1. I criteri dell’analogia nominale
Varro ling. 10,21 nominatui [Müller : nominatus F] ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu {eius} [del. Mette]: {genere} <specie>, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen; {specie simile} <genere> [genere et specie transp. Luebbert, qui etiam simile del.], ut non solum <unum sed> [add. Müller, Augustinus] utrumque sit uirile; casu {simile} [del. L. Spengel], ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat.
Pomp. GL 5,197,22‑198,2 quae est analogia? conparatio similium. Latine proportio dicitur: analogia Graece, Latine proportio. sed ita illam definit [sc. Donatus]: ‘analogia est conparatio’. fit octo modis: ut sint sex illae partes quae accidunt nomini <similes> [add. Keil]; sex autem accidunt nomini ista, qualitas conparatio genus numerus figura casus, ecce sex partes; exitus syllabarum ut sit similis: puta illud in VS exit et illud in VS; paenultimarum ratio ut sit similis, ut aut uocales {syllabae} [del. Keil] sint aut consonantes; deinde ut tempora sint similia: si illa breuis est, et illa breuis sit. de istis omnibus rebus, si unum minus fuerit, iam non stat analogia; de his rebus, quae positae sunt apud Caesarem [fr. 9 Garcea = GRFF 11], siquid minus fuerit, iam non stabit ratio analogiae. ait enim Caesar: nisi omnia consentiunt [corr. Holford-Strevens : consentiant codd.] inter se, non potest fieri ut nominis similitudo sit.
2. Gli schemi flessivi
Cf. P. Barresi, "Su una tabula lusoria da Gortina", Annuario della Scuola Archeologica di Atene 60-62, 1998-2000, 249-271.
Varro ling. 10,22 ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transuersi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis [Bentinus : latrunculus F] ludunt. transuersi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus alba album; utrique sunt partibus senis. transuersorum ordinum partes appellantur [Aldus : expellantur F] casus, derectorum genera [Augustinus : genere F], utrisque inter se implicatis forma.
Varro ling. 10,43-44 nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transuersa. quod dico, apertius sic fiet. esto sic expositos esse numeros, ut in primo uersu sit unum duo quattuor, in secundo decem uiginti quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. in hac formula numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis uersibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum. (44.) similiter in uerborum declinationibus est biuium, quod et ab recto casu < in obliquos declinantur et ab recto casu> in rectu<m> [add. L. Spengel], ita ut formulam similiter efficiant, quod sit primo uersu hic albus, huic albo, huius albi, secundo h<a>ec alba, huic albae, huius albae, tertio hoc album, huic albo, huius albi. itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus Albius Atrius, Albio Atrio, per directas declinationes Albius Atrius, Albia Atria: quae scilicet erit particula ex illa {uicenaria Atria quae scilicet centenaria} [dub. del. Goetz–Schoell n. ad loc.] formula analogiarum, de qua supra dixi.
Nicom. ar. 1,19,9-10 ἔστω δὲ τὸ διάγραμμα τοιοῦτον · ἐκκείσθω ἐν μὲν τῷ πρώτῳ στίχῳ ὁ ἀπὸ μονάδος φυσικὸς ἀριθμός, εἶτα ἑξῆς οἱ κελευσθέντες τῶν τοῦ πολλαπλασίου εἰδῶν.
Nicom. ar. 1,19,13 καὶ αὗται ἐν τῷ τοῦ διαγράμματος ὕφει πεφώρανται τάξει ἐκκείμεναι ὑπὲρ αὐτοὺς τοὺς τετραπλασίους καὶ ἐπὶ τῶν ἀκολούθων τοῦ πολλαπλασίου εἰδῶν τὸ ἀνάλογον μέχρι παντὸς προχωρεῖ.
Varro ling. 10,45 analogia quae dicitur, eius genera sunt duo: unum deiunctum sic est: ut unum ad duo sic decem ad uiginti; alterum coniunctum sic: ut est unum ad duo, sic duo ad quattuor.
Nicom. ar. 2,21,5-6 συνημμένη λέγεται ἡ τοιαύτη ἀναλογία … διεζευγμένη λέγεται ἡ τοιαύτη μεσότης τε καὶ ἀναλογία.
3. La dicotomia materia vs. figura
Varrone ling. 10,9-12 quare quae et cuius modi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes uerborum pro portione sintne qu<a>eret. quem [Müller : quod F] locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt aut uitauerunt aut inceperunt neque adsequi potuerunt. (10.) itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii de omnibus uniuersis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea{s} [corr. L. Spengel] esse septuaginta unum [L. Spengel : unam F], alii partis [Müller : partes F] eius quae habe{n}t [corr. Müller] casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadraginta [Valla : quadringenta F] septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, sic alii pauciora aut plura. (11.) quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraret<ur> [corr. Vetranius] in declinationibus u<er>borum [corr. Valla]. quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae [Aldus : atque F] similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in uerborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit. (12.) nam debet esse unum, ut uerbum uerbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e uerbo in uerbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem modi sit: alias enim ab similibus uerbis similiter declinantur, ut ab herus ferus, hero fero, alias dissimiliter herus ferus, heri ferum. cum utrumque et uerbum uerbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogiam.
Diom. GL 1,513,1-3 et Varro [GRFF 286 = fr. 89 Goetz–Schoell] dicit inter rhythmum qui Latine numerus uocatur et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam.
4. La categoria del numero
Varro ling. 8,48 et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, sic omnia debuerunt esse bina. sed et singularia solum sunt multa, ut cicer, siser (nemo enim dicit cicera, sisera) et multitudinis sunt, ut salinae <balneae> [add. L. Spengel] (non enim ab his singulari specie dicitur salina et balnea). neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo; nam quod est ut praedium balneum, debuerunt esse plura, ut praedia balnea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia.
Varro ling. 9,63 qui autem eas [sc. analogias] reprehendunt, quod alia uocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliuiscuntur naturam et usu<m>.
Varro ling. 9,66-67 item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta uinum uina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis uocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, {oleo} a<r>ge<n>to, cum incrementum accessit, dicimus {enim} multum {oleum}, sic multum plumbum, argentum; non {multa olea} plumba, argenta, cum quae ex hisce fiant, dicamus plumbea et argentea (aliud enim cum argenteum: nam id tum cum iam uas: argent<e>um enim, si pocillum aut quid item): quod pocilla argentea multa, non quod argentum multum. (67.) ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habe<n>t plura et ea in usum uenerunt, a genere multo, sic uina et unguenta, dicta: alii generis enim uinum quod Chio, aliud quod Lesb{i}o, sic ex regionibus aliis. qua<r>e [Mette: † quae] ipsa dicuntur nunc melius unguent{i}a <quam unguentum> [Mette, Traglia: unguent{i}a, cui], cui nunc genera aliquot. si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu co<m>muni, diceretur sic olea et <aceta ut> uina [Kent, Mette, Traglia: sic olea ut uina]. quare in utraque re <i>nique rescindere conantur analogias [Kent, Mette, Traglia: analogiam], {s}et cum in dissimili usu similia uocabula qu<a>erant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus dici putent oportere.
5. Natura, usus e utilitas
Varro ling. 9,48 cum, inquit, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem. ego utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimenta: quare ut hic similitudines sequimur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stola<e> proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus.
Varro ling. 8,26-27 omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum denique peruenit, si est aperta et breuis (quae petimus, quod obscurus et longus orator est odio), {et cum efficiat} aperta, ut intellegatur, breuis, ut cito intellegatur, et <cum efficiat> aperta<m> consuetudo, breuem temperantia loquentis, et utrumque fieri possit sine analogia, ni{c}hil ea opus est. neque enim, utrum Herculi an Herculis clauam dici oporteat, si doceat analogia, cum utrumque sit in consuetudine, non neglegendum {sunt}, quod aeque sunt et breui<a> et aperta. (27.) praeterea quo{d}ius utilitatis causa quaeque res sit inuenta, si ex ea quis id sit consecutus, amplius ea<m> scrutari cum sit nimium otiosi, et cum utilitatis causa uerba ideo sint imposita rebus ut ea<s> significent, si id consequimur una consuetudine, ni{c}hil prodest analogia.
Lucr. 5,1029-1032
at uarios linguae sonitus natura subegit
mittere et utilitas expressit nomina rerum
non alia longe ratione atque ipsa uidetur
protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
Epic. ep. Hdt. 75 ὅθεν καὶ τὰ ὀνόματα ἐξ ἀρχῆς μὴ θέσει γενέσθαι, ἀλλ’ αὐτὰς τὰς φύσεις τῶν ἀνθρώπων καθ’ ἕκαστα ἔθνη ἴδια πασχούσας πάθη καὶ ἴδια λαμβανούσας φαντάσματα ἰδίως τὸν ἀέρα ἐκπέμπειν στελλόμενον ὑφ’ ἑκάστων τῶν παθῶν καὶ τῶν φαντασμάτων, ὡς ἄν ποτε καὶ ἡ παρὰ τοὺς τόπους τῶν ἐθνῶν διαφορὰ εἴη.
Epic. ep. Hdt. 76 ὕστερον δὲ κοινῶς καθ’ ἕκαστα ἔθνη τὰ ἴδια τεθῆναι πρὸς τὸ τὰς δηλώσεις ἧττον ἀμφιβόλους γενέσθαι ἀλλήλαις [pler. codd. : ἀλλήλοις Meibom] καὶ συντομωτέρως δηλουμένας.
Varro ling. 8,7-8 qui s<i> non numquam offendunt non est mirum: et enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: uoluis<se> enim putant singularis res notare, ut ex his in multitudine<m> declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos uoluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent uoces, ut illinc essent futurae quae [Barwick 1957 p.36s. n. 3: quo] declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et una<e> et <plures> [Goetz Schoell app., Dahlmann: et unae{t} dicuntur] dicuntur scopae et mas et femina aquila et recto et obliquo uocabulo uis. cur haec non tam si<n>t in culpa quam putant, pleraque soluere non difficile, sed nunc non necesse: non enim qui potuerint adsequi sed qui uoluerint, ad hoc quod propositum refert, quod ni{c}hilo minus declinari potest ab eo quod imposiuerunt scopae scopa, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, et sic alia.
Varro ling. 10,53 impositio est in nostro dominatu, nos in natura<e>: quemadmodum enim quisque uolt, imponit nomen, at declinat, quemadmodum uolt natura.
Varro ling. 6,3 ea [sc. natura] enim dux fuit ad uocabula imponenda homini.
6. Il convenzionalismo di Cesare
Gell. 19,8,7-10 tunc prolato libro de analogia [fr. 11b Garcea = GRFF 3a] primo uerba haec ex eo pauca memoriae mandaui. (8.) nam cum supra dixisset neque caelum triticumue neque harenam multitudinis significationem pati, num tu—inquit—harum rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram ac plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam in multitudinis appellationem conuertere possimus? (9.) his deinde uerbis lectis ibi Fronto ad illum poetam ‘uideturne tibi – inquit – C. Caesar de statu uerbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?’(10.) tunc permotus auctoritate libri poeta: ‘si a Caesare – inquit – ius prouocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro prouocassem. sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam uitii putes et in quadriga dicenda et in harenis’.