Archives par mot-clé : Ovidius

Acte 2 (116-176): Médée et la nourrice

[MEDEA] occidimus: aures pepulit hymenaeus meas.                                               ia3
uix ipsa tantum, uix adhuc credo malum.
hoc facere Iason potuit, erepto patre
patria atque regno sedibus solam exteris
deserere durus? merita contempsit mea                                                                      120
qui scelere flammas uiderat uinci et mare?
adeone credit omne consumptum nefas?

116-117 cf. Ovide her. 12,137-138 et 141 ut subito nostras Hymen cantatus ad aures | uenit […] | pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam.
118-119 cf. Ovide her. 12,109 proditus est genitor, regnum patriamque reliqui.


incerta uecors mente non sana feror
partes in omnes; unde me ulcisci queam?
utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc                                                               125
ferrum exigatur. hoc meis satis est malis?
si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae
nouere facinus quod tuae ignorent manus,
nunc est parandum. scelera te hortentur tua
et cuncta redeant: inclitum regni decus                                                                      130
raptum et nefandae uirginis paruus comes
diuisus ense, funus ingestum patri
sparsumque ponto corpus et Peliae senis
decocta aeno membra: funestum impie
quam saepe fudi sanguinem – et nullum scelus                                                          135
irata feci: saeuit infelix amor.

123 cf. Ovide trag. frg. 2 Ribbeck3 ap. Sen. suas. 3,7 feror huc illuc, uae, plena deo


quid tamen Iason potuit, alieni arbitri
iurisque factus? debuit ferro obuium
offerre pectus – melius, a melius, dolor
furiose, loquere. si potest, uiuat meus,                                                                       140
ut fuit, Iason; si minus, uiuat tamen
memorque nostri muneri parcat meo.  
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
coniugia soluit quique genetricem abstrahit
gnatis et arto pignore astrictam fidem                                                                        145
dirimit: petatur, solus hic poenas luat,
quas debet. alto cinere cumulabo domum;
uidebit atrum uerticem flammis agi
Malea longas nauibus flectens moras.


[NVTRIX] sile, obsecro, questusque secreto abditos                                                   150
manda dolori. grauia quisquis uulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit: ira quae tegitur nocet;
professa perdunt odia uindictae locum.

Cf. Sénèque Agam. 203-204 regina, frena temet et siste impetus | et quanta temptes cogita.
Sénèque Phaedr. 248-249 precor, furorem siste teque ipsa adiuua: | pars sanitatis uelle sanari fuit.
Sénèque ira 2,18,1 aliter iram debemus repellere, aliter compescere.


[ME] leuis est dolor, qui capere consilium potest                                                     155
et clepere sese: magna non latitant mala.
libet ire contra. [NVT.] siste furialem impetum,
alumna: uix te tacita defendit quies.
[ME]  Fortuna fortes metuit, ignauos premit.
[NVT.] tunc est probanda, si locum uirtus habet.                                                       160
[ME]  numquam potest non esse uirtuti locus.
[NVT.] spes nulla rebus monstrat adflictis uiam.
[ME]  qui nil potest sperare, desperet nihil.
[NVT.] abiere Colchi, coniugis nulla est fides
nihilque superest opibus e tantis tibi.                                                                          165
[ME]  Medea superest: hic mare et terras uides
ferrumque et ignes et deos et fulmina.
[NVT.] rex est timendus. [ME] rex meus fuerat pater.  
[NVT.] non metuis arma? [ME] sint licet terra edita.
[NVT.] moriere. [ME] cupio. [NVT.] profuge. [ME] paenituit fugae.                   170
[NVT.] Medea – [ME] fiam. [NVT.] mater es. [ME] cui sim uide.
[NVT.] profugere dubitas? [ME] fugiam, at ulciscar prius.
[NVT.] uindex sequetur. [ME] forsan inueniam moras.
[NVT.] compesce uerba, parce iam, demens, minis
animosque minue: tempori aptari decet.                                                                     175
[ME]  Fortuna opes auferre, non animum potest.

159 cf. Sénèque epist. 94,28 audentis fortuna iuuat [Virg. Aen. 10,284], piger ipse sibi opstat.
161 cf. Sénèque prou. 4,6 calamitas uirtutis occasio est.
163 cf. Sénèque epist. 5,7 desines… timere, si sperare desieris ; const. 9,2 haec effugit sapiens, qui nescit nec in spem nec in metum uiuere.
170 cf. Sénèque epist. 24,25 uir fortis ac sapiens non fugere debet e uita sed exire; 26,10 meditare mortem: qui hoc dicit meditari libertatem iubet ; et ante omnia ille quoque uitetur adfectus qui multos occupauit, libido moriendi ; 60,6 bene autem mori est effugere male uiuendi periculum.
175 cf. Sénèque uit. beat. 7,3,3 beata est ergo uita conueniens naturae suae, quae non aliter contingere potest quam si primum sana mens est et […] apta temporibus.
176 cf. Accius trag. 619-620 Ribbeck3 = 88-89 Dangel ap. Macr. Sat. 6,1,57 ⨯ – nam si a me regnum Fortuna atque opes | eripere quiuit, at uirtutem nec quiit ; Sénèque uit. beat. 26,3 sapientis quisquis abstulerit diuitias, omnia illi sua relinquet ; ben. 4,10,5 cum omnia illi deerunt, supererit animus.

Les épîtres poétiques: lecture parallèle d’Horace et d’Ovide

Plebeius sermo

Horace epist. 1,1,1-19
prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,                                                  5
ne populum extrema totiens exoret harena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
“solue senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat”.
nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono:                                                10
quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum:
condo et conpono quae mox depromere possim.
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
nullius addictus iurare in uerba magistri,
quo mecumque rapit tempestas, deferor hospes.                                           15
nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis
uirtutis uerae custos rigidusque satelles,
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.

Ovide trist. 3,1,17-18
siqua uidebuntur casu non dicta Latine,
  in qua scribebat, barbara terra fuit.

Ovide epist. 1,5,1-4
ille tuos quondam non ultimus inter amicos
  ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat,  
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
  nescius exilii ne uideare mei.

Ovide epist. 1,5,59-62
quod uenit ex facili satis est componere nobis,
  et nimis intenti causa laboris abest.
cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
  an uerear ne non adprobet illa Getes?

Ovide epist. 3,7,1-6
uerba mihi desunt eadem tam saepe roganti
  iamque pudet uanas fine carere preces.
taedia consimili fieri de carmine uobis,
  quidque petam, cunctos edidicisse reor.
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis                                       5
  charta sit a uinclis non labefacta suis.

Ovide epist. 3,9,53-54
postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:
  hoc opus electum ne mihi forte putes.

Te totum in litteris uidi

Ovide trist. 3,1,9-10
inspice quid portem: nihil hic nisi triste uidebis,
  carmine temporibus conueniente suis.

Ovide trist. 5,1,9-10. 27-28. 35-36
ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
  sumque argumenti conditor ipse mei.
[…]
non haec ingenio, non haec componimus arte:
  materia est propriis ingeniosa malis.
[…]
“quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?” inquis:
  idem, fortunae qui modus huius erit.

Ovide epist. 1,5,13-14
ut tamen ipse uides, luctor deducere uersum,
  sed non fit fato mollior ille meo.

Ovide epist. 3,9,35-38. 49-50
laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:
  conueniens operi tempus utrumque suo est.
quid nisi de uitio scribam regionis amarae,
  utque loco moriar commodiore precer?
[…]
Musa mea est index nimium quoque uera malorum
  atque incorrupti pondera testis habet.

L’autoréflexion littéraire

Ovide trist. 1,9b,20-28
  expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artes, facunde, seuerae,
  dissimiles illis sic nocuere mihi.
uita tamen tibi nota mea est, scis artibus illis
  auctoris mores abstinuisse sui;
scis uetus hoc iuueni lusum mihi carmen, et istos,                                        25
  ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
ergo ut defendi nullo mea posse colore,
  sic excusari crimina posse puto.

Ovide trist. 3,7,49-52
quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,
  me tamen extincto fama superstes erit,
dumque suis uictrix septem de montibus orbem
  prospiciet domitum Martia Roma, legar.

Œuvres de vieillesse

Horace epist. 2,2,55-57. 141-144
singula de nobis anni praedantur euntes:
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam uis?
[…]
nimirum sapere est abiectis utile nugis
et tempestiuum pueris concedere ludum
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

Ovide trist. 2,543-546
ergo quae iuuenis mihi non nocitura putaui
  scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
sera redundauit ueteris uindicta libelli,
  distat et a meriti tempore poena sui.

Ovide trist. 3,1,7-8
id quoque, quod uiridi quondam male lusit in aeuo,
  heu nimium sero damnat et odit opus!

Ovide trist. 3,11,25-26
non sum ego quod fueram: quid inanem proteris umbram?
  quid cinerem saxis bustaque nostra petis?

Ovide trist. 4,1,71-74
aspera militiae iuuenis certamina fugi,
  nec nisi lusura mouimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  canitiem galeae subicioque meam.

Ovide trist. 4,10,93-98
iam mihi canities pulsis melioribus annis
  uenerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea uinctus oliua                                                       95
  abstulerat deciens praemia uictor equus,
cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas
  quaerere me laesi principis ira iubet.

Ovide epist. 1,1,1
Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae
  hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Ovide epist. 1,4,1-6
iam mihi deterior canis aspergitur aetas
  iamque meos uultus ruga senilis arat,
iam uigor et quasso languent in corpore uires
  nec iuueni lusus qui placuere iuuant
nec, si me subito uideas, agnoscere possis,
  aetatis facta est tanta ruina meae.

Ovide trist. 4,6,19-20 (2 années d’exil)
ut patria careo, bis frugibus area trita est,
  dissiluit nudo pressa bis uua pede.

Ovide trist. 4,7,1-2 (2 années)
bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
  bisque suum tacto Pisce peregit iter.

Ovide trist. 5,10,1 (3 années)
ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
  facta est Euxini dura ter unda maris.

Ovide epist. 1,8,27 (quatre années)
ut careo uobis, Stygias detrusus in oras,
  quattuor autumnos Pleias orta facit.

Ovide epist. 4,6,5 (cinq années)
in Scythia nobis quinquennis olympias acta est.

Ovide epist. 4,10,1 (six années)
haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
  litore pellitos inter agenda Getas.

Les corpus d’œuvres littéraires et philosophiques

  • uita Tibulli 8-9 Rostagni : epistulae quoque eius amatoriae, quamquam breues, omnino subtiles sunt.
  • uita Lucani ex Vaccae commentario 65-67 Rostagni : prosa oratione in Octauium Sagittam et pro eo, de incendio urbis, epistolarum ex Campania: non fastidiendi quidem omnes, tales tamen ut Belli ciuilis uideantur accessio.
  • uita Vergilii 141-143 Rostagni : statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare ut reliqua uita tantum philosophiae uacaret.

Horace carm. 3,30,10-14
dicar […]
[…] ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos.

Ovide fast. 2,2-8
Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus:
  alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
nunc primum uelis, elegi, maioribus itis:
  exiguum, memini, nuper eratis opus.
ipse ego uos habui faciles in amore ministros,                                             5
  cum lusit numeris prima iuuenta suis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
  ecquis ad haec illinc crederet esse uiam?  

Horace epist. 2,1,1-4. 250-257
cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
[…]
[…]  nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res conponere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus inpositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque; sed neque paruom
carmen maiestas recipit tua nec meus audet
rem temptare pudor quam uires ferre recusent.

Ovide trist. 3,14,25-26
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  diuerso missum quod tibi ab orbe uenit.

Ovide epist. 1,1,21
quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
  exule seruatis legibus Vrbe frui.

Le «happy end» (met. 6,21,2b-24,4)

Cupidon chez Jupiter

(6,22,1.) interea Cupido amore nimio peresus et aegra facie matris suae repentinam sobrietatem pertimescens ad armillum redit alisque pernicibus caeli penetrato uertice magno Ioui supplicat suamque causam probat. (2.) tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consauiat atque sic ad illum: (3.) “licet tu – inquit – domine fili, numquam mihi concessu deum decretum seruaris honorem, sed istud pectus meum quo leges elementorum et uices siderum disponuntur conuulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaueris casibus (4.) contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris in serpentes in ignes in feras in aues et gregalia pecua serenos uultus meos sordide reformando, (5.) at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creueris cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cauere, ac si qua nunc in terris puella praepollet pulcritudine, praesentis beneficii uicem per eam mihi repensare te debere.”

Vénus chez Jupiter dans l’Énéide

Virgile Aen. 1,223-229
et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic uertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis.
atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus…

[…]

254-256
olli subridens hominum sator atque deorum
uultu, quo caelum tempestatesque serenat,
oscula libauit natae, dehinc talia fatur…

Le catalogue des métamorphoses de Jupiter

Ovide met. 6,103-114
Maeonis elusam designat imagine tauri
Europam: uerum taurum, freta uera putares;
ipsa uidebatur terras spectare relictas
et comites clamare suas tactumque uereri
adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
fecit et Asterien aquila luctante teneri,
fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
Mnemosynen pastor, uarius Deoida serpens.

Sénèque Phaedr. 299-300
induit formas quotiens minores
ipse qui caelum nebulasque ducit!

Lucien dial. deor. 6,1
{ΖΕΥΣ} σκόπει, ὦ κατάρατε, εἰ μικρά, ὃς ἐμοὶ μὲν οὕτως ἐντρυφᾷς, ὥστε οὐδέν ἐστιν ὃ μὴ πεποίηκάς με, σάτυρον, ταῦρον, χρυσόν, κύκνον, ἀετόν· ἐμοῦ δὲ ὅλως οὐδεμίαν ἥντινα ἐρασθῆναι πεποίηκας, οὐδὲ συνῆκα ἡδὺς γυναικὶ διὰ σὲ γεγενημένος, ἀλλά με δεῖ μαγγανεύειν ἐπ’ αὐτὰς καὶ κρύπτειν ἐμαυτόν· αἱ δὲ τὸν μὲν ταῦρον ἢ κύκνον φιλοῦσιν, ἐμὲ δὲ ἢν ἴδωσι, τεθνᾶσιν ὑπὸ τοῦ δέους.

L’assemblée des dieux

(6,23,1.) sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus conuocare, ac si qui coetu caelestium defuisset, in poenam decem milium nummum conuentum iri pronuntiare. quo metu statim completo caelesti theatro pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat: (2.) “dei conscripti Musarum albo, adolescentem istum quod manibus meis alumnatus sim profecto scitis omnes. cuius primae iuuentutis caloratos impetus freno quodam coercendos existimaui; sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum. (3.) tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. puellam elegit et uirginitate priuauit: teneat, possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur”. (4.) et ad Venerem conlata facie: “nec tu – inquit – filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas. iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure ciuili congruas”, (5.) et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. porrecto ambrosiae poculo: “sume – inquit – Psyche, et immortalis esto, nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae uobis erunt perpetuae nuptiae.”

Servius Aen. 10,104 accipite ergo animis : totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutauit [sc. Vergilius]…

Sénèque apocol. 9

Jupiter comme père d’une comédie romaine

Térence heaut. 945-946
ut eius animum, qui nunc luxuria et lasciuia
diffluit, retundam redigam, ut quo se uortat nesciat.

Térence Ad. 150-152
postremo nuper – credo iam omnium
taedebat – dixit uelle uxorem ducere;
sperabam iam deferuisse adulescentiam;
gaudeba.

Le banquet nuptial

(6,24,1.) nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur. accumbebat summum torum maritus Psychen gremio suo complexus. sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. (2.) tunc poculum nectaris, quod uinum deorum est, Ioui quidem suus pocillator ille rusticus puer, ceteris uero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat; (3.) Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae quoque canora personabant; Apollo cantauit ad citharam, Venus suaui musicae superingressa formonsa saltauit, scaena sibi sic concinnata, ut Musae quidem chorum canerent, tibias inflaret Saturus, et Paniscus ad fistulam diceret. (4.) sic rite Psyche conuenit in manum Cupidinis et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.

Lucien Icaromen. 27 καί με ὁ Ἑρμῆς παραλαβὼν κατέκλινε παρὰ τὸν Πᾶνα καὶ τοὺς Κορύβαντας καὶ τὸν Ἄττιν καὶ τὸν Σαβάζιον, τοὺς μετοίκους τούτους καὶ ἀμφιβόλους θεούς. καὶ ἄρτον τε ἡ Δημήτηρ παρεῖχε καὶ ὁ Διόνυσος οἶνον καὶ ὁ Ἡρακλῆς κρέα καὶ μύρτα ἡ Ἀφροδίτη καὶ ὁ Ποσειδῶν μαινίδας. ἅμα δὲ καὶ τῆς ἀμβροσίας ἠρέμα καὶ τοῦ νέκταρος παρεγευόμην· ὁ γὰρ βέλτιστος Γανυμήδης ὑπὸ φιλανθρωπίας εἰ θεάσαιτο ἀποβλέποντά που τὸν Δία, κοτύλην ἂν ἢ καὶ δύο τοῦ νέκταρος ἐνέχει μοι φέρων. […] ἐν δὲ τῷ δείπνῳ ὅ τε Ἀπόλλων ἐκιθάρισε καὶ ὁ Σιληνὸς κόρδακα ὠρχήσατο καὶ αἱ Μοῦσαι ἀναστᾶσαι τῆς τε Ἡσιόδου Θεογονίας ᾖσαν ἡμῖν καὶ τὴν πρώτην ᾠδὴν τῶν ὕμνων τῶν Πινδάρου. κἀπειδὴ κόρος ἦν, ἀνεπαυόμεθα ὡς εἶχεν ἕκαστος ἱκανῶς ὑποβεβρεγμένοι.

 

L’ekphrasis du palais d’Amour (met. 5,1-2)

(5,1,1.) Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suaue recubans, tanta mentis perturbatione sedata, dulce conquieuit. iamque sufficienti recreata somno placido resurgit animo. (2.) uidet lucum proceris et uastis arboribus consitum, uidet fontem uitreo latice perlucidum; medio luci meditullio prope fontis adlapsum domus regia est aedificata non humanis manibus sed diuinis artibus.

(3.) iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum uidere te diuersorium. nam summa laquearia citro et ebore curiose cauata subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium. (4.) mirus prorsum {magnae artis} homo immo semideus uel certe deus, qui magnae artis suptilitate tantum efferauit argentum. (5.) enimuero pauimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto in uaria picturae genera discriminantur: uehementer iterum ac saepius beatos illos qui super gemmas et monilia calcant! (6.) iam ceterae partes longe lateque dispositae domus sine pretio pretiosae totique parietes solidati massis aureis splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus facia{n}t [del. ς : faciant F] licet sole nolente: sic cubicula sic porticus sic ipsae balneae [F2 : ualneae F : ualuae ς, aliquot edd.] fulgurant. (7.) nec setius opes ceterae maiestati domus respondent, ut equidem illud recte uideatur ad conuersationem humanam magno Ioui fabricatum caeleste palatium.

(5,2,1.) inuitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae uisionis rimatur [Fmarg, φ : miratur F] singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit. nec est quicquam quod ibi non est. (2.) sed praeter ceteram tantarum diuitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo uinculo, nullo claustro, nullo custode totius orbis t<h>ensaurus [tensaurus F : thesaurus φ] ille muniebatur.

(3.) haec ei summa cum uoluptate uisenti offert sese uox quaedam corporis sui nuda et: “quid – inquit – domina, tantis obstupescis opibus? tua sunt haec omnia. prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refoue et ex arbitrio lauacrum pete. (4.) nos, quarum uoces accipis, tuae famulae sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur”.

Les décors des murs

https://pompeiiinpictures.com/pompeiiinpictures/R1/1%2006%2015%20p5_files/image009.jpg
Pompéi I 6,15 Casa della Caccia The Wilhelmina and Stanley A. Jashemski archive in the University of Maryland Library, Special Collections, Creative Commons Attribution-Non-Commercial License v.4 (https://pompeiiinpictures.com/).

Les modèles épiques

Homère et le palais d’Alcinoos

Od. 7,81-132
…αὐτὰρ Ὀδυσσεὺς
Ἀλκινόου πρὸς δώματ’ ἴε κλυτά· πολλὰ δέ οἱ κῆρ
ὥρμαιν’ ἱσταμένῳ, πρὶν χάλκεον οὐδὸν ἱκέσθαι.
ὥς τε γὰρ ἠελίου αἴγλη πέλεν ἠὲ σελήνης
δῶμα καθ’ ὑψερεφὲς μεγαλήτορος Ἀλκινόοιο.                                85
χάλκεοι μὲν γὰρ τοῖχοι ἐληλέδατ’ ἔνθα καὶ ἔνθα,
ἐς μυχὸν ἐξ οὐδοῦ, περὶ δὲ θριγκὸς κυάνοιο·
χρύσειαι δὲ θύραι πυκινὸν δόμον ἐντὸς ἔεργον·
ἀργύρεοι δὲ σταθμοὶ ἐν χαλκέῳ ἕστασαν οὐδῷ,
ἀργύρεον δ’ ἐφ’ ὑπερθύριον, χρυσέη δὲ κορώνη.                              90
χρύσειοι δ’ ἑκάτερθε καὶ ἀργύρεοι κύνες ἦσαν,
οὓς Ἥφαιστος ἔτευξεν ἰδυίῃσι πραπίδεσσι
δῶμα φυλασσέμεναι μεγαλήτορος Ἀλκινόοιο,
ἀθανάτους ὄντας καὶ ἀγήρως ἤματα πάντα.
ἐν δὲ θρόνοι περὶ τοῖχον ἐρηρέδατ’ ἔνθα καὶ ἔνθα                            95
ἐς μυχὸν ἐξ οὐδοῖο διαμπερές, ἔνθ’ ἐνὶ πέπλοι
λεπτοὶ ἐΰννητοι βεβλήατο, ἔργα γυναικῶν.
ἔνθα δὲ Φαιήκων ἡγήτορες ἑδριόωντο
πίνοντες καὶ ἔδοντες· ἐπηετανὸν γὰρ ἔχεσκον.
χρύσειοι δ’ ἄρα κοῦροι ἐϋδμήτων ἐπὶ βωμῶν                                   100
ἕστασαν αἰθομένας δαΐδας μετὰ χερσὶν ἔχοντες,
φαίνοντες νύκτας κατὰ δώματα δαιτυμόνεσσι.
πεντήκοντα δέ οἱ δμῳαὶ κατὰ δῶμα γυναῖκες
[…]
ἔκτοσθεν δ’ αὐλῆς μέγας ὄρχατος ἄγχι θυράων
τετράγυος· περὶ δ’ ἕρκος ἐλήλαται ἀμφοτέρωθεν.
ἔνθα δὲ δένδρεα μακρὰ πεφύκασι τηλεθάοντα,
ὄγχναι καὶ ῥοιαὶ καὶ μηλέαι ἀγλαόκαρποι                                        115
συκέαι τε γλυκεραὶ καὶ ἐλαῖαι τηλεθόωσαι.
τάων οὔ ποτε καρπὸς ἀπόλλυται οὐδ’ ἀπολείπει
χείματος οὐδὲ θέρευς, ἐπετήσιος· ἀλλὰ μάλ’ αἰεὶ
ζεφυρίη πνείουσα τὰ μὲν φύει, ἄλλα δὲ πέσσει.
ὄγχνη ἐπ’ ὄγχνῃ γηράσκει, μῆλον δ’ ἐπὶ μήλῳ,                                 120
αὐτὰρ ἐπὶ σταφυλῇ σταφυλή, σῦκον δ’ ἐπὶ σύκῳ.
ἔνθα δέ οἱ πολύκαρπος ἀλῳὴ ἐρρίζωται,
τῆς ἕτερον μέν θ’ εἱλόπεδον λευρῷ ἐνὶ χώρῳ
τέρσεται ἠελίῳ, ἑτέρας δ’ ἄρα τε τρυγόωσιν,
ἄλλας δὲ τραπέουσι· πάροιθε δέ τ’ ὄμφακές εἰσιν                            125
ἄνθος ἀφιεῖσαι, ἕτεραι δ’ ὑποπερκάζουσιν.
ἔνθα δὲ κοσμηταὶ πρασιαὶ παρὰ νείατον ὄρχον
παντοῖαι πεφύασιν, ἐπηετανὸν γανόωσαι.
ἐν δὲ δύω κρῆναι ἡ μέν τ’ ἀνὰ κῆπον ἅπαντα
σκίδναται, ἡ δ’ ἑτέρωθεν ὑπ’ αὐλῆς οὐδὸν ἵησι                       130
πρὸς δόμον ὑψηλόν, ὅθεν ὑδρεύοντο πολῖται.
τοῖ’ ἄρ’ ἐν Ἀλκινόοιο θεῶν ἔσαν ἀγλαὰ δῶρα.  

  • 84 : cf. Apulée 5,1,6 parietes … splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus facia{n}t licet sole nolente
  • 85 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia
  • 86 : cf. Apulée 5,1,6 totique parietes solidati massis aureis
  • 91-94 : cf. Apulée 5,1,3 parietes omnes argenteo caelamine conteguntur bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium
  • 114 : cf. Apulée 5,1,2 uidet lucum proceris et uastis arboribus consitum
  • 129-131 : cf. Apulée 5,1,2 uidet fontem

Ovide et le palais du Soleil

Ovide met. 2,1-18
regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo,
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine ualuae.
materiam superabat opus: nam Mulciber illic                              5
aequora caelarat medias cingentia terras
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
Aegaeona suis inmania terga lacertis                                           10
Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur,
pars in mole sedens uiridis siccare capillos,
pisce uehi quaedam: facies non omnibus una,
non diuersa tamen, qualem decet esse sororum.
terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque                              15
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
haec super inposita est caeli fulgentis imago,
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

  • 1 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia
  • 2 : cf. Apulée 5,1,6 totique parietes solidati massis aureis
  • 3 : cf. Apulée 5,1,3 laquearia citro et ebore… subeunt aureae columnae
  • 4 : cf. Apulée 5,1,6 porticus sic ipsae balneae [F2 : ualneae F : ualuae ς2, aliquot edd.] fulgurant
  • 15 : cf. Apulée met. 5,1,3-4 argenteo caelamine… efferauit argentum

Stace et le palais de Mars

Stace Theb. 7,40-63
hic steriles delubra notat [sc. Mercurius] Mauortia siluas
(horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi
cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo.
ferrea compago laterum, ferro arta teruntur
limina, ferratis incumbunt tecta columnis.
laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem                          45
lux timet, et durus contristat sidera fulgor.
digna loco statio: primis salit Impetus amens
e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes
exanguesque Metus, occultisque ensibus astant
insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.                           50
innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus
stat medio, laetusque Furor uultuque cruento
Mors armata sedet; bellorum solus in aris
sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis. 
terrarum exuuiae circum et fastigia templi                                   55
captae insignibant gentes: caelataque ferro
fragmina portarum bellatricesque carinae
et uacui currus protritaque curribus ora,
paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne
uulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso                    60
cernere erat: talem diuina Mulciber arte
ediderat; nondum radiis monstratus adulter
foeda catenato luerat conubia lecto.

  • 44 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia… subeunt aureae columnae
  • 61: cf. Apulée 5,1,2 diuinis artibus

Lucain et le palais de Cléôpatre

Lucain 10,111-126
ipse locus templi, quod uix corruptior aetas
extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant 
diuitias crassumque trabes absconderat aurum.
nec summis crustata domus sectisque nitebat
marmoribus, stabatque sibi non segnis achates                            115
purpureusque lapis, totaque effusus in aula
calcabatur onyx; hebenus Mareotica uastos
non operit postes sed stat pro robore uili,
auxilium non forma domus. ebur atria uestit,
et suffecta manu foribus testudinis Indae                                     120
terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.
fulget gemma toris, et iaspide fulua supellex
strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
cocta diu uirus non uno duxit aeno,
pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,                                   125
ut mos est Phariis miscendi licia telis.  

  • 112 : cf. Apulée 5,1,3 laquearia
  • 113 : cf. Apulée 5,1,3 aureae columnae
  • 116-117 : cf. Apulée 5,1,5 pauimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto… calcant
  • 119 : cf. Apulée 5,1,3 summa laquearia… ebore curiose cauata

Apulée et le palais de Xerxès 

Apulée mund. 26
Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimi reges fuerunt; horum praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium uitae effecerat celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed <esset> circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris niue, argenti luce, flammis ex auro uel electri claritate. Limina uero alia prae aliis erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et muri adamantina firmitate. ante fores uiri fortes stipatoresque regalium laterum tutela peruigili custodiam per uices sortium sustinebant.

Cf. Murgatroyd, P. (1997), « Apuleian Ecphrasis: Cupid’s Palace at Met. 5,1-5,2 », Hermes 125, 257-366.