Archives par mot-clé : Petronius

La langue du mime

Aulu-Gelle 16,7 lemma : quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis uerbis utitur, de quibus, an sit Latina, quaeri solet.

Aulu-Gelle 16,7,1-3 Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit pralicenter. (2.) nam et mendicimonium dicit et moechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicauit pro stuprauit et abluuium pro diluuio [150 Ribbeck = 73a Panayotakis] et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est [39 R. = 23a P.] (3.) et item in Fullone furem manuarium appellat:
      manuari – inquit – pudorem perdidisti [46 R. = 30 P.],
multaque alia huiuscemodi nouat.

depudicauit cf. Varron Men. 409 Astbury utrum puerum essem deuirginatum; Pétrone 25,2 cur non … deuirginatur Pannychis nostra?

abluuium cf. Fronton Ad M. Caes. 4,3,4, p. 58,5-13 v. d. Hout2 nolo igitur te ignorare syllabae unius discrimen quantum referat. os colluere dicam, pauimentum autem in balneis pelluere, non colluere; lacrimis uero genas lauere dicam, non pelluere neque colluere; uestimenta autem lauare, non lauere; sudorem porro et puluerem abluere, non lauare; sed maculam elegantius eluere quam abluere. si quid uero magis haeserit nec sine aliquo detrimento exigi possit, Plautino uerbo elauere dicam. tum praeterea mulsum diluere, fauces proluere, ungulam iumento subluere.

manuarius cf. Aulu-Gelle 18,14,4 hoc aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus.

Aulu-Gelle 16,7,4 neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
      tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum [87 Ribbeck = 59 Panayotakis].

in catomum cf. Cicéron fam. 7,25,1 (à M. Fabius Gallus, août 45) magister adest citius quam putaramus. uereor ne in catomum Catoni<a>nos ; Pétrone 132,2 manifestis matrona contumeliis uerberata tandem ad ultionem decurrit uocatque cubicularios et me iubet catomizari.

Aulu-Gelle 16,7,5-9 et elutriare lintea [150 Ribbeck = 74 Panayotakis] et lauandaria [150 R. = 75 P.] dicit, quae ad lauandum sint data, et:
      coicior – inquit – in fullonicam [147 R. = 76 P.],
et
      quid properas? quid praecurris <in> [add. Bothe] caldonia? [148 R. = 77 P.]
(6.) item in Restione talabarriunculos [79 R. = 51 P.] dicit, quos uulgus talabarriones; (7.) item in Compitalibus:
      malas malaxaui [37 R. = 19 P.];
(8.) item in Cacomnemone:
      hic est – inquit –
      ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
     
uenientem excepisse tibi narraui [13-14 R. = 10 P.].
(9.) item in mimo, qui inscribitur Natalis [corr. Bothe : natal fere Ψ], cippum dicit et obbam et camellam [60 R. = 40 P.] et pittacium et capitium:
      induis – inquit – capitium tunicae pittacium [61 R. = 41 P.].

 

elutriare cf. Pline nat. nat. 9,133 uellus el<u>triatum mergitur in experimentum ; 14,114 sufferuefactis … mox elutriatis atque ita inueteratis.

malaxare cf. Varron ling. 6,96 ab eo quod illi μαλάσσειν nos malaxare ; Sénèque epist. 66,53 an potius optem ut malaxandos articulos exsoletis meis porrigam?

gurdus cf. Quintilien inst. 1,5,57 gurdos, quos pro stolidos accipit uulgus, ex Hispania duxisse originem audiui.

cippus cf. Varron ling. 5,143 cippi pomeri stant et circum Ariciam et circ{o}um Romam ; Lucilius 1255–6 Marx = H frg. 105 Charpin homines nequam, malus ut quartarius, cippos | coll<e>gere omnes ; Horace sat. 1,8,12-13 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum | hic dabat ; Perse 1,37 non leuior cippus nunc inprimit ossa? ; César Gall. 7,73,2-5 truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. huc illi stipites demissi et ab infimo reuincti, ne reuelli possent, ab ramis eminebant. quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati: quo qui intrauerant se ipsi acutissimis uallis induebant. hos cippos appellabant ; Sénèque le Rhéteur contr. 7,4,7 contr. 7,4,7 inponi se supra cippum iussit – erat [sc. Caluus] enim paruolus statura. 

obba cf. Varron Men. 114 Astbury dolia atque apothecas triclinaris Melicas Calenas obbas et Cumanos calices ; Perse 5,147-1488 Veiientanumque rubellum | exhalet uapida laesum pice sessilis obba? ; Tertullien apol. 13,7 quo differt ab epulo Iouis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor?

camella cf. Ovide fast. 4,779-780 tum licet  adposita, ueluti cratere, camella | lac niueum potes ; Pétrone  64,13 Trimalchio camellam grandem iussit misceri potionesque diuidi omnibus seruis ; 135,3-4 Oenothea […] camellam etiam uetustate ruptam pice temperata refecit. tum clauum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit ; 137,10 infra manus meas camellam uini posuit.

capitium tunicae pittacium cf. Varron ling. 5,131 capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit  ; Aelius Stilon frg. 3 Funaioli ap. Festus p. 230. 12-13 Lindsay: capitia ex pellibus agninis facta ; Nonius p. 542,23-28 Mercier = p. 870 Lindsay: capitum tegmina. Varro de uita populi Romani lib. Itunicas neque capitia neue strophia neque zonas [frg. 53 Pittà]. idem in eodem: neque id ab orbita matrum familias instituti, quod eae pectore ac lacertis erant apertis nec capitia habebant [frg. 54 Pittà]. haec et capitula appellauit ; Pétrone 34,6, statim allatae sunt amphorae uitreae diligenter gypsatae, quarum in ceruicibus pittacia erant ;  56,7 pittacia in scypho circumferri coeperunt.

Aulu-Gelle 16,7,10-12 praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit [3 Ribbeck = 2 Panayotakis]; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit. (11.) atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem leuennam pro leui [801 R. = 53 P.]. (12.) item in Necyomantia cocionem peruulgate dicit, quem ueteres arillatorem dixerunt. uerba Laberi haec sunt:
      duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
      sex aediles uiderat [63-64 R. = 42 P.].

planus cf. Cicéron Cluent. 72 hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus ; Horace epist. 1,17,58-59 nec semel inrisus triuiis attollere curat | fracto crure planum ; Pétrone 82,2 siue ille planus fuit siue nocturnus grassator ; 140,15 unde plani autem, unde leuatores uiuerent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? ; Pline nat. 35,89 arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineauit, adgnoscente uoltum plani rege inchoatum protinus.

nanus cf. Varron ling. 5,119 uas aquarium uocant futim … quo postea accessit na{g}nus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus ; Aulu-Gelle 19,13,4-5 tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari «docuit – inquit – nos Apollinaris nanos uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur». atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, «si piaculum – inquit – non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae», uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
at nunc me Genumana per salicta
    bigis raeda rapit citata nanis [Cinna carm. frg. 9 Blänsdorf].

botulus cf. Paul Diacre Fest. p. 32,8 Lindsay:  genus farciminis ; Charisius p. 120,13-17 Barwick: et hic Lucanicus, subauditur botulus uel apparatus … sumptum est enim nomen ab inuentoribus Lucanicis ; Pétrone 49,10 ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt ; Martial 14,72,1-2 qui uenit botulus mediae tibi tempore brumae, | Saturni septem uenerat ante dies.

cocio cf. Paul Diacre Fest. p. 19,1 Lindsay: arillator ; p. 44,15-16 Lindsay: coctiones dicti uidentur a cunctatione, quod in emendis uendendisque mercibus tarde perueniant ad iusti pretii finem ; Pétrone 14,7 ; 15,4 ; 15,814,7 cociones, qui ad clamorem confluxerant ; 15,4 nescio quis ex cocionibus ; 15,8 ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus.

Aulu-Gelle 16,7,13-14 sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. (14.) uerba ex eo mimo adposui:
      quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni [1 Ribbeck = 1 Panayotakis].

 

 

 

 

 

 

 

Thèmes et personnages complémentaires (2)

La deuxième rencontre de Polyaenos et Circé : le thème de la magie

Pétrone 129,3 et 11 cubiculum autem meum Chrysis intrauit codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta […] (11.) itaque huius quoque rei cura agetur. rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue.

Pétrone 131,1 in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam.

  • argum. Theocr. 2 p. 269,18-270,1 Wendel τὴν δὲ Θεστυλίδα ὁ Θεόκριτος ἀπειροκάλως ἐκ τῶν Σώφρονος [frg. 5 Kassel–Austin] μετήνεγκε μίμων.
  • schol. Theocr. 2 p. 270,5-7 Wendel τὴν δὲ τῶν φαρμάκων ὑπόθεσιν ἐκ τῶν Σώφρονος [frg. 6 Kassel–Austin] μίμων μεταφέρει.

Pétrone 131,10 secundum inuitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta…

Pétrone 131.11 — quid est – inquit – paralytice? ecquid hodie totus uenisti? — rogas – inquam ego – potius quam temptas?

Pétrone 132,2 manifestis matrona contumeliis uerberata tandem ad ultionem decurrit.

Les mimes licencieux

Lactance diu. inst. 6,20,30-13 quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam, qui docent adulteria, dum fingunt, et simulacris erudiunt ad uera? quid iuuenes aut uirgines faciant, cum haec et fieri sine pudore et spectari libenter ab omnibus cernunt? (31.) admonentur utique quid facere possint et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur, ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat probantque illa, dum rident, et adhaerentibus uitiis corruptiores ad cubicula reuertuntur, nec pueri modo, quos praematuris uitiis imbui non oportet, sed etiam senes, quos peccare iam non decet.

Salvien de Marseille gub. 6,19 itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur; et qui forte ad spectaculum puri uenerant, de theatro adulteri reuertuntur.

Jean Chrysostome c. theatr. 6,558 = PG lvi 543 οὐ δέδοικας, ἄνθρωπε, τοῖς αὐτοῖς ὀφθαλμοῖς καὶ τὴν κλίνην τὴν ἐπὶ τῆς ὀρχήστρας βλέπων, ἔνθα τὰ μυσαρὰ τελεῖται τῆς μοιχείας δράματα, καὶ τὴν τράπεζαν ταύτην τὴν ἱερὰν, ἔνθα τὰ φρικτὰ τελεῖται μυστήρια;

Le columbarium de Villa Pamphili à Rome

O. Jahn, «Die Wandgemälde des Columbariums in der Villa Pamfili», Abhandlungen der Königlich Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Philosoph.-Philologische Classe, 8, 1857, 229-283.

G. Bendinelli, Le pitture del Colombario di Villa Pamphili, in : Monumenti della pittura antica scoperti in Italia, sez. terza, La pittura ellenistico-romana : Roma, fasc. V, Roma 1941.

paroi A v cf. Bendinelli 1941, tav. aggiunta 1a’

paroi E ix cf. Bendinelli 1941, tav. aggiunta 3b’

(original perdu) cf. Bendinelli 1941, tav. aggiunta 5d

British Museum n° 1873,0208.1

“Dialogue” entre Encolpe et son phallus

Pétrone 132,7-11 quod solum igitur saluo pudore poteram, contingere languorem simulaui, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam conuerti, quae mihi omnium malorum causa fuerat:

(8.)       ter corripui terribilem manu bipennem,                                (io4ma)
              ter languidior coliculi repente thyrso
              ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
              nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
              namque illa metu frigidior rigente bruma                             5
              confugerat in uiscera mille operta rugis.
              ita non potui supplicio caput aperire,
              sed furciferae mortifero timore lusus
              ad uerba, magis quae poterant nocere, fugi.

(9.) erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem uexaui: “quid dicis – inquam – omnium hominum deorumque pudor? nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. (10.) hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres? ut traduceres annos primo florentes uigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde”. (11.) haec ut iratus effudi,

            illa solo fixos oculos auersa tenebat,                                    (da6)
            nec magis incepto uultum sermone mouetur
            quam lentae salices lassoue papauera collo.

8,1-2 ter corripui terribilem manu bipennem, | ter cf. Verg. Aen. 2,479-480 ipse inter primos correpta dura bipenni | limina prorumpit ; Aen. 4,690-691 ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit, | ter reuoluta toro est

9. erectus… in cubito cf. Verg. Aen. 4,690-691

11,1-3 illa… quam = Verg. Aen. 6,469-471

11,3 lentae salices cf. Verg. ecl. 3,83 = 5,16 lenta salix

11,3 cf. Verg. Aen. 9,436 lassoue papauere collo

Pétrone 132,15,3-5

sermonis puri non tristis gratia ridet,
            quodque facit populus, candida lingua refert.
nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?

Virgile dans le mime

Servius ecl. 6,11 dicitur autem ingenti fauore a Vergilio esse recitata [sc. ecloga], adeo ut, cum eam postea Cytheris [[meretrix]] cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem uocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. et cum eum tandem aliquando uidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem “magnae spes altera Romae”: quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.

Suétone poet. 103-104 Rostagni : bucolica eo successu edidit, ut in scaena quoque per cantores crebro pronuntiarentur.

Tacite dial. 13,2 testis ipse populus, qui auditis in theatro Virgilii uersibus surrexit uniuersus et forte praesentem spectantemque Virgilium ueneratus est sic quasi Augustum.

Encolpe, les sorcières et la colère de Priape

Pétrone 133,4 intrauit [sc. Proselenos] delubrum anus laceratis crinibus nigraque ueste deformis, extraque uestibulum me iniecta manu duxit.

Pétrone 136,1-3 dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. (2.) frangitur ergo ceruix cucumulae ignemque modo conualescentem restinguit. uexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato cinere perfundit. (3.) consurrexi equidem turbatus anumque non sine risu erexi.

Pétrone 136,4-5 itaque ad casae ostiolum processi * cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto, medio die solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt foedoque ac ueluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. atque alius tunicam meam lacerat, alius uincula calceamentorum resoluit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saeuitiae, non dubitauit crus meum serrato uexare morsu. oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris uindicaui.

cratère béotien 380-370 a. C., Athènes, Musée National d’Archéologie

La mimica mors d’Eumolpe ?

Pétrone 141,6 de stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. operi modo oculos et finge te non humana uiscera sed centies sestertium comesse. accedit huc quod aliqua inueniemus blandimenta, quibus saporem mutemus.

Pétrone 94,14-95,1 sed neque Giton ulla erat suspicione uulneris laesus neque ego ullum sentiebam dolorem. rudis enim nouacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. (15.) ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expauerat nec Eumolpus interpellauerat mimicam mortem. (95.1.) dum haec fabula inter amantes luditur, deuersitor cum parte cenulae interuenit.

Thèmes et personnages complémentaires (1)

Le “mime” d’Eumolpe à la fin du Satyricon

Pétrone 116,6-7 et 9 quoscumque homines in hac urbe uideritis, scitote in duas partes esse diuisos. nam aut captantur aut captant. […] (9.) adibitis – inquit – oppidum tamquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadauera quae lacerantur aut corui qui lacerant.

Pétrone 117,2 et 10 utinam quidem, <inquit>, sufficeret largior scaena, id est uestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem. […] (10.) ne quid scaenae deesset…

Pétrone 117,4-5 quid ergo – inquit Eumolpe – cessamus mimum componere ? facite ergo me dominum, si negotiatio placet. […] (5.) tanquam legitimi gladiatores domino corpora animasque religiosissime adducimus.

Le thème des richesses

Cicéron Phil. 2,65 in eius igitur uiri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente diues. sed, ut est apud poetam nescio quem
              male parta male dilabuntur [Naevius inc. trag. (uel com.) 51 Ribbeck3].

Plaute 844 sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.

Tite-Live 9,9,11 illi male partam uictoriam male perdiderunt.

Tacite hist. 1,66 is [sc. Fabius Valens] diu sordidus, repente diues mutationem fortunae male tegebat.

Sénèque epist. 114,6 non statim cum haec legeris hoc tibi occurret, hunc esse qui solutis tunicis in urbe semper incesserit (nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur); hunc esse qui <in> tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit ut pallio uelaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitiui diuites [Bψ, Berti : diuites fugitiui φ : diuitis uel diuite fugitiui Lipsius : fugitiui diuitis Ribbeck, Hense] solent?

Encolpe/Polyaenos et Chrysis

Pétrone 126 Chrysis ancilla Circes ad Polyaenum

  • [Agamemnon] 9,673 εἴπ’ ἄγε μ’ ὦ πολύαιν’ Ὀδυσεῦ μέγα κῦδος Ἀχαιῶν
  • [Nestor] 10,544 εἴπ’ ἄγε μ’ ὦ πολύαιν’ Ὀδυσεῦ μέγα κῦδος Ἀχαιῶν
  • [Socos] 11,430 ὦ Ὀδυσεῦ πολύαινε δόλων ἆτ’ ἠδὲ πόνοιο
    • schol. Il. 11,430 p. 206 Erbse πολύαινε: πιστὸς ὁ ἐκ πολεμίων ἔπαινος. ἢ εἰρωνεύεται. ἢ παρὰ τὸ αἰνόν ἡ σύνθεσις. πολύαινε: μυθολόγε καὶ φλύαρε.
  • [les Sirènes] 12,184 δεῦρ’ ἄγ’ ἰών, πολύαιν’ Ὀδυσεῦ, μέγα κῦδος Ἀχαιῶν

Pétrone 126,4-7 siue ergo nobis uendis quod peto, mercator paratus est, siue, quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeamus. (5.) nam quod seruum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut seruos uiderint aut statores altius cinctos. (6.) harena aliquas accendit aut perfusus puluere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus. (7.) ex hac nota domina est mea; usque ab orchestra quattuordecim transilit, et in extrema plebe quaerit quod diligat.

Pétrone 126,8 itaque oratione blandissima plenus “rogo – inquam – numquid illa, quae me amat, tu es?” multum risit ancilla post tam frigidum schema.

Pétrone 126,10 uiderint matronae, quae flagellorum uestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, numquam tamen nisi in equestribus sedeo.

Ps. Acron ad Hor. sat. 1,10,76-77 Arbuscula quaedam mima fuit, quae cum sibilo uulgi eiceretur e theatro, placeret autem paucis equitibus, dixit “contenta sum his prudentibus, quamuis pauci uideantur esse fautores”. aliter: Arbuscula quaedam mima fuit quae placebat bonis potius quam plurimis. haec aliquando explosa a populo dixit hoc “equitum Romanorum plausu contenta sum”.

La première rencontre entre Polyaenos et Circé

Pétrone 126,13 nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem.

Pétrone 127,5 haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat uocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.

Od. 12,158-159
Σειρήνων μὲν πρῶτον ἀνώγει θεσπεσιάων
φθόγγον ἀλεύασθαι καὶ λειμῶν’ ἀνθεμόεντα.

Od. 12,186-188
οὐ γάρ πώ τις τῇδε παρήλασε νηῒ μελαίνῃ,
πρίν γ’ ἡμέων μελίγηρυν ἀπὸ στομάτων ὄπ’ ἀκοῦσαι,  
ἀλλ’ ὅ γε τερψάμενος νεῖται καὶ πλείονα εἰδώς.

 

 

 

 

Juvénal 12

Le rire démocritéen du livre 4

Juvénal 10,28-34
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine mouerat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?                                   30
sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus.

La satire 12

Section Ia

natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux,
qua festus promissa deis animalia caespes
expectat. niueam Reginae ducimus agnam,
par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
sed procul extensum petulans quatit hostia funem                               5
Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat,
quippe ferox uitulus templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui uexat nascenti robora cornu.  
si res ampla domi similisque adfectibus esset,                                     10
pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
et grandi ceruix iret ferienda ministro
ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi                                  15
nuper et incolumem sese mirantis amici.

Section Ib

nam praeter pelagi casus et fulminis ictus
euasit. densae caelum abscondere tenebrae
nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
cum se quisque illo percussum crederet et mox                                   20
attonitus nullum conferri posse putaret
naufragium uelis ardentibus (omnia fiunt
talia, tam grauiter, si quando poetica surgit
tempestas). genus ecce aliud discriminis audi
et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis                                  25
eiusdem pars dira quidem sed cognita multis
et quam uotiua testantur fana tabella
plurima (pictores quis nescit ab Iside pasci?).
accidit et nostro similis fortuna Catullo.
cum plenus fluctu medius foret alueus et iam                                      30
alternum puppis latus euertentibus undis
arboris incertae, nullam prudentia cani
rectoris cum ferret opem, decidere iactu
coepit cum uentis, imitatus castora, qui se
eunuchum ipse facit cupiens euadere damno                                      35
testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.
“fundite quae mea sunt – dicebat – cuncta” Catullus  
praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem
purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
atque alias quarum generosi graminis ipsum                                       40
infecit natura pecus, sed et egregius fons
uiribus occultis et Baeticus adiuuat aer.
ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci;                                        45
adde et bascaudas et mille escaria, multum
caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
argento praeferre caput rebusque salutem?
{non propter uitam faciunt patrimonia quidam,                                   50
sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.}
iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc
reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
explicat angustum: discriminis ultima, quando                                   55
praesidia adferimus nauem factura minorem.
i nunc et uentis animam committe dolato
confisus ligno, digitis a morte remotus
quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
mox cum reticulis et pane et uentre lagonae                                        60
accipe sumendas in tempestate secures.
sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
prospera uectoris fatumque ualentius euro
et pelago, postquam Parcae meliora benigna
pensa manu ducunt hilares et staminis albi                                          65
lanificae, modica nec multum fortior aura
uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
uestibus extentis et, quod superauerat unum,
uelo prora suo. iam deficientibus austris
spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo                                           72
atque nouercali sedes praelata Lauino
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
et numquam uisis triginta clara mamillis.
tandem intrat positas inclusa per aequora moles                                 75
Tyrrhenamque Pharon porrectaque bracchia rursum
quae pelago occurrunt medio longeque relincunt
Italiam; non sic igitur mirabere portus
quos natura dedit. sed trunca puppe magister
interiora petit Baianae peruia cumbae                                                80
tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.

75-82 cf. https://tour.portusproject.org/en/maps
Section Ic

ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes
sertaque delubris et farra inponite cultris
ac mollis ornate focos glebamque uirentem.                                       85
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parua coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis
tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores.                                     90
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
et matutinis operatur festa lucernis.

Section II

neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus,  
pro cuius reditu tot pono altaria, paruos
tres habet heredes. libet expectare quis aegram                                   95
et claudentem oculos gallinam inpendat amico
tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix
nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
legitime fixis uestitur tota libellis                                                       100
porticus, existunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,
nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
belua concipitur, sed furua gente petita
arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,                                            105
Caesaris armentum nulli seruire paratum
priuato, siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
horum maiores ac dorso ferre cohortis,
partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.                              110
nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum
Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras
et cadat ante Lares Gallittae uictima sola
tantis digna deis et captatoribus horum.
alter enim, si concedas, mactare uouebit                                            115
de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque
corpora, uel pueris et frontibus ancillarum
inponet uittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiua piacula ceruae.                                          120
laudo meum ciuem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,  
delebit tabulas inclusus carcere nassae
post meritum sane mirandum atque omnia soli
forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus                                        125
incedet uictis riualibus. ergo uides quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.                             130

102 cf. Horace epist. 2,1,194-198
si foret in terris, rideret Democritus, seu
diuersum confusa genus panthera camelo 195
siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis,
ut sibi praebentem nimio spectacula plura.
130 cf. Cicéron Lael. 52 quis est, pro deorum fidem atque hominum, qui uelit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia uiuere?
Le topos de la captatio

Plaute mil. 705-715
quando habeo multos cognatos, quid opu’ sit mihi liberis?
nunc bene uivo et fortunate atque ut uolo atque animo ut lubet.
mea bona in morti cognatis didam, inter eos partiam.
i apud me aderunt, me curabunt, uisent quid agam, ecquid uelim.
priu’ quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
eos pro liberis habebo qui mihi mittunt munera.                                             710
sacruficant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam uocant;
ille miserrumum se retur minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

Horace sat. 2,5,20-31 ; 42-44 et 55-57
… “fortem hoc animum tolerare iubebo,
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos”.
“dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si uafer unus et alter
insidiatorem praeroso fugerit hamo,                                             25
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorue foro si res certabitur olim,
uiuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax uocet in ius, illius esto
defensor; fama ciuem causaque priorem                                       30
sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux.

‘nonne uides – aliquis cubito stantem prope tangens                      42
inquiet, – ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?’
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

… plerumque recoctus                                                                55
scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano”.

Pline le Jeune epist. 8,18,1-2 (à Rufinus) falsum est nimirum quod creditur uulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior adparuerit morte quam uita. (2.) nam cum se captandum praebuisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptauerat. prosecutus est nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam proneptem. in summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt

Martial 6,63
scis te captari, scis hunc qui captat, auarum,
 et scis qui captat, quid, Mariane, uelit.
tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  scribis et esse tuo uis, furiose, loco.
munera magna tamen misit”. sed misit in hamo;                         5
  et piscatorem piscis amare potest?
hicine deflebit uero tua fata dolore?
  si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.

Pétrone 124,2 ubi [sc. Crotone] quidem paruo deuersorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum aut unde ueniremus.

Schol. Iuu. 3,129 uigilantibus orbis] ad quos heredipeta<e ueniunt>.

Martial 11,44
orbus es et locuples et Bruto consule natus:
  esse tibi ueras credis amicitias?
sunt uerae, sed quas iuuenis, quas pauper habebas.
  qui nouus est, mortem diligit ille tuam.

Martial 12,40
mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
  cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
pedis, dissimulo: gemma uis ludere, uincor:
  res una est, sine me quam facis, et taceo.  
nil tamen omnino praestas mihi. “mortuus – inquis –
  accipiam bene te”. nil uolo: sed morere.

Martial 12,90
pro sene, sed clare, uotum Maro fecit amico,
  cui grauis et feruens hemitritaeos erat,
si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
  ut caderet magno uictima grata Ioui.
coeperunt certam medici spondere salutem.
  ne uotum soluat, nunc Maro uota facit.

Épictète diss. 4,1,148 σοῦ δὲ τίς ἀνάσχοιτο τῶν γραῶν ἐρῶντος καὶ τῶν γερόντων καὶ ἐκείνας ἀπομύσσοντος καὶ ἀποπλύνοντος καὶ δωροδοκοῦντος καὶ ἅμα μὲν νοσούσας θεραπεύοντος ὡς δούλου, ἅμα δ’ ἀποθανεῖν εὐχομένου καὶ τοὺς ἰατροὺς διακρίνοντος, εἰ ἤδη θανασίμως ἔχουσιν;

Lucien dial. mort. 18 (8) [Κ] — Ἑρμόλαον τὸν πάνυ πλούσιον ἄτεκνον ὄντα ἐθεράπευον ἐπὶ θανάτῳ, κἀκεῖνος οὐκ ἀηδῶς τὴν θεραπείαν προσίετο. ἔδοξε δή μοι καὶ σοφὸν τοῦτο εἶναι, θέσθαι διαθήκας εἰς τὸ φανερόν, ἐν αἷς ἐκείνῳ καταλέλοιπα τἀμὰ πάντα, ὡς κἀκεῖνος ζηλώσειεν καὶ τὰ αὐτὰ πράξειεν. [Δ] — τί οὖν δὴ ἐκεῖνος;  [Κ] — ὅ τι μὲν αὐτὸς ἐνέγραψεν ταῖς ἑαυτοῦ διαθήκαις οὐκ οἶδα· ἐγὼ γοῦν ἄφνω ἀπέθανον τοῦ τέγους μοι ἐπιπεσόντος, καὶ νῦν Ἑρμόλαος ἔχει τἀμὰ ὥσπερ τις λάβραξ καὶ τὸ ἄγκιστρον τῷ δελέατι συγκατασπάσας.  [Δ] — οὐ μόνον, ἀλλὰ καὶ αὐτόν σε τὸν ἁλιέα· ὥστε τὸ σόφισμα κατὰ σαυτοῦ συντέθεικας.

Sénèque epist. 95,43 amico aliquis aegro adsidet: probamus. at hoc hereditatis causa facit: uultur est, cadauer expectat. eadem aut turpia sunt aut honesta: refert quare aut quemadmodum fiant.

Sénèque ben. 4,20,3 ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum uidet, qui sperat, cum reddit; ingratum uoco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato uacat cogitare. faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet: si animo eius obuersatur spes lucri, captator est et hamum iacit; ut aues, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic inminet morti et circa cadauer uolat.

Martial 9,9
nil tibi legauit Fabius, Bithynice, cui tu
  annua, si memini, milia sena dabas.
plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
  annua legauit milia sena tibi.

Pline nat. 14,5 postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum.

[Longin] 44,9 ὅπου δὲ ἡμῶν ἑκάστου τοὺς ὅλους ἤδη βίους δεκασμοὶ βραβεύουσι καὶ ἀλλοτρίων θῆραι θανάτων καὶ ἐνέδραι διαθηκῶν, τὸ δ’ ἐκ τοῦ παντὸς κερδαίνειν ὠνούμεθα τῆς ψυχῆς ἕκαστος πρὸς τῆς <φιλοχρηματίας> ἠνδραποδισμένοι, ἆρα δὴ ἐν τῇ τοσαύτῃ λοιμικῇ τοῦ βίου διαφθορᾷ δοκοῦμεν ἔτι ἐλεύθερόν τινα κριτὴν τῶν μεγάλων ἢ διηκόντων πρὸς τὸν αἰῶνα κἀδέκαστον ἀπολελεῖφθαι καὶ μὴ καταρχαιρεσιάζεσθαι πρὸς τῆς τοῦ πλεονεκτεῖν ἐπιθυμίας;

Pétrone 116,6-9 in hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perueniunt, sed quoscumque homines in hac urbe uideritis, scitote in duas partes esse diuisos. (7.) nam aut captantur aut captant. in hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. (8.) qui uero nec uxorem umquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perueniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. (9.) adibitis – inquit – oppidum tamquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadauera quae lacerantur aut corui qui lacerant.