Archives par mot-clé : Piso

Pison et son entourage

Veranius et Fabullus

Le séjour en Espagne

Catulle 9
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
uenistine domum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
uenisti. o mihi nuntii beati!                                                       5
uisam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque sauiabor.
o quantumst hominum beatiorum,                                            10
quid me laetius est beatiusue? 

Catulle 12
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque uino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamuis sordida res et inuenustast.                                           5
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta uel talento
mutari uelit: est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos                                         10
exspecta, aut mihi linteum remitte;
quod me non mouet aestimatione,
uerumst mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus                                                 15
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.

La cohors  de Pison

Catulle 28
Pisonis comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
uappa frigoraque et famem tulistis?                                          5
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello?
o Memmi, bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus irrumasti.                                                  10
sed, quantum uideo, pari fuistis
casu: nam nihilo minore uerpa
farti estis. pete nobiles amicos!
at uobis mala multa di deaeque
dent, opprobria Romuli Remique.                                             15

5. uappa, cf. Pline nat. 14,125 aliqua est musti picea natura uitiumque musto quibusdam in locis iterum sponte feruere, qua calamitate deperit sapor: uappae accidit nomen, probrosum etiam hominum, cum degenerauit animus .

Catulle 10
Varus me meus ad suos amores
uisum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente uisumst,
non sane illepidum neque inuenustum.
huc ut uenimus, incidere nobis                                                 5
sermones uarii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi, id quod erat, nihil neque ipsis
nunc praetoribus esse nec cohorti,                                            10
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
“at certe tamen – inquiunt – quod illic
natum dicitur esse, comparasti                                                  15
ad lecticam homines”. ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
“non – inquam – mihi tam fuit maligne,
ut, prouincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos”.                                  20
at mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui ueteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
“quaeso – inquit mihi – mi Catulle, paulum                               25
istos commoda! nam uolo ad Serapim
deferri”. “mane – inquii puellae –
“istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis,
Cinnast Gaius, is sibi parauit.                                                   30
uerum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi paratis.
sed tu insulsa male et molesta uiuis,
per quam non licet esse neglegentem”.

Catulle 47
Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
uos Veraniolo meo et Fabullo
uerpus praeposuit Priapus ille?
uos conuiuia lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in triuio uocationes?

Les caractéristiques du proconsulat de Pison selon Cicéron

Cicéron Pis. 88 legatorum tuorum optimus abs te quisque uiolatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, uir fortis, interfectus iussu tuo.

Cicéron Pis. 69 itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur.

admissarius cf. Plaute mil. 1111-1113 abi sis hinc, nam tu quidem | ad equas fuisti scitus admissarius, | qui consectare qua maris qua feminas

Cicéron Pis. 67 est enim quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, <est> tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum – laudabo inimicum – quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. ubi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat; mensam tolli iubet.

Cicéron Pis. 40 quid tandem erat actum aut gestum in tua prouincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? uexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an obsessio militaris uiae, an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia?

Cicéron Sest. 21-22 alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati fauemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia ualet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum uidebant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas uideretur, fauebant, gaudebant, et ad integritatem maiorum spe sua hominem uocabant materni generis obliti. […] (22.) […] animus eius uultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit.

Le rôle de Philodème de Gadara

Philodème 23 Page = AP 11,44 (Φιλοδήμου)
αὔριον εἰς λιτήν σε καλιάδα, φίλτατε Πείσων,
 ἐξ ἐνάτης ἕλκει μουσοφιλὴς ἕταρος
εἰκάδα δειπνίζων ἐνιαύσιον· εἰ δ’ ἀπολείψῃς
 οὔθατα καὶ Βρομίου Χιογενῆ πρόποσιν,
ἀλλ’ ἑτάρους ὄψει παναληθέας, ἀλλ’ ἐπακούσῃ                                           5
 Φαιήκων γαίης πουλὺ μελιχρότερα·
ἢν δέ ποτε στρέψῃς καὶ ἐς ἡμέας ὄμματα, Πείσων,
 ἄξομεν ἐκ λιτῆς εἰκάδα πιοτέρην.

Catulle 13
cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di fauent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et uino et sale et omnibus cachinnis.                                         5
haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,
cenabis bene: nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suauius elegantiusuest:                                               10
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque;
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

8 cf. Aphranius 410-411 Ribbeck = 411-412 Daviault : tanne arcula | tua plena est aranearum ; Plaute aul. 84 ita inaniis sunt oppletae atque araneis 

11-12 cf. Homère Od. 18,192-194 κάλλεϊ μέν οἱ πρῶτα προσώπατα καλὰ κάθηρεν | ἀμβροσίῳ, οἵῳ περ ἐϋστέφανος Κυθέρεια | χρίεται, εὖτ' ἂν ἴῃ Χαρίτων χορὸν ἱμερόεντα.

 

 

Pison et la vie des épicuriens à Rome

La corruption morale de Pison

(63.b) iam uides – quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem – et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. (64.) num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque uita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut uerius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo [edd. : desperatissimo codd. : despectissimo recc.] antelaturus? age, senatus odit te – quod eum tu facere iure concedis – adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; uidere equites Romani non possunt, quo ex ordine uir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per seruos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. (65.) fac huius odi tanti ac tam uniuersi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. da te populo, committe ludis. sibilum metuis? ubi sunt uestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo uerba atque ineptiae. sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. conuiuium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis “idiotis” relinquet. (66.) solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis uoluptates anteferre. nam quod uobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc uero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse uideatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil proteruius, nihil nequius. (67.) luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. est enim quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum – laudabo inimicum – quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio [corr. Ant. Augustinus : solio codd.] ministretur. ubi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat; mensam tolli iubet.

  • Épicure GV frg. 6,29 Arrighetti παρρησίᾳ γὰρ ἔγωγε χρώμενος φυσιολογῶν χρησμῳδεῖν τὰ συμφέροντα πᾶσιν ἀνθρώποις μᾶλλον ἂν βουλοίμην, κἂν μηδεὶς μέλλῃ συνήσειν, ἢ συγκατατιθέμενος ταῖς δόξαις παρποῦσθαι τὸν πυκνὸν παραπίπτοντα παρὰ τῶν πολλῶν ἔπαινον.

  • Épicure frg. 401 Usener ap. Cic. Tusc. 2,28 quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem?

  • Épicure frg. 69 Usener ap. Cic. fin. 2,48 si ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait [sc. Epicurus] eos uoce inani sonare (his enim uerbis utitur).

  • Épicure frg. 1,120a Arrighetti ap. Diog. Laert. 10,120a εὐδοξίας ἐπὶ τοσοῦτον προνοήσεσθαι, ἐφ’ ὅσον μὴ καταφρονήςεσθαι.

  • Épicure RS 27 frg. 5,148 ὧν ἡ σοφία παρασκευάζεται εἰς τὴν τοῦ ὅλου βίου μακαριότητα πολὺ μέγιστόν ἐστιν ἡ τῆς φιλίας κτῆσις.

  • Épicure frg. 227 Arrighetti ap. Athen. 12,546f ἀρχὴ καὶ ῥίζα παντὸς ἀγαθοῦ ἡ τῆς γαστρὸς ἡδονή.

Philodème de Gadara

(68.) dicet aliquis: “unde haec tibi nota sunt?” non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. est quidam Graecus qui cum isto uiuit, homo, uere ut dicam – sic enim cognoui – humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una uiueret nec fere umquam ab eo discederet. non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae uoluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. (69.) itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur. Graecus primo distinguere et diuidere illa quem ad modum dicerentur; iste “claudus”, quem ad modum aiunt, “pilam”; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare uelle, Epicurum diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis uoluptatibus. (70.) quid multa? Graecus facilis et ualde uenustus nimis pugnax contra imperatorem [V : senatorem Ω] populi Romani esse noluit. est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festiuum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. in quo reprehendat eum licet, si qui uolet, modo leuiter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. deuenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque aduena quo tot sapientes et tanta ciuitas. reuocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam uerebatur. rogatus, inuitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conuiuiorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis uersibus expresserit, (71.) in quibus, si qui uelit, possit istius tamquam in speculo uitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni uererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil uolo. qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et grauior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho ualde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, uirtutis continet et offici et bene uiuendi disciplinam; quam qui profitetur grauissimam sustinere mihi personam uidetur. (72.) sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinauit.

    • Asconius 16,12-13 Clark Philodemus significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciua.
    • Cicéron Sest. 23 laudabat homo doctus [sc. Piso] philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores uoluptatis.

    • Philodème PHerc. 1427 frg. 1,6-8 Longo Auricchio = c. 230,6-8 Nicolardi
      ιν’ οὕ̣τως ὁ κα-
      λούμενος γένη[ται] τ̣ῶν
      τυφλ̣ῶν σφα̣ι̣ρ̣[ι]σμός.

    • Épicure frg. 22,1 Arrighetti ap. Athen. 12,546e οὐδὲ γὰρ ἔγωγε ἔχω τί νοήσω τἀγαθὸν ἀφαιρῶν μὲν τὰς διὰ χυλῶν ἡδονάς, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι’ ἀφροδισίων, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι’ ἀκροαμάτων, ἀφαιρῶν δὲ καὶ τὰς διὰ μορφῆς κατ’ ὄψιν ἡδείας κινήσεις.

    • Épicure frg. 89 Arrighetti ap. D. L. 10,6,5 παιδείαν δὲ πᾶσαν, μακάριε, φεῦγε τἀκάτιον ἀράμενος.

    • Épicure frg. 1,121b Arrighetti ap. D. L. 10,121b ποιήματά τε ἐνεργείᾳ οὐκ ἂν ποιῆσαι [sc. ὁ σοφός].

    • Cicéron de orat. 2,18 ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci ineptum appellent, non reperies. omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines uisum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
    •  Cicéron Q. fr. 1,1,16 (Rome, début 59) atque etiam e Graecis ipsis diligenter cauendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt uetere Graecia digni; nunc uero fallaces sunt permulti et leues et diuturna seruitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego uniuersos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque <consuetudine> coniungi dico oportere: nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt: non enim aut audent aduersari nostris uoluntatibus et {non} inuident non nostris solum uerum etiam suis.
    • Cicéron p. red. in sen. 14 cum uero etiam litteras studere incipit et beluus immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus, non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno uerbo uoluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de uirtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patriam subeunda adhortantur, sed eos, qui disputent horam nullam uacuam uoluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque uersari.

    • Philodème AP 11,44
      αὔριον εἰς λιτήν σε καλιάδα, φίλτατε Πείσων,
       ἐξ ἐνάτης ἕλκει μουσοφιλὴς ἕταρος
      εἰκάδα δειπνίζων ἐνιαύσιον· εἰ δ’ ἀπολείψῃς
       οὔθατα καὶ Βρομίου χιογενῆ πρόποσιν,
      ἀλλ’ ἑτάρους ὄψει παναληθέας, ἀλλ’ ἐπακούσῃ                                           5
       Φαιήκων γαίης πουλὺ μελιχρότερα·
      ἢν δέ ποτε στρέψῃς καὶ ἐς ἡμέας ὄμματα, Πείσων,
       ἄξομεν ἐκ λιτῆς εἰκάδα πιοτέρην.

 

Les contextes historique et culturel de l’In Pisonem

Cicéron et Clodius

Clodius : RE n° 48 ; MRR 2, 548 ; MRR Suppl. 16 ; frère d’App. Claudius Pulcher et de Clodia, mari de Fulvia ; † 52 ; legat. ? 68/67 ; tr. mil. ? 64 ; quaest. Sicile 61/60 ; tr. pl. 58 ; aed. 56

Le scandal du sacrifice secret à Bona Dea

Cicéron Att. 1,12,3 (Rome, 1er janvier 61) Cicéron P. Clodium Appi f. credo te audisse cum ueste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum sacrificium pro populo fieret, eumque per manus seruulae seruatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.

Clodius or. n° 137 frg. 1 Malcovati4 ap. Cic. Att. 1,14,5 (Rome, 13 février 61) Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum “comperisse omnia” criminabatur.

Cicéron or. test. 1 Crawford (in P. Clodium et Curionem) et Clodius n° 137 or. frg. 3 Malcovati4 ap. Cic. Att. Att. 1,16,9-10 (Rome, fin juin/juillet 61) “erras, Clodi. non te iudices urbi sed carceri reseruarunt neque te retinere in ciuitate sed exsilio priuare uoluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete uestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis uiris, uirtus non est imminuta; nihil est damni factum noui, sed quod erat inuentum est. in unius hominis perditi iudicio plures  similes reperti sunt”. (10.) sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen “quid? hoc simile est – inquam – quasi in operto dicas fuisse?” “quid – inquit – homini Arpinati cum aquis calidis?” “narra – inquam – patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupiuit” (nosti enim Marianas). “quousque – inquit – hunc regem feremus?” “regem appellas – inquam – cum Rex tui mentionem nullam fecerit?” – ille autem Regis hereditatem spe deuorarat. “domum – inquit – emisti”. “putes – inquam – dicere ‘iudices emisti’”. “iuranti – inquit – tibi non crediderunt”. “mihi uero – inquam – XXV iudices crediderunt, XXXI, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt”. magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.

L’année 58 et l’exil de Cicéron

Clodius : rogatio de capite ciuis romani, rogatio de prouinciis consularibus, de exsilio Ciceronis

Cicéron or. test. 3 Crawford (in P. Clodium et Curionem) ap. Cic. Att. 3,12,2 (Thessalonique, 17 juillet 58) percussisti autem me etiam de oratione prolata. cui uulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut cum eo uero uno concertarem et quia scripta mihi uidetur neglegentius quam ceterae, puto ex se probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures uelim ; sin plane perii, minus laboro.

Le retour de Cicéron

Cicéron prou. cons. 2 quod si ille [sc. Publius Servilius Isauricus], et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam uerborum grauitate esse notandos putauit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae seruiam.

Cicéron et Pison

Lucius Calpurnius Piso Caesoninus : RE n° 90 ; MRR 2, 541-542 ; MRR Suppl. 13 ; quaest. 70, aed. 64, praet. 61, cos. 58, procos. Macédoine 57-55, cens. 50, legat. 43

Pison or. n° 127 frg. 1 Malcovati4 (in senatu contra Ciceronem) ap. Ascon. Pis. p. 2,4-10 Clark nam cum reuocati essent ex prouinciis Piso et Gabinius sententia Ciceronis quam dixerat de prouinciis consularibus Lentulo et Philippo consulibus, reversus in ciuitatem Piso de insectatione Ciceronis in senatu conquestus est et in eum inuectus, fiducia maxime Caesaris generi qui tum Gallias obtinebat.

Asconius Pis. p. 1,8-15 Clark ut ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reuersus est ex prouincia Pompeio et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio; hanc autem orationem dictam ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. deinde magis quoque naturale est ut Piso recenti reditu inuectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius qua reuocatus erat ex prouincia, quam post anni interuallum.

Pison or. n° 127 frg. 2 Malcovati4 (oratio contra Ciceronis Pisonanam scripta) ap. Cic. Q. fr. 3,1,11 (Arpinum et Rome, septembre 54) alterum est de Calventi Mari oratione : quod scribis tibi placere me ad eam rescribere, miror, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant.