. 1]. tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. introductus Statilius cognouit et signum et manum suam [L. Statilius ELM II n° 16 frg. 1]. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesiui cognosceretne signum [P. Cornelius Lentulus Sura ELM II n° 14 frg. 1]. adnuit. « est uero – inquam – notum quidem signum, imago aui tui, clarissimi uiri, qui amauit unice patriam et ciuis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta reuocare debuit ». (11.) leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. si quid de his rebus dicere uellet, feci potestatem. […] nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. […] (12.) Volturcius uero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi uehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognouit. erant autem sine nomine, sed ita: « quis sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut uir sis et cogita quem in locum sis progressus. uide ecquid tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum » [P. Cornelius Lentulus Sura ELM II n° 14 frg. 2α]. Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negauit. (13.) ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima uisa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, uoltus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari sed indicare se ipsi uiderentur.

P. Cornelius Lentulus Sura ELM II n° 14 frg. 2β ap. Sall. Catil. 44,3 qui sim ex eo quem ad te misi cognosces. fac cogites in quanta calamitas sis, et memineris te uirum esse. consideres quid tua rationes postulent; auxilium petas ab omnibus etiam ab infimis.

Cas de violation du secret épistolaire

  1. lettre de César divulguée par Clodius: César ELM II n° 28 frg. inc. 102 ap. Cicéron 22 litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres «Caesar Pulchro –cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, <quod> cognominibus tantum uteretur neque adscriberet «pro consule» aut «tribuno plebi»; dein gratulari tibi quod M. Catonem <a> tribunatu tuo remouisses, et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. at, siue ille misit siue tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.
  2. lettre de Cicéron divulguée par Antoine: Cicéron Att. 14,13b,1 (à Marc Antoine, domaine de Pouzzoles, 26 avril 44) quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses; non enim solum ex oratione, sed etiam ex uultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amaui, primum tuo studio, post etiam beneficio prouocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendauit ut cariorem habeam neminem.
    Cicéron Phil. 2,7-8 quis enim umquam qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitauit? quid est aliud tollere ex uita uitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta uideantur, quam multa seria neque tamen ullo modo diuolganda! (8.) sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem uidete. […] sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste conuincas? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari manu.
  3. lettres de Quintus Cicéron à autrui ouvertes et lues par Marcus ou connues de ce dernier : Q. Cicéron ELM II n° 5 frg. 65, 84-85 et 88 ap. Cic. Att. 11,9,2 (Brundisium, 3 janvier 47) cessi meis uel potius parui; ex quibus unus [sc. Quintus] qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quas ad te [frg. 65] et ad alios misit. quas ego numquam aperuissem nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solui, si quid ad me esset litterarum. nihil erat; epistula Vatinio [frg. 84] et Ligurio [frg. 85] altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore uenerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic Ligurius furere: se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari; illum tamen non modo fauisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto uolui scire quid scripsisset ad ceteros [frg. 88]; ipsi enim illi putaui perniciosum fore si eius hoc tantum scelus percrebruisset. cognoui eiusdem generis. ad te misi: quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia.

Correspondances : histoire et formes du genre épistolaire à Rome

Programme Semestre 1 – 2019-2020 (M1-M3 LC56LA) :
mardi, 12h-14h, salle d’Épigraphie, UFR de Grec

Les Anciens considéraient l’échange épistolaire comme un dialogue entre absents, visant à créer l’illusion d’être ensemble. Certains traits du dialogue oral en face-à-face (coram), même s’ils disparaissent, sont alors fictivement recréés : il devient même possible d’imaginer un interlocuteur virtuellement présent, avec lequel se développe une interaction fondée sur un système de tours de parole. En même temps, certaines émotions peuvent être exprimées d’une façon plus ouverte ou plus intense que dans le dialogue en face-à-face, comme l’écrit Cicéron à Luccéius : « J’ai voulu plus d’une fois aborder ce sujet de vive voix, et je ne sais quelle timidité presque paysanne m’a retenu ; aujourd’hui, de loin, je serai plus hardi ; car une lettre ne rougit pas (epistula enim non erubescit) » (fam. 5,12,2 : Antium, v. 12 avril 55). Ce séminaire retracera l’histoire du genre épistolaire à Rome à partir de deux types de documents : d’une part, les traités et les témoignages théoriques, où sont fournis des éléments normatifs portant sur les caractéristiques formelles de cette typologie textuelle, et d’autre part, les principaux corpus épistolaires, à commencer par celui de Cicéron, qui a joué un rôle fondamental dans la création de la typologie de l’épître littéraire, qui se retrouve chez Sénèque et chez Pline le Jeune. Une partie du séminaire sera réservée à l’influence de ces modèles dans les lettres poétiques d’Horace, Properce, Ovide et Stace.

  1. L’autographie et la circulation des lettres
  2. La matérialité de la lettre
  3. La divulgation intentionnelle des lettres
  4. L’histoire du corpus épistolaire cicéronien
  5. Lire les epistulae ad Atticum comme une œuvre littéraire: l’exemple d’Att. 3
  6. Lire les epistulae ad familiares comme une œuvre littéraire: l’exemple de fam. 16
  7. Julius Victor : la lettre comme sermo
  8. Julius Victor : l’aptum dans la correspondance
  9. Julius Victor: les règles de l’écriture épistolaire
  10. Entre réalité et création littéraire: les Epistulae morales ad Lucilium
  11. Les «cadres épistolaires» des Lettres à Lucilius
  12. Pline le Jeune et le genre de la «lettre d’art»
  13. Les épîtres poétiques: lecture parallèle d’Horace et d’Ovide
  14. Les lettres de recommandation de Cicéron à Fronton

Bibliographie générale

Collectanea

Cugusi, Paolo (1970), Epistolographi Latini minores, I : aetatem anteciceronianam amplectens, 1 : Testimonia et fragmenta ; 2 : Commentarium criticum, Torino : Paravia.

Cugusi, Paolo (1979), Epistolographi Latini minores, II, aetatem ciceronianam et augusteam complectens, 1 : Testimonia et fragmenta ; 2 : Commentarium criticum, Torino : Paravia.

Cugusi, Paolo (1992-2002), Corpus epistularum Latinarum papyris tabulis ostracis servatarum (CEL), I : Textus ; II : Commentarius ; III : Addenda, corrigenda, indices rerum, index verborum omnium, Firenze : Gonnelli.

Stowers, Stanley Kent (1986), Letter Writing in Greco-Roman Antiquity, Philadelphia : Westminster Press.

Trapp, Michael B. (2003), Greek and Latin Letters : An Anthology, with Translation, Cambridge–New York : CUP.

Zeiner-Carmichael, Noelle K. (2014), Roman Letters : An Anthology, Chichester : Wiley-Blackwell.

Collectifs

Desmulliez, Janine – Hoët-Van Cauwenberghe, Christine – Jolivet, Jean-Christophe éds. (2010), L’étude des correspondances dans le monde romain de l’Antiquité classique à l’Antiquité tardive : permanences et mutations, Lille : Université Charles-de-Gaulle.

Guillaumont, François – Laurence, Patrick éds. (2012), La présence de l’histoire dans l’épistolaire, Tours : Pr. Universitaires François-Rabelais (Epistulae Antiquae, 7).

Laurence, Patrick – Guillaumont, François éds. (2006), Epistulae antiquae. 4. Actes du IVe colloque international « L’épistolaire antique et ses prolongements européens », Leuven : Peeters.

Laurence, Patrick – Guillaumont, François éds. (2008), Epistulae antiquae. 5. Actes du Ve colloque international « L’épistolaire antique et ses prolongements européens », Leuven : Peeters.

Laurence, Patrick – Guillaumont, François éds. (2010), Les écritures de la douleur dans l’épistolaire de l’Antiquité à nos jours, Tours : Pr. Universitaires François-Rabelais (Epistulae Antiquae, 6).

Morello, Ruth – Morrison, Andrew D. éds. (2007), Ancient Letters : Classical and Late Antique epistolography, Oxford–New York : OUP.

Nadjo, Léon – Gavoille, Élisabeth (2000), Epistulae antiquae. Actes du Ier colloque international « L’épistolaire antique et ses prolongements européens », Louvain–Paris : Peeters.

Nadjo, Léon – Gavoille, Élisabeth éds. (2002), Epistulae antiquae. 2. Actes du IIe colloque international « L’épistolaire antique et ses prolongements européens », Louvain–Paris : Peeters.

Nadjo, Léon – Gavoille, Élisabeth éds. (2004), Epistulae antiquae. 3. Actes du IIIe colloque international « L’épistolaire antique et ses prolongements européens », Louvain–Paris : Peeters.

Études

Biville, Frédérique (2014), « Lettres de soldats romains », in : La lettre gréco-latine : un genre littéraire ?, éd. Jean Schneider, Lyon : Maison de l’Orient et de la Méditerranée, 81-100.

Cugusi, Paolo (1970), « Studi sull’epistolografia latina, I : L’età preciceroniana », Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia dell’Università di Cagliari 33, 1-112.

Cugusi, Paolo (1972), « Studi sull’epistolografia latina, II : Le età ciceroniana e augustea », Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia dell’Università di Cagliari 33, 1-167.

Cugusi, Paolo (1983), Evoluzione e forme dell’epistolografia latina nella tarda repubblica e nei primi due secoli dell’impero, con cenni sull’epistolografia preciceroniana, Roma : Herder.

Cugusi, Paolo (1985), « Aspetti letterari della tarda epistolografia greco-latina », Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia dell’Università di Cagliari 6, 115-139.

Cugusi, Paolo (1988), « Epistolografi », in : Dizionario degli Scrittori Greci e Latini, éd. Francesco Della Corte, II, Milano : Marzorati, 821-853.

Cugusi, Paolo (1989), « L’epistolografia : modelli e tipologie di comunicazione », in : Lo spazio letterario di Roma antica, II, La circolazione del testo, éd. Guglielmo Cavallo, Paolo Fedeli et Andrea Giardina, Roma : Salerno, 379-419.

Cugusi, Paolo (2005/2007), « Osservazioni sulle valenze storico-linguistica e letteraria dei papiri epistolari : in margine al vol. III del Corpus Epistularum Latinarum », Aufidus 19, 7-27 = Akten des 23. Internationalen Papyrologenkongresses, éd. Bernhard Palme, Wien : Österreichischen Akademie der Wissenschaften, 141-151.

Ebbeler, Jennifer Valerie (2010), « Letters », in: The Oxford Handbook of Roman Studies, éd. Alessandro Barchiesi et Walter Scheidel, Oxford–New York : OUP, 464-476.

Garcea, Alessandro (2010), « Un genre mineur : la lettre grammaticale », in : Stylus : la parole dans ses formes, éd. Marc Baratin, Paris : Garnier, 163-176.

Gibson, Roy K. (2012), « On the Nature of Ancient Letter Collections », Journal of Roman Studies 102, 56-78.

Gibson, Roy K. (2013), « Letters into Autobiography : The Generic Mobility of the Ancient Letter Collection », in : Generic Interfaces in Latin Literature : Encounters, Interactions and Transformations, éd. Theodore D. Papanghelis, Stephen J. Harrison et Stavros Frangoulidis, Berlin–Boston (Mass.) : De Gruyter, 387-416.

Peter, Hermann (1901), Der Brief in der römischen Litteratur, Leipzig : Teubner.

Sogno, Cristiana (2014), « The Ghost of Cicero’s Letters : Epistolography and Historiography in Senatorial Letter-Writing », Journal of Late Antiquity 7, 201-222.

Thraede, Klaus (1970), Grundzüge griechisch-römischer Brieftopik, Munich: C. H. Beck.

Viallet, Marie (2013), « Femmes de lettres et lettres de femmes », Pan n. s. 2, 57-76.