Archives par mot-clé : Gellius

Le bilinguisme du IIᵉ siècle p.C. (2) : Aulu-Gelle

Aulu-Gelle 19,9,7 tum Graeci plusculi, qui in eo conuiuio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae nullas uoluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet.

Aulu-Gelle 17,20,4 heus – inquit [sc. Taurus] – tu rhetorisce : sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas uenisse.

Aulu-Gelle 2,27 lemma quid T. Castricius existimarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

Quintilien inst. 2,5,16-19 an uero declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut  Demosthenes? […] (19.) Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum uelim, ut Liuium a pueris magis quam Sallustium et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit.

Hérode Atticus

Aulu Gelle 1,2,1 et 6 Herodes Atticus, uir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in uillas ei urbi proximas me et clarissimum uirum Seruilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. […] (6.) tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens […] inquit.

Aulu-Gelle 9,2,1-2 ad Herodem Atticum, consularem uirum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους. (2.) tum Herodes interrogat, quisnam esset.

Aulu-Gelle 19,12,1 Herodem Atticum, consularem uirum, Athenis disserentem audiui Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae uniuersos grauitate atque copia et elegantia uocum longe praestitit.

Fronton

Aulu-Gelle 19,8,15 ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore uel oratorum aliquis uel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.

Aulu-Gelle 19,13,3 fuisset autem uerbum hoc a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores.

Fronton epist. 3,3,2 illa [sc. crimina] ipsa de laesis et spoliatis hominibus <non> [add. Timpanaro] ita a me dicentur, ut fel et bilem sapiant: sicubi Graeculum et indoctum dixero, non erit interneciuum.

Favorinus

Aulu-Gelle 13,25,4 etiamsi – inquit Fauorinus – opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda.

Favorinus Corinth. [Dion Chrysostome or. 37] 25 Ῥωμαῖος, οὐδὲ τοῦ πλήθους, ἀλλὰ τῶν ἱπποτρόφων, οὐδὲ τὴν φωνὴν μόνον ἀλλὰ καὶ τὴν γνώμην καὶ τὴν δίαιταν καὶ τὸ σχῆμα τῶν Ἑλλήνων ἐζηλωκώς, καὶ ταῦθ’ οὕτως ἐγκρατῶς καὶ περιφανῶς, ὡς οὔτε τῶν πρὸ αὑτοῦ Ῥωμαίων οὔτε τῶν καθ’ αὑτὸν Ἑλλήνων (εἰρήσεται γάρ) οὐδὲ εἷς.

Philostrate uitae soph. 491 διαλεγομένου δὲ αὐτοῦ κατὰ τὴν Ῥώμην μεστὰ ἦν σπουδῆς πάντα, καὶ γὰρ δὴ καὶ ὅσοι τῆς Ἑλλήνων φωνῆς ἀξύνετοι ἦσαν, οὐδὲ τούτοις ἀφ’ ἡδονῆς ἡ ἀκρόασις ἦν, ἀλλὰ κἀκείνους ἔθελγε τῇ τε ἠχῇ τοῦ φθέγματος καὶ τῷ σημαίνοντι τοῦ βλέμματος καὶ τῷ ῥυθμῷ τῆς γλώττης.

Aulu-Gelle 2,26 et les noms des couleurs

Fauorinus [test. 28 Barigazzi] philosophus, cum ad M. Frontonem [test. 5 van den Hout2] consularem pedibus aegrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum ire. (2.) ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doctis praesentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, (3.) “plura – inquit – sunt – Fauorinus – in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque colorum discrimina. (4.) nam ut alias eorum concinnitates omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula quidem uocabula, multas autem species differentis habent. (5.) atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, quam in Graeca. quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propiisque uocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum. (6.) russus enim color et ruber nihil a uocabulo rufi dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quadsam distantias coloris rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta quadam specie temperantes.”

(7.) tum Fronto ad Fauorinum: “non infitias – inquit – imus, quin lingua Graeca, quam tu uidere legisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi uidemur. (8.) non enim haec sunt sola uocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: fuluus enim et flauus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes. (9.) nam poeniceus, quem tu Graece φοίνικα dixisti, et rutilus et spadix poenicei συνώνυμος, qui factus <e> Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: (10.) σπάδικα enim Dorici uocant auulsum e palma termitem cum fructu.

(11.) fuluus autem uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in aliis plus rufi habere. sic poeta uerborum diligentissimus « fuluuam aquilam » [Aen. 11,751] dicit et « iaspidem » [Aen. 4,261], « fuluos galeros » [Aen. 7,688] et « fuluum aurum » [Aen. 7,279] et « arenam fuluuam » [Aen. 5,374] et « fuluum leonem » [Aen. 2,722], sicque Q. Ennius in annalibus « aere fuluo » [ann. 454 Vahlen2 = 440 Skutsch] dixit. (12.) flauus contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic « flauentes comae » [Aen. 4,590] et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum a Vergilio « flauae » [Aen. 5,309] dicuntur, (13.) sic multo ante Pacuuius aquam flauam dixit et fuluum puluerem. cuius uersus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini [TRF3 244-246 = frg. 190 Schierl]:
     «cedo tuum pedem <mi>, lymphis flauis fuluum ut puluuerem
     manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi, abluam
     lassitudinemque minuam manuum mollitudine».
(14.) rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior; (15.) inde ei nomen quoque esse factum uidetur. (16.) non igitur – inquit – mi Fauorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur.

(17.) sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis uocabulis dicitur, (18.) neque non potuit Vergilius colorem equi significare uiridem uolens caeruleum magis dicere ecum quam glaucum [cf. georg. 3,82], sed maluit uerbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. (19.) nostris autem ueteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, «de colore caeli quasi caelia» [frg. 72 [de diis] Swoboda = GRF inc. sed. 43 p. 177].

(20.) postquam haec Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: “absque te – inquit – uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id facis:
     καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας [cf. Il. 23,382].”

(21.) sed cum omnia libens audiui, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod uarietatem flaui coloris enarrasti facistique, ut intellegerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam [ann. 384-385 Vahlen2 = 377-378 Skutsch] :
     « uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo
     caeruleum spumat mare conferta rate pulsum » ;
(22.) non enim uidebatur « caeruleum mare » cum « marmore flauo » conuenire. (23.) sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis maris « flauom marmor » appellauit.

 

 

 

 

La traduction à Rome : problèmes théoriques

N. Shapiro, cit. in L. Venuti, The Translator’s Invisibility, London 1995, p. 1 : «I see translation as the attempt to produce a text so transparent that it does not seem to be translated. A good translation is like a pane of glass. You only notice that it’s there when there are little imperfections — scratches, bubbles. Ideally, there shouldn’t be any. It should never call attention to itself.»

La traduction des textes poétiques

Aulu-Gelle 9,9,4 animaduertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suaue est, uerti autem neque debuit neque potuit. (5.) sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit.

Aulu-Gelle 9,9,7-10 illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, quod est in Graeco uersu dulcissimum. […] (9.) hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quod ‘caprum’ dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellauit (10.) – auctore enim M. Varrone [frg. 419 Funaioli = 104 Goetz & Schoell] is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est.

Aulu-Gelle 9,9,1-3 quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis ; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. (1.) quando ex poematis Graecis uertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. (2.) perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia uiolentius transferantur. (3.) scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit.

Cicéron opt. gen. 14 conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis; nec conuerti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, uerbis ad nostram consuetudinem aptis. in quibus non uerbum pro uerbo necesse habui reddere, sed genus omne uerbo uimque seruaui. non enim ea me annumerare lectori putaui oportere, sed tamquam appendere.

Cicéron opt. gen. 23 quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero uirtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, uerba persequens eatenus ut ea non abhorreant a more nostro (quae si e Graecis omnia conuersa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaborauimus), erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes, qui Attice uolent dicere.

La traduction des textes philosophiques

P. Ricoeur, Sur la traduction, Paris 2004, p. 12 : «La poésie offrait en effet la difficulté majeure de l’union inséparable du sens et de la sonorité, du signifié et du signifiant. Mais la traduction des œuvres philosophiques […] révèle des difficultés d’un autre ordre et, en un sens, aussi intraitables, dans la mesure où elle surgit au plan même du découpage des champs sémantiques qui s’avèrent non exactement superposables d’une langue à l’autre. Et la difficulté est à son comble avec les maîtres-mots, les Grundwörter, que le traducteur s’impose parfois à tort de traduire mot à mot, le même mot recevant un équivalent fixe dans la langue d’ arrivée.»

Cicéron fin. 1,6-7 quid, si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea quae dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent cur Graeca anteponant iis quae et splendide dicta sint neque sint conuersa de Graecis? […] (7.) quamquam, si plane sic uerterem Platonem aut Aristotelem, ut uerterunt nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis ciuibus, si ad eorum cognitionem diuina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si uidebitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominaui, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet.

Cicéron fin. 3,15 si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam inuenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi uerbum e uerbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit uerbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus uerbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco uerbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proegmenis et apoproegmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit.

La traduction comme appropriation

Horace ars 128-135
difficile est proprie communia dicere, tuque
rectius Iliacum carmen deducis in actus
quam si proferres ignota indictaque primus:
publica materies priuati iuris erit, si
non circa uilem patulumque moraberis orbem
nec uerbo uerbum curabis reddere fidus
interpres nec desilies imitator in artum,
unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex.

Cicéron Tusc. 2,5-6 quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt. […] (6.) quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt.

Caton ad fil. frg. 1 Sblendorio-Cugusi ap. Plin. nat. 29,14 dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. uincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta uatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet.

 

 

 

Publilius et les sententiae

Macrobe Sat. 2,7,4 in ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, [sc. Laberius] ulciscebatur, inducto habitu Syri, qui uelut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
      porro, Quirites, libertatem perdimus [Labérius frg. 125 Ribbeck3 = 91 Panayotakis].
et paulo post adiecit:
      necesse est multos timeat quem multi timent [Labérius frg. 126 Ribbeck3 = 92b Panayotakis].
(5.) quo dicto uniuersitas populi ad solum Caesarem oculos et ora conuertit, notantes impotentiam eius hac dicacitate lapidatam. ob haec in Publilium uertit fauorem.

Macrobe Sat. 2,7,7-8 cum mimos componeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos omnes qui tunc scripta et operas suas in scaenam locauerant prouocauit ut singuli secum posita in uicem materia pro tempore contenderent. nec ullo recusante superauit omnes, in quis et Laberium. (8.) unde Caesar adridens hoc modo pronuntiauit:
      fauente tibi me uictus es, Laberi, a Syro ;
statimque Publilio palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit.

Sénèque le Rhéteur contr. 7,3,8 memini Moschum, <cum> [add. Kiessling] loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentorum omnium ingenia, queri de Publilio quasi ille {iam} [del. Baumm] hanc insaniam introduxisset. Cassius Seuerus, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, sed eorum, qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, <non imitarentur> [add. Bursian] quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem:
      tam dest auaro quod habet quam quod non habet [Publilius sent. T 3];
et illum de eadem re dictum:
      desunt luxuriae multa, auaritiae omnia [I 7];
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire:
      o uita misero longa, felici breuis! [O 3]
et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos.

Sénèque epist. 8,8,9 quantum disertissimorum uersuum inter mimos iacet! quam multa Publilii non excalceatis sed coturnatis dicenda sunt! unum uersum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
      alienum est omne quidquid optando euenit [Publilius sent. A 1].

Sénèque tranq. an. 11,8 numquam me in bona re mali pudebit auctoris. Publilius, tragicis comicisque uehementior ingeniis quotiens mimicas ineptias et uerba ad summam caueam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait:
      cuiuis potest accidere quod cuiquam potest [Publilius sent. C 34].
hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur; sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur.

Sénèque epist. 108,8-9 non uides quemadmodum theatra consonent quotiens aliqua dicta sunt quae publice adgnoscimus et consensu uera esse testamur?
      desunt inopiae multa, auaritiae omnia [Publilius sent. I 7].
      in nullum auarus bonus est, in se pessimus [I 5].
ad hos uersus ille sordidissimus plaudit et uitiis suis fieri conuicium gaudet.

Sénèque epist. 108,11-2 magis tamen feriuntur animi cum carmina eiusmodi dicta sunt:
      is minimo eget mortalis qui minimum cupit” [Publilius sent. I 56]
      quod uult habet qui uelle quod satis est potest [Q 74]
cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem ueritatis adducimur.

Sénèque dial. 6 (cons. ad Marciam) 9,5 egregium uersum et dignum qui non e pulpito exiret:
      cuiuis potest accidere quod cuiquam potest! [Publilius sent. C 34].

Sénèque epist. 33,6-7 nec dubito quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa. (7.) ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit.

Aulu-Gelle 17,14,1-4  sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
Publilius mimos scriptitauit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio iudicaretur. (2.) C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos praedicaret. (3.) huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, (4.) ex quibus sunt istae singulis uersibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:
      malum est consilium quod mutari non potest [Publilius sent. M 54].
      beneficio dando accepit qui digno dedit [B 12].
      feras, non culpes, quod uitari non potest [F 11].
      cui plus licet quam par est plus uult quam licet [C 46].
      comes facundus in uia pro uehiculo est [C 17].
      frugalitas miseria est rumoris boni [F 28].
      heredis fletus sub persona risus est [H 19].
      furor fit laesa saepius patientia [F 13].
      inprobe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit [I 63].
      ita amicum habeas posse ut fieri hunc inimicum putes [I 16].
      ueterem ferendo iniuriam inuites nouam [V 16].
      numquam periclum sine periclo uincitur [N 7].
      nimium altercando ueritas amittitur [N 40].
      pars benefici est, quod petitur si belle neges [P 20].

Rire, larmes et silence dans les sententiae

  • rire

D 24 deos ridere credo cum felix †fouet.
cf. Ménandre mon. 172 γέλως τὰ σεμνὰ τοῦ βίου τοῖς σώφροσιν.

H 19 heredis fletus sub persona risus est.
cf. Lucrèce 3,72 crudeles gaudent in tristi funere fratris; [Varron] sent. 11 Riese: sic flet heres ut puella uiro nupta: utriusque fletus non apparens est risus.

I 27 in calamitoso risus etiam iniuria est.
cf. Ménandre mon. 144 γέλως ἄκαιρος κλαυμάτων παραίτιος; Quintilien inst. 6,3,33 aduersus miseros […] inhumanus est iocus.

  • larmes

A 19 ab amante lacrimis redimas iracundiam.

A 39 amor ut lacrima oculis oritur, in pectus cadit.

C 29 crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
cf. Plaute Pseud. 274 misereat, si familiam alere possim misericordia ; Térence Phorm. 497-498 adeon ingenio esse duro te atque inexorabili | ut neque misericordia neque precibu’ molliri queas.

C 44 contubernia sunt lacrimarum, ubi misericors miserum adspicit.
cf. Sénèque clem. 2,6,4 misericordia vicina est miseriae; habet enim aliquid trahitque ex ea.

D 8 didicere flere feminae in mendacium.

H 19 heredis fletus sub persona risus est.

I 58 inimico extincto exitium lacrimae non habent.

M 35 muliebris lacrima condimentum est malitiae.

M 50 muneribus est, non lacrimis, meretrix misericors.

N 58 necessitatem ferre, non flere addecet.

P 39 paratae lacrimae insidias, non luctum indicant.
cf. Ménandre mon. 584 ὅμοια πόρνη δάκρυα καὶ ῥήτωρ ἔχει ; Térence Andr. 558-559 priu’ quam harum scelera et lacrumae confictae dolis | redducunt animum aegrotum ad misericordiam; eun. 67-68 haec uerba una mehercle falsa lacrimula | quam oculos terendo misere uix uĭ ĕxpresserit.

  • silence

I 23 iactum tacendo crimen facias acrius.

cf. Ménandre mon. 201 διὰ τῆς σιωπῆς πικρότερον κατηγορεῖ; 240 εὐκαταφρόνητός ἐστι σιγηρὸς τρόπος.

M 6 miserum est tacere cogi, quod cupias loqui.

O 8 o tacitum tormentum ainimi conscientia!

P 8 peiora multo cogitat mutus dolor.

S 12 sapiens quod petitur, ubi tacet, breuiter negat.
cf. Ménandre mon. 307 ἡ γὰρ σιωπὴ τοῖς σοφοῖσιν ἀπόκρισις; 308 ἡ γὰρ σιωπὴ μαρτυρεῖ τὸ μὴ θέλειν; 409 κρεῖττον σιωπᾶν ἐστιν ἢ λαλεῖν μάτην; 516 νοεῖν γάρ ἐστι κρεῖττον καὶ σιγὴν ἔχειν; 555 ξένωι δὲ σιγᾶν κρεῖττον ἢ κεκραγέναι; 566 οὐκ ἔστι σιγᾶν αἰσχρόν, ἀλλ ̓ εἰκῆ λαλεῖν; 709 σιγή ποτ ̓ ἐστὶν αἱρετωτέρα λόγου; 710 σιγᾶν ἄμεινον ἢ λαλεῖν ἃ μὴ πρέπει.

T 2 taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
cf. Men. mon. 144 γέλως ἄκαιρος κλαυμάτων παραίτιος; 165 γελᾶι δ ̓ ὁ μῶρος, κἄν τι μὴ γελοῖον ἦι; 258 ἐνίοις τὸ σιγᾶν κρεῖττόν ἐστι τοῦ λαλεῖν.

V 21 uoluptas tacita metus est magis quam gaudium.

La langue du mime

Aulu-Gelle 16,7 lemma : quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis uerbis utitur, de quibus, an sit Latina, quaeri solet.

Aulu-Gelle 16,7,1-3 Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit pralicenter. (2.) nam et mendicimonium dicit et moechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicauit pro stuprauit et abluuium pro diluuio [150 Ribbeck = 73a Panayotakis] et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est [39 R. = 23a P.] (3.) et item in Fullone furem manuarium appellat:
      manuari – inquit – pudorem perdidisti [46 R. = 30 P.],
multaque alia huiuscemodi nouat.

depudicauit cf. Varron Men. 409 Astbury utrum puerum essem deuirginatum; Pétrone 25,2 cur non … deuirginatur Pannychis nostra?

abluuium cf. Fronton Ad M. Caes. 4,3,4, p. 58,5-13 v. d. Hout2 nolo igitur te ignorare syllabae unius discrimen quantum referat. os colluere dicam, pauimentum autem in balneis pelluere, non colluere; lacrimis uero genas lauere dicam, non pelluere neque colluere; uestimenta autem lauare, non lauere; sudorem porro et puluerem abluere, non lauare; sed maculam elegantius eluere quam abluere. si quid uero magis haeserit nec sine aliquo detrimento exigi possit, Plautino uerbo elauere dicam. tum praeterea mulsum diluere, fauces proluere, ungulam iumento subluere.

manuarius cf. Aulu-Gelle 18,14,4 hoc aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus.

Aulu-Gelle 16,7,4 neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
      tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum [87 Ribbeck = 59 Panayotakis].

in catomum cf. Cicéron fam. 7,25,1 (à M. Fabius Gallus, août 45) magister adest citius quam putaramus. uereor ne in catomum Catoni<a>nos ; Pétrone 132,2 manifestis matrona contumeliis uerberata tandem ad ultionem decurrit uocatque cubicularios et me iubet catomizari.

Aulu-Gelle 16,7,5-9 et elutriare lintea [150 Ribbeck = 74 Panayotakis] et lauandaria [150 R. = 75 P.] dicit, quae ad lauandum sint data, et:
      coicior – inquit – in fullonicam [147 R. = 76 P.],
et
      quid properas? quid praecurris <in> [add. Bothe] caldonia? [148 R. = 77 P.]
(6.) item in Restione talabarriunculos [79 R. = 51 P.] dicit, quos uulgus talabarriones; (7.) item in Compitalibus:
      malas malaxaui [37 R. = 19 P.];
(8.) item in Cacomnemone:
      hic est – inquit –
      ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
     
uenientem excepisse tibi narraui [13-14 R. = 10 P.].
(9.) item in mimo, qui inscribitur Natalis [corr. Bothe : natal fere Ψ], cippum dicit et obbam et camellam [60 R. = 40 P.] et pittacium et capitium:
      induis – inquit – capitium tunicae pittacium [61 R. = 41 P.].

 

elutriare cf. Pline nat. nat. 9,133 uellus el<u>triatum mergitur in experimentum ; 14,114 sufferuefactis … mox elutriatis atque ita inueteratis.

malaxare cf. Varron ling. 6,96 ab eo quod illi μαλάσσειν nos malaxare ; Sénèque epist. 66,53 an potius optem ut malaxandos articulos exsoletis meis porrigam?

gurdus cf. Quintilien inst. 1,5,57 gurdos, quos pro stolidos accipit uulgus, ex Hispania duxisse originem audiui.

cippus cf. Varron ling. 5,143 cippi pomeri stant et circum Ariciam et circ{o}um Romam ; Lucilius 1255–6 Marx = H frg. 105 Charpin homines nequam, malus ut quartarius, cippos | coll<e>gere omnes ; Horace sat. 1,8,12-13 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum | hic dabat ; Perse 1,37 non leuior cippus nunc inprimit ossa? ; César Gall. 7,73,2-5 truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. huc illi stipites demissi et ab infimo reuincti, ne reuelli possent, ab ramis eminebant. quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati: quo qui intrauerant se ipsi acutissimis uallis induebant. hos cippos appellabant ; Sénèque le Rhéteur contr. 7,4,7 contr. 7,4,7 inponi se supra cippum iussit – erat [sc. Caluus] enim paruolus statura. 

obba cf. Varron Men. 114 Astbury dolia atque apothecas triclinaris Melicas Calenas obbas et Cumanos calices ; Perse 5,147-1488 Veiientanumque rubellum | exhalet uapida laesum pice sessilis obba? ; Tertullien apol. 13,7 quo differt ab epulo Iouis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor?

camella cf. Ovide fast. 4,779-780 tum licet  adposita, ueluti cratere, camella | lac niueum potes ; Pétrone  64,13 Trimalchio camellam grandem iussit misceri potionesque diuidi omnibus seruis ; 135,3-4 Oenothea […] camellam etiam uetustate ruptam pice temperata refecit. tum clauum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit ; 137,10 infra manus meas camellam uini posuit.

capitium tunicae pittacium cf. Varron ling. 5,131 capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit  ; Aelius Stilon frg. 3 Funaioli ap. Festus p. 230. 12-13 Lindsay: capitia ex pellibus agninis facta ; Nonius p. 542,23-28 Mercier = p. 870 Lindsay: capitum tegmina. Varro de uita populi Romani lib. Itunicas neque capitia neue strophia neque zonas [frg. 53 Pittà]. idem in eodem: neque id ab orbita matrum familias instituti, quod eae pectore ac lacertis erant apertis nec capitia habebant [frg. 54 Pittà]. haec et capitula appellauit ; Pétrone 34,6, statim allatae sunt amphorae uitreae diligenter gypsatae, quarum in ceruicibus pittacia erant ;  56,7 pittacia in scypho circumferri coeperunt.

Aulu-Gelle 16,7,10-12 praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit [3 Ribbeck = 2 Panayotakis]; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit. (11.) atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem leuennam pro leui [801 R. = 53 P.]. (12.) item in Necyomantia cocionem peruulgate dicit, quem ueteres arillatorem dixerunt. uerba Laberi haec sunt:
      duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
      sex aediles uiderat [63-64 R. = 42 P.].

planus cf. Cicéron Cluent. 72 hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus ; Horace epist. 1,17,58-59 nec semel inrisus triuiis attollere curat | fracto crure planum ; Pétrone 82,2 siue ille planus fuit siue nocturnus grassator ; 140,15 unde plani autem, unde leuatores uiuerent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? ; Pline nat. 35,89 arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineauit, adgnoscente uoltum plani rege inchoatum protinus.

nanus cf. Varron ling. 5,119 uas aquarium uocant futim … quo postea accessit na{g}nus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus ; Aulu-Gelle 19,13,4-5 tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari «docuit – inquit – nos Apollinaris nanos uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur». atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, «si piaculum – inquit – non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae», uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
at nunc me Genumana per salicta
    bigis raeda rapit citata nanis [Cinna carm. frg. 9 Blänsdorf].

botulus cf. Paul Diacre Fest. p. 32,8 Lindsay:  genus farciminis ; Charisius p. 120,13-17 Barwick: et hic Lucanicus, subauditur botulus uel apparatus … sumptum est enim nomen ab inuentoribus Lucanicis ; Pétrone 49,10 ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt ; Martial 14,72,1-2 qui uenit botulus mediae tibi tempore brumae, | Saturni septem uenerat ante dies.

cocio cf. Paul Diacre Fest. p. 19,1 Lindsay: arillator ; p. 44,15-16 Lindsay: coctiones dicti uidentur a cunctatione, quod in emendis uendendisque mercibus tarde perueniant ad iusti pretii finem ; Pétrone 14,7 ; 15,4 ; 15,814,7 cociones, qui ad clamorem confluxerant ; 15,4 nescio quis ex cocionibus ; 15,8 ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus.

Aulu-Gelle 16,7,13-14 sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. (14.) uerba ex eo mimo adposui:
      quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni [1 Ribbeck = 1 Panayotakis].