Archives par mot-clé : Lucilius

Lucrèce et les lettres (elementa)

L’analogie lettres-atomes

Lucrèce 1,196-198
ut potius multis communia corpora rebus
multa putes esse, ut uerbis elementa uidemus,
quam sine principiis ullam rem existere posse.

Lucrèce 1,823-829
quin etiam passim nostris in uersibus ipsis
multa elementa uides multis communia uerbis,
cum tamen inter se uersus ac uerba necessest                            825
confiteare et re et sonitu distare sonanti.
tantum elementa queunt permutato ordine solo;
at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
possunt unde queant uariae res quaeque creari.

{Lucrèce 1,907-914}
iamne uides igitur, paulo quod diximus ante,
permagni referre eadem primordia saepe
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,                                        910
atque eadem paulo inter se mutata creare
ignes et lignum? quo pacto uerba quoque ipsa
inter se paulo mutatis sunt elementis,
cum ligna atque ignes distincta uoce notemus.

908-910 cf. 1,817-819; 911-914 cf. 1,823-827

{Lucrèce 2,1013-1022}
quin etiam refert nostris in uersibus ipsis
cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
namque eadem caelum mare terras flumina solem                     1015
significant, eadem fruges arbusta animantis;
si non omnia sunt, at multo maxima pars est
consimilis; uerum positura discrepitant res.
sic ipsis in rebus item iam materiai
{interualla uias conexus pondera plagas}                                            1020
concursus motus ordo positura figurae
cum permutantur, mutari res quoque debent.

1013 cf. 1,823; 1014 cum—quali = 1,818; 2,1008; sint—locata = 2,884; 1015-1016 (significant) = 1,820-821 (constituant); 1018 decrepitant res = 6,1105; 1021 = 1,685

{Lucrèce 2,688-699}
quin etiam passim nostris in uersibus ipsis
multa elementa uides multis communia uerbis,
cum tamen inter se uersus ac uerba necesse est                            690
confiteare alia ex aliis constare elementis;
non quo multa parum communis littera currat
aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
sic aliis in rebus item communia multa                                                   695
multarum rerum cum sint, primordia rerum
dissimili tamen inter se consistere summa
possunt; ut merito ex aliis constare feratur
humanum genus et fruges arbustaque laeta.

688-690 = 1,823-825; 692 non—parum = 2,336; 694 = 2,337; 695-696 cf. 1,814-815; 699 fruges—laeta cf. 2,594. 994 al. 

La critique d’Héraclite

Lucrèce 1,675-683
nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
sunt, quae conseruant naturam semper eandem, 
quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
naturam res et conuertunt corpora sese,
scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
nil referret enim quaedam decedere, abire                                           680
atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.

Le modèle de la combinatoire

Aristote gen. et corr. 315b9-15 ἐπεὶ δ’ ᾤοντο [sc. Δημόκριτος καὶ Λεύκιππος] τἀληθὲς ἐν τῷ φαίνεσθαι, ἐναντία δὲ καὶ ἄπειρα τὰ φαινόμενα, τὰ σχήματα ἄπειρα ἐποίησαν, ὥστε ταῖς μεταβολαῖς τοῦ συγκειμένου τὸ αὐτὸ ἐναντίον δοκεῖν ἄλλῳ καὶ ἄλλῳ, καὶ μετακινεῖσθαι μικροῦ ἐμμιγνυμένου καὶ ὅλως ἕτερον φαίνεσθαι ἑνὸς μετακινηθέντος· ἐκ τῶν αὐτῶν γὰρ τραγῳδία καὶ τρυγῳδία [corr. West 1969, Rashed 1994 : κωμῳδία codd.] γίνεται γραμμάτων.

Aristote met. 895b13-19 ταύτας [sc. διαφορὰς] μέντοι τρεῖς εἶναι λέγουσι [sc. Λεύκιππος καὶ Δημόκριτος], σχῆμά τε καὶ τάξιν καὶ θέσιν· διαφέρειν γάρ φασι τὸ ὂν ῥυσμῷ καὶ διαθιγῇ καὶ τροπῇ μόνον· τούτων δὲ ὁ μὲν ῥυσμὸς σχῆμά ἐστιν ἡ δὲ διαθιγὴ τάξις ἡ δὲ τροπὴ θέσις· διαφέρει γὰρ τὸ μὲν Α τοῦ Ν σχήματι τὸ δὲ ΑΝ τοῦ ΝΑ τάξει τὸ δὲ Z τοῦ N θέσει.

  • musique : Censorinus 10,5 ut litterae nostrae, si inter se passim iungantur et non congruenter, saepe nec uerbis nec syllabis copulandis concordabunt
  • mathématiques : Proclus Eucl. 72,1 ὡς γὰρ τῆς ἐγγραμμάτου φωνῆς εἰσιν ἀρχαὶ πρῶται καὶ ἁπλούςταται καὶ ἀδιαίρετοι, αἷς τὸ ὄνομα τῶν στοιχείων ἐπιφημίζομεν, καὶ πᾶσα λέξις ἐκ τούτων ὑφέστηκεν καὶ πᾶς λόγος, οὕτω… ; Boèce arithm. 2,1 ut, quoniam articularis uocis elementa sunt litterae, ab eis est syllabarum progressa coniunctio et in easdem rursus terminatur extremas
  • rhétorique (éléments de la cause) : ps. Augustin rhet. 141,16-18 Halm: quod ex eorum coniunctione [sc. elementorum] quaestiones fiant perinde atque ex coniunctione litterarum nomina et uerba fieri uidemus
  • politique : Augustin ciu. 4,3 nam singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum est ciuitatis et regni
  • physiognomonie: anonyme physiogn. 89 quoniam igitur et signa membrorum et significationes ipsae signorum propemodum expositae atque enumeratae sunt tamquam prima elementa, ut supra diximus, litterarum, nunc concipiamus atque constituamus species aliquas ex pluribus, sicut ex litteris syllabae constituuntur
  • onirocritique : Artémidore 3,66 ὥσπερ δὲ οἱ γραμματικοὶ τῶν στοιχείων ἐπειδὰν τὰς δυνάμεις διδάξωσι τοὺς παῖδας, τότε καὶ ὅπως ὁμοῦ πᾶσι χρῆσθαι δεῖ ὑποτίθενται, οὕτω…
  • astrologie : Manilius 2,755-758
    ut rudibus pueris monstratur littera primum
    per faciem nomenque suum, tum ponitur usus,
    tum coniuncta suis formatur syllaba nodis,
    hinc uerbi structura uenit per membra legendi…

Στοιχεῖον et elementum

Apollonios Dyscole frg. περὶ στοιχείων GG II.3 p. 3 :

  • schol. Vat. DT GG I.3 197,6-11 στοιχεῖα γάρ φαμεν εἶναι κοσμικὰ τέσσαρα, πῦρ, ἀέρα, ὕδωρ καὶ γῆν· καὶ ὃν τρόπον ταῦτα καταλλήλως πλεκόμενα τὰ ἡμέτερα σώματα ὑγιᾶ τε καὶ τέλεια καθίστησιν, οὕτω καὶ τὰ στοιχεῖα ὁμωνύμως ἐκάλεσεν· ὅτε γὰρ κατὰ τάξιν καὶ δεόντως γράφεται, τότε τὴν ἐναρμόνιον φωνὴν ἀποτελεῖ· στοιχεῖον γὰρ ἡ ἀπὸ τῶν γραμμάτων καὶ λέξεων ἀποτελουμένη ἐκφώνησις.
  • Priscien GL II 6,14-16 literas autem etiam elementorum uocabulo nuncupauerunt [sc. antiqui] ad similitudinem mundi elementorum: sicut enim ilia coeuntia omne perficiunt corpus, sic etiam haec coniuncta literalem uocem quasi corpus aliquod componunt uel magis uere corpus.

P. Osl. 2.13, col. III 38-45
κα[τὰ] τ̣ὸ̣ν δὴ λόγον κ̣αὶ τοῦ
[σύ]μπα<ν>τος κόσμου σ̣το[ι]-
[χεῖ]α ἀπέφηναν [ο]ἱ [σοφοὶ]
[τὰ] πρῶτα καὶ [τὰ] ἀς(ύ)ν- 
[θε]τα ἐξ ὧν τὰ ὅλα δ[ο]-
κ̣ε̣ῖ̣ συνεστάναι καὶ
εἰ[ς] αὐτὰ τὴν ἀνάλυσιν
ἀναλαμβάνειν.

Quintilien inst. 1,1,26 sed quod in litteris obest in syllabis non nocebit. non excludo autem id quod est notum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre, uel si quid aliud quo magis illa aetas gaudeat inueniri potest quod tractare intueri nominare iucundum sit.

Sénèque epist. 94,51 pueri ad praescriptum discunt; digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum: sic animus noster, dum eruditur ad praescriptum, iuuatur.

Abécédaire de Marsiliana (VIIᵉ s. a.C.) (https://fr.wikipedia.org/wiki/Tablette_de_Marsiliana)

 

Lucrèce 1,80-82
illud in his rebus uereor, ne forte rearis
impia te rationis inire elementa uiamque
indugredi sceleris.

  • Horace sat. 1,1,24-26
    … quamquam ridentem dicere uerum
    quid uetat? ut pueris olim dant crustula blandi
    doctores, elementa uelint ut discere prima
  • Horace epist. 1,20,17-18
    hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
    occupet extremis in uicis balba senectus.
  • Sénèque ben. 3,34,1 et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamuis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est.
  • Tacite dial. 30,1 transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum laboratur: nec in auctoribus cognoscendis nec in euoluenda antiquitate nec in notitiam uel rerum uel hominum uel temporum satis operae insumitur.
  • Suétone Caes. 56,6 extant et ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum uerbum effici posset: quae si qui inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet.

Cicéron acad. 1,26 ergo illa initia et ut e Graeco uertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis mouendi uim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.

Lucilius 785-790 Marx
cum ceteris reus una tradetur Lupo.
non aderit: ἀρχαῖς hominem et stoechiis simul
priuabi<t>, igni cum et aqua interdixerit.
duo habet stoechia, adfuerit anima et corpore
(γῆ corpus, anima est πνεῦμα): posterioribus
stoechiis, si id maluerit, priuabit tamen.

Varron ling. 10,55 neque enim si natura ab uno ad duo peruenit, i<d>circo non potest amplius esse in docendo posterius, ut inde incipias, ut quid sit prius ostendas. itaque et hi qui de omni natura disputant atque ideo uocantur physici, tamen ex his ab uniuersa natura profecti retro quae essent principia mundi ostendunt. oratio cum ex litteris constat, tamen eam grammatici de litteris ostenderunt.

Varron ling. 6,39 Democritus, E<pi>curus, item alii qui infinita principia dixerunt, quae unde sint non dicunt, sed cuiusmodi sint, tamen faciunt magnum: quae ex {h}is constant in mundo, ostendunt. quare si etymologus principia uerborum postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur, et reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem uerborum expediat numerum.

Varron et la “vox scriptilis”

L’intérêt de Varron pour l’histoire de l’écriture

  1. Accius GRFF 23 = pragm. frg. xvii Dangel ap. Varro ling. 7,96 obscenum dictum ab scena; eam ut †Graeci et [Norisius : aut codd.] Accius scribit scena [sc<a>ena Goetz–Schoell]. (in pluribus uerbis A ante E alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt <scaeptrum, partim> sceptrum, alii Plauti Faeneratricem, alii Feneratricem; sic faenisicia ac f{o}enisicia, ac rustici pappum M{a}esium, non Maesium, a quo Lucilius [GRFF 34 = 1130 Marx = H frg. 85 Charpin] scribit: Cecilius <pretor> ne rusticus fiat): quare turpe ideo obscaenum, quod nisi in scaena{m} palam dici non debet.
  2. Cornutus GRFM 9 ap. Cassiod. orth. GL VII 150,10-17 = § 1.49-52 Stoppacci: lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et siqua similia sunt, quomodo scribi debent? quaesitum est. Terentius Varro [GRFF 269 = 68 Goetz–Schoell] tradidit Caesarem [Caes. GRFF test. 5 = anal. fr. 5 Garcea] per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam. sed ego in antiquiorum multo libris, quam Gaius Caesar est, per V pleraque scripta inuenio, <ut> optumus, intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxume, monumentum, contumelia, minume. melius tamen est et ad enuntiandum et ad scribendum I litteram pro V ponere, in quod iam consuetudo inclinauit.
  3. Lucilius 358-361 Marx ap. Ter. Scaur. GL VII 19,1-5 = § 6.3.2 Biddau:
    mille hominum, duo meilia: item hisce utroque opus, meiles,
    meilitiam. tenues I, pilam qua ludimus, pilum,
    quo pisunt, tenues; si plura haec feceris, pila;
    quae iacimus, addes E, peila, ut plenius fiat.
    Varron GRFF 272 ap. Ter. Scaur. GL VII 19,6-8 = § 6.3.3 Biddau: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I litterae <E> praeponi, in singulari uero minime.
  4. Marius Victorinus GL VI 8,1-9,6 = §§ 4,2-6 Mariotti: consonantes litteras non geminabant, ut in his, Annius, Lucullus, Marcellus, Memmius et cetera his similia, sed supra litteram quam geminari oportebat {scilicet} sicilicum imponebant, cuius figura haec est, Λ, idque erat signum geminandi, sicut apparet in multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces quae pressiore sono edu{cu}ntur, ausus, causa, fusus, odiosus , per duo S scribebant, aussus. (3.) iuxta autem non ponebant C M: inde nec Alcmenam dicebant nec Tecmessam, sed Alcumenam; inde Alcum{en}eo et Alcumena tragoediae; donec Iulius Caesar [GRFF test. p. 126], qui Vopiscus et Strabo et Sesquiculus dictus est, primus {de} Tecmessam <in>scripsit tragoediam suam, et in scena pronuntiari iussit. (4.) Accius [GRFF 25] uero cum scriberet {anguis} aggueis, aggulus N non ponebat. idem [GRFF 26] nec Z litteram nec Y in libro<s> suo<s> rettulit, quod aeque ante fecerant Naeuius et Liuius. cum longa syllaba scribenda esset, duas uocales ponebant, praeterquam quae in I litteram inciderent: hanc enim per E et I scribebant [GRFF 24]. Gn. Pompeius Magnus [GRFF p. 439] et scribebat et dicebat kadamitatem pro calamitatem. (5.) Nigidius Figulus [GRFF 19-20] in commentariis suis nec K posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram, sed notam adspirationis tradidit. Licinius Caluus [Calv. GRFF p. 440 = ORF 37] Q littera non est usus. «consultum senati» ipse scripsit, et ad C. Caesarem [Calv. ELM II n° 187 fr. 4] «senatus consultum». (6.) idem «optimus maximus» scripsit, non ut nos per V litteram. diuus Augustus [Augustus GRFF test. 6 = ELM II n° 151 fr. 108l] genetiuo casu «huius domos meae» per O, non ut nos per V litteram scripsit. Messala [Messalla GRFF p. 427 = ORF 26], Brutus [Brut. GRFF p. 439 = ORF 33], Agrippa [Vipsan. Agrippa GRFF test. 1] pro sumus simus.

La uox scriptilis

Varron GRFF 238 ap. Diom. GL I 420,9-15 uox est, ut Stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. omnis uox aut articulata est aut confusa. articulata est rationalis hominum loquellis explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia litteris conprehendi potest. confusa est inralionalis uel inscriptilis simplici uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus.

Varron GRFF 281 ap. explan. GL IV 525,19-20 materia esse ostendimus uox, et ea quidem qua uerba possunt sonare, id est scriptilis.

Diogène Laërce 7,55-56 (FDS 476) ζῴου μέν ἐστι φωνὴ ἀὴρ ὑπὸ ὁρμῆς πεπληγμένος, ἀνθρώπου δ’ ἔστιν ἔναρθρος καὶ ἀπὸ διανοίας ἐκπεμπομένη, […]. λέξις δέ ἐστιν […] φωνὴ ἐγγράμματος […]. λόγος δέ ἐστι φωνὴ σημαντικὴ ἀπὸ διανοίας ἐκπεμπομένη.

Varro ling. 6,56 loqui ab loco dictum, quod qui primo dicitur iam fari{t} uocabula et reliqua uerba dicit ante quam suo quisque loco ea dicere potest. hunc C<h>rysippus [FDS 512] negat loqui, sed ut loqui: quare ut imago hominis non sit homo, sic in coruis, cornicibus, pueris primitus incipientibus fari uerba non esse uerba, quod non loqu{eb}antur. igitur is loquitur, qui suo loco quodque uerbum sciens ponit.

Varron ling. 6,52 fatur is qui primum homo significabilem ore mittit uocem. ab eo, ante quam ita faciant, pueri dicuntur infantes.

schol. Vat. GG I.3 130,8-18 ἢ γὰρ ἔναρθρός ἐστιν ἤγουν ἐγγράμματος, ὡς ἐκ διανοίας ἀνθρωπίνης προβαλλομένη, ἢ ἄναρθρος, τουτέστι μὴ δυναμένη γραφῆναι, ὥσπερ τῶν ἀλόγων ζῴων καὶ ὁ ἦχος ὁ ἀπὸ σιδήρου ἢ ξύλου ἤ τινος τοιούτου γινόμενος· ἔστι δὲ καὶ τούτων ἑκατέρα διττή· ἢ γὰρ σημαντική ἐστιν ἢ ἀσήμαντος· καὶ ἄναρθρος μὲν σημαντικὴ ὡς ἡ τοῦ κυνὸς ὑλακή (σημαίνει γὰρ παρουσίαν τινὸς ἐπιδημήσαντος), ἄναρθρος δὲ ἀσήμαντος ὡς ὁ ἐκ λίθων ἦχος γινόμενος, ἔναρθρος δὲ ἀσήμαντος ὡς τὸ σκινδαψός (τοῦτο γὰρ ἀσήμαντόν ἐστιν, ἐπειδὴ οὐ τίθεται κατὰ πράγματος· οὐδὲ γὰρ ἔστι τι λεγόμενον σκινδαψός), ἔναρθρος δὲ σημαντικὴ ὡς ὕδωρ, θάλασσα καὶ ὅσαι κατὰ πραγμάτων φωναὶ τίθενται.

schol. Marc. GG I.3 310,26-36 καὶ εἰσὶ μὲν ἐγγράμματοι καὶ ἔναρθροι αἱ ἀπὸ νοῦ καὶ διανοίας ἀνθρώπου προφερόμεναι καὶ κεκραμέναι φωνῇ καὶ γραφῇ καὶ σημασίᾳ, οἷον «Ἀρίσταρχος βιβλίον γράφει»· ἀγράμματοι δὲ καὶ ἄναρθροι αἱ μήτε γραφόμεναι μήτε σημαίνουσαί τι, ὡς οἱ ψόφοι […]. αἱ δὲ ἐγγράμματοι καὶ ἄναρθροι, αἱ γραφόμεναι μὲν μηδὲν δὲ σημαίνουσαι, ὡς τὸ [Aristoph. ran. 209]
βρεκεκεκὲξ κοάξ
[…] αἱ δὲ ἀγράμματοι καὶ ἔναρθροι, αἱ ἀπὸ νοῦ καὶ διανοίας προφερόμεναι, καὶ μὴ γραφόμεναι μὲν σημαίνουσαι δέ τι, ὡς οἱ συριγμοὶ καὶ ποππυσμοὶ τοῖς οἰκέταις ἢ καὶ τοῖς κτήνεσι προσφωνούμενοι καὶ σημαίνοντές τι.

Priscien GL II 5,6-6,2 articulata est, quae coartata, hoc est copulata cum aliquo sensu mentis eius, qui loquitur, profertur. inarticulata est contraria, quae a nullo affectu proficiscitur mentis. literata est, quae scribi potest, illiterata, quae scribi non polest. inueniuntur igitur quaedam uoces articulatae quae possunt scribi et intellegi, ut [Verg. Aen. 1,1]:
arma uirumque cano,
quaedam quae non possunt scribi intelleguntur tamen, ut sibili hominum et gemitus: hae enim uoces, quamuis sensum aliquem significent proferentis eas, scribi tamen non possunt. aliae autem sunt quae, quamuis scribantur, tamen inarticulatae dicuntur cum nihil signiflcent, ut coax, cra. aliae uero sunt inarticulatae et illiteratae quae nec scribi possunt nec intellegi, ut crepitus, mugitus et similia.

Vélius Longus GL VII 46,6-11 = § 2 Di Napoli: excluserunt autem omnes illam definitionem, quam quidam dixerunt, litteram esse initium uocis significantis, ideo quoniam quaedam uoces scribi possunt, quamuis nihil significent, sicuti cum dicimus tittir: nam hoc scribi potest, nihil uero significat. uerius est illud, initium scriplilis uocis aut initium uocis explanatae.

Vélius Longus GL VII 47,15-17 = § 3 Di Napoli:  deinde quid quod et uoces non scriptiles habent tamen significationem, quamuis scribi non possint? nam et digitorum sono pueros ad respondendum ciemus.

Finitude des éléments et caractère non définissable du système

ling. 8,3-6 declinatio inducta in sermones non solum Latinos, sed omnium hominum utili et necessaria de causa: nisi enim ita esset factum, neque di<s>cere tantum numerum uerborum possemus (infinitae enim sunt naturae in quas ea declinantur) neque <si> quae didicissemus, ex his quae inter se rerum cognatio esset, appareret. at nunc ideo uidemus, quod simile est, quod propagatum: legi a lego declinatum est, duo simul apparent, quodam modo eadem dici et non eodem tempore factum; ut si uerbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum <H>ecuba, nullam unitatem adsignificaret, quae apparet in lego et legi et in Priamus ‘Priamo’. (4.) ut in hominibus quaedam sunt agnationes ac gentilitates, sic in uerbis: ut enim ab <A>emilio homines orti <A>emilii ac gentiles, sic ab <A>emilii nomine declinatae uoces in gentilitate nominali: ab eo enim, quod est impositum recto casu <A>emilius, orta <A>emilii, <A>emilium, <A>emilios, <A>emiliorum et sic reliquae eiusdem quae sunt stirpis. (5.) duo igitur omnino uerborum principia, impositio <et declinatio>, alterum ut fons, alterum ut riuus. impositicia nomina esse uoluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent, declinata quam plurima, quo facilius omnes quibus ad usum opus esse{n}t dicerent{ur}. (6.) ad illud genus, quod prius, historia opus est: nisi discend{end}o enim aliter id non peruenit ad nos; ad reliquum genus, quod posterius, ars: ad quam opus est paucis praeceptis quae sunt breuia. qua enim ratione in uno uocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum uti possis: itaque nouis nominibus allati{u}s <in> consuetudinem sine dubitatione eorum declinatus statim omnis dicit populus.

Varron ling. 6,35-40 quod ad temporum uocabula Latina attinet, hactenus sit satis dictum; nunc quod ad eas res attinet quae in tempore aliquo fieri animaduertuntur, dicam, ut haec sunt: legisti, cursus, ludens; de quis duo praedicere uolo, quanta sit multitudo eorum et qui sint obscuriora quam alia (36.) cum uerborum declinat{i}uum genera sint quattuor, unum quod tempora adsignificat neque habet casus, ut ab lego leges, lege, alterum quod casus habet neque tempora adsignificat, ut ab lego lectio et lector, tertium quod habet utrunque et tempora et casus, ut ab lego legens, lecturus, quartum quod neutrum habet, ut ab lego lecte ac lectissime, horum uerborum si primigenia sunt ad mille, ut Cosconius scribit [GRFF 2], ex eorum declinationibus uerborum discrimina quingenta milia esse possunt ideo, quia <a> singulis uerbis primigenii<s> circiter quingentae species declinationibus fiunt. (37.) primigenia dicuntur uerba ut lego, scribo, sto, sedeo et cetera, quae non sunt ab aliquo uerbo, sed suas habent radices. contra uerba declinata sunt, quae ab aliquo oriuntur, ut ab lego legis, legit, legam et sic {in} indidem hinc permulta. quare si quis primigeniorum uerborum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentum milium simplicium uerborum causas aperuerit una; sin nullius, tamen qui ab his reliqua orta ostenderit, satis dixerit de originibus uerborum, cum unde nata sint, principia erunt pauca, quae inde nata sint, innumerabilia. (38.) a quibus iisdem principiis antepositis praeuerbiis paucis immanis uerborum accedit numerus, quod praeuerbiis <in>mutatis additis atque commutatis aliud atque aliud fit: ut enim <pro>cessit et recessit, sic accessit et abscessit; item incessit et excessit, sic successit et decessit, <discessit> et concessit. quod si haec decem sola praeuerbia essent, quoniam ab uno uerbo declinationum quingenta discrimina fierent, his decemplicatis coniuncto praeuerbio ex uno quinque milia numero efficerent, ex mille ad quinquagies centum milia discrimina fieri possunt. (39.) Democritus, E<pi>curus, item alii qui infinita principia dixerunt, quae unde sint non dicunt, sed cuiusmodi sint, tamen faciunt magnum: quae ex {h}is constant in mundo, ostendunt. quare si etymologus principia uerborum postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur, et reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem uerborum expediat numerum. (40.) de multitudine quoniam quod satis esset admonui{t}, de obscuritate pauca dicam. uerborum quae tempora adsignificant ideo locu{tu}s difficillimus ἔτυμα, quod neque his fere societas cum Graeca lingua, neque uernacula ea quorum in partu{m} memoria adfuerit nostra; e quibus, ut dixi{t}, quae poterimus.

Le livre 9 des satires de Lucilius

Marx 1904

Funaioli 1907

Charpin 1979

 

351

7

9,4

donne une indication sur l’ordre que Lucilius se propose de suivre dans son exposé

352-355

8

9,5

graphie <a> pour [ā] et [a]

356

9

9,6

feruere, feruet, feruit

357

9a

9,7

358-361

10

9,8

répartition des graphies en <i> et <ei>

362-363

10a

9,9

364-366

10b

9,10

367-368

10c

9,11

369-370

10d

9,12

371

11

9,13

372

11a

9,14

répartition des graphies en <ae> et <ai>

373

 

D37

 

374

12a

9,15

variation <ad>/<ab> dans les préverbes

375-376

12

9,16

variation <ad>/<ac> dans les préverbes

377-378

15

9,19

lettre R

379-380

16

9,20

lettre S

381

13

9,17

<-ll-> dans pelliciendus

382

14

9,18

lettre Q

L’incipit : [ā] / [a]

Lucilius 351-355 ap. Scaur. GL VII 18,15-22 = § 6.2.2 Biddau: unde etiam Lucilius in nono saturarum de orthographia praecipiens ait:
            A primum est, hinc incipiam et quae nomina ab hoc sunt
deinde:
            A [ac con. Biddau : a<a> Ribbeck, Marx : †a Keil] primum [geminum Ribbeck ] longa <an> [add. Ritsch : a Ribeck, Marx] breuis syllaba. nos tamen unum
           hoc faciemus et uno eodemque ut dicimus pacto
           scribemus: pacem placide Ianum [Pacideianum Baehrens] aridum acetum
           Ἆρες Ἄρες Greaci ut faciunt.

Il. 5,31 et 455 Ἆρες Ἄρες βροτολοιγὲ μιαιφόνε τειχεσιπλῆτα

Denys le Thrace 10,1-3. 17,4-18,2. 19,10-20,2 Uhlig τῶν δὲ φωνηέντων μακρὰ μέν ἐστι δύο, η καὶ ω, βραχέα δύο, ε καὶ ο, δίχρονα τρία, α ι υ. δίχρονα δὲ λέγεται, ἐπεὶ ἐκτείνεται καὶ συστέλλεται. […] μακρὰ συλλαβὴ γίνεται κατὰ τρόπους ὀκτώ, φύσει μὲν τρεῖς, θέσει δὲ πέντε. καὶ φύσει μὲν […] ὅτ’ ἂν ἔχῃ ἕν τι τῶν διχρόνων κατ’ ἔκτασιν παραλαμβανόμενον, οἷον Ἄρης […]  βραχεῖα συλλαβὴ γίνεται κατὰ τρόπους δύο, ἤτοι ὅτ’ ἂν ἔχῃ ἕν τι τῶν φύσει βραχέων, οἷον βρέφος· ἢ ὅτ’ ἂν ἔχῃ ἕν τι τῶν διχρόνων κατὰ συστολὴν παραλαμβανόμενον, οἷον Ἄρης.

Terentius Scaurus GL VII 18,12-16 = § 6.2.1 Biddau: primum igitur per adiectionem illa uidentur esse uitiosa: quod Accius geminatis uocalibus scribi natura longas syllabas uoluit, cum alioqui adiecto uel sublato apice longitudinis et breuitatis nota posset ostendi. nam singulares uocales et produci et corripi possunt. unde etiam Lucilins in nono saturarum de orthographia praecipiens ait.

feruĕre

Lucilius 357 ap. Quint. inst. 1,6,8
est apud Lucilium:
       feruit aqua et feruet, feruit nunc, feruet ad annum.

Lucilius 356 ap. Non. 503,20-21 M. = 808 L.
Lucilius satyrarum lib. IX:
       ‘feruere’ ne longum. uero; hoc lectoribus  [Dousa : lictoribus codd.] tradam.

Les fragments sur <ei>/<i>

Lucilius 362-363 Marx ap. Char. 99,9-10 Barwick
porro hoc si ‘filius Luci
fecerit’, I solum, ut ‘Corneli’, ‘Cornificique’

Lucilius 364-366 Marx ap. Vel. Long. GL VII 56,7-9 = § 5.2 Di Napoli
‘iam puerei uenere’: E postremum facito atque I
ut ‘puerei’ plures fiant. I si facis solum
‘pupilli’ ‘pueri’ ‘Lucili’, hoc unius fiet.

Lucilius 369-370 Marx ap. Vel. Long. GL VII 56,11-12 = § 5.2 Di Napoli
hoc illi factum est uni, tenue hoc facies I;
haec illei fecere, addes E, ut pinguius fiat.

Lucilius 367-368 Marx ap. Quint. inst. 1,7,15 diutius durauit ut E et I iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecepit:
        ‘iam puerei uenere’: E prostremum facito atque I,
        ut ‘pueri’ plures fiant.
ac deinceps idem:
       ‘mendaci’ ‘furi’que adde E, cum dare furi
        iusseris.

Lucilius 358-361 Marx ap. Ter. Scaur. GL VII 19,1-5 = § 6.3.2 Biddau
‘mille hominum’, ‘duo milia’: item huc E utroque opus, ‘meille’
‘meilia’. iam [Colson : militiam codd.] tenues I ‘pila’ in [Fay : pilam in codd.], qua lusimus, ‘pilo’ in [Deufert : pilum codd.],
quo piso, I [Warmington : ipso uel ipse codd.] tenues. si plura haec feceris ‘pila’
quae iacimus, addes E, ‘peila’ [Scaliger : addesse pella codd.], ut plenius fiat.

Les fragments sur <ai>/<ae>

Lucilius 371 Marx ap. Quint. inst. 1,7,18-19 AE syllabam, cuius secundam nunc E litteram ponimus, uarie per A et I efferebant, quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum uel genetiuum casum incidissent, unde pictai uestis et aquai Vergilius amantissimus uetustatis carminibus inseruit. (19.) in isdem plurali numero E utebantur: hi Sullae, Galbae. est in hac quoque parte Lucili praeceptum, quod quia pluribus explicatur uersibus, si quis parum credet apud ipsum in nono requirat. 

Lucilius 373 Marx ap. Mart. Cap. 2,266 Lucilius in datiuo casu A et E coniungit dicens
        – huic – ᴗ Terentiae <et> Orbiliae Licin{i}us <dat> [suppl. et em. Marx]
        A et I et Lucretius crebro et noster Maro aurai [Verg. Aen. 6,747] pictai [Verg. Aen. 9,26].

Les fragments sur les préverbes

Lucilius 375-376 Marx ap. Vel. Long. GL VII 61,14-62,2 = § 6.2 Di Napoli: in his partibus orationis quae incipiunt a littera C, non facile potest hac praepositione admota sonare D littera. haec similiter littera geminatur in eo quod est capio, accipio. itaque Lucilius:
        … atque ‘accurrere’ scribas
       
Dne an C non est quod quaeras eque labores [Marx, sc. tmesis pro et elabores : aeque labores codd.].
ille quidem non putauit interesse scripturae; sed si sonus consulitur, interest aurium ut C potius quam D scribatur.

Lucilius 374 Marx ap. Vel. Long. GL VII 62,18-63,3 = § 6.2 Di Napoli: abbi<be>re [suppl. Marx : abbitere Schneider, Keil] etiam quidem geminata B maluerunt et dicere et scribere intermissa D. et in hoc nullam differentiam putat esse Lucilius qui ait:
        … ‘abbi<be>re’: non multum est D siet an B.

Lucilius 381 Marx ap. Vel. Long. VII 65,15-16 = § 6.7 Di Napoli
pelliciendus, quod est inducendus, geminat L.

La littera Q

Lucilius 382 Marx ap. Cornut. GRFM 4 ap. Cassiod. orth. GL VII 149,1-3 = 1 §23 Stoppacci: Q littera tunc recte ponitur cum illi statim V littera et alia quaelibet una pluresue uocales coniunctae fuerint ita ut una syllaba fiat; cetera per C scribuntur. hoc Lucilio [em. Semler : lucio codd.] quoque uidetur.

Les litterae R et S

Lucilius 377-378 Marx ap. Vel. Long. GL VII 47,5-6 = § 3 Di Napoli
R non multum est [†a re non multum abest† edd.] hoc cacosyntheton atque canina
si lingua dico: nihil ad me, nomen hoc illi est.

Lucilius 379-380 ap. Vel. Long. GL VII 47,8-9 = § 3 Di Napoli
S nostrum et semigraece<i> quod dicimus sigma
nil erroris habet.

Lucilius 2 Marx ap. Don. ad. 282
Lucilius de littera R
irritata canis quam homo quam planius dictat [dicit al. fontes, edd. Lucil.].

La théorie du συμπάσχειν

  • Tryphon frg. 22.1 Velsen ap. magn. s.v. λιμός p. 566,4-8 Gaisford: λιμός, ἡ λεῖψις τῶν ἐπιτηδείων. γίνεται παρὰ τὸ λείπω λείψω λιμός· καὶ ὤφειλε διὰ διφθόγγου γράφεσθαι· ἀλλὰ συνέπαθεν ἡ φωνὴ τῷ σημαινομένῳ· ἐπειδὴ γὰρ ἔνδειαν δηλοῖ, τούτου χάριν καὶ ἔνδειαν φωνήεντος ἀνεδέξατο, ὡς [Sturz, Velsen: ὁ codd., Gaisford] Τρύφων.
  • Tryphon frg. 22.2 Velsen ap. Choerobosc. s.v. φιλήτης an. Ox. II p. 271,30272,8 Cramer: φιλήτης διὰ τοῦ ι γράφεται, σημαίνει δὲ τὸν κλέπτην. καὶ λέγει ὁ τεχνικός· πολλὰ πάθη δίδωσι γὰρ ἀποβολὴ τοῦ ι τῷ ε· τὸ γὰρ ὑφειλέτης κατὰ τὴν δευτέραν συλλαβὴν διὰ τῆς ει διφθόγγου γράφεται. δίδωσι δὲ καὶ ἔκτασις τοῦ ε εἰς η· τὸ γὰρ ὑφειλέτης τῷ ε παραλήγεται, τὸ δὲ φιλήτης τῷ η· ὃ λέγων καὶ ὁ Τρύφων, ὅτι εἰσί τινα ὀνόματα συμπάσχοντα τῷ δηλουμένῳ, οἷον ἡμισυκύκλιον {ἡμικύκλιον}, λείπω λιμός· οὕτως καὶ ἐνταῦθα ἔπαθεν ἡ φωνὴ {ταὐτὰ καὶ} τὰ δηλούμενα. καὶ ἐκ τοῦ ὑφειλέτης γέγονε φιλήτης· ἐπειδὴ ἔνδειαν σημαίνει· ὁ γὰρ κλέπτης ἔνδειαν ποιεῖ. τούτου γὰρ χάριν καὶ φωνῆς ἔνδειαν ἐδέξατο καὶ ἀπέβαλε τὸ υ καὶ τὸ ε καὶ τροπὴν ἐποίησε τοῦ ε εἰς τὸ η.
Cf. et. magn. s.v. φιλήτης p. 794,4-8 Gaisford: λέγει δὲ ὁ Τρύφων, ὅτι συνέπαθεν  φωνὴ τῷ σημαινομένῳ, ὡς ἡμισυκύκλιον, ἡμικύκλιον· λείπω, λιμός· ὁ γὰρ κλέπτης ἔνδειαν ποιεῖ· οὗ χάριν καὶ φωνῆς ἔνδειαν ἀνεδέξατο.
  • et. magn. s.v. χιράδες p. 812,4-8 Gaisford: αἱ τῶν χειρῶν ῥαγάδες. συνέπαθε δὲ φωνὴ τῷ σημαινομένῳ. ἐπειδὴ γὰρ τὸ χιρὰς ἔνδειαν τινὰ σημαίνει, (τὰς γὰρ τῶν χειρῶν ῥαγάδας δηλοῖ· ἡ δὲ ῥαγὰς τοῦ ὁλοκλήρου ἔνδειαν ἔχει· τὸ γὰρ ἔχον ῥαγάδας οὐκ ἔστιν ὁλόκληρον·) τούτου χάριν διὰ τοῦ ι γράφεται.

Lucilius 1100 Marx ap. Pomp. GL V 289,7-12 = 3 §31 Zago: Lucilius autem dixit centum et enumerauit omnes: extat liber ipsius, dicit illud et illud. nam sic ait:
        adde soloecismon genera atque uocabula centum
et percurrit ipsa uocabula uersibus scriptis arte, et ibi enumerauit illa omnia.

Le débat littéraire de la satire

Lucilius 338-347 Marx ap. Non. 428,8-18 Mercier = 691-692 Lindsay
non haec quid ualeat, quidue hac [Deufert : hoc codd.] intersiet illud,
cognoscis. primum hoc, quod dicimus esse poema :
pars est parua poema poesis                                                                        340

<metrica> [Brakman] epistula item quaeuis non magna poema est.
illa poesis opus totum – tota Ilias una est,
una θέσις (uelut annales Enni) atque ἔπος unum –
et maius multo est quam quod dixi ante poema.
quapropter dico: nemo qui culpat Homerum                                                 345
perpetuo culpat, neque quod dixi ante poesin:
uersum unum culpat, uerbum, enthymema, poema [Leo : temalocum codd.].

Lucilius 349-350 Marx ap. Non. 286,34-35 Mercier = 442 Lindsay
      labora
discere <rem> [Deufert], ne res te ipsa ac ratio ipsa refellat!

 

 

Accius et l’écriture phonétique

Marius Victorinus 4,4 Mariotti: Accius [GRFF 25] uero cum scriberet {anguis} aggueis, aggulus N non ponebat. idem [GRFF 26] nec Z litteram nec Y in libro<s> suo<s> rettulit, quod acque ante fecerant Naeuius et Liuius. cum longa syllaba scribenda esset, duas uocales ponebant, praeterquam quae in I litteram inciderent: hanc enim per E et I scribebant [GRFF 24].

La notation des voyelles longues

CIL I2 638 (miliarium Popilianum, 132 a. C.[1]) uiam fecei ab Regio ad Capuam et | in ea uia ponteis omneis miliarios | tabelariosque poseiuei. hince sunt | Nouceriam meilia LI Capuam XXCIIII |⁵ Muranum LXXIIII Cosentiam CXXIII | Valentiam CLXXX ad fretum ad | statuam CCXXXI Regium CCXXXVII | sum(m)a af Capua Regium meilia CCCXXI | et eidem praetor in |¹⁰ Sicilia fugiteiuos Italicorum | conquaeisiuei redideique | homines DCCCCXVII eidemque | primus fecei ut de agro poplico | aratoribus cederent paastores |¹⁵ forum aedisque poplicas h{e}ic fecei.

CIL I2 2238 (dédicace bilingue votive de Délos, 135-134 a. C.[2]) P(ublius) Venoleius C(ai) l(ibertus) | N(emerius) Nimmius No(ui) f(ilius) | L(ucius) Viseius C(ai) l(ibertus) | C(aius) Venoleius C(ai) f(ilius) | Maiam statuerunt | eisdem aaram.
Πόπλιος Οὐενελήιος Γαίου | Νεμέριος Νίμμιος Νουίου | Λεύκιος Οὐιζήιος Γαίου | Γάιος Οὐενελήιος Γαίου | τὴν Μαίαν ἀνέθηκαν | ἐπὶ Διονυσίου ἄρχοντος Ἀθήνησιν | ἐπιμελητοῦ δὲ τῆς νήσου Εὐαγίωνος | τοῦ Ἀλκέτου Κοθωκίδου | Γραφικὸς καὶ Μύρων ἐποίουν.

  • Horace 1,10,53 nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
  • Porphyrion ad loc. facit autem haec Lucilius cum alias tum uel maxime in tertio libro; meminit VIIII et X.

lex Bant. (CIL I 582 = I 193-208 Crawford) 5 luuci, 13 haace, 19. 26 (et passim) seese, leege

Quintilien inst. 1,4,10 at quae ut uocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut ueteres scripserunt, qui geminatione earum uelut apice utebantur, aut duas.

Quintilien inst. 1,7,14 semiuocalis geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium [u.a.A. : ab Accio corr. Ritschl p. 142 n.] et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, uocalibus scripserunt.

Terentius Scaurus GL VII 18,12-13 = § 6.2.1 Biddau: Accius geminatis uocalibus scribi natura longas syllabas uoluit.

Velius Longus GL VII 55,25-26 = § 5.1 Di Napoli: nec Accium secuti sumus semper uocales geminantem, ubicumque producitur syllaba.

La diphtongue <ae>

Accius GRFF 23 = pragm. frg. xvii Dangel ap. Varro ling. 7,96 obscenum dictum ab scena; eam ut †Graeci aut Accius scribit scena [sc<a>ena Goetz–Schoell]. (in pluribus uerbis A ante E alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt <scaeptrum, partim> sceptrum, alii Plauti Faeneratricem, alii Feneratricem; sic faenisicia ac f{o}enisicia, ac rustici pappum M{a}esium, non Maesium, a quo Lucilius [GRFF 34 = 1130 Marx = H frg. 85 Charpin] scribit:
      Cecilius <pretor> ne rusticus fiat):
quare turpe ideo obscaenum, quod nisi in scaena{m} palam dici non debet.

Sénèque apocol. 8-9

apocol. 8

(1.) * “non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος θεὸς non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει. Stoicus? quomodo potest «rotundus» esse, ut ait Varro, «sine capite, sine praeputio» [Men. 583 Astbury, Cèbe]? est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: nec cor nec caput habet. (2.) si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius [em. Bücheler : saturnalia eius codd.] princeps, non tulisset. illum deum ab Ioue, quem, quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti? Silanum enim generum suum occidit. oro, per [add. Shenkl] ? quod sororem suam, festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem uocarent, maluit Iunonem uocare. “quare – inquit – quaero enim, sororem suam?” stulte, stude. Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. (3.) quia Romae – inquis – mures molas lingunt, hic nobis curua corrigit? quid in cubiculo suo faciat nescit [corr. Bücheler : nescio codd.]; et iam
«caeli scrutatur plagas» [Ennius scen. 284 Vahlen = 187 Jocelyn].
deus fieri uult? parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt ut deum et [transp. Ussing : et ut deum codd.] orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?”

Polémiques et débats entre philosophes et divinités

Varron Men. 43 Astbury = 42 Cèbe ap. Non. 477,22 Mercier = 766 Lindsay
     illic uiros
hortari ut rixarent praeclari philosophi

Varron Men. 144 Astbury = 131 Cèbe ap. Non. p. 452,1-3 Mercier = 724 Lindsay
et ceteri scholastici saturis auribus scholica dape atque ebriis sophistice aperantologia {consurgia} consurgimus ieiunis oculis.

Varron Men. 243 Astbury = 242 Cèbe ap. Porph. sat. 2,4,1 dicunt [sc. Epicurei] summum bonum ἡδονήν, sed rerum honestarum; unde Stoici hanc gulae et corporis libidinem criminantur *** τὴν ἀταραξίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere summum bonum esse. unde <V>arro dicit λογομαχίαν inter illos esse.

Lucien Iupp. trag. 4 et 6 Τιμοκλῆς, ὦ Ἥρα, ὁ Στωϊκὸς καὶ Δᾶμις ὁ Ἐπικούρειος χθές, οὐκ οἶδα ὅθεν σφίσιν ἀρξαμένου τοῦ λόγου, προνοίας πέρι διελεγέσθην παρόντων μάλα συχνῶν καὶ δοκίμων ἀνθρώπων, ὅπερ μάλιστα ἠνίασέ με· καὶ ὁ μὲν Δᾶμις οὐδ’ εἶναι θεοὺς ἔφασκεν, οὐχ ὅπως τὰ γινόμενα ἐπισκοπεῖν ἢ διατάττειν, ὁ Τιμοκλῆς δὲ ὁ βέλτιστος ἐπειρᾶτο συναγωνίζεσθαι ἡμῖν· εἶτα ὄχλου πολλοῦ ἐπιρρυέντος οὐδὲν πέρας ἐγένετο τῆς συνουσίας· διελύθησαν γὰρ εἰσαῦθις ἐπισκέψεσθαι τὰ λοιπὰ συνθέμενοι, καὶ νῦν μετέωροι πάντες εἰσίν, ὁπότερος κρατήσει καὶ ἀληθέστερα δόξει λέγειν. ὁρᾶτε τὸν κίνδυνον, ὡς ἐν στενῷ παντάπασι τὰ ἡμέτερα, ἐν ἑνὶ ἀνδρὶ κινδυνευόμενα; καὶ δυοῖν θάτερον ἢ παρεῶσθαι ἀνάγκη, ὀνόματα μόνον εἶναι δόξαντας, ἢ τιμᾶσθαι ὥσπερ πρὸ τοῦ, ἢν ὁ Τιμοκλῆς ὑπέρσχῃ λέγων. […] (6.) οὐκοῦν ἤδη κήρυττε [sc. ὦ Ἑρμῆ] καὶ παρέστωσαν ἅπαντες· ὀρθῶς γὰρ λέγεις.

apocol. 9

(1.) tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam morantibus, <non licere> [add. Bücheler] sententiam dicere nec disputare. “ego – inquit – p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscumque est, quid de nobis existimauit?” (2.) illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω [Il. 1,343 ; 3,109 ; 18,250 ; Od. 24,452]. is multa diserte, quod in foro uiuat, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. (3.) multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. “olim – inquit – magna res erat deum fieri: iam fabam mimum [Bücheler ad Cic. Att. 1,16,13 : famam uel fama mimum uel nimium codd.] fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν [Il. 6,142] aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα [Il. 2,548 ; 8,486 ; 20,226 ; Od. 3,3 ; 4,229 ; 5,463 ; 7,332 ; 9,357 ; 11,309 ; 12,386 ; 13,354 ; 19,593]. qui contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit, eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet.”
(4.) proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat; ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec uerba: (5.) “cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine contingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit feruentia rapa uorare, censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit ita uti ante eum qui{s} [del. Müller] optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ouidi adiciendam.” (6.) uariae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: “noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.”

Le topos de l’assemblée des dieux

Servius Aen. 10,104 accipite ergo animis : totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutauit [sc. Vergilius]…

Virgile Aen. 10,116-117
hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

 

Juvénal 1,22-80

Le “sublime” satirique

Juvénal 6,634-640
fingimus haec altum satura sumente coturnum
scilicet, et finem egressi legemque priorum                                        635
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam uani. sed clamat Pontia “feci,
confiteor, puerisque meis aconita paraui,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi”.                              640

Le “défilé fellinien” des personnages vicieux

cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum
figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,
patricios omnis opibus cum prouocet unus  
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,                                   25
cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi
Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas
uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum
nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae                            30
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici noua cum ueniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus de nobilitate comesa
quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat                       35
Carus et a trepido Thymele summissa Latino;
cum te summoueant qui testamenta merentur
noctibus, in caelum quos euehit optima summi
nunc uia processus, uetulae uesica beatae?
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,                                  40
partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
accipiat sane mercedem sanguinis et sic
palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem
aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.

35. cf. Horace sat. 2,1,20 cui [sc. Caesari] male si palpere, recalcitrat undique totus.

36. cf. Cicéron Verr. 2.1,105 iste [sc. Verres], tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat ; 2.3,69 summittebat iste Timarchidem qui moneret eos [sc. Agyrinenses], si saperent, ut transigerent ; Palladius agr. 8,4,1 tauris summittere uaccas

37. Horace sat. 1,9,47-48 dispeream, ni summosses omnis ; Quintilien decl. 374,2 lex enim quae abdicatis paterna bona negat per omnia illos amouet: superuacuum namque erat abdicatum summouere, qui alioqui perdiderat paternam domum.

38. cf. Horace carm. 1,1,5-6 (sunt quos…) palmaque nobilis | terrarum dominos euehit ad deos.

42. cf. Salluste hist. 1 frg. 55 Maurenbrecher : tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumueniundam ; Juvénal 14,164 merces haec sanguinis atque laboris.

43. cf. Il. 3,33-35 ὡς δ' ὅτε τίς τε δράκοντα ἰδὼν παλίνορσος ἀπέστη | οὔρεος ἐν βήσσῃς, ὑπό τε τρόμος ἔλλαβε γυῖα, | ἂψ δ' ἀνεχώρησεν, ὦχρός τέ μιν εἷλε παρειάς ; Virgile Aen. 2,379-382 improuisum aspris ueluti qui sentibus anguem | pressit humi nitens trepidusque repente refugit | attollentem iras et caerula colla tumentem, | haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat.

44. Suétone Calig. 20 edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.

quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,                                       45
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis et hic damnatus inani
iudicio? quid enim saluis infamia nummis?
exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis
iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras.                                                  50
haec ego non credam Venusina digna lucerna?
haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque uolantem,  
cum leno accipiat moechi bona, si capiendi                                        55
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem uigilanti stertere naso;
cum fas esse putet curam sperare cohortis
qui bona donauit praesepibus et caret omni
maiorum censu, dum peruolat axe citato                                             60
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.

51. cf. Horace sat. 2,1,35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus ; 2,1,6-7 peream male, si non | optimum erat ; uerum nequeo dormire ; 2,1,60 quisquis erit uitae scribam color ; Cinna frg. 11,1-2 Blänsdorf haec tibi Arateis multum inuigilata lucernis | carmina.

nonne libet medio ceras inplere capaces
quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur
hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra                                    65
et multum referens de Maecenate supino
signator falsi, qui se lautum atque beatum
exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
occurrit matrona potens, quae molle Calenum
porrectura uiro miscet sitiente rubetam                                              70
instituitque rudes melior Lucusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos.
aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum,
si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget;
criminibus debent hortos, praetoria, mensas,                                       75
argentum uetus et stantem extra pocula caprum.
quem patitur dormire nurus corruptor auarae,
quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
si natura negat, facit indignatio uersum
qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus.                               80

Juvénal 1,1-21

semper ego auditor tantum? numquamne reponam
uexatus totiens rauci Theseide Cordi?
inpune ergo mihi recitauerit ille togatas,
hic elegos? inpune diem consumpserit ingens
Telephus aut summi plena iam margine libri                                 5
scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?
nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus
Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum
Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtiuae deuehat aurum                                    10
pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani conuolsaque marmora clamant
semper et adsiduo ruptae lectore columnae.
expectes eadem a summo minimoque poeta.
et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos                             15
consilium dedimus Sullae, priuatus ut altum
dormiret. stulta est clementia, cum tot ubique
uatibus occurras, periturae parcere chartae.
cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,                        20
si uacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Les pratiques des lettrés chez Pline le Jeune

Pline le Jeune epist. 1,13,6 his ex causis longius quam destinaueram tempus in urbe consumpsi. possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne uidear, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor. nam ut in ceteris rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur.

Pline le Jeune epist. 3,5,17 hac intentione tot ista uolumina peregit [sc. Plinius maior] electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus.

Un topos homérique

Il. 12,322-328
ὦ πέπον εἰ μὲν γὰρ πόλεμον περὶ τόνδε φυγόντε
αἰεὶ δὴ μέλλοιμεν ἀγήρω τ’ ἀθανάτω τε
ἔσσεσθ’, οὔτέ κεν αὐτὸς ἐνὶ πρώτοισι μαχοίμην
οὔτέ κε σὲ στέλλοιμι μάχην ἐς κυδιάνειραν·                                        325
νῦν δ’ ἔμπης γὰρ κῆρες ἐφεστᾶσιν θανάτοιο
μυρίαι, ἃς οὐκ ἔστι φυγεῖν βροτὸν οὐδ’ ὑπαλύξαι,
ἴομεν ἠέ τῳ εὖχος ὀρέξομεν ἠέ τις ἡμῖν.

Le prologue de Kérylos

Kérylos de Samos frg. 2 Bernabè2 ap. comm. Arist. rhet. 1415a4, CAG xxi.2 328,26-30 Rabe
ἆ μάκαρ, ὅστις ἔην κεῖνον χρόνον ἴδρις ἀοιδῆς,
Μουσάων θεράπων, ὅτ’ ἀκήρατος ἦν ἔτι λειμών·  
νῦν δ’ ὅτε πάντα δέδασται, ἔχουσι δὲ πείρατα τέχναι,
ὕστατοι ὥστε δρόμου καταλειπόμεθ’, οὐδέ πηι ἔστι
πάντηι παπταίνοντα νεοζυγὲς ἅρμα πελάσσαι.

Les allusions à Horace

  • v. 1 cf. Horace epist. 1,19,39-40

non ego nobilium scriptorum auditor et ultor
grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

  • v. 3 cf. Horace epist. 2,2,90-105

qui minus argutos uexat furor iste poetas?
carmina compono, hic elegos: mirabile uisu
caelatumque nouem Musis opus. adspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi,                          95
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:
caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello;
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
quis nisi Callimachus? si plus adposcere uisus,                             100
fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.
multa fero, ut placem genus inritabile uatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
obturem patulas inpune legentibus auris.                                      105

  • v. 20 cf. Horace sat. 2,1,30-34

ille uelut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene; quo dit ut omnis
uotiua pateat ueluti descripta tabella
uita senis.

Introduction à la satire latine

Le témoignage de Quintilien

Quintilien inst. 10,1,93-95 satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. (94.) ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium
fluere lutulentum [Horace serm. 1,4,11a]
et esse aliquid quod tollere possis [cf. Horace serm. 1,4,11b erat quod tollere uelles] putat. nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et uerae gloriae quamuis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. (95.) alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum uarietate mixtum condidit Terentius Varro, uir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae conlaturus quam eloquentiae.

Lucilius et les origines de la satire à Rome

Tite-Live 7,2,4-7 ceterum parua quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. (5.) imitari deinde eos iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersibus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. (6.) accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. uernaculis artificibus, quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus inditum; (7.) qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.

Lucilius 1,14-17 Marx = 12-14 Charpin
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – mirac<l>a ciet t<y>l<yph>antas
porro clinopodas lychnosque ut diximus semnos
ante pedes lecti atque lucernas – ⏑ ⏑ – ⏑
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – arutaenaeque – inquit – aquales.

Horace
Horace serm. 1,4,1-13
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere uersus.
nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,

scribendi recte: nam ut multum, nil moror.

v. 11 cf. Callimaque hymn. 2,105-112
ὁ Φθόνος Ἀπόλλωνος ἐπ’ οὔατα λάθριος εἶπεν·
“οὐκ ἄγαμαι τὸν ἀοιδὸν ὃς οὐδ’ ὅσα πόντος ἀείδει”.
τὸν Φθόνον ὡπόλλων ποδί τ’ ἤλασεν ὧδέ τ’ ἔειπεν·
“Ἀσσυρίου ποταμοῖο μέγας ῥόος, ἀλλὰ τὰ πολλά
λύματα γῆς καὶ πολλὸν ἐφ’ ὕδατι συρφετὸν ἕλκει.
Δηοῖ δ’ οὐκ ἀπὸ παντὸς ὕδωρ φορέουσι μέλισσαι,
ἀλλ’ ἥτις καθαρή τε καὶ ἀχράαντος ἀνέρπει
πίδακος ἐξ ἱερῆς ὀλίγη λιβὰς ἄκρον ἄωτον”.

Horace serm. 2,6,16-17
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?

v. 17 cf. Callimaque ait. frg. 112,9 Pfeiffer
αὐτὰρ ἐγὼ Μουσέων πεζὸν̣ [ἔ]πειμι νομόν.

Le témoignage de Diomède

Diomède GL i 485,30-486,13 satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; […] siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum  quaestionum [GRFF 52 = frg. 50 Goetz–Schoell], «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex mulso consparsi». ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata conprehenduntur.

La satire ménippée

Varron
  • Aulu-Gelle 2,18,6-7 alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi clari exiterunt. (7.) ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii “cynicas”, ipse appellat “Menippeas”.
  • Aulu-Gelle 1,17,4 <M.> quoque Varro in satura Menippea quam de officio mariti scripsit.
  • Aulu-Gelle 3,18,5 M. autem Varro in satira Menippea quae Ἱπποκύων inscripta est.
  • Aulu-Gelle 13,11,1 lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis qui inscribitur.
  • Aulu-Gelle 13,23,4 M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία.
  • Cicéron ac. 1,8 et tamen in illis ueteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum inuitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae <more> scribere uoluimus, si modo consecuti sumus.
  • [Probus] ecl. 6,31 iii/2 336,22-24 Varro qui sit Menippeus non a magistro, cuius aetas longe praecesserat, nominatus, sed a societate ingenii, quod is quoque omnigeno carmine satiras suas expoliuerat.
  • Varron Men. 13 factus sum uespertilio, neque in muribus plane neque in uolucribus sum.
  • Varron Men. 542 e mea φιλοφθονίᾳ natis, quos Menippea haeresis nutricata est, tutores do.
Ménippe

Diogène Laërce 6,99-101 φέρει [sc. Μένιππος] μὲν οὖν σπουδαῖον οὐδέν· τὰ δὲ βιβλία αὐτοῦ πολλοῦ καταγέλωτος γέμει καί τι ἴσον τοῖς Μελεάγρου τοῦ κατ’ αὐτὸν γενομένου. […] (100.) ἕνιοι δὲ τὰ βιβλί’ αὐτοῦ οὐκ αὐτοῦ εἶναι, ἀλλὰ Διονυσίου καὶ Ζωπύρου τῶν Κολοφωνίων, οἳ τοῦ παίζειν ἕνεκα συγγράφοντες ἐδίδοσαν αὐτῷ ὡς εὖ δυναμένῳ διαθέσθαι. […] (101.) τὰ δ’ οὖν τοῦ κυνικοῦ βιβλία ἐστὶ δεκατρία, Νέκυια, Διαθῆκαι, Ἐπιστολαὶ κεκομψευμέναι ἀπὸ τῶν θεῶν προσώπου, Πρὸς τοὺς φυσικοὺς καὶ μαθηματικοὺς καὶ γραμματικοὺς καὶ Γονὰς Ἐπικούρου καὶ Τὰς θρησκευομένας ὑπ’ αὐτῶν εἰκάδας καὶ ἄλλα.

Lucien

Lucien bis acc. 33 καὶ τὸ μὲν τραγικὸν ἐκεῖνο καὶ σωφρονικὸν προσωπεῖον ἀφεῖλέ μου, κωμικὸν δὲ καὶ σατυρικὸν ἄλλο ἐπέθηκέ μοι καὶ μικροῦ δεῖν γελοῖον. εἶτά μοι εἰς τὸ αὐτὸ φέρων συγκαθεῖρξεν τὸ σκῶμμα καὶ τὸν ἴαμβον καὶ κυνισμὸν καὶ τὸν Εὔπολιν καὶ τὸν Ἀριστοφάνη, δεινοὺς ἄνδρας ἐπικερτομῆσαι τὰ σεμνὰ καὶ χλευάσαι τὰ ὀρθῶς ἔχοντα. τελευταῖον δὲ καὶ Μένιππόν τινα τῶν παλαιῶν κυνῶν μάλα ὑλακτικὸν ὡς δοκεῖ καὶ κάρχαρον ἀνορύξας, καὶ τοῦτον ἐπεισήγαγεν μοι φοβερόν τινα ὡς ἀληθῶς κύνα καὶ τὸ δῆγμα λαθραῖον, ὅσῳ καὶ γελῶν ἅμα ἔδακνεν. Πῶς οὖν οὐ δεινὰ ὕβρισμαι μηκέτ’ ἐπὶ τοῦ οἰκείου διακείμενος, ἀλλὰ κωμῳδῶν καὶ γελωτοποιῶν καὶ ὑποθέσεις ἀλλοκότους ὑποκρινόμενος αὐτῷ; τὸ γὰρ πάντων ἀτοπώτατον, κρᾶσίν τινα παράδοξον κέκραμαι καὶ οὔτε πεζός εἰμι οὔτε ἐπὶ τῶν μέτρων βέβηκα, ἀλλὰ ἱπποκενταύρου δίκην σύνθετόν τι καὶ ξένον φάσμα τοῖς ἀκούουσι δοκῶ.