Archives par mot-clé : Horatius

La traduction à Rome : problèmes théoriques

N. Shapiro, cit. in L. Venuti, The Translator’s Invisibility, London 1995, p. 1 : «I see translation as the attempt to produce a text so transparent that it does not seem to be translated. A good translation is like a pane of glass. You only notice that it’s there when there are little imperfections — scratches, bubbles. Ideally, there shouldn’t be any. It should never call attention to itself.»

La traduction des textes poétiques

Aulu-Gelle 9,9,4 animaduertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suaue est, uerti autem neque debuit neque potuit. (5.) sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit.

Aulu-Gelle 9,9,7-10 illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, quod est in Graeco uersu dulcissimum. […] (9.) hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quod ‘caprum’ dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellauit (10.) – auctore enim M. Varrone [frg. 419 Funaioli = 104 Goetz & Schoell] is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est.

Aulu-Gelle 9,9,1-3 quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis ; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. (1.) quando ex poematis Graecis uertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. (2.) perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia uiolentius transferantur. (3.) scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit.

Cicéron opt. gen. 14 conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis; nec conuerti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, uerbis ad nostram consuetudinem aptis. in quibus non uerbum pro uerbo necesse habui reddere, sed genus omne uerbo uimque seruaui. non enim ea me annumerare lectori putaui oportere, sed tamquam appendere.

Cicéron opt. gen. 23 quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero uirtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, uerba persequens eatenus ut ea non abhorreant a more nostro (quae si e Graecis omnia conuersa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaborauimus), erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes, qui Attice uolent dicere.

La traduction des textes philosophiques

P. Ricoeur, Sur la traduction, Paris 2004, p. 12 : «La poésie offrait en effet la difficulté majeure de l’union inséparable du sens et de la sonorité, du signifié et du signifiant. Mais la traduction des œuvres philosophiques […] révèle des difficultés d’un autre ordre et, en un sens, aussi intraitables, dans la mesure où elle surgit au plan même du découpage des champs sémantiques qui s’avèrent non exactement superposables d’une langue à l’autre. Et la difficulté est à son comble avec les maîtres-mots, les Grundwörter, que le traducteur s’impose parfois à tort de traduire mot à mot, le même mot recevant un équivalent fixe dans la langue d’ arrivée.»

Cicéron fin. 1,6-7 quid, si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea quae dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent cur Graeca anteponant iis quae et splendide dicta sint neque sint conuersa de Graecis? […] (7.) quamquam, si plane sic uerterem Platonem aut Aristotelem, ut uerterunt nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis ciuibus, si ad eorum cognitionem diuina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si uidebitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominaui, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet.

Cicéron fin. 3,15 si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam inuenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi uerbum e uerbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit uerbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus uerbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco uerbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proegmenis et apoproegmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit.

La traduction comme appropriation

Horace ars 128-135
difficile est proprie communia dicere, tuque
rectius Iliacum carmen deducis in actus
quam si proferres ignota indictaque primus:
publica materies priuati iuris erit, si
non circa uilem patulumque moraberis orbem
nec uerbo uerbum curabis reddere fidus
interpres nec desilies imitator in artum,
unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex.

Cicéron Tusc. 2,5-6 quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt. […] (6.) quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt.

Caton ad fil. frg. 1 Sblendorio-Cugusi ap. Plin. nat. 29,14 dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. uincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta uatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet.

 

 

 

L’intrigue de l’adultère

La Tusca de Labérius

Labérius frg. 63 Panayotakis ap. Nonius 135,3 M. = 196,2 L. (tr7)
… dominus noster tua
luculentitate captus …

Caecilius CRF3 71 = 64 Guardì … uide luculentitatem eius et magnificentiam! 

Les Compitalia de Labérius

Labérius frg. 20 Panayotakis ap. Gell. 16,9,1-5 (ia6)
<at> nunc <tu> lentu’s, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua ĭn lecto aduerso sedet,
seruos sextantis utitur nefariis
uerbis …

Plaute Amph. 886 atque id me susque deque esse habituram putat 
Lucilius 110 Marx = 3,8 Charpin uerum haec ludus ibi, susque omnia deque fuerunt
Cicéron Att. 14,6,1 [12 avril 44] nam de Octauio, susque deque

Labérius frg. 21 Panayotakis ap. Non. 64,7 M. = 89,5 L. (ia7)
… quo quidem me a matronali
pudore prolubium meretricis progredi coegit!

Accius TRF 3 106 = Andromeda 386 Dangel muliebre ingenium, prolubium, occasio … (tr7)
Caecilius CRF3 91 = Hypobolimaeus Rastriaria 88 Guardì quod prolubium, quae uoluptas, quae te lactat largitas?
Terence Ad. 985 quod prolubium? quaĕ ĭstaec subitast largitas?

Plaute Cas. 585-586 non matronarum officiumst, sed meretricium, | uiris alienis, mi uir, subblandirier

L’intrigue de l’adultère à l’époque impériale

Horace sat. 2,7,58-61
quid refert, uri uirgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput?

Ovide trist. 2,497-516
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
qui semper uetiti crimen amoris habent,
in quibus assidue cultus procedit adulter,
uerbaque dat stulto callida nupta uiro?                                             500
nubilis hos uirgo matronaque uirque puerque
spectat, et ex magna parte senatus adest.
nec satis incestis temerari uocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati:
cumque fefellit amans aliqua nouitate maritum,                           505
plauditur et magno palma fauore datur;
quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae,
tantaque non paruo crimina praetor emit.
inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
empta tibi magno talia multa leges.                                                     510
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti –
maiestas adeo comis ubique tua est –
luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
scaenica uidisti lentus adulteria.
scribere si fas est imitantes turpia mimos,                                        515
materiae minor est debita poena meae.

Valère Maxime 2,6,7 eadem ciuitas [sc. Massilia] seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat.

Sénèque contr. 2,4,5 uere mimicae nuptiae <in> quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus.

Juvénal 6,41-44
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Vrsidio? si moechorum notissimus olim
stulta maritali iam porrigit ora capistro,
quem totiens texit perituri cista Latini?

schol. Iuv. 6,44 qui totiens superueniente marito sub cista celatus est, ut in mimo.

Jean Chrysostome c. theatr. 6,558 = PG lvi 543 οὐ δέδοικας, ἄνθρωπε, τοῖς αὐτοῖς ὀφθαλμοῖς καὶ τὴν κλίνην τὴν ἐπὶ τῆς ὀρχήστρας βλέπων, ἔνθα τὰ μυσαρὰ τελεῖται τῆς μοιχείας δράματα, καὶ τὴν τράπεζαν ταύτην τὴν ἱερὰν, ἔνθα τὰ φρικτὰ τελεῖται μυστήρια;

Juvénal 8,196-197
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?

Hist. Aug. Aur. 29,1-3: crimini ei [sc. Antonino] datum est quod adulteros uxoris promouerit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad uarios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. (2.) de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a seruo quaereret, et ille diceret ter “Tullus”, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille “iam tibi dixi ter, Tullus dicitur”. (3.) et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes.

Martial 11,7,1-4
iam certe stupido non dices, Paula, marito,
ad moechum quotiens longius ire uoles,
“Caesar in Albanum iussit me mane uenire,
Caesar Circeios”. iam stropha talis abit.

Un alter exitus ?

Choricius apol. mim. 55 κάλει παῖδα καὶ μάχαιράν τις φερέτω. πρόσεισιν οἰκέτης ἔχων τὸ προσταχθέν. εἶτα βουλήν τινα δοὺς ἐμαυτῷ καὶ δεινὸν ἡγησάμενος αὐτοχειρίᾳ τὴν τιμωρίαν λαβεῖν ἀμφοτέρους εἰς δικαστήριον ἄγω.

Choricius apol. mim. 30. 33-35 ἀλλ’ ἡνίκα μοιχείαν, ὦ βέλτιστε, θεωρεῖς, τότε καὶ δικαστήριον ὁρᾷς ἀρχικόν, καὶ κατηγορεῖ μὲν ὁ τῆς ἑαλωκυίας ἀνήρ, κρίνεται δὲ μετὰ τῆς ἐρωμένης ὁ τὴν μοιχείαν τολμήσας, ἀπειλεῖ δὲ τιμωρίαν ἀμφοτέροις ὁ δικαστής. […] οὐδεὶς ὡς ἔπος εἰπεῖν ἐν μίμων παιγνίοις μοιχεύσας διέλαθεν, ὥστε προτρέπουσι ταύτῃ τὸν θεατὴν εὐκοσμίας ἐπιμελεῖσθαι. ἀσκεῖ γὰρ τὸ σεμνόν, ἔνθα τὸ φαῦλον ἁλίσκεται. (34.) <τῷ> τοίνυν μηδένα λαθεῖν ἀλλοτρίαν εὐνὴν καταισχύναντα ἄγρυπνον ὑποφαίνουσι φύλακα σωφροσύνης τὴν Δίκην, ὡς ἕκαστον ἐπιβουλεύοντα γάμῳ καταφωρᾶν τὴν θεὸν καὶ παραδιδόναι τῷ τῆς ὑβρισμένης ἀνδρί. (35.) ἀλλ’, ὡς ἔοικεν, <οὔπω> ἑαλωκότα θεασάμενος τὸν μοιχὸν ἐκ τοῦ θεάτρου κατέβης οὐ περιμείνας τοῦ παιγνίου τὸ τέλος.

 

 

 

Le cycle d’Ameana

Catulle 113
consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
  Mucillam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creverunt milia in unum
  singula. fecundum semen adulterio.

Catulle 41
Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,                        5
amicos medicosque conuocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.

Catulle 43
salue, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.                                   5
ten prouincia narrat esse bellam ?
tecum Lesbia nostra comparatur ?
o saeclum insapiens et infacetum !

Catulle 42
adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis
et negat mihi uestra reddituram
pugillaria, si pati potestis.                                                5
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit, quaeritis? illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam et reflagitate                                     10
“moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos”.
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.                             15
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce
“moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos”.                         20
sed nil proficimus, nihil mouetur.
mutanda est ratio modusque nobis,
siquid proficere amplius potestis:
“pudica et proba, redde codicillos”.

v. 4 uestra cf. Virgile ecl. 9,2-4 o Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri |(quod numquam ueriti sumus) ut possessor agelli.

v. 8 turpe incedere cf. Pétrone 126,2 quo incessus arte compositus et ne uestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut uendas? ; 126,3 ex uultibus […] hominum mores colligo, et cum spatiantem uidi, quid cogites scio ; CIL 6,15346 (= 1,1211) 7 sermone lepido, tum autem incessu commodo.

v. 9 ridentem… catuli cf. Plaute capt. 485-486 ne canem quidem irritatam uoluit quisquam imitarier: | saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.

v. 11-12 cf. Ménandre pc. 256-257 Γλυκέρα με καταλέλοιπε, καταλέλοιπέ με | Γλυκέρα, Πάταικε.

v. 13 assis cf. Catulle 5,2-3 rumoresque senum seueriorum | omnes unius aestimemus assis.

v. 13 o lutum, lupanar cf. Plaute Persa 406-407 oh lutum lenonium, | commixtum caeno sterculinum publicum ; Cicéron Pis. 62 o tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni uix memor!

v. 16-17 cf. Lucilius 2 Marx = 1,3 Charpin inritata canes quam homo quam planius dicit ; 377 Marx = 9,19 Charpin
R non multum est hoc cacosyntheton atque canina.

v. 17 ferreo… ore cf. Cicéron Pis. 63 os tuum ferreum.

v. 24 cf.
Afranius com. 116-117 = 130-131 Daviault
nam proba et pudica quod sum, consulo et parco mihi,
quoniam comparatum est, uno ut simus contentae uiro.

Horace epod. 17,36-41
quae finis aut quod me manet stipendium?
effare: iussas cum fide poenas luam,
paratus expiare, seu poposceris  
centum iuuencos, siue mendaci lyra
uoles sonare: “tu pudica, tu proba                 40
perambulabis astra sidus aureum”.

Ulpien dig. 6,1,9 ubi enim probaui rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non obiecit aliquam exceptionem.

Festus p. 190,32-36 Lindsay: occentassint antiqui dicebant quod nunc conuicium fecerint dicimus, quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit. quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur.

lib. gloss. FL27 flagitat [Verg. Aen. 2,124]: cum clamore interrogat; proprie autem est flagitare debitorem in publico saepius interpellare.

Plaute most. 568-609
[TR.] saluere iubeo te, Misargyrides, bene.
[DAN.] salue et tu. quid de argentost? [TR.] abi sis, belua.
continuo adueniens pilum iniecisti mihi.
[DAN.] hic homo est inanis. [TR.] hic homo est certe hariolus.
[DAN.] quin tu istas mittis tricas? [TR.] quin quid uis cedo.
[DAN.] ubi Philolaches est? [TR.] numquam potuisti mihi
magis opportunus aduen<ire quam> aduenis.
[DAN.] quid est? [TR.] concede huc. <[DAN.] quin mihi faenus red>ditur?                     575
[TR.] scio te bona esse uoce, ne clama nimis.
[DAN.] ego hercle uero clamo. [TR.] ah, gere morem mihi.
[DAN.] quid tibi ego morem uis geram? [TR.] abi quaeso hinc domum.
[DAN.] abeam? [TR.] redito huc circiter meridie.
[DAN.] reddeturne igitur faenus? [TR.] reddeturne. abi.                                                  580
[DAN.] quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
quid si hic manebo potius ad meridie?  
[TR.] immo abi domum, uerum hercle dico, abi modo.
[DAN.] quin uos mihi faenus date. quid hic nugamini?
[TR.] eu hercle, ne tu – abi modo, ausculta mihi.
[DAN.] iam hercle ego illum nominabo. * * [TR.] euge strenue.
beatus uero es nunc, quom clamas. [DAN.] meum peto.
multos me hoc pacto iam dies frustramini.
molestus si sum, reddite argentum: abiero.                                                                     590
responsiones omnes hoc uerbo eripis.
[TR.] sortem accipe. [DAN.] immo faenus, id primum uolo.
[TR.] quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
uenisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
non dat, non debet. [DAN.] non debet? [TR.] ne frit quidem                                            595
ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras
urbe exulatum faenoris causa tui,
quoi sortem accipere iam licet? [DAN.] quin non peto
sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.
[TR.] molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.                                                              601
tu solus, credo, faenore argentum datas.
[DAN.] cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
daturin estis faenus actutum mihi?
datur faenus mihi? [TR.] faenus illic, faenus hic.                                                             605
nescit quidem nisi faenus fabularier.  
ultro te. neque ego taetriorem beluam
uidisse me umquam quemquam quam te censeo.
[DAN.] non edepol tu nunc me istis uerbis territas.
[TH.] * calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. *

Plaute Pseud.  357-369
[CAL.] Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. [PS.] licet.
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
[CAL.] ingere mala multa. [PS.] iam ego te differam dictis meis.
impudice. [BAL.] itast. [CAL.] sceleste. [BAL.] dicis uera. [PS.] uerbero.                                 360
[BAL.] quippini? [CAL.] bustirape. [BAL.] certo. [PS.] furcifer. [BAL.] factum optume.
[CAL.] sociofraude. [BAL.] sunt mea istaec. [PS.] parricida. [BAL.] perge tu.
[CAL.] sacrilege. [BAL.] fateor. [PS.] periure. [BAL.] uetera uaticinamini.
[CAL.] legirupa. [BAL.] ualide. [PS.] permities adulescentum. [BAL.] acerrume.
[CAL.] fur. [BAL.] babae. [PS.] fugitive. [BAL.] bombax. [CAL.] fraus populi. [BAL.] planissume.
[PS.] fraudulente. [CAL.] impure. [PS.] leno. [CAL.] caenum. [BAL.] cantores probos.             366
[CAL.] uerberauisti patrem atque matrem. [BAL.] atque occidi quoque,
potius quam cibum praehiberem: num peccaui quippiam?
[PS.] in pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.

 

 

Catulle 29 : Mamurra et les triumvirs

Mamurra et sa famille entre Formies et Rome

Horace sat. 1,5,37-38
in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.

Porphyrion ad loc. p. 215,31-216,1 Meyer : Formias urbem significat. hic namque fuit familia Mamurrarum honesto loco nata.

Ps. Acron ad loc. p 67,14-17 Keller : in Formias ciuitatem, quia Mamurrae quidam fratres dicebantur senatores, qui maximam partem Formianae ciuitatis possidebant; ideo dicebatur Mamurrana ciuitas.

NSA 1908, 392 = AE 1909, 63 (Formies, Ire moitié Ier p. C.)
Aufilliae P(ubli) | Mamurrae

CIL viii 18913 = ILAlg 2,2,4712 = LBIRNA 365 (Thibilis, Numidie)
M(arcus) Vitruuius | Mamurra | arcus | s(ua) p(ecunia) f(ecit)

Pline nat. 36,48 primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos [frg. 33 Marshall (ex exemplis ?)] tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum, praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati desit, tali auctore inuenta re. hic namque est Mamurra Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus [29,3-4] dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. namque adicit idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut Luniensi.

Cicéron Att. 7,7,6 (Formies, 19/12/50) quid ergo ? exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet ? mihi uero ne absentis quidem ; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum autem decem imperium et ita latum <placet> ? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni diuitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit, et id erat facile ; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum uolet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuuentus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.

Cicéron Att. 13,52,1 (Pouzzoles, 19/12/45) o hospitem mihi tam grauem ἀμεταμέλητον ! fuit enim periucunde. […] ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii, nec quemquam admisit ; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulauit in litore. post h. viii in balneum. tum audiuit de Mamurra, uultum non mutauit. unctus est, accubuit.

Catulle 29

quis hoc potest uidere, quis potest pati,
nisi impudicus et uorax et aleo,
Mamurram habere quod comata Gallia
habebat ante et ultima Britannia ?
cinaede Romule, haec uidebis et feres ?                           5
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
cinaede Romule, haec uidebis et feres?
es impudicus et uorax et aleo.                                               10
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista uestra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties ?
quid est alid sinistra liberalitas ?                                          15
parum expatrauit an parum helluatus est ?
paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
nunc Galliae timetur et Britanniae.                                     20
quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest
nisi uncta deuorare patrimonia?
eone nomine †urbis opulentissime†
socer generque, perdidistis omnia?

Pour l'apparat critique, cf. Dániel Kiss, Catullus Online

2. impudicus et uorax et aleo cf. Naevius com. 118 Ribbeck pessimorum pessime, audax, ganeo lustro aleo!

3. comata Gallia cf. Cicéron Phil. 8,27 Galliam, inquit, togatam remitto, comatam postulo.

8. albulus columbus cf. Alexis frg. 214 Kock = 217 Kassel & Austin λευκὸς Ἀφροδίτης εἰμὶ γὰρ περιστερός.


8. Adoneus cf. Plaute Men. 144 ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum ?

11. imperator unice cf. Cicéron Lig. 7 apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam uidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est.

16. expatrauit cf. schol. à Perse 1,18 : patratio est rei uenereae perfectio uel consummatio.

16. helluatus est cf. Gloss. 6,516 s.v. helluor : ἀσωτεύομαι ; s.v. helluantes : auide comedentes ; Paul-Diacre chez Festus p. 88,15 Lindsay : heluo dictus [est] immoderate bona sua consumens.

24. perdidistis omnia cf. Cicéron Att. 1,16,5 (Rome, début juillet 61) ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo uel perire maluerint quam perdere omnia ; 2,21,1 (Rome, post 25/07/59) iracundiam atque intemperantiam illorum [sc. Caesaris et Pompeii] sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt ; 14,1,1 (maison de Matius, 7/04/44) quid quaeris ? perisse omnia aiebat.

La datation du carmen 29

  • première expédition en Bretagne (été 55) : Suétone 47 Britanniam petisse spe margaritarum, quarum amplitudinem conferentem interdum sua manu exegisse pondus [scil. Caesarem].
  • deuxième expédition en Bretagne (été 54) : Cicéron 7,7,1 (ad Trebatium, fin juin 54) in Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti ; Att. 4,16,7 (1/07/54) etiam illud iam cognitum est nec argenti scrupulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis.

La postérité du carmen 29

  • Pline nat. 36,48 quidquid habuisset Comata Gallia
  • Quintilien inst. 9,4,141 aspera uero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur : « quis potest uidere, quis potest pati, | nisi inpudicus et uorax et aleo ? »
  • [Virgile] catal. 6,5-6 ut ille uersus usquequaque pertinet : | gener socerque, perdidistis omnia

Juvénal 16

Les problèmes textuels du livre 5 des satires

La datation du livre 5
  • 13,17 sexaginta annos Fonteio consule [sc. 67 p. C.] natus [sc. Caluinus]
  • 14,99 mox et praeputia ponunt : ante 132 p. C.
  • 15,27 consule Iunco : L. Aemilius Iuncus, cos. 127 p. C.
L’état inachevé du livre 5
  • Iuu. 16,1 ista a plerisque exploditur et dicitur non esse Iuuenalis.
  • Servius 1,16 Samo] sic Iuuenalis « et Samia genetrix quae delectatur harena » [Iuu. 16,6]
  • Servius 2,102 uno ordine] Iuuenalis « expectandus erit qui lites incohet annus » [Iuu. 16,42]
  • Priscien GL II 399,1-2 Iuuenalis in V : « quod si subeuntur prospera castra » [Iuu. 16,2]

P = Pithoeanus, Montpellier, Bibliothèque universitaire, section de Médecine, H 125, f. 79v (IX1 s.)

L’édition posthume d’une œuvre dans l’Antiquité
  • Servius uita Verg.153,4-6 Brugnoli & Stok : Augustus […] Tuccam et Varium hac lege iussit emendare ut superflua demerent, nihil adderent tamen.
  • Probus uita Pers. 42-43 Clausen : hunc ipsum librum inperfectum reliquit. uersus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset.

L’introduction de la satire 16 (v. 1-6)

quis numerare queat felicis praemia, Galli,
militiae? nam si subeuntur prospera castra
* * *
me pauidum excipiat tironem porta secundo
sidere. plus etenim fati ualet hora benigni
quam si nos Veneris commendet epistula Marti                            5
et Samia genetrix quae delectatur harena.

Les commoda communia de la vie militaire (v. 7-34)

commoda tractemus primum communia, quorum
haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec
audeat excussos praetori ostendere dentes                                     10
et nigram in facie tumidis liuoribus offam
atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire uolenti
calceus et grandes magna ad subsellia surae
legibus antiquis castrorum et more Camilli                                    15
seruato, miles ne uallum litiget extra
et procul a signis. “iustissima centurionum
cognitio est; igitur de milite, nec mihi derit
ultio, si iustae defertur causa querellae”.
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli                          20
consensu magno efficiunt curabilis ut sit
uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo
declamatoris mulino corde Vagelli,
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot  
milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe                               25
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se
excusaturos non sollicitemus amicos.
da testemiudex cum dixerit, audeat ille
nescio quis, pugnos qui uidit, dicere “uidi”,                                  30
et credam dignum barba dignumque capillis
maiorum. citius falsum producere testem
contra paganum possis quam uera loquentem
contra fortunam armati contraque pudorem.

13 Bardaicus cf. Martial 4,4,5 lassi Vardaicus quod euocati sc. redolet 
23 Vagelli cf. 13,119 statuamque Vagelli

Les avantages matériels (v. 35-50)

praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus                        35
sacramentorum. conuallem ruris auiti
improbus aut campum mihi si uicinus ademit
et sacrum effodit medio de limite saxum,
quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos                           40
uana superuacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites incohet annus
totius populi. sed tum quoque mille ferenda
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
sternuntur, iam facundo ponente lacernas                                      45
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
digredimur, lentaque fori pugnamus harena.
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit
quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
nec res atteritur longo sufflamine litis.                                           50

39 cum patulo… libo, cf. Virgile Aen. 7,115 crusti patulis… quadris 
41 cf. 13,137 uana superuacui dicunt chirographa ligni 
46 Caedicio
cf. 13,197 quas[sc.poenas] et Caedicius grauis inuenit

Les avantages en matière d’héritage

solis praeterea testandi militibus ius
uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore
militiae placuit non esse in corpore census,  
omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum
signorum comitem castrorumque aera merentem                          55
quamuis iam tremulus captat pater. Hunc fauor aequus
prouehit et pulchro reddit sua dona labori.
ipsius certe ducis hoc referre uidetur
ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes                                   60
***

  • Ulpien dig. 29,1,1 diuus Nerua plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque et Traianus secutus est. Cf. https://archive.org/details/corpusjuriscivil01krueuoft/page/396/mode/1up?view=theater
  • Horace sat. 2,5,55-57

    … plerumque recoctus                                                                55
    scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
    captatorque dabit risus Nasica Corano.

 

 

Juvénal 12

Le rire démocritéen du livre 4

Juvénal 10,28-34
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine mouerat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?                                   30
sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus.

La satire 12

Section Ia

natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux,
qua festus promissa deis animalia caespes
expectat. niueam Reginae ducimus agnam,
par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
sed procul extensum petulans quatit hostia funem                               5
Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat,
quippe ferox uitulus templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui uexat nascenti robora cornu.  
si res ampla domi similisque adfectibus esset,                                     10
pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
et grandi ceruix iret ferienda ministro
ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi                                  15
nuper et incolumem sese mirantis amici.

Section Ib

nam praeter pelagi casus et fulminis ictus
euasit. densae caelum abscondere tenebrae
nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
cum se quisque illo percussum crederet et mox                                   20
attonitus nullum conferri posse putaret
naufragium uelis ardentibus (omnia fiunt
talia, tam grauiter, si quando poetica surgit
tempestas). genus ecce aliud discriminis audi
et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis                                  25
eiusdem pars dira quidem sed cognita multis
et quam uotiua testantur fana tabella
plurima (pictores quis nescit ab Iside pasci?).
accidit et nostro similis fortuna Catullo.
cum plenus fluctu medius foret alueus et iam                                      30
alternum puppis latus euertentibus undis
arboris incertae, nullam prudentia cani
rectoris cum ferret opem, decidere iactu
coepit cum uentis, imitatus castora, qui se
eunuchum ipse facit cupiens euadere damno                                      35
testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.
“fundite quae mea sunt – dicebat – cuncta” Catullus  
praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem
purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
atque alias quarum generosi graminis ipsum                                       40
infecit natura pecus, sed et egregius fons
uiribus occultis et Baeticus adiuuat aer.
ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci;                                        45
adde et bascaudas et mille escaria, multum
caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
argento praeferre caput rebusque salutem?
{non propter uitam faciunt patrimonia quidam,                                   50
sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.}
iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc
reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
explicat angustum: discriminis ultima, quando                                   55
praesidia adferimus nauem factura minorem.
i nunc et uentis animam committe dolato
confisus ligno, digitis a morte remotus
quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
mox cum reticulis et pane et uentre lagonae                                        60
accipe sumendas in tempestate secures.
sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
prospera uectoris fatumque ualentius euro
et pelago, postquam Parcae meliora benigna
pensa manu ducunt hilares et staminis albi                                          65
lanificae, modica nec multum fortior aura
uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
uestibus extentis et, quod superauerat unum,
uelo prora suo. iam deficientibus austris
spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo                                           72
atque nouercali sedes praelata Lauino
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
et numquam uisis triginta clara mamillis.
tandem intrat positas inclusa per aequora moles                                 75
Tyrrhenamque Pharon porrectaque bracchia rursum
quae pelago occurrunt medio longeque relincunt
Italiam; non sic igitur mirabere portus
quos natura dedit. sed trunca puppe magister
interiora petit Baianae peruia cumbae                                                80
tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.

75-82 cf. https://tour.portusproject.org/en/maps
Section Ic

ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes
sertaque delubris et farra inponite cultris
ac mollis ornate focos glebamque uirentem.                                       85
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parua coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis
tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores.                                     90
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
et matutinis operatur festa lucernis.

Section II

neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus,  
pro cuius reditu tot pono altaria, paruos
tres habet heredes. libet expectare quis aegram                                   95
et claudentem oculos gallinam inpendat amico
tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix
nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
legitime fixis uestitur tota libellis                                                       100
porticus, existunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,
nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
belua concipitur, sed furua gente petita
arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,                                            105
Caesaris armentum nulli seruire paratum
priuato, siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
horum maiores ac dorso ferre cohortis,
partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.                              110
nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum
Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras
et cadat ante Lares Gallittae uictima sola
tantis digna deis et captatoribus horum.
alter enim, si concedas, mactare uouebit                                            115
de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque
corpora, uel pueris et frontibus ancillarum
inponet uittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiua piacula ceruae.                                          120
laudo meum ciuem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,  
delebit tabulas inclusus carcere nassae
post meritum sane mirandum atque omnia soli
forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus                                        125
incedet uictis riualibus. ergo uides quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.                             130

102 cf. Horace epist. 2,1,194-198
si foret in terris, rideret Democritus, seu
diuersum confusa genus panthera camelo 195
siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis,
ut sibi praebentem nimio spectacula plura.
130 cf. Cicéron Lael. 52 quis est, pro deorum fidem atque hominum, qui uelit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia uiuere?
Le topos de la captatio

Plaute mil. 705-715
quando habeo multos cognatos, quid opu’ sit mihi liberis?
nunc bene uivo et fortunate atque ut uolo atque animo ut lubet.
mea bona in morti cognatis didam, inter eos partiam.
i apud me aderunt, me curabunt, uisent quid agam, ecquid uelim.
priu’ quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
eos pro liberis habebo qui mihi mittunt munera.                                             710
sacruficant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam uocant;
ille miserrumum se retur minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

Horace sat. 2,5,20-31 ; 42-44 et 55-57
… “fortem hoc animum tolerare iubebo,
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos”.
“dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si uafer unus et alter
insidiatorem praeroso fugerit hamo,                                             25
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorue foro si res certabitur olim,
uiuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax uocet in ius, illius esto
defensor; fama ciuem causaque priorem                                       30
sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux.

‘nonne uides – aliquis cubito stantem prope tangens                      42
inquiet, – ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?’
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

… plerumque recoctus                                                                55
scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano”.

Pline le Jeune epist. 8,18,1-2 (à Rufinus) falsum est nimirum quod creditur uulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior adparuerit morte quam uita. (2.) nam cum se captandum praebuisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptauerat. prosecutus est nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam proneptem. in summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt

Martial 6,63
scis te captari, scis hunc qui captat, auarum,
 et scis qui captat, quid, Mariane, uelit.
tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  scribis et esse tuo uis, furiose, loco.
munera magna tamen misit”. sed misit in hamo;                         5
  et piscatorem piscis amare potest?
hicine deflebit uero tua fata dolore?
  si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.

Pétrone 124,2 ubi [sc. Crotone] quidem paruo deuersorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum aut unde ueniremus.

Schol. Iuu. 3,129 uigilantibus orbis] ad quos heredipeta<e ueniunt>.

Martial 11,44
orbus es et locuples et Bruto consule natus:
  esse tibi ueras credis amicitias?
sunt uerae, sed quas iuuenis, quas pauper habebas.
  qui nouus est, mortem diligit ille tuam.

Martial 12,40
mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
  cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
pedis, dissimulo: gemma uis ludere, uincor:
  res una est, sine me quam facis, et taceo.  
nil tamen omnino praestas mihi. “mortuus – inquis –
  accipiam bene te”. nil uolo: sed morere.

Martial 12,90
pro sene, sed clare, uotum Maro fecit amico,
  cui grauis et feruens hemitritaeos erat,
si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
  ut caderet magno uictima grata Ioui.
coeperunt certam medici spondere salutem.
  ne uotum soluat, nunc Maro uota facit.

Épictète diss. 4,1,148 σοῦ δὲ τίς ἀνάσχοιτο τῶν γραῶν ἐρῶντος καὶ τῶν γερόντων καὶ ἐκείνας ἀπομύσσοντος καὶ ἀποπλύνοντος καὶ δωροδοκοῦντος καὶ ἅμα μὲν νοσούσας θεραπεύοντος ὡς δούλου, ἅμα δ’ ἀποθανεῖν εὐχομένου καὶ τοὺς ἰατροὺς διακρίνοντος, εἰ ἤδη θανασίμως ἔχουσιν;

Lucien dial. mort. 18 (8) [Κ] — Ἑρμόλαον τὸν πάνυ πλούσιον ἄτεκνον ὄντα ἐθεράπευον ἐπὶ θανάτῳ, κἀκεῖνος οὐκ ἀηδῶς τὴν θεραπείαν προσίετο. ἔδοξε δή μοι καὶ σοφὸν τοῦτο εἶναι, θέσθαι διαθήκας εἰς τὸ φανερόν, ἐν αἷς ἐκείνῳ καταλέλοιπα τἀμὰ πάντα, ὡς κἀκεῖνος ζηλώσειεν καὶ τὰ αὐτὰ πράξειεν. [Δ] — τί οὖν δὴ ἐκεῖνος;  [Κ] — ὅ τι μὲν αὐτὸς ἐνέγραψεν ταῖς ἑαυτοῦ διαθήκαις οὐκ οἶδα· ἐγὼ γοῦν ἄφνω ἀπέθανον τοῦ τέγους μοι ἐπιπεσόντος, καὶ νῦν Ἑρμόλαος ἔχει τἀμὰ ὥσπερ τις λάβραξ καὶ τὸ ἄγκιστρον τῷ δελέατι συγκατασπάσας.  [Δ] — οὐ μόνον, ἀλλὰ καὶ αὐτόν σε τὸν ἁλιέα· ὥστε τὸ σόφισμα κατὰ σαυτοῦ συντέθεικας.

Sénèque epist. 95,43 amico aliquis aegro adsidet: probamus. at hoc hereditatis causa facit: uultur est, cadauer expectat. eadem aut turpia sunt aut honesta: refert quare aut quemadmodum fiant.

Sénèque ben. 4,20,3 ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum uidet, qui sperat, cum reddit; ingratum uoco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato uacat cogitare. faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet: si animo eius obuersatur spes lucri, captator est et hamum iacit; ut aues, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic inminet morti et circa cadauer uolat.

Martial 9,9
nil tibi legauit Fabius, Bithynice, cui tu
  annua, si memini, milia sena dabas.
plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
  annua legauit milia sena tibi.

Pline nat. 14,5 postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum.

[Longin] 44,9 ὅπου δὲ ἡμῶν ἑκάστου τοὺς ὅλους ἤδη βίους δεκασμοὶ βραβεύουσι καὶ ἀλλοτρίων θῆραι θανάτων καὶ ἐνέδραι διαθηκῶν, τὸ δ’ ἐκ τοῦ παντὸς κερδαίνειν ὠνούμεθα τῆς ψυχῆς ἕκαστος πρὸς τῆς <φιλοχρηματίας> ἠνδραποδισμένοι, ἆρα δὴ ἐν τῇ τοσαύτῃ λοιμικῇ τοῦ βίου διαφθορᾷ δοκοῦμεν ἔτι ἐλεύθερόν τινα κριτὴν τῶν μεγάλων ἢ διηκόντων πρὸς τὸν αἰῶνα κἀδέκαστον ἀπολελεῖφθαι καὶ μὴ καταρχαιρεσιάζεσθαι πρὸς τῆς τοῦ πλεονεκτεῖν ἐπιθυμίας;

Pétrone 116,6-9 in hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perueniunt, sed quoscumque homines in hac urbe uideritis, scitote in duas partes esse diuisos. (7.) nam aut captantur aut captant. in hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. (8.) qui uero nec uxorem umquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perueniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. (9.) adibitis – inquit – oppidum tamquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadauera quae lacerantur aut corui qui lacerant.

 

Juvénal 1,147-171

Le schéma apologétique chez Lucilius

  • Luclius 1016 Marw = 30,18 Charpin : et maledicendo in multis sermonibus differs
  • Lucilius 1014 Marx = 30,19 Charpin : idque tuis factis saeuis et tristibus dictis
  • Lucilius 1035 Marx = 30,20 Charpin : nunc, Gai, quoniam incilans nos laedis uicissim
  • Lucilius 1030 Marx = 30,30 Charpin : nolito tibi me maledicere posse putare !
  • Lucilius 1033 Marx = 30,32 Charpin : quem scis tuas omnes maculasque notasque

Le schéma apologétique de la satire 1 de Juvénal

Premier mouvement (v. 147-150a)

nil erit ulterius quod nostris moribus addat
posteritas, eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis,
totos pande sinus.                                                                                            150

Horace sat. 2,1,57-60a
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu mors atris circumuolat alis,
diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
quisquis erit uitae scribam color.

Perse 1,103-106
haec fierent si testiculi uena ulla paterni
uiueret in nobis? summa delumbe saliua
hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis
nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
Deuxième mouvement (v. 150b-153a)

dices hic forsitan “unde  
ingenium par materiae? unde illa priorum
scribendi quodcumque animo flagrante liberet
simplicitas?”

Horace sat. 2,1,60b-62a
o puer, ut sis
uitalis metuo et maiorum nequis amicus
frigore te feriat.

Perse 1,107-110a
sed quid opus teneras mordaci radere uero
auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte
limina frigescant: sonat hic de nare canina
littera.
Troisième mouvement (v. 153b-154)

“cuius non audeo dicere nomen?
quid refert dictis ignoscat Mucius an non?”

Horace sat. 2,1,62b-78a
quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis conponere carmina morem
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui             65
duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello  
famosisque Lupo cooperto uersibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
scilicet uni aequos uirtuti atque eius amicis.            70
quin ubi se a uolgo et scaena in secreta remorant
uirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamuis
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me                 75
cum magnis uixisse inuita fatebitur usque
inuidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido – nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis.

Perse 1,114b-119
discedo. secuit Lucilius urbem,
te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.
omne uafer uitium ridenti Flaccus amico
tangit et admissus circum praecordia ludit,
callidus excusso populum suspendere naso.
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
Quatrième mouvement (v. 155-157)

“pone Tigillinum, taeda lucebis in illa                                      155
qua stantes ardent qui fixo gutture fumant,
et latum media sulcum deducit harena”.

schol. Iuu. 1,155 pone Tigellinum] hoc est in satura: pone te uituperare Tigellinum, quem si laeseris, uiuus ardebis, quemadmodum in munere Neronis uiui arserunt, de quibus ille iusserat cereos fieri, ut lucerent spec<ta>toribus, cum fixa essent guttura, ne se curuarent.

Horace sat. 2,1,79b-83a
equidem nihil hinc diffindere possum.
sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.

Perse 1,119
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
Variation du premier mouvement (v. 158-159)

“qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur
pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?”

Variation du quatrième mouvement (v. 160-170a)

“cum ueniet contra, digito compesce labellum:                             160
accusator erit qui uerbum dixerit ‘hic est’.
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli grauis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens                                    165
infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa.  
inde ira et lacrimae. tecum prius ergo uoluta
haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
paenitet”.                                                                                                           170

Horace sat. 2,1,21-23
quanto rectius hoc quam tristi laedere uersu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.

Horace sat. 2,1,39-42
sed hic stilus haud petet ultro
quemquam animantem et me ueluti custodiet ensis
uagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus?
Final (v. 170b-171)

“experiar quid concedatur in illos
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina”.

Horace sat. 2,1,83b-85
esto, siquis mala; sed bona siquis
iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
opprobriis dignum latrauerit, integer ipse?

Perse 1,119-123a
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle:
auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo
Iliade.

La “distortion temporelle” dans la littérature des époques de Trajan et Hadrien

  • Tacite 3,1 nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerua Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerua Traianus […] natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala.
  • Pline 8,12,4-5 quod si illi nullam uicem nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen uel ingenio hominis pulcherrimo et maximo et in summa seueritate dulcissimo, uel honestate materiae. scribit exitus inlustrium uirorum, in his quorundam mihi carissimorum. uideor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis ueris interesse.
  • Pline 9,13,2 occiso Domitiano statui mecum ac deliberaui, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros uindicandi, se proferendi.

La théorie rhétorique de l’indignatio

Quintilien inst. 11,3,61 quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque uox ut feritur: sed cum sint alii ueri adfectus, alii ficti et imitati, ueri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina et ratione formandi.

Quintilien inst. 6,2,26 summa enim, quantum ego quidem sentio, circa mouendos adfectus in hoc posita est, ut moueamur ipsi. nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si uerba uultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.

Quintilien inst. 6,2,34 nos illi simus quos grauia, indigna, tristia passos queramur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem.

La uituperatio épidictique

Quintilien inst. 3,7,26 laudantur autem urbes similiter atque homines. nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert uetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et uirtutes ac uitia circa res gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. ciues illis ut hominibus liberi sunt decori.

 

Juvénal 1,81-146

La farrago satirique

ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
nauigio montem ascendit sortesque poposcit
paulatimque anima caluerunt mollia saxa  
et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
quidquid agunt homines, uotum, timor, ira, uoluptas,                    85
gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.

Varron rust. 1,31,5 <farrago> contra ex segete ubi sata admixta hordeum et uicia et legumina pabuli causa uiride aut quo<d> {fart} ferro caesa ferrago dicta, aut inde, quod primum in farracia segete seri coepta. eo equi et iumenta cetera uerno tempore purgantur ac saginantur.

Diomède GL i 485,30-486,13 satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; […] siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum  quaestionum [GRFF 52 = frg. 50 Goetz–Schoell], «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex mulso consparsi». ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata conprehenduntur.

La satire de l’argent

et quando uberior uitiorum copia? quando
maior auaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
ad casum tabulae, posita sed luditur arca.                                      90
proelia quanta illic dispensatore uidebis
armigero! simplexne furor sestertia centum
perdere et horrenti tunicam non reddere seruo?
quis totidem erexit uillas, quis fercula septem
secreto cenauit auus? nunc sportula primo                                     95
limine parua sedet turbae rapienda togatae.
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
suppositus uenias ac falso nomine poscas:
agnitus accipies. iubet a praecone uocari
ipsos Troiugenas, nam uexant limen et ipsi                                   100
nobiscum. “da praetori, da deinde tribuno”.
sed libertinus prior est. “prior – inquit – ego adsum.
cur timeam dubitemue locum defendere, quamuis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae                         105
quadringenta parant. quid confert purpura maior
optandum, si Laurenti custodit in agro
conductas Coruinus ouis, ego possideo plus
Pallante et Licinis?” expectent ergo tribuni,
uincant diuitiae, sacro ne cedat honori                                           110
nuper in hanc urbem pedibus qui uenerat albis,
quandoquidem inter nos sanctissima diuitiarum
maiestas, etsi funesta Pecunia templo  
nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras,
ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus                                    115
quaeque salutato crepitat Concordia nido.

116 : cf. [Probus] p. 13 Wessner ap. Valla Placentinus ad Iuu. 1,116 templum Concordiae – inquit Probus – est uuetus, in quo ciconia multa est. aut quae uenientibus salutatum concordiae crepitu consensum prodebant. et satyrice salutato nido, non templo Concordiae. crepitat rostro ciconia scilicet quae concussione rostri sonitum pacis uidetur reddere.

sed cum summus honor finito conputet anno,
sportula quid referat, quantum rationibus addat,
quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est
et panis fumusque domi? densissima centum                                120
quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
languida uel praegnas et circumducitur uxor.
hic petit absenti nota iam callidus arte
ostendens uacuam et clausam pro coniuge sellam.
“Galla mea est – inquit – citius dimitte. moraris?                          125
profer, Galla, caput” — “noli uexare, quiescet”.
ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
atque triumphales, inter quas ausus habere
nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,                            130
cuius ad effigiem non tantum meiiere fas est.
uestibulis abeunt ueteres lassique clientes
uotaque deponunt, quamquam longissima cenae
spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.

Le rex μονόφαγος 

optima siluarum interea pelagique uorabit                                     135
rex horum uacuisque toris tantum ipse iacebit.
nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
antiquis una comedunt patrimonia mensa.
nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos                             140
ponit apros, animal propter conuiuia natum!
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus  
turgidus et crudum pauonem in balnea portas.
hinc subitae mortes atque intestata senectus.
it noua nec tristis per cunctas fabula cenas;                                   145
ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Horace epist. 1,6,61-62
crudi tumidique lauemur,
quid deceat, quid non, obliti.

Perse 3,98-106
turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur,
gutture sulpureas lente exhalante mefites.
sed tremor inter uina subit calidumque trientem                                  100
excutit e manibus, dentes crepuere retecti,
uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
conpositus lecto crassisque lutatus amomis
in portam rigidas calces extendit. at illum                                           105
hesterni capite induto subiere Quirites.

Pline nat. 29,26 illa autem, quae timuit Cato [cf. ad M. filium frg. 1 Cugusi-Sblendorio Cugusi] atque prouidit, innocentiora multo et parua opinatu, quae proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata ceu ualitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus ualidus exiret, oboedientissimi uero efferrentur.

L’argent dans le moralisme romain et la tradition diatribique

Sénèque epist. 25,4 nihil ex his quae habemus necessarium est. ad legem naturae reuertamur; diuitiae paratae sunt. aut gratuitum est quo egemus, aut uile: panem et aquam natura desiderat. nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit cum ipso Ioue de felicitate contendat.

Sénèque epist. 2,6 illa uero non est paupertas, si laeta est: non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.

Sénèque epist. 62,3 breuissima ad diuitias per contemptum diuitiarum uia est. Demetrius autem noster sic uiuit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit.

Sénèque epist. 5,6 magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse diuitias.

Sénèque epist. 18,8 ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris; securius diuites erimus si scierimus quam non sit graue pauperes esse.

Juvénal 1,22-80

Le “sublime” satirique

Juvénal 6,634-640
fingimus haec altum satura sumente coturnum
scilicet, et finem egressi legemque priorum                                        635
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam uani. sed clamat Pontia “feci,
confiteor, puerisque meis aconita paraui,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi”.                              640

Le “défilé fellinien” des personnages vicieux

cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum
figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,
patricios omnis opibus cum prouocet unus  
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,                                   25
cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi
Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas
uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum
nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae                            30
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici noua cum ueniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus de nobilitate comesa
quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat                       35
Carus et a trepido Thymele summissa Latino;
cum te summoueant qui testamenta merentur
noctibus, in caelum quos euehit optima summi
nunc uia processus, uetulae uesica beatae?
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,                                  40
partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
accipiat sane mercedem sanguinis et sic
palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem
aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.

35. cf. Horace sat. 2,1,20 cui [sc. Caesari] male si palpere, recalcitrat undique totus.

36. cf. Cicéron Verr. 2.1,105 iste [sc. Verres], tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat ; 2.3,69 summittebat iste Timarchidem qui moneret eos [sc. Agyrinenses], si saperent, ut transigerent ; Palladius agr. 8,4,1 tauris summittere uaccas

37. Horace sat. 1,9,47-48 dispeream, ni summosses omnis ; Quintilien decl. 374,2 lex enim quae abdicatis paterna bona negat per omnia illos amouet: superuacuum namque erat abdicatum summouere, qui alioqui perdiderat paternam domum.

38. cf. Horace carm. 1,1,5-6 (sunt quos…) palmaque nobilis | terrarum dominos euehit ad deos.

42. cf. Salluste hist. 1 frg. 55 Maurenbrecher : tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumueniundam ; Juvénal 14,164 merces haec sanguinis atque laboris.

43. cf. Il. 3,33-35 ὡς δ' ὅτε τίς τε δράκοντα ἰδὼν παλίνορσος ἀπέστη | οὔρεος ἐν βήσσῃς, ὑπό τε τρόμος ἔλλαβε γυῖα, | ἂψ δ' ἀνεχώρησεν, ὦχρός τέ μιν εἷλε παρειάς ; Virgile Aen. 2,379-382 improuisum aspris ueluti qui sentibus anguem | pressit humi nitens trepidusque repente refugit | attollentem iras et caerula colla tumentem, | haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat.

44. Suétone Calig. 20 edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.

quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,                                       45
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis et hic damnatus inani
iudicio? quid enim saluis infamia nummis?
exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis
iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras.                                                  50
haec ego non credam Venusina digna lucerna?
haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque uolantem,  
cum leno accipiat moechi bona, si capiendi                                        55
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem uigilanti stertere naso;
cum fas esse putet curam sperare cohortis
qui bona donauit praesepibus et caret omni
maiorum censu, dum peruolat axe citato                                             60
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.

51. cf. Horace sat. 2,1,35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus ; 2,1,6-7 peream male, si non | optimum erat ; uerum nequeo dormire ; 2,1,60 quisquis erit uitae scribam color ; Cinna frg. 11,1-2 Blänsdorf haec tibi Arateis multum inuigilata lucernis | carmina.

nonne libet medio ceras inplere capaces
quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur
hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra                                    65
et multum referens de Maecenate supino
signator falsi, qui se lautum atque beatum
exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
occurrit matrona potens, quae molle Calenum
porrectura uiro miscet sitiente rubetam                                              70
instituitque rudes melior Lucusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos.
aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum,
si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget;
criminibus debent hortos, praetoria, mensas,                                       75
argentum uetus et stantem extra pocula caprum.
quem patitur dormire nurus corruptor auarae,
quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
si natura negat, facit indignatio uersum
qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus.                               80

Juvénal 1,1-21

semper ego auditor tantum? numquamne reponam
uexatus totiens rauci Theseide Cordi?
inpune ergo mihi recitauerit ille togatas,
hic elegos? inpune diem consumpserit ingens
Telephus aut summi plena iam margine libri                                 5
scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?
nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus
Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum
Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtiuae deuehat aurum                                    10
pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani conuolsaque marmora clamant
semper et adsiduo ruptae lectore columnae.
expectes eadem a summo minimoque poeta.
et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos                             15
consilium dedimus Sullae, priuatus ut altum
dormiret. stulta est clementia, cum tot ubique
uatibus occurras, periturae parcere chartae.
cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,                        20
si uacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Les pratiques des lettrés chez Pline le Jeune

Pline le Jeune epist. 1,13,6 his ex causis longius quam destinaueram tempus in urbe consumpsi. possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne uidear, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor. nam ut in ceteris rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur.

Pline le Jeune epist. 3,5,17 hac intentione tot ista uolumina peregit [sc. Plinius maior] electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus.

Un topos homérique

Il. 12,322-328
ὦ πέπον εἰ μὲν γὰρ πόλεμον περὶ τόνδε φυγόντε
αἰεὶ δὴ μέλλοιμεν ἀγήρω τ’ ἀθανάτω τε
ἔσσεσθ’, οὔτέ κεν αὐτὸς ἐνὶ πρώτοισι μαχοίμην
οὔτέ κε σὲ στέλλοιμι μάχην ἐς κυδιάνειραν·                                        325
νῦν δ’ ἔμπης γὰρ κῆρες ἐφεστᾶσιν θανάτοιο
μυρίαι, ἃς οὐκ ἔστι φυγεῖν βροτὸν οὐδ’ ὑπαλύξαι,
ἴομεν ἠέ τῳ εὖχος ὀρέξομεν ἠέ τις ἡμῖν.

Le prologue de Kérylos

Kérylos de Samos frg. 2 Bernabè2 ap. comm. Arist. rhet. 1415a4, CAG xxi.2 328,26-30 Rabe
ἆ μάκαρ, ὅστις ἔην κεῖνον χρόνον ἴδρις ἀοιδῆς,
Μουσάων θεράπων, ὅτ’ ἀκήρατος ἦν ἔτι λειμών·  
νῦν δ’ ὅτε πάντα δέδασται, ἔχουσι δὲ πείρατα τέχναι,
ὕστατοι ὥστε δρόμου καταλειπόμεθ’, οὐδέ πηι ἔστι
πάντηι παπταίνοντα νεοζυγὲς ἅρμα πελάσσαι.

Les allusions à Horace

  • v. 1 cf. Horace epist. 1,19,39-40

non ego nobilium scriptorum auditor et ultor
grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

  • v. 3 cf. Horace epist. 2,2,90-105

qui minus argutos uexat furor iste poetas?
carmina compono, hic elegos: mirabile uisu
caelatumque nouem Musis opus. adspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi,                          95
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:
caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello;
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
quis nisi Callimachus? si plus adposcere uisus,                             100
fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.
multa fero, ut placem genus inritabile uatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
obturem patulas inpune legentibus auris.                                      105

  • v. 20 cf. Horace sat. 2,1,30-34

ille uelut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene; quo dit ut omnis
uotiua pateat ueluti descripta tabella
uita senis.

Les épîtres poétiques: lecture parallèle d’Horace et d’Ovide

Plebeius sermo

Horace epist. 1,1,1-19
prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,                                                  5
ne populum extrema totiens exoret harena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
“solue senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat”.
nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono:                                                10
quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum:
condo et conpono quae mox depromere possim.
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
nullius addictus iurare in uerba magistri,
quo mecumque rapit tempestas, deferor hospes.                                           15
nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis
uirtutis uerae custos rigidusque satelles,
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.

Ovide trist. 3,1,17-18
siqua uidebuntur casu non dicta Latine,
  in qua scribebat, barbara terra fuit.

Ovide epist. 1,5,1-4
ille tuos quondam non ultimus inter amicos
  ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat,  
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
  nescius exilii ne uideare mei.

Ovide epist. 1,5,59-62
quod uenit ex facili satis est componere nobis,
  et nimis intenti causa laboris abest.
cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
  an uerear ne non adprobet illa Getes?

Ovide epist. 3,7,1-6
uerba mihi desunt eadem tam saepe roganti
  iamque pudet uanas fine carere preces.
taedia consimili fieri de carmine uobis,
  quidque petam, cunctos edidicisse reor.
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis                                       5
  charta sit a uinclis non labefacta suis.

Ovide epist. 3,9,53-54
postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:
  hoc opus electum ne mihi forte putes.

Te totum in litteris uidi

Ovide trist. 3,1,9-10
inspice quid portem: nihil hic nisi triste uidebis,
  carmine temporibus conueniente suis.

Ovide trist. 5,1,9-10. 27-28. 35-36
ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
  sumque argumenti conditor ipse mei.
[…]
non haec ingenio, non haec componimus arte:
  materia est propriis ingeniosa malis.
[…]
“quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?” inquis:
  idem, fortunae qui modus huius erit.

Ovide epist. 1,5,13-14
ut tamen ipse uides, luctor deducere uersum,
  sed non fit fato mollior ille meo.

Ovide epist. 3,9,35-38. 49-50
laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:
  conueniens operi tempus utrumque suo est.
quid nisi de uitio scribam regionis amarae,
  utque loco moriar commodiore precer?
[…]
Musa mea est index nimium quoque uera malorum
  atque incorrupti pondera testis habet.

L’autoréflexion littéraire

Ovide trist. 1,9b,20-28
  expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artes, facunde, seuerae,
  dissimiles illis sic nocuere mihi.
uita tamen tibi nota mea est, scis artibus illis
  auctoris mores abstinuisse sui;
scis uetus hoc iuueni lusum mihi carmen, et istos,                                        25
  ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
ergo ut defendi nullo mea posse colore,
  sic excusari crimina posse puto.

Ovide trist. 3,7,49-52
quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,
  me tamen extincto fama superstes erit,
dumque suis uictrix septem de montibus orbem
  prospiciet domitum Martia Roma, legar.

Œuvres de vieillesse

Horace epist. 2,2,55-57. 141-144
singula de nobis anni praedantur euntes:
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam uis?
[…]
nimirum sapere est abiectis utile nugis
et tempestiuum pueris concedere ludum
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

Ovide trist. 2,543-546
ergo quae iuuenis mihi non nocitura putaui
  scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
sera redundauit ueteris uindicta libelli,
  distat et a meriti tempore poena sui.

Ovide trist. 3,1,7-8
id quoque, quod uiridi quondam male lusit in aeuo,
  heu nimium sero damnat et odit opus!

Ovide trist. 3,11,25-26
non sum ego quod fueram: quid inanem proteris umbram?
  quid cinerem saxis bustaque nostra petis?

Ovide trist. 4,1,71-74
aspera militiae iuuenis certamina fugi,
  nec nisi lusura mouimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  canitiem galeae subicioque meam.

Ovide trist. 4,10,93-98
iam mihi canities pulsis melioribus annis
  uenerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea uinctus oliua                                                       95
  abstulerat deciens praemia uictor equus,
cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas
  quaerere me laesi principis ira iubet.

Ovide epist. 1,1,1
Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae
  hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Ovide epist. 1,4,1-6
iam mihi deterior canis aspergitur aetas
  iamque meos uultus ruga senilis arat,
iam uigor et quasso languent in corpore uires
  nec iuueni lusus qui placuere iuuant
nec, si me subito uideas, agnoscere possis,
  aetatis facta est tanta ruina meae.

Ovide trist. 4,6,19-20 (2 années d’exil)
ut patria careo, bis frugibus area trita est,
  dissiluit nudo pressa bis uua pede.

Ovide trist. 4,7,1-2 (2 années)
bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
  bisque suum tacto Pisce peregit iter.

Ovide trist. 5,10,1 (3 années)
ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
  facta est Euxini dura ter unda maris.

Ovide epist. 1,8,27 (quatre années)
ut careo uobis, Stygias detrusus in oras,
  quattuor autumnos Pleias orta facit.

Ovide epist. 4,6,5 (cinq années)
in Scythia nobis quinquennis olympias acta est.

Ovide epist. 4,10,1 (six années)
haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
  litore pellitos inter agenda Getas.

Les corpus d’œuvres littéraires et philosophiques

  • uita Tibulli 8-9 Rostagni : epistulae quoque eius amatoriae, quamquam breues, omnino subtiles sunt.
  • uita Lucani ex Vaccae commentario 65-67 Rostagni : prosa oratione in Octauium Sagittam et pro eo, de incendio urbis, epistolarum ex Campania: non fastidiendi quidem omnes, tales tamen ut Belli ciuilis uideantur accessio.
  • uita Vergilii 141-143 Rostagni : statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare ut reliqua uita tantum philosophiae uacaret.

Horace carm. 3,30,10-14
dicar […]
[…] ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos.

Ovide fast. 2,2-8
Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus:
  alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
nunc primum uelis, elegi, maioribus itis:
  exiguum, memini, nuper eratis opus.
ipse ego uos habui faciles in amore ministros,                                             5
  cum lusit numeris prima iuuenta suis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
  ecquis ad haec illinc crederet esse uiam?  

Horace epist. 2,1,1-4. 250-257
cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
[…]
[…]  nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res conponere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus inpositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque; sed neque paruom
carmen maiestas recipit tua nec meus audet
rem temptare pudor quam uires ferre recusent.

Ovide trist. 3,14,25-26
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  diuerso missum quod tibi ab orbe uenit.

Ovide epist. 1,1,21
quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
  exule seruatis legibus Vrbe frui.

Introduction à la satire latine

Le témoignage de Quintilien

Quintilien inst. 10,1,93-95 satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. (94.) ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium
fluere lutulentum [Horace serm. 1,4,11a]
et esse aliquid quod tollere possis [cf. Horace serm. 1,4,11b erat quod tollere uelles] putat. nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et uerae gloriae quamuis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. (95.) alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum uarietate mixtum condidit Terentius Varro, uir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae conlaturus quam eloquentiae.

Lucilius et les origines de la satire à Rome

Tite-Live 7,2,4-7 ceterum parua quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. (5.) imitari deinde eos iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersibus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. (6.) accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. uernaculis artificibus, quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus inditum; (7.) qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.

Lucilius 1,14-17 Marx = 12-14 Charpin
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – mirac<l>a ciet t<y>l<yph>antas
porro clinopodas lychnosque ut diximus semnos
ante pedes lecti atque lucernas – ⏑ ⏑ – ⏑
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – arutaenaeque – inquit – aquales.

Horace
Horace serm. 1,4,1-13
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere uersus.
nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,

scribendi recte: nam ut multum, nil moror.

v. 11 cf. Callimaque hymn. 2,105-112
ὁ Φθόνος Ἀπόλλωνος ἐπ’ οὔατα λάθριος εἶπεν·
“οὐκ ἄγαμαι τὸν ἀοιδὸν ὃς οὐδ’ ὅσα πόντος ἀείδει”.
τὸν Φθόνον ὡπόλλων ποδί τ’ ἤλασεν ὧδέ τ’ ἔειπεν·
“Ἀσσυρίου ποταμοῖο μέγας ῥόος, ἀλλὰ τὰ πολλά
λύματα γῆς καὶ πολλὸν ἐφ’ ὕδατι συρφετὸν ἕλκει.
Δηοῖ δ’ οὐκ ἀπὸ παντὸς ὕδωρ φορέουσι μέλισσαι,
ἀλλ’ ἥτις καθαρή τε καὶ ἀχράαντος ἀνέρπει
πίδακος ἐξ ἱερῆς ὀλίγη λιβὰς ἄκρον ἄωτον”.

Horace serm. 2,6,16-17
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?

v. 17 cf. Callimaque ait. frg. 112,9 Pfeiffer
αὐτὰρ ἐγὼ Μουσέων πεζὸν̣ [ἔ]πειμι νομόν.

Le témoignage de Diomède

Diomède GL i 485,30-486,13 satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; […] siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum  quaestionum [GRFF 52 = frg. 50 Goetz–Schoell], «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex mulso consparsi». ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata conprehenduntur.

La satire ménippée

Varron
  • Aulu-Gelle 2,18,6-7 alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi clari exiterunt. (7.) ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii “cynicas”, ipse appellat “Menippeas”.
  • Aulu-Gelle 1,17,4 <M.> quoque Varro in satura Menippea quam de officio mariti scripsit.
  • Aulu-Gelle 3,18,5 M. autem Varro in satira Menippea quae Ἱπποκύων inscripta est.
  • Aulu-Gelle 13,11,1 lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis qui inscribitur.
  • Aulu-Gelle 13,23,4 M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία.
  • Cicéron ac. 1,8 et tamen in illis ueteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum inuitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae <more> scribere uoluimus, si modo consecuti sumus.
  • [Probus] ecl. 6,31 iii/2 336,22-24 Varro qui sit Menippeus non a magistro, cuius aetas longe praecesserat, nominatus, sed a societate ingenii, quod is quoque omnigeno carmine satiras suas expoliuerat.
  • Varron Men. 13 factus sum uespertilio, neque in muribus plane neque in uolucribus sum.
  • Varron Men. 542 e mea φιλοφθονίᾳ natis, quos Menippea haeresis nutricata est, tutores do.
Ménippe

Diogène Laërce 6,99-101 φέρει [sc. Μένιππος] μὲν οὖν σπουδαῖον οὐδέν· τὰ δὲ βιβλία αὐτοῦ πολλοῦ καταγέλωτος γέμει καί τι ἴσον τοῖς Μελεάγρου τοῦ κατ’ αὐτὸν γενομένου. […] (100.) ἕνιοι δὲ τὰ βιβλί’ αὐτοῦ οὐκ αὐτοῦ εἶναι, ἀλλὰ Διονυσίου καὶ Ζωπύρου τῶν Κολοφωνίων, οἳ τοῦ παίζειν ἕνεκα συγγράφοντες ἐδίδοσαν αὐτῷ ὡς εὖ δυναμένῳ διαθέσθαι. […] (101.) τὰ δ’ οὖν τοῦ κυνικοῦ βιβλία ἐστὶ δεκατρία, Νέκυια, Διαθῆκαι, Ἐπιστολαὶ κεκομψευμέναι ἀπὸ τῶν θεῶν προσώπου, Πρὸς τοὺς φυσικοὺς καὶ μαθηματικοὺς καὶ γραμματικοὺς καὶ Γονὰς Ἐπικούρου καὶ Τὰς θρησκευομένας ὑπ’ αὐτῶν εἰκάδας καὶ ἄλλα.

Lucien

Lucien bis acc. 33 καὶ τὸ μὲν τραγικὸν ἐκεῖνο καὶ σωφρονικὸν προσωπεῖον ἀφεῖλέ μου, κωμικὸν δὲ καὶ σατυρικὸν ἄλλο ἐπέθηκέ μοι καὶ μικροῦ δεῖν γελοῖον. εἶτά μοι εἰς τὸ αὐτὸ φέρων συγκαθεῖρξεν τὸ σκῶμμα καὶ τὸν ἴαμβον καὶ κυνισμὸν καὶ τὸν Εὔπολιν καὶ τὸν Ἀριστοφάνη, δεινοὺς ἄνδρας ἐπικερτομῆσαι τὰ σεμνὰ καὶ χλευάσαι τὰ ὀρθῶς ἔχοντα. τελευταῖον δὲ καὶ Μένιππόν τινα τῶν παλαιῶν κυνῶν μάλα ὑλακτικὸν ὡς δοκεῖ καὶ κάρχαρον ἀνορύξας, καὶ τοῦτον ἐπεισήγαγεν μοι φοβερόν τινα ὡς ἀληθῶς κύνα καὶ τὸ δῆγμα λαθραῖον, ὅσῳ καὶ γελῶν ἅμα ἔδακνεν. Πῶς οὖν οὐ δεινὰ ὕβρισμαι μηκέτ’ ἐπὶ τοῦ οἰκείου διακείμενος, ἀλλὰ κωμῳδῶν καὶ γελωτοποιῶν καὶ ὑποθέσεις ἀλλοκότους ὑποκρινόμενος αὐτῷ; τὸ γὰρ πάντων ἀτοπώτατον, κρᾶσίν τινα παράδοξον κέκραμαι καὶ οὔτε πεζός εἰμι οὔτε ἐπὶ τῶν μέτρων βέβηκα, ἀλλὰ ἱπποκενταύρου δίκην σύνθετόν τι καὶ ξένον φάσμα τοῖς ἀκούουσι δοκῶ.