Archives par mot-clé : Laberius

Comment lire les Mimiambes de Cn. Matius ?

(par Angeliki Boikou – Sorbonne Université)

Introduction

Gell. 15, 2 : Cn. Matius uir eruditus in mimiambis suis non absurde neque absone finxit ; Gell. 10, 24, 10 : Cn. Matius, homo impense doctus ; Gell. 20, 9, 1-2 : figmentis uerborum nouis Cn. Matii, hominis eruditi.

Les Mimiambes chez Aulu-Gelle

Mat. carm. frg. 9 et 10 Bl. ap. Gell. 15, 25, 1-3

(9)     iamiam albicascit Phoebus et recentatur <:>
           commune lumen hominibus {et} uoluptatis 
« Dans l’instant même, commence à blanchir et renaît Phébus : lumière du plaisir, commune aux hommes »

Apollon – Phébus – Soleil :  
Schol ad Hom. Od. 3, 279, Φοῖβος Ἀπόλλων] ὁ φοιβάζων καὶ μαντευόμενος καὶ τὰ τῶν θεῶν ἄδηλα δηλοποιῶν· ἢ ὁ ἐκ Φοίβης γυναικὸς γεννηθεὶς Ἀπόλλων. λέγει δὲ τὸν ἥλιον Ἀπόλλωνα ἀπὸ τοῦ μὴ πολλοὺς ἡλίους εἶναι.
Hor. carm. 3, 21, 24 : dum radians fugat astra Phoebus.
Mart. 7, 12, 8 : Qui Phoebi radios ferre diemque negat?
Petron. frg. 31, 5: renascentem Phoebum cernuntque cadentem.

(10)   quapropter edulcare conuenit uitam
           curasque acerbas sensibus gubernare
« C’est pourquoi il convient de rendre la vie plus douce et gouverner par les sens les amers soucis »

edulcare uitam :
Epicur. Ep. Moen. 132, 10 : διδάσκουσα (sc. φρόνησις) ὡς οὐκ ἔστιν ἡδέως ζῆν ἄνευ τοῦ φρονίμως καὶ καλῶς καὶ δικαίως.
Epicur. Ep. Moen. 132, 1-2 : οὐδ' ἀπολαύσεις παίδων καὶ γυναικῶν οὐδ' ἰχθύων καὶ τῶν ἄλλων, ὅσα φέρει πολυτελὴς τράπεζα, τὸν ἡδὺν γεννᾷ βίον.

curae acerbae :
Phld. Ir. frg. 17, 10-11 : γ’] ἔτ[ι] πικ[ρότερον]. τῶν | ὀργίλων παθῶν.

gubernare uitam :
Epicur. frg. 122 Arrighetti : μέχρι ὅσου τὴν αὐτάρκη πρὸς τὸ [ς]εαυτὸν κυβερνᾶν ⟦αν⟧ ἡλι»κί»αν ἔσχες.
Mat. carm. frg. 12 et 13 Bl. ap. Gell. 20, 9, 1-3

Gell. 20, 9, 1 : delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iunianus figmentis uerborum nouis Cn. Matii, hominis eruditi.
(12)     sinuque amicam refice frigidam caldo
             columbulatim labra conserens labris
« Et, dans ta chaleureuse poitrine, ranime ton amie froide en réunissant, à la manière des colombes, tes lèvres à ses lèvres »

Topos du couple embrassé :
Catull. 44, 13-14 : hic me grauedo frigida et frequens tussis quassauit usque dum in tuum sinum fugi.
Tib. 1, 8, 29-30 : Munera ne poscas : det munera canus amator, | ut foueat molli frigida membra sinu.
Ov.epist. 3, 113-114 : te tenet in tepido mollis amica sinu.
Quint. inst. 1, 6, 19 : sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat quod is 'calidum' dicere quam 'caldum' malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον.
Laber. mim. frg. 4 et 5 Panayotakis : Aqua Calda

Adverbes diminutifs -ulatim :
Plaut. Capt. 832 : Aperite hasce ambas fores prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.

Colombes et osculatio :
Ov. am. 2, 6, 56 : oscula dat cupido blanda columba mari ; ars 2, 465 : quae modo pugnarunt iungunt sua rostra columbae
Maec. ap. Sen. epist. 114, 5 : si quis ‘feminae cincinnos crispat et labris columbatur’

labra conserens labris :
Plaut. Bacch. 480 : labra ab labris nusquam auferat? ; Mil. 1335 : labra a labellis aufer ; Pseud. 1259 : ad labra labella adiungit
Lucil. 8, 1 Ch = 303-304 M : cum poclo bibo eodem, amplector, labra labellis fictricis compono, hoc est cum ψωλοκοποῦμαι.
AP 5, 171 (Méléagre) : Τὸ σκύφος ἁδὺ γέγηθε· λέγει δ', ὅτι τᾶς φιλέρωτος| Ζηνοφίλας ψαύει τοῦ λαλιοῦ στόματος. | ὄλβιον· εἴθ' ὑπ' ἐμοῖς νῦν χείλεσι χείλεα θεῖσα | ἀπνευστὶ ψυχὰν τὰν ἐν ἐμοὶ προπίοι.

(13)   iam tonsiles tapetes ebrii fuco
           quos concha purpura imbuens uenenauit.
« D’autre part, des tapis rasés, ivres de fucus que le coquillage avait imprégnés de pourpre »

Théocrite 15 
Schol. Theocr. 15 arg. 6-8 : παρέπλασε δὲ τὸ ποιημάτιον ἐκ τῶν παρὰ Σώφρονι Ἴσθμια Θεωμένων (cf. CGrFr 1, 1, 10tit. Kaibel) καὶ κεχωρισμένον ἐστὶ τοῦ ποιητικοῦ προσώπου.
Theocr. Id. 15, 125 : πορφύρεοι δὲ τάπητες ἄνω μαλακώτεροι ὕπνω.

fucus – concha – purpura :
Catull. 64, 47-49 : puluinar uero diuae geniale locatur | sedibus in mediis, Indo quod dente politum | tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

ebrii fuco:
Mart. 14, 154, 1 (Lanae amethystinae): ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae, | non uideo quare sobria lana uocer

(11) nuper die quarto, ut recordor, et certe,
         aquarium urceum unicum domi fregit.
« Cela fait quatre jours maintenant (nuper die quarto), comme je m’en souviens, oui c’est bien cela, qu’il a brisé la seule cruche d’eau qu’on avait à la maison »

Hippon. frg. 21 Degani 
ἐκ πελλίδος πίνοντες· οὐ γὰρ ἦν αὐτῆ
κύλιξ, ὁ παῖς γὰρ ἐμπεσὼν κατήραξε

Hippon. frg. 22 Degani
ἐκ δὲ τῆς πέλλης
ἔπινον· ἄλλοτ' αὐτός, ἄλλοτ' Ἀρήτη
προύπινεν

urceus (indice de l’egestas) :
Cato agr. 135, 2, 6 : urnae oleariae, urcei aquarii, urnae uinariae
Hor. ars 22 : amphora coepit institui : currente rota cur urceus exit?
Mart. 14, 106 : urceus fictilis

Les autres fragments

Mat. carm. frg. 14 et 15 Bl. ap. Macr. Sat. 3, 20, 5

Mattius:
(14)   in milibus tot {ficorum} non uidebitis grossum

grossus
Cato agr. 94 : ciii Fici ut grossos teneant
Plin. nat. 13, 58 : grossus eius (Cypriae ficus) non maturescit nisi inscisura emisso lacte
Laber. carm. frg. 73a Panayotakis : abluuium « déluge » ; frg. 74 : elutriare « nettoyer la laine »; frg. 76 : fullonica « métier de foulon » frg. 40 cippus « cippe » ; frg. 1 : emplastrum « emplâtre »

Le « figuier » et la « figue » grivois :
Hippon. 123 D. : μηδὲ μοιμύλλειν Λεβεδίην ἰσχάδ' ἐκ Καμανδωλοῦ.
Mart. 1, 65 : cum dixi ficus, rides quasi barbara uerba et dici ficos, Caeciliane, iubes.| Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci, dicemus ficos, Caeciliane, tuos.

Le marchand :
Plaut. Aul. 512 : propolae, linteones, calceolaria ; Car. 238 : myropola
Lucil. 5, 6 Charpin : sicuti cum primus ficos propola recentis | protulit et pretio ingenti dat primitus paucos
Laber. mim. frg. 25 : pharmacopoles
Hor. sat. 1, 2, 1-4 : ambubaiarum collegia, pharmacopolae, | mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne| maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli
Mart. 4, 72, 2 : Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon

 (15) sumas ab alio lacte diffluos grossos.

lacte :
Plin. nat. 13, 58 : grossus eius (Cypriae ficus) non maturescit nisi inscisura emisso lacte
Enn. ann. 448 Skutsch : fici dulciferae, lactentes ubere toto
Lucil. H 152, 2 Charpin : lactentes ficos ; cf. [Caper] de orthographia GL vii, 98, 2 : lactens lacte abundans.
Hippon. frg. 36, 4-5 Degani : δαινύμενος ὥσπερ Λαμψακηνὸς εὐνοῦχος | κατέφαγε δὴ τὸν κλῆρον· ὥστε χρὴ σκάπτειν | πέτρας {τ'} ὀρείας, σῦκα μέτρια τρώγων
Mat. carm. frg. 16 Bl. ap. Prisc. gramm. 6 (GL ii, 274, 25-26 H)

Gn. Mattius:
meos hortulos plus stercoro …
quam holero…
 « Mes petits jardins, je les fume davantage (stercoro) … que quand je les ensemence de légumes (holero) … »

hortulus :
Catull. 61, 92 : talis in uario solet diuitis domini hortulo flos hyacinthinus
Bibac. carm. frg. 1, 3 Bl. : si quis …mei domum Catonis, …assulas et illos custodis uidet hortulos
Priap.
85, 4 (Verg. 2) : agellulum hunc…erique uill<ul>am hortulumque pauperis tuor ; Priap. 86, 18 (Verg. 3) : hortulum uineamque

stercus :
Plaut. Mil. 90 : abiit, gloriosus, impudens | stercoreus, plenus periuri atque adulteri
Lucil. 30, 15 Charpin : hic in stercore humi fabulisque, fimo atque sucerdi
Petron. 43, 1, 4 : ab asse creuit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere
Mat. carm. frg. 17 Bl. (Dubium) ap. Non. 284L

Et alii obscurae auctoritatis :
(17)   pressusque labris unus acinus arebat.
 « et un seul grain (acinus) de raisin, écrasé par les lèvres, était desséché »

Non. 708 L : die quarte et die quarto (≈ Mat. carm. frg. 11 Bl.) hoc differre prudentis uolunt, quorum tamen auctoritas in obscuro est, ut sit die quarto temporis praeteriti, die quarte futuri.

Hor. Sat. 2, 6, 83-85 : quid multa? neque ille | sepositi ciceris nec longae invidit avenae, | aridum et ore ferens acinum semesaque lardi | frusta dedit.

Bibliographie sélective

Adams J. N. 1982, The Latin Sexual Vocabulary, Duckworth, London.

Blänsdorf J. 20114, FPL Fragmenta poetarum latinorum Epicorum et Lyricorum praeter Ennium et Lucilium, Teubner, Leipzig.

Bonaria M. 1965, Romani Mimi, in aedibus Athenaei, Roma, 1965.

Charpin F. 1978-1991, Lucilius Satires, vol. I-III,  Les Belles Lettres, Paris.

Courtney E. 20032, FLP The Fragmentary Latin Poets, OUP, Oxford.

Cunningham I. C. 1971, Herodas Mimiambi, Clarendon Press, Oxford.

Degani E. 1981,  « Ipponatte nella Letteratura Latina », RFIC 109, p. 385-406.

Degani E. 1983, Hipponactis Testimonia et Fragmenta, Teubner, Leipzig.

Degani E. 2002, Studi su Ipponatte, nuova edizione anastaticamente riprodotta, Spudasmata 89, Olms, Zürich – New York.

Grysar K. J. 1854, « Der römische Mimus », Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften Wien 12, p. 237-337.

Henderson J. 19912, The Maculate Muse : Obscene Language in Attic Comedy, Oxford University Press, Oxford.

Hunter R. 2008, On Coming After : Studies in Post-Classical Greek Literature and its Reception, Trends in Classics Supplementary Volumes, De Gruyter, Berlin – New York.

Leo F. 1914, « Die römische Poesie in der sullanischen Zeit »,  Hermes 49, p. 161-195.

Manuwald G. 2011, Roman republican theatre, Cambridge University Press, Cambridge.

Masson O. 1960, Les Fragments du poète Hipponax, édition critique et commentée, Klincksieck, Paris.

Panayotakis C. 2010, Decimus Laberius : The Fragments, Cambridge Classical Texts and Commentaries 46, Cambridge University Press, Cambridge.

Tandoi V. 1984-1988, Disiecti Membra Poetae II, Foggia, Atlantica.

Zaffagno E. 1987, Espressionismo Latino Tardo –Repubblicano, Università di Genova, Facoltà di Lettere, Genova.

 

 

Publilius et les sententiae

Macrobe Sat. 2,7,4 in ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, [sc. Laberius] ulciscebatur, inducto habitu Syri, qui uelut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
      porro, Quirites, libertatem perdimus [Labérius frg. 125 Ribbeck3 = 91 Panayotakis].
et paulo post adiecit:
      necesse est multos timeat quem multi timent [Labérius frg. 126 Ribbeck3 = 92b Panayotakis].
(5.) quo dicto uniuersitas populi ad solum Caesarem oculos et ora conuertit, notantes impotentiam eius hac dicacitate lapidatam. ob haec in Publilium uertit fauorem.

Macrobe Sat. 2,7,7-8 cum mimos componeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos omnes qui tunc scripta et operas suas in scaenam locauerant prouocauit ut singuli secum posita in uicem materia pro tempore contenderent. nec ullo recusante superauit omnes, in quis et Laberium. (8.) unde Caesar adridens hoc modo pronuntiauit:
      fauente tibi me uictus es, Laberi, a Syro ;
statimque Publilio palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit.

Sénèque le Rhéteur contr. 7,3,8 memini Moschum, <cum> [add. Kiessling] loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentorum omnium ingenia, queri de Publilio quasi ille {iam} [del. Baumm] hanc insaniam introduxisset. Cassius Seuerus, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, sed eorum, qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, <non imitarentur> [add. Bursian] quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem:
      tam dest auaro quod habet quam quod non habet [Publilius sent. T 3];
et illum de eadem re dictum:
      desunt luxuriae multa, auaritiae omnia [I 7];
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire:
      o uita misero longa, felici breuis! [O 3]
et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos.

Sénèque epist. 8,8,9 quantum disertissimorum uersuum inter mimos iacet! quam multa Publilii non excalceatis sed coturnatis dicenda sunt! unum uersum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
      alienum est omne quidquid optando euenit [Publilius sent. A 1].

Sénèque tranq. an. 11,8 numquam me in bona re mali pudebit auctoris. Publilius, tragicis comicisque uehementior ingeniis quotiens mimicas ineptias et uerba ad summam caueam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait:
      cuiuis potest accidere quod cuiquam potest [Publilius sent. C 34].
hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur; sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur.

Sénèque epist. 108,8-9 non uides quemadmodum theatra consonent quotiens aliqua dicta sunt quae publice adgnoscimus et consensu uera esse testamur?
      desunt inopiae multa, auaritiae omnia [Publilius sent. I 7].
      in nullum auarus bonus est, in se pessimus [I 5].
ad hos uersus ille sordidissimus plaudit et uitiis suis fieri conuicium gaudet.

Sénèque epist. 108,11-2 magis tamen feriuntur animi cum carmina eiusmodi dicta sunt:
      is minimo eget mortalis qui minimum cupit” [Publilius sent. I 56]
      quod uult habet qui uelle quod satis est potest [Q 74]
cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem ueritatis adducimur.

Sénèque dial. 6 (cons. ad Marciam) 9,5 egregium uersum et dignum qui non e pulpito exiret:
      cuiuis potest accidere quod cuiquam potest! [Publilius sent. C 34].

Sénèque epist. 33,6-7 nec dubito quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa. (7.) ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit.

Aulu-Gelle 17,14,1-4  sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
Publilius mimos scriptitauit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio iudicaretur. (2.) C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos praedicaret. (3.) huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, (4.) ex quibus sunt istae singulis uersibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:
      malum est consilium quod mutari non potest [Publilius sent. M 54].
      beneficio dando accepit qui digno dedit [B 12].
      feras, non culpes, quod uitari non potest [F 11].
      cui plus licet quam par est plus uult quam licet [C 46].
      comes facundus in uia pro uehiculo est [C 17].
      frugalitas miseria est rumoris boni [F 28].
      heredis fletus sub persona risus est [H 19].
      furor fit laesa saepius patientia [F 13].
      inprobe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit [I 63].
      ita amicum habeas posse ut fieri hunc inimicum putes [I 16].
      ueterem ferendo iniuriam inuites nouam [V 16].
      numquam periclum sine periclo uincitur [N 7].
      nimium altercando ueritas amittitur [N 40].
      pars benefici est, quod petitur si belle neges [P 20].

Rire, larmes et silence dans les sententiae

  • rire

D 24 deos ridere credo cum felix †fouet.
cf. Ménandre mon. 172 γέλως τὰ σεμνὰ τοῦ βίου τοῖς σώφροσιν.

H 19 heredis fletus sub persona risus est.
cf. Lucrèce 3,72 crudeles gaudent in tristi funere fratris; [Varron] sent. 11 Riese: sic flet heres ut puella uiro nupta: utriusque fletus non apparens est risus.

I 27 in calamitoso risus etiam iniuria est.
cf. Ménandre mon. 144 γέλως ἄκαιρος κλαυμάτων παραίτιος; Quintilien inst. 6,3,33 aduersus miseros […] inhumanus est iocus.

  • larmes

A 19 ab amante lacrimis redimas iracundiam.

A 39 amor ut lacrima oculis oritur, in pectus cadit.

C 29 crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
cf. Plaute Pseud. 274 misereat, si familiam alere possim misericordia ; Térence Phorm. 497-498 adeon ingenio esse duro te atque inexorabili | ut neque misericordia neque precibu’ molliri queas.

C 44 contubernia sunt lacrimarum, ubi misericors miserum adspicit.
cf. Sénèque clem. 2,6,4 misericordia vicina est miseriae; habet enim aliquid trahitque ex ea.

D 8 didicere flere feminae in mendacium.

H 19 heredis fletus sub persona risus est.

I 58 inimico extincto exitium lacrimae non habent.

M 35 muliebris lacrima condimentum est malitiae.

M 50 muneribus est, non lacrimis, meretrix misericors.

N 58 necessitatem ferre, non flere addecet.

P 39 paratae lacrimae insidias, non luctum indicant.
cf. Ménandre mon. 584 ὅμοια πόρνη δάκρυα καὶ ῥήτωρ ἔχει ; Térence Andr. 558-559 priu’ quam harum scelera et lacrumae confictae dolis | redducunt animum aegrotum ad misericordiam; eun. 67-68 haec uerba una mehercle falsa lacrimula | quam oculos terendo misere uix uĭ ĕxpresserit.

  • silence

I 23 iactum tacendo crimen facias acrius.

cf. Ménandre mon. 201 διὰ τῆς σιωπῆς πικρότερον κατηγορεῖ; 240 εὐκαταφρόνητός ἐστι σιγηρὸς τρόπος.

M 6 miserum est tacere cogi, quod cupias loqui.

O 8 o tacitum tormentum ainimi conscientia!

P 8 peiora multo cogitat mutus dolor.

S 12 sapiens quod petitur, ubi tacet, breuiter negat.
cf. Ménandre mon. 307 ἡ γὰρ σιωπὴ τοῖς σοφοῖσιν ἀπόκρισις; 308 ἡ γὰρ σιωπὴ μαρτυρεῖ τὸ μὴ θέλειν; 409 κρεῖττον σιωπᾶν ἐστιν ἢ λαλεῖν μάτην; 516 νοεῖν γάρ ἐστι κρεῖττον καὶ σιγὴν ἔχειν; 555 ξένωι δὲ σιγᾶν κρεῖττον ἢ κεκραγέναι; 566 οὐκ ἔστι σιγᾶν αἰσχρόν, ἀλλ ̓ εἰκῆ λαλεῖν; 709 σιγή ποτ ̓ ἐστὶν αἱρετωτέρα λόγου; 710 σιγᾶν ἄμεινον ἢ λαλεῖν ἃ μὴ πρέπει.

T 2 taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
cf. Men. mon. 144 γέλως ἄκαιρος κλαυμάτων παραίτιος; 165 γελᾶι δ ̓ ὁ μῶρος, κἄν τι μὴ γελοῖον ἦι; 258 ἐνίοις τὸ σιγᾶν κρεῖττόν ἐστι τοῦ λαλεῖν.

V 21 uoluptas tacita metus est magis quam gaudium.

La langue du mime

Aulu-Gelle 16,7 lemma : quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis uerbis utitur, de quibus, an sit Latina, quaeri solet.

Aulu-Gelle 16,7,1-3 Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit pralicenter. (2.) nam et mendicimonium dicit et moechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicauit pro stuprauit et abluuium pro diluuio [150 Ribbeck = 73a Panayotakis] et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est [39 R. = 23a P.] (3.) et item in Fullone furem manuarium appellat:
      manuari – inquit – pudorem perdidisti [46 R. = 30 P.],
multaque alia huiuscemodi nouat.

depudicauit cf. Varron Men. 409 Astbury utrum puerum essem deuirginatum; Pétrone 25,2 cur non … deuirginatur Pannychis nostra?

abluuium cf. Fronton Ad M. Caes. 4,3,4, p. 58,5-13 v. d. Hout2 nolo igitur te ignorare syllabae unius discrimen quantum referat. os colluere dicam, pauimentum autem in balneis pelluere, non colluere; lacrimis uero genas lauere dicam, non pelluere neque colluere; uestimenta autem lauare, non lauere; sudorem porro et puluerem abluere, non lauare; sed maculam elegantius eluere quam abluere. si quid uero magis haeserit nec sine aliquo detrimento exigi possit, Plautino uerbo elauere dicam. tum praeterea mulsum diluere, fauces proluere, ungulam iumento subluere.

manuarius cf. Aulu-Gelle 18,14,4 hoc aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus.

Aulu-Gelle 16,7,4 neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
      tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum [87 Ribbeck = 59 Panayotakis].

in catomum cf. Cicéron fam. 7,25,1 (à M. Fabius Gallus, août 45) magister adest citius quam putaramus. uereor ne in catomum Catoni<a>nos ; Pétrone 132,2 manifestis matrona contumeliis uerberata tandem ad ultionem decurrit uocatque cubicularios et me iubet catomizari.

Aulu-Gelle 16,7,5-9 et elutriare lintea [150 Ribbeck = 74 Panayotakis] et lauandaria [150 R. = 75 P.] dicit, quae ad lauandum sint data, et:
      coicior – inquit – in fullonicam [147 R. = 76 P.],
et
      quid properas? quid praecurris <in> [add. Bothe] caldonia? [148 R. = 77 P.]
(6.) item in Restione talabarriunculos [79 R. = 51 P.] dicit, quos uulgus talabarriones; (7.) item in Compitalibus:
      malas malaxaui [37 R. = 19 P.];
(8.) item in Cacomnemone:
      hic est – inquit –
      ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
     
uenientem excepisse tibi narraui [13-14 R. = 10 P.].
(9.) item in mimo, qui inscribitur Natalis [corr. Bothe : natal fere Ψ], cippum dicit et obbam et camellam [60 R. = 40 P.] et pittacium et capitium:
      induis – inquit – capitium tunicae pittacium [61 R. = 41 P.].

 

elutriare cf. Pline nat. nat. 9,133 uellus el<u>triatum mergitur in experimentum ; 14,114 sufferuefactis … mox elutriatis atque ita inueteratis.

malaxare cf. Varron ling. 6,96 ab eo quod illi μαλάσσειν nos malaxare ; Sénèque epist. 66,53 an potius optem ut malaxandos articulos exsoletis meis porrigam?

gurdus cf. Quintilien inst. 1,5,57 gurdos, quos pro stolidos accipit uulgus, ex Hispania duxisse originem audiui.

cippus cf. Varron ling. 5,143 cippi pomeri stant et circum Ariciam et circ{o}um Romam ; Lucilius 1255–6 Marx = H frg. 105 Charpin homines nequam, malus ut quartarius, cippos | coll<e>gere omnes ; Horace sat. 1,8,12-13 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum | hic dabat ; Perse 1,37 non leuior cippus nunc inprimit ossa? ; César Gall. 7,73,2-5 truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. huc illi stipites demissi et ab infimo reuincti, ne reuelli possent, ab ramis eminebant. quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati: quo qui intrauerant se ipsi acutissimis uallis induebant. hos cippos appellabant ; Sénèque le Rhéteur contr. 7,4,7 contr. 7,4,7 inponi se supra cippum iussit – erat [sc. Caluus] enim paruolus statura. 

obba cf. Varron Men. 114 Astbury dolia atque apothecas triclinaris Melicas Calenas obbas et Cumanos calices ; Perse 5,147-1488 Veiientanumque rubellum | exhalet uapida laesum pice sessilis obba? ; Tertullien apol. 13,7 quo differt ab epulo Iouis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor?

camella cf. Ovide fast. 4,779-780 tum licet  adposita, ueluti cratere, camella | lac niueum potes ; Pétrone  64,13 Trimalchio camellam grandem iussit misceri potionesque diuidi omnibus seruis ; 135,3-4 Oenothea […] camellam etiam uetustate ruptam pice temperata refecit. tum clauum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit ; 137,10 infra manus meas camellam uini posuit.

capitium tunicae pittacium cf. Varron ling. 5,131 capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit  ; Aelius Stilon frg. 3 Funaioli ap. Festus p. 230. 12-13 Lindsay: capitia ex pellibus agninis facta ; Nonius p. 542,23-28 Mercier = p. 870 Lindsay: capitum tegmina. Varro de uita populi Romani lib. Itunicas neque capitia neue strophia neque zonas [frg. 53 Pittà]. idem in eodem: neque id ab orbita matrum familias instituti, quod eae pectore ac lacertis erant apertis nec capitia habebant [frg. 54 Pittà]. haec et capitula appellauit ; Pétrone 34,6, statim allatae sunt amphorae uitreae diligenter gypsatae, quarum in ceruicibus pittacia erant ;  56,7 pittacia in scypho circumferri coeperunt.

Aulu-Gelle 16,7,10-12 praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit [3 Ribbeck = 2 Panayotakis]; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit. (11.) atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem leuennam pro leui [801 R. = 53 P.]. (12.) item in Necyomantia cocionem peruulgate dicit, quem ueteres arillatorem dixerunt. uerba Laberi haec sunt:
      duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
      sex aediles uiderat [63-64 R. = 42 P.].

planus cf. Cicéron Cluent. 72 hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus ; Horace epist. 1,17,58-59 nec semel inrisus triuiis attollere curat | fracto crure planum ; Pétrone 82,2 siue ille planus fuit siue nocturnus grassator ; 140,15 unde plani autem, unde leuatores uiuerent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? ; Pline nat. 35,89 arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineauit, adgnoscente uoltum plani rege inchoatum protinus.

nanus cf. Varron ling. 5,119 uas aquarium uocant futim … quo postea accessit na{g}nus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus ; Aulu-Gelle 19,13,4-5 tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari «docuit – inquit – nos Apollinaris nanos uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur». atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, «si piaculum – inquit – non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae», uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
at nunc me Genumana per salicta
    bigis raeda rapit citata nanis [Cinna carm. frg. 9 Blänsdorf].

botulus cf. Paul Diacre Fest. p. 32,8 Lindsay:  genus farciminis ; Charisius p. 120,13-17 Barwick: et hic Lucanicus, subauditur botulus uel apparatus … sumptum est enim nomen ab inuentoribus Lucanicis ; Pétrone 49,10 ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt ; Martial 14,72,1-2 qui uenit botulus mediae tibi tempore brumae, | Saturni septem uenerat ante dies.

cocio cf. Paul Diacre Fest. p. 19,1 Lindsay: arillator ; p. 44,15-16 Lindsay: coctiones dicti uidentur a cunctatione, quod in emendis uendendisque mercibus tarde perueniant ad iusti pretii finem ; Pétrone 14,7 ; 15,4 ; 15,814,7 cociones, qui ad clamorem confluxerant ; 15,4 nescio quis ex cocionibus ; 15,8 ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus.

Aulu-Gelle 16,7,13-14 sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. (14.) uerba ex eo mimo adposui:
      quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni [1 Ribbeck = 1 Panayotakis].

 

 

 

 

 

 

 

Le thème de Phèdre

La Belonistria de Labérius

Labérius frg. 9 Panayotakis ap. Nonius 104,22 M. = 149,21 L. (ia6)
… domina nostra priuignum suum
amāt efflictim …

Labérius frg. 94 Panayotakis ap. Prisc. GL ii 384,10-13 (7tr)
uxorem tuam et meam nouercam a populo lapidibus
consectari uideo …

Le récit d’Apulée met. 10,2-12

Apulée met. 10,2,1-2 post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut uos etiam legatis, ad librum profero.  […] iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam, legere et a socco ad cothurnum ascendere.

Cicéron opt. gen. 1 : in tragoedia comicum uitiosum est et in comoedia turpe tragicum.

Quintilien inst. 10,2,22 sua cuique proposito lex: suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra tragoedia in soccos ingreditur.

Horace ars 89 uersibus exponi tragicis res comica non uult.

Apulée flor. 167 ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
Prologue

Apulée met. 10,2,3 sed nouerca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsa flagitium, oculos ad priuignum adiecit.

P.Oxy. 413 col. II 2-3 ἐρῶ νῦν παιδ( ). | [ αὐ]τὸν ἵνα με βινήσηι.

  • Sénèque Phaedr. 362 torretur aestu tacito et inclusus quoque, | quamuis tegatur, proditur uultu furor ; 589 quis me dolori reddit atque aestus graues | reponit animo ?  ≈ Apulée met. 10,2,5 at ubi completis igne uesano totis praecordiis inmodice bacchatus amor aestuabat, saeuienti deo iam succubuit

  • Sénèque Phaedr. 360-386 erumpit oculis ignis et lassae genae | lucem recusant […] non idem uigor, | non ora tinguens nitida purpureus rubor ; | populatur artus cura, iam gressus tremunt […] lacrimae cadunt per ora…  ≈ Apulée met. 10,2,6 pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida, et suspiritus cruciatus tarditate uehementior… flebat…. utrimsecus iactatae crebriter laterum mutuae uicissitudines

Acte 1
Scène 1

Apulée met. 10,3

Scène 2

Apulée met. 10,3,1 nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit, uxori patris matrisque fratris utcumque debitum sistens obsequium.

Sénèque Phaedr. 453 frons decet tristis senem 
  • Sénèque Phaedr. 583 sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae ≈ Apulée met. 10,3,1 inpatientia furoris altius agitata ; 10,4,4 impatiens uel exiguae dilationis
  • Sénèque Phaedr. 178-179 sed furor cogit sequi | peiora ≈ Apulée met. 10,3,1 inpatientia furoris altius agitata
  • Sénèque Phaedr. 609 matris superbum est nomen et nimium potens ≈ Apulée met. 10,3,1 quod nomen [sc. filium] in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libenter eraderet
  • Sénèque Phaedr. 623 miserere uiduae, 636 miserere, 671 miserere amantis ≈ Apulée met. 10,3,6 ergo miserere tua causa pereuntis
  • Sénèque Phaedr. 646 Hippolyte, sic est: Thesei uultus amo…  ≈ Apulée met. 10,3,6 illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo

Apulée met. 10,3,5 isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapris praecordia meis medullis acerrimum commouent incendium.

Apulée met. 10,4,1-2 repentino malo perturbatus adolescens, quanquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiua seueritate putauit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. (2.) ergo prolixe pollicetur et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum uoluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu nouercae.

Scène 3

Apulée met. 10,4,3 nec quicquam diutina deliberatione tam salubre uisum quam fuga celeri procellam fortunae saeuientis euadere.

Acte 2
Scène 1

Apulée met. 10,4

Scène 2

Apulée met. 10,4,5 … quoad illa, nuntiorum uarietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium.

Acte 3
Scène 1

Apulée met. 10,4,6 ergo missus continuo furcifer uenenum praesentarium comparat idque uino diligenter dilutum insontis priuigni praeparat exitio.

Scène 2

Apulée met. 10,5,1 ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum uini poculum, in quo uenenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continuo perduxit haustu.

Scène 3

Apulée met. 10,5,2 iamque cognito casu noxiae potionis uarie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.

Scène 4

Apulée met. 10,5,6 nam et iuniorem incoram sui funerari uidebat et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet damnatum iri certo sciebat. ad hoc uxoris dilectae nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.

Acte 4

Apulée met. 10,6

Acte 5
Partie 1

Apulée met. 10,7,4 quibus autem uerbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad uos, quae ignoraui, possum enuntiare, sed quae plane comperi, ad istas litteras proferam.

Partie 2

Apulée met. 10,7,10 haec eximie nimis ad ueritatis imaginem uerberone illo simulata cum trepidatione proferente finitum est iudicium.

Partie 3

Apulée met. 10,9,4-5 sic inductus signauit pecuniam, quam exinde, ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam adferre et en ecce perlatam coram exhibeo. (5.) uideat et suum sigillum recognoscat. nam quem ad modum eius ueneni frater insimulari potest, quod iste comparauerit?’

Partie 4

Apulée met. 10,10

Partie 5

Apulée met. 10,11,2 nam cum uenenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret nec meae sectae crederem conuenire causas ulli praebere mortis nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, uerens ne, si daturum me negassem, intempestiua repulsa uiam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem uel postremum gladio uel quouis telo nefas inchoatum perficeret, dedi uenenum, sed somniferum, mandragoram illum grauedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem.

P.Oxy. 413 col. II 82-84 (ΔΕΣ.) οἶδα γάρ σε ὅστισπ̣[ε]ρ̣ εἶ, μισο<ύ>μενε. | Σπινθήρ, ξύλα ἐπὶ τοῦτον. | οὗτος πάλιν τίς ἐστιν; | — (ΣΠΙ.) μένουσι σῶοι, δέσποτα.

Épilogue

Apulée met. 10,12,4-5 nouercae quidem perpetuum indicitur exilium, seruus uero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. (5.) et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna prouidentiae diuinae condignum accepit exitum, qui momento modico immo puncto exiguo post orbitatis periculum adulescentium duorum pater repente factus est.

 

 

 

 

L’intrigue de l’adultère

La Tusca de Labérius

Labérius frg. 63 Panayotakis ap. Nonius 135,3 M. = 196,2 L. (tr7)
… dominus noster tua
luculentitate captus …

Caecilius CRF3 71 = 64 Guardì … uide luculentitatem eius et magnificentiam! 

Les Compitalia de Labérius

Labérius frg. 20 Panayotakis ap. Gell. 16,9,1-5 (ia6)
<at> nunc <tu> lentu’s, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua ĭn lecto aduerso sedet,
seruos sextantis utitur nefariis
uerbis …

Plaute Amph. 886 atque id me susque deque esse habituram putat 
Lucilius 110 Marx = 3,8 Charpin uerum haec ludus ibi, susque omnia deque fuerunt
Cicéron Att. 14,6,1 [12 avril 44] nam de Octauio, susque deque

Labérius frg. 21 Panayotakis ap. Non. 64,7 M. = 89,5 L. (ia7)
… quo quidem me a matronali
pudore prolubium meretricis progredi coegit!

Accius TRF 3 106 = Andromeda 386 Dangel muliebre ingenium, prolubium, occasio … (tr7)
Caecilius CRF3 91 = Hypobolimaeus Rastriaria 88 Guardì quod prolubium, quae uoluptas, quae te lactat largitas?
Terence Ad. 985 quod prolubium? quaĕ ĭstaec subitast largitas?

Plaute Cas. 585-586 non matronarum officiumst, sed meretricium, | uiris alienis, mi uir, subblandirier

L’intrigue de l’adultère à l’époque impériale

Horace sat. 2,7,58-61
quid refert, uri uirgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput?

Ovide trist. 2,497-516
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
qui semper uetiti crimen amoris habent,
in quibus assidue cultus procedit adulter,
uerbaque dat stulto callida nupta uiro?                                             500
nubilis hos uirgo matronaque uirque puerque
spectat, et ex magna parte senatus adest.
nec satis incestis temerari uocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati:
cumque fefellit amans aliqua nouitate maritum,                           505
plauditur et magno palma fauore datur;
quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae,
tantaque non paruo crimina praetor emit.
inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
empta tibi magno talia multa leges.                                                     510
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti –
maiestas adeo comis ubique tua est –
luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
scaenica uidisti lentus adulteria.
scribere si fas est imitantes turpia mimos,                                        515
materiae minor est debita poena meae.

Valère Maxime 2,6,7 eadem ciuitas [sc. Massilia] seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat.

Sénèque contr. 2,4,5 uere mimicae nuptiae <in> quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus.

Juvénal 6,41-44
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Vrsidio? si moechorum notissimus olim
stulta maritali iam porrigit ora capistro,
quem totiens texit perituri cista Latini?

schol. Iuv. 6,44 qui totiens superueniente marito sub cista celatus est, ut in mimo.

Jean Chrysostome c. theatr. 6,558 = PG lvi 543 οὐ δέδοικας, ἄνθρωπε, τοῖς αὐτοῖς ὀφθαλμοῖς καὶ τὴν κλίνην τὴν ἐπὶ τῆς ὀρχήστρας βλέπων, ἔνθα τὰ μυσαρὰ τελεῖται τῆς μοιχείας δράματα, καὶ τὴν τράπεζαν ταύτην τὴν ἱερὰν, ἔνθα τὰ φρικτὰ τελεῖται μυστήρια;

Juvénal 8,196-197
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?

Hist. Aug. Aur. 29,1-3: crimini ei [sc. Antonino] datum est quod adulteros uxoris promouerit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad uarios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. (2.) de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a seruo quaereret, et ille diceret ter “Tullus”, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille “iam tibi dixi ter, Tullus dicitur”. (3.) et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes.

Martial 11,7,1-4
iam certe stupido non dices, Paula, marito,
ad moechum quotiens longius ire uoles,
“Caesar in Albanum iussit me mane uenire,
Caesar Circeios”. iam stropha talis abit.

Un alter exitus ?

Choricius apol. mim. 55 κάλει παῖδα καὶ μάχαιράν τις φερέτω. πρόσεισιν οἰκέτης ἔχων τὸ προσταχθέν. εἶτα βουλήν τινα δοὺς ἐμαυτῷ καὶ δεινὸν ἡγησάμενος αὐτοχειρίᾳ τὴν τιμωρίαν λαβεῖν ἀμφοτέρους εἰς δικαστήριον ἄγω.

Choricius apol. mim. 30. 33-35 ἀλλ’ ἡνίκα μοιχείαν, ὦ βέλτιστε, θεωρεῖς, τότε καὶ δικαστήριον ὁρᾷς ἀρχικόν, καὶ κατηγορεῖ μὲν ὁ τῆς ἑαλωκυίας ἀνήρ, κρίνεται δὲ μετὰ τῆς ἐρωμένης ὁ τὴν μοιχείαν τολμήσας, ἀπειλεῖ δὲ τιμωρίαν ἀμφοτέροις ὁ δικαστής. […] οὐδεὶς ὡς ἔπος εἰπεῖν ἐν μίμων παιγνίοις μοιχεύσας διέλαθεν, ὥστε προτρέπουσι ταύτῃ τὸν θεατὴν εὐκοσμίας ἐπιμελεῖσθαι. ἀσκεῖ γὰρ τὸ σεμνόν, ἔνθα τὸ φαῦλον ἁλίσκεται. (34.) <τῷ> τοίνυν μηδένα λαθεῖν ἀλλοτρίαν εὐνὴν καταισχύναντα ἄγρυπνον ὑποφαίνουσι φύλακα σωφροσύνης τὴν Δίκην, ὡς ἕκαστον ἐπιβουλεύοντα γάμῳ καταφωρᾶν τὴν θεὸν καὶ παραδιδόναι τῷ τῆς ὑβρισμένης ἀνδρί. (35.) ἀλλ’, ὡς ἔοικεν, <οὔπω> ἑαλωκότα θεασάμενος τὸν μοιχὸν ἐκ τοῦ θεάτρου κατέβης οὐ περιμείνας τοῦ παιγνίου τὸ τέλος.