Archives par mot-clé : Plautus

Calques et composés chez Lucrèce

Calques et néologismes

Lucrèce 3,18-22
apparet diuum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina                                              20
cana cadens uiolat semper<que> innubilus aether
integit et large diffuso lumine ridet.

Od. 6,42-45
…              φασὶ θεῶν ἕδος ἀσφαλὲς αἰεὶ
ἔμμεναι· οὔτ’ ἀνέμοισι τινάσσεται οὔτε ποτ’ ὄμβρῳ
δεύεται οὔτε χιὼν ἐπιπίλναται, ἀλλὰ μάλ’ αἴθρη
πέπταται ἀννέφελος, λευκὴ δ’ ἐπιδέδρομεν αἴγλη.

Lucrèce 2,1080-1083
…              in primis animalibus indice mente 
inuenies sic montiuagum genus esse ferarum,
sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta uolantum.

Cicéron Tusc. 5,79 bestiae non frigus, non famem, non montiuagos atque siluestris cursus lustrationesque patiuntur?

Empédocle P. Strasb. gr. Inv. 1665–1666 a (ii) 24-28 Martin–Primavesi
π]ρῶτον μὲν ξύνοδόν τε διάπτυξίν τ̣⌊ε γενέθλης,
ὅ̣σ̣[σ]α τε νῦν ἔτι λοιπὰ πέλει τούτοιο τ[όκοιο,                                       25
τοῦ̣το μὲν [ἂν] θηρῶν ὀριπλάγκτων ἀγ̣[ρότερ’ εἴδη,
τοῦτο δ᾽ ἀν᾽ ἀ[νθρώ]πω̣ν δίδυμον φύμα, [τοῦτο δ᾽ ἀν᾽ ἀνθέων
ῥιζοφόρων γέ̣ννημα καὶ ἀμπελοβάμ[ονα βότρυν.

Lucrèce 5,745
altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens

Ennius ann. 554 Skutsch contremuit templum magnum Iouis altitonantis

Cicéron carm. frg. 3,36 Blänsdorf
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo

Les composés en latin littéraire archaïque

Plaute curc. 116-117 uinipollens … semisomnae

Pacuvius trag. 408 Ribbeck3 = frg. 238 Schierl : Nerei repandirostrum incuruiceruicum pecus

Cicéron Arat. 34,121-122 leuipes … horrificos; Arat. Prog. 4,10-11 mollipedesque … umiferum.

Lucrèce 5,789 quadripedum membris et corpore pennipotentum

Lucrèce 5,864-867
at leuisomna canum fido cum pectore corda,
et genus omne quod est ueterino semine partum
lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.

866 cf. Accius praet. 20 Ribbeck3 = 654 Dangel pecus lanigerum eximia pulchritudine ; Lucrèce 2,661 lanigerae pecudes et equorum duellica proles

867 cf. Pacuvius trag. 330 Ribbeck3 = frg. 243,4 Schierl : neque eius gnati parui, qui tibi in tutelam est traditus

Lucrèce 1,3
quae mare nauigerum, quae terras frugiferentis

Ennius ann. 510 Skutsch : terrai frugiferai
carm. Marc. frg. 1,6 Morel ap. Liv. 25,12,6 in pontum magnum ex terra frugifera

Lucrèce 1,1

Aeneadum genetrix, hominum diuomque uoluptas

Il. 1,544 τὴν δ’ ἠμείβετ’ ἔπειτα πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε 
Ennius ann. 592 Skutsch : pater diuomque hominumque

Ennius ann. 58 Skutsch : te… precor, Venus, te genetrix patris nostri

L’influence de la tradition grecque

Lucrèce 5,457-459
…        ideo per rara foramina terrae
partibus erumpens primus se sustulit aether
ignifer et multos secum leuis abstulit ignis.

Lucrèce 5,498
inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse

Lucrèce 6,379
hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
perspicere .

cf. Pindare N. 10,71 Ζεὺς δ' ἐπ' Ἴδᾳ πυρφόρον πλᾶξε ψολόεντα κεραυνόν ; Eschyle Sept. 444-445 τὸν πυρφόρον | ἥξειν κεραυνόν ; Sophocle O.C. 1658-1659  πυρφόρος θεοῦ | κεραυνὸς ; Phil. 1198 πυρφόρος ἀστεροπητὴς

Lucrèce 4,180 = 4,909
suauidicis potius quam multis uersibus edam

cf. Hésiode th. 965-966 ἡδυέπειαι | Μοῦσαι Ὀλυμπιάδες

Lucrèce 1,945-946
uolui tibi suauiloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostra

cf. Ennius ann. 304-305 Skutsch : additur orator Cornelius suauiloquenti | ore Cethegus Marcus Tuditano collega

Lucrèce 1,929-930 = 4,4-5 
insignemque meo capiti petere inde coronam,
unde prius nulli uelarint tempora Musae

cf. Méléagre AP 4,1,57-58 ἀλλὰ φίλοις μὲν ἐμοῖσι φέρω χάριν· ἔστι δὲ μύσταις | κοινὸς ὁ τῶν Μουσέων ἡδυεπὴς στέφανος

Calques de mots préfixés

Lucrèce 2,739-745
in quae corpora si nullus tibi forte uidetur
posse animi iniectus fieri, procul auius erras.                                               740
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore,
scire licet nostrae quoque menti corpora posse
uorti in notitiam nullo circumlita fuco.                                                        745

Lucrèce 2,1040-1047
desine quapropter nouitate exterritus ipsa                                                    1040
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende, et si tibi uera uidentur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris haec extra moenia mundi,                                                        1045
quid sit ibi porro, quo prospicere usque uelit mens
atque animi iniectus [Marullus : tactus codd.] liber quo peruolet ipse.

Lucrèce 1,66-77
primum Graius homo mortalis tendere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi uirtutem effringere ut arta                                                        70
naturae primus portarum claustra cupiret.
ergo uiuida uis animi peruicit et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragrauit mente animoque.
unde refert nobis uictor quid possit oriri,                                                     75
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.

Il. 17,166-168 ἀλλὰ σύ γ' Αἴαντος μεγαλήτορος οὐκ ἐτάλασσας | στήμεναι ἄντα κατ' ὄσσε ἰδὼν δηΐων ἐν ἀϋτῇ, | οὐδ' ἰθὺς μαχέσασθαι, ἐπεὶ σέο φέρτερός ἐστι.

v. 66 cf. Ennius ann.164 Skutsch nauus repertus homō, Graio patre, Graius homō, rex.

v. 70-71 cf. Ennius ann. 225-226 Skutsch postquam Discordia taetra | belli ferratos postes portasque refregit.

cf. aussi Lucrèce 5,1-2 quis potis est dignum pollenti pectore carmen | condere pro rerum maiestate hisque repertis ? ≈ Ennius ann. 164 Skutsch quis potis ingentis oras euoluere belli.

Lucrèce 1,144-145
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus conuisere possis

Épicure ep. Hdt. 38 38 ταῦτα δὲ διαλαβόντας συνορᾶν {δεῖ} ἤδη περὶ τῶν ἀδήλων. πρῶτον μὲν ὅτι οὐδὲν γίνεται ἐκ τοῦ μὴ ὄντος.

Lucrèce 1,996-997
…                                     suppeditantur
ex infinito cita corpora materiai

Épicure ep. Hdt. 73 τοὺς κόσμους… γεγονέναι ἀπὸ τοῦ ἀπείρου

 

 

 

Le bilinguisme des élites romaines

La séance du 7 mars se tiendra sur zoom (lien dans l’espace moodle du séminaire)

Quintilien inst. 1,1,12 a sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel nobis nolentibus perbibet.

Cicéron Verr. 2,4,127 epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non sustulisset.

Le grec officiel

Valère Maxime 8,7,6 iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti.

Quintilien inst. 11,2,50 Crassus ille Diues, qui cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit, ut qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret.

Cicéron Phil. 5,12-13 ille legit [sc. iudices] aleatores, legit exsules, legit Graecos – o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam! (13.) auet animus apud consilium illud pro reo dicere, <en> [add. Shackleton Bailey] Cydam Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresue nouit? num denique homines? est enim Creta uobis notior quam Roma Cydae.

Cicéron Verr. 4,147 ait indignum facinus esse quod ego in senatu Graeco uerba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse.

Valère Maxime 2,2,3 quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat.

Les compétences individuelles

Cornélius Nepos Att. 4,1 sic enim Graece loquebatur [sc. Atticus] ut Athenis natus uideretur.

Cicéron de orat. 2,2 Graece sic loqui [sc. L. Crassus], nullam ut nosse aliam linguam uideretur.

Cicéron Brut. 131 doctus etiam Graecis T. Albucius uel potius plane Graecus […] fuit autem Athenis adulescens.

Cicéron fin. 1,9 quem quidem locum comit multa uenustate et omni sale idem Lucilius [Lucilius 88-94 Marx], apud quem praeclare Scaeuola:
    Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
    municipem Ponti, Tritani, centurionum,
    praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
    maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
    id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
    “chaere – inquam – Tite!” lictores, turma omnis chorusque:
    “chaere, Tite!” hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Formes et degrés différents de compétences

Suétone Aug. 89,1 non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat.

Dion Cassius 51,16,4 καὶ τόν γε λόγον δι’ οὗ συνέγνω σφίσιν, ἑλληνιστί, ὅπως συνῶσιν αὐτοῦ, εἶπε.

Suétone Claud. 42,1 cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: “cum utroque – inquit – sermone nostro sis paratus”; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit.

Appien Samn. 7,4 οἱ δὲ [sc. οἱ Ταραντῖνοι] τοὺς πρέσβεις μόλις ποτὲ ἐπὶ τὸ κοινὸν ἐπήγαγον καὶ ἐπελθόντας ἐχλεύαζον, εἴ τι μὴ καλῶς ἑλληνίσειαν.

Cicéron Att. 1,19,10 (mars 60) commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te; in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque uideatur, non dicam quod tibi, ut opinor Panhormi, Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et soloeca dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et inuito.

  • Auguste gest. diu. Aug. 9,1 uota suscipere
 = εὐχὰς ἀναλαμβάνειν (plutôt que ποιεῖσθαι)
  • Auguste gest. diu. Aug. 16,1 ; 28,2 etc. deducere colonias
 = κατάγειν ἀποικίας (plutôt que ἀποικίαν ἐκπέμπειν ou ἀποστέλλειν ἀποίκους)

Plutarque Mar. 2,2 λέγεται [sc. ὁ Μάριος] δὲ μήτε γράμματα μαθεῖν Ἑλληνικὰ μήτε γλώττῃ πρὸς μηδὲν Ἑλληνίδι χρῆσθαι τῶν σπουδῆς ἐχομένων, ὡς γελοῖον γράμματα μανθάνειν ὧν οἱ διδάσκαλοι δουλεύοιεν ἑτέροις.

L’alternance codique ou code-switching

Cicéron off. 1,111 sermone eo debemus uti qui notus [codd. : innatus Baiter] est nobis, ne ut quidam Graeca uerba inculcantes iure optimo rideamur.

Cicéron Tusc. 1,15 dicam [sc. sententiam Epicharmi], si potero, Latine. scis enim me Graece loqui in Latino sermone non plus solere quam in Graeco Latine. — et recte quidem.

Horace serm. 1,10,20-21. 29-30
at magnum fecit, quod uerbis Graeca Latinis
miscuit
[…]
patriis intermiscere petita
uerba foris malis, Canusini more bilinguis.

Tacite Ann. 2,10,3 cernebatur contra minitabundus Arminius proeliumque denuntians; nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.

Le “tag-switching”

Plaute Capt. 880-885
[Hegio] et captiuom illum Alidensem [sc. uidisti]? — [Ergasilus] μὰ τὸν Ἀπόλλω. — et seruolum
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? — ναὶ τὰν Κόραν.
— iam credo? — ναὶ τὰν Πραινέστην. — uenit? — ναὶ τὰν Σιγνίαν.
— certon? — ναὶ τὸν Φρουσινῶνα. — uide sis. — ναὶ τὸν Ἀλάτριον.
— quid tu per barbaricas urbes iuras? — quia enim item asperae
sunt ut tuom uictum autumabas esse. — uae aetati tuae.

Les alternances codiques inter-phrastiques

ILCV 4463 (IIIe p.C.) https://epigraphy.packhum.org/text/331758
Βηρατιους Νικατορας [sic, sc. Nicagoras] | Λαζαριῃ καὶ Ἰουλιῃ | καὶ Ὀνησιμῃ κον φιλιους | βενεμερεντες |  ὁ βίος ταῦτα.

Les alternances codiques intra-phrastiques

Cicéron Att. 1,14,3 (Rome, 13/02/61) nosti illas ληκύθους

Le mimicus risus

Cicéron de orat. 2,218 etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breue, illa a ueteribus superior cauillatio, haec altera dicacitas nominata est.

Cicéron orat. 87 sales […] quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. utetur utroque, sed altero in narrando aliquid uenuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt.

Cicéron Att. 1,13,2 (25/01/61) consul autem ipse paruo animo et prauo tamen, cauillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus.

Plaute Truc. 682-686
heus tu! iam postquam in urbem crebro commeo,
dicax sum factus. iam sum caullator probus.
:: quid id est, amabo ? istaec ridicularia,
cauillationes, uis opinor dicere?                                     685
:: ita, ut pauxillum differt a cauillibus.

Cicéron de orat. 2,235 de risu quinque sunt, quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, sitne oratoris risum uelle mouere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera ridiculi.

Cicéron de orat. 2,236 locus autem et regio quasi ridiculi – nam id proxime quaeritur – turpitudine et deformitate quadam continetur; haec enim ridentur uel sola uel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.

Cicéron de orat. 2,239 est etiam deformitatis et corporis uitiorum satis bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, uitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus.

Aristote poet. 1449a34 τὸ γὰρ γελοῖόν ἐστιν ἁμάρτημά τι καὶ αἶσχος ἀνώδυνον καὶ οὐ φθαρτικόν.

Cicéron de orat. 2,242 in re est item ridiculum, quod ex quadam deprauata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: “per tuam nobilitatem, per uestram familiam!” quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa uultus et uocis imitatio? “per tuas statuas!” uero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, uehementius risimus.

Cicéron de orat. 2,242 atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam uideat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum uerborum turpitudine et rerum obscenitate uitanda.

Cicéron de orat. 2,244 in dicto autem ridiculum est id, quod uerbi aut sententiae quodam acumine mouetur; sed ut in illo superiore genere uel narrationis uel imitationis uitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.

Cicéron de orat. 2,245 pusillus testis processit. “Licet – inquit – rogare?” Philippus. tum quaesitor properans “modo breuiter.” hic ille “non accusabis: perpusillum rogabo.” ridicule. sed sedebat iudex L. Aurifex breuior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conuersus; uisum est totum scurrile ridiculum. ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamuis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia.

Cicéron de orat. 2,251-252 atque hoc etiam animaduertendum est, non esse omnia ridicula faceta. quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? sed ore, uultu, {imitandis moribus,} uoce, denique corpore ridetur ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse uelim, sed ut mimum. qua re primum genus hoc, quod risum uel maxime mouet, non est nostrum: morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere. (252.) alterum genus est <in> imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum <uti> licet, si quando, et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris deprauatio, non digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed uix conuiuio liberorum.

Nonius p. 61,1-2 M. = 85 L. sanniones dicuntur a sannis qui sunt in dictis fatui et in motibus et in schemis ; quos moros uocant Graeci.
schol. Pers. 1,62 sanna autem dicitur os distortum cum uultu quod facimus cum alios deridemus. inde sanniones dicti qui non rectum uultum habeant.

Cicéron de orat. 2,255 sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum mouet: quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Nouium uidetur esse misericors ille, qui iudicatum duci uidet: percontatur ita:
      “quanti addictus?” :: “mille nummum.” [Nouius Atell. 115 Ribbeck3 = 110 Frassinetti]
si addidisset tantummodo “ducas licet”; esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit
      “nihil addo, ducas licet”;
addito ambiguo {altero genere ridiculi}, fuit, ut mihi quidem uidetur, salsissimus.

Cicéron de orat. 2,259 est etiam in uerbo positum non insulsum genus ex eo, cum ad uerbum, non ad sententiam rem accipere uideare; ex quo uno genere totus est Tutor, mimus uetus, oppido ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari uolo.

Cicéron de orat. 2,274 sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:
    homo fatuus,
    postquam rem habere coepit, est emortuus.
et
    quid est tibi ista mulier? uxor. similis me dius fidius.
et
    quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
genus hoc leuius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci.

Cicéron de orat. 2,279 me tamen hercule etiam illa ualde mouent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum   a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi uidetur, persalsum illud est apud Nouium:
    “quid ploras, pater?”
    :: “mirum ni cantem: condemnatus sum.” [Nouius Atell. 113-114 Ribbeck3 = 108-109 Frassinetti]

Cicéron orat. 88-89 illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit, nec subobsceno, ne mimicum, nec petulanti, ne improbum, nec in calamitatem, ne inhumanum, nec in facinus, ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. haec enim ad illud indecorum referuntur. (89) uitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo allata, quae plerumque sunt frigida. parcet et amicitiis et dignitatibus ; uitabit insanabilis contumelias ; tantummodo aduersarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo.

Cicéron off. 1,103-04 ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum grauibus seriisque satis fecerimus. ipsumque genus iocandi profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. (104) duplex omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum. obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae uocant ἀποφθέγματα. facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso animo *** [<uel grauissimo> Müller, <uel seuerissimo> Atzert] homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur aut uerborum obscenitas.

Aristote poet. 1461b26-1462a14 πότερον δὲ βελτίων ἡ ἐποποιικὴ μίμησις ἢ ἡ τραγική, διαπορήσειεν ἄν τις. εἰ γὰρ ἡ ἧττον φορτικὴ βελτίων, τοιαύτη δ’ ἡ πρὸς βελτίους θεατάς ἐστιν ἀεί, λίαν δῆλον ὅτι ἅπαντα μιμουμένη φορτική· ὡς γὰρ οὐκ αἰσθανομένων ἂν μὴ αὐτὸς προσθῇ, πολλὴν κίνησιν κινοῦνται, οἷον οἱ φαῦλοι αὐληταὶ κυλιόμενοι ἂν δίσκον δέῃ μιμεῖσθαι, καὶ ἕλκοντες τὸν κορυφαῖον ἂν Σκύλλαν αὐλῶσιν. ἡ μὲν οὖν τραγῳδία τοιαύτη ἐστίν, ὡς καὶ οἱ πρότερον τοὺς ὑστέρους αὐτῶν ᾤοντο ὑποκριτάς· ὡς λίαν γὰρ ὑπερβάλλοντα πίθηκον ὁ Μυννίσκος τὸν Καλλιππίδην ἐκάλει, τοιαύτη δὲ δόξα καὶ περὶ Πινδάρου ἦν· ὡς δ’ οὗτοι ἔχουσι πρὸς αὐτούς, ἡ ὅλη τέχνη πρὸς τὴν ἐποποιίαν ἔχει. τὴν μὲν οὖν πρὸς θεατὰς ἐπιεικεῖς φασιν εἶναι <οἳ> οὐδὲν δέονται τῶν σχημάτων, τὴν δὲ τραγικὴν πρὸς φαύλους· εἰ οὖν φορτική, χείρων δῆλον ὅτι ἂν εἴη. πρῶτον μὲν οὐ τῆς ποιητικῆς ἡ κατηγορία ἀλλὰ τῆς ὑποκριτικῆς, ἐπεὶ ἔστι περιεργάζεσθαι τοῖς σημείοις καὶ ῥαψῳδοῦντα, ὅπερ {ἐστὶ} Σωσίστρατος, καὶ διᾴδοντα, ὅπερ ἐποίει Μνασίθεος ὁ Ὀπούντιος. εἶτα οὐδὲ κίνησις ἅπασα ἀποδοκιμαστέα, εἴπερ μηδ’ ὄρχησις, ἀλλ’ ἡ φαύλων, ὅπερ καὶ Καλλιππίδῃ ἐπετιμᾶτο καὶ νῦν ἄλλοις ὡς οὐκ ἐλευθέρας γυναῖκας μιμουμένων. ἔτι ἡ τραγῳδία καὶ ἄνευ κινήσεως ποιεῖ τὸ αὑτῆς, ὥσπερ ἡ ἐποποιία· διὰ γὰρ τοῦ ἀναγινώσκειν φανερὰ ὁποία τίς ἐστιν· εἰ οὖν ἐστι τά γ’ ἄλλα κρείττων, τοῦτό γε οὐκ ἀναγκαῖον αὐτῇ ὑπάρχειν.

 

Le cycle d’Ameana

Catulle 113
consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
  Mucillam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creverunt milia in unum
  singula. fecundum semen adulterio.

Catulle 41
Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,                        5
amicos medicosque conuocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.

Catulle 43
salue, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.                                   5
ten prouincia narrat esse bellam ?
tecum Lesbia nostra comparatur ?
o saeclum insapiens et infacetum !

Catulle 42
adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis
et negat mihi uestra reddituram
pugillaria, si pati potestis.                                                5
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit, quaeritis? illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam et reflagitate                                     10
“moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos”.
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.                             15
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce
“moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos”.                         20
sed nil proficimus, nihil mouetur.
mutanda est ratio modusque nobis,
siquid proficere amplius potestis:
“pudica et proba, redde codicillos”.

v. 4 uestra cf. Virgile ecl. 9,2-4 o Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri |(quod numquam ueriti sumus) ut possessor agelli.

v. 8 turpe incedere cf. Pétrone 126,2 quo incessus arte compositus et ne uestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut uendas? ; 126,3 ex uultibus […] hominum mores colligo, et cum spatiantem uidi, quid cogites scio ; CIL 6,15346 (= 1,1211) 7 sermone lepido, tum autem incessu commodo.

v. 9 ridentem… catuli cf. Plaute capt. 485-486 ne canem quidem irritatam uoluit quisquam imitarier: | saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.

v. 11-12 cf. Ménandre pc. 256-257 Γλυκέρα με καταλέλοιπε, καταλέλοιπέ με | Γλυκέρα, Πάταικε.

v. 13 assis cf. Catulle 5,2-3 rumoresque senum seueriorum | omnes unius aestimemus assis.

v. 13 o lutum, lupanar cf. Plaute Persa 406-407 oh lutum lenonium, | commixtum caeno sterculinum publicum ; Cicéron Pis. 62 o tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni uix memor!

v. 16-17 cf. Lucilius 2 Marx = 1,3 Charpin inritata canes quam homo quam planius dicit ; 377 Marx = 9,19 Charpin
R non multum est hoc cacosyntheton atque canina.

v. 17 ferreo… ore cf. Cicéron Pis. 63 os tuum ferreum.

v. 24 cf.
Afranius com. 116-117 = 130-131 Daviault
nam proba et pudica quod sum, consulo et parco mihi,
quoniam comparatum est, uno ut simus contentae uiro.

Horace epod. 17,36-41
quae finis aut quod me manet stipendium?
effare: iussas cum fide poenas luam,
paratus expiare, seu poposceris  
centum iuuencos, siue mendaci lyra
uoles sonare: “tu pudica, tu proba                 40
perambulabis astra sidus aureum”.

Ulpien dig. 6,1,9 ubi enim probaui rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non obiecit aliquam exceptionem.

Festus p. 190,32-36 Lindsay: occentassint antiqui dicebant quod nunc conuicium fecerint dicimus, quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit. quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur.

lib. gloss. FL27 flagitat [Verg. Aen. 2,124]: cum clamore interrogat; proprie autem est flagitare debitorem in publico saepius interpellare.

Plaute most. 568-609
[TR.] saluere iubeo te, Misargyrides, bene.
[DAN.] salue et tu. quid de argentost? [TR.] abi sis, belua.
continuo adueniens pilum iniecisti mihi.
[DAN.] hic homo est inanis. [TR.] hic homo est certe hariolus.
[DAN.] quin tu istas mittis tricas? [TR.] quin quid uis cedo.
[DAN.] ubi Philolaches est? [TR.] numquam potuisti mihi
magis opportunus aduen<ire quam> aduenis.
[DAN.] quid est? [TR.] concede huc. <[DAN.] quin mihi faenus red>ditur?                     575
[TR.] scio te bona esse uoce, ne clama nimis.
[DAN.] ego hercle uero clamo. [TR.] ah, gere morem mihi.
[DAN.] quid tibi ego morem uis geram? [TR.] abi quaeso hinc domum.
[DAN.] abeam? [TR.] redito huc circiter meridie.
[DAN.] reddeturne igitur faenus? [TR.] reddeturne. abi.                                                  580
[DAN.] quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
quid si hic manebo potius ad meridie?  
[TR.] immo abi domum, uerum hercle dico, abi modo.
[DAN.] quin uos mihi faenus date. quid hic nugamini?
[TR.] eu hercle, ne tu – abi modo, ausculta mihi.
[DAN.] iam hercle ego illum nominabo. * * [TR.] euge strenue.
beatus uero es nunc, quom clamas. [DAN.] meum peto.
multos me hoc pacto iam dies frustramini.
molestus si sum, reddite argentum: abiero.                                                                     590
responsiones omnes hoc uerbo eripis.
[TR.] sortem accipe. [DAN.] immo faenus, id primum uolo.
[TR.] quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
uenisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
non dat, non debet. [DAN.] non debet? [TR.] ne frit quidem                                            595
ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras
urbe exulatum faenoris causa tui,
quoi sortem accipere iam licet? [DAN.] quin non peto
sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.
[TR.] molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.                                                              601
tu solus, credo, faenore argentum datas.
[DAN.] cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
daturin estis faenus actutum mihi?
datur faenus mihi? [TR.] faenus illic, faenus hic.                                                             605
nescit quidem nisi faenus fabularier.  
ultro te. neque ego taetriorem beluam
uidisse me umquam quemquam quam te censeo.
[DAN.] non edepol tu nunc me istis uerbis territas.
[TH.] * calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. *

Plaute Pseud.  357-369
[CAL.] Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. [PS.] licet.
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
[CAL.] ingere mala multa. [PS.] iam ego te differam dictis meis.
impudice. [BAL.] itast. [CAL.] sceleste. [BAL.] dicis uera. [PS.] uerbero.                                 360
[BAL.] quippini? [CAL.] bustirape. [BAL.] certo. [PS.] furcifer. [BAL.] factum optume.
[CAL.] sociofraude. [BAL.] sunt mea istaec. [PS.] parricida. [BAL.] perge tu.
[CAL.] sacrilege. [BAL.] fateor. [PS.] periure. [BAL.] uetera uaticinamini.
[CAL.] legirupa. [BAL.] ualide. [PS.] permities adulescentum. [BAL.] acerrume.
[CAL.] fur. [BAL.] babae. [PS.] fugitive. [BAL.] bombax. [CAL.] fraus populi. [BAL.] planissume.
[PS.] fraudulente. [CAL.] impure. [PS.] leno. [CAL.] caenum. [BAL.] cantores probos.             366
[CAL.] uerberauisti patrem atque matrem. [BAL.] atque occidi quoque,
potius quam cibum praehiberem: num peccaui quippiam?
[PS.] in pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.

 

 

Catulle 54 et 57 : les amis de César

Caelius à Cicéron fam. 8,4,2 (Rome, 1er août 51) Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere.

Le carmen 54

éd. Mynors 1958

éd. Thomson 1997

Othonis caput oppido est pusillum,
†et heri† rustice semilauta crura,
subtile et leue peditum Libonis,
si non omnia, displicere uellem
tibi et Sufficio seni recocto…                        5
irascere iterum meis iambis
inmerentibus, unice imperator.

Othonis caput oppido est pusillum ;
at, mi Rustice, semilauta crura,
subtile et leue peditum, Libonis,
si non omnia, displicere uellem
tibi et Sufficio seni recocto.

54b
irascere iterum meis iambis
inmerentibus, unice imperator.

Pour l'apparat critique, cf. Dániel Kiss, Catullus Online

2. semilauta cf. Cratinus frg. 457 Kassel & Austin ἡμίλουτοι ; Plaute Poen. 316 ut quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?

3. peditum cf. Aristophane nub. 394 πορδή ; Martial 4,87,4 pedere Bassa solet ; 7,18,9 pedere te mallem

5. recocto cf. Pétrone frg. 21 anus recocta uino | trementibus labellis ; Aristophane eq. 1321 τὸν Δῆμον ἀφεψήσας ὑμῖν καλὸν ἐξ αἰσχροῦ πεπόηκα.

Théophraste char. 4,1-5 ἡ δὲ ἀγροικία δόξειεν ἂν εἶναι ἀμαθία ἀσχήμων, ὁ δὲ ἄγροικος τοιοῦτός τις, (2.) οἷος κυκεῶνα πιὼν εἰς ἐκκλησίαν πορεύεσθαι. (3.) καὶ τὸ μύρον φάσκειν οὐδὲν τοῦ θύμου ἥδιον ὄζειν. (4.) καὶ μείζω τοῦ ποδὸς τὰ ὑποδήματα φορεῖν. (5.) καὶ μεγάλῃ τῇ φωνῇ λαλεῖν. (6.) καὶ τοῖς μὲν φίλοις καὶ οἰκείοις ἀπιστεῖν, πρὸς δὲ τοὺς αὑτοῦ οἰκέτας ἀνακοινοῦσθαι περὶ τῶν μεγίστων. καὶ τοῖς παρ᾿ αὐτῷ ἐργαζομένοις μισθωτοῖς ἐν ἀγρῷ πάντα τὰ ἀπὸ τῆς ἐκκλησίας διηγεῖσθαι. (7.) καὶ ἀναβεβλημένος ἄνω τοῦ γόνατος καθιζάνειν ὥστε τὰ γυμνὰ αὐτοῦ φαίνεσθαι.

Le carmen 57

pulcre conuenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec mirum : maculae pares utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
impressae resident nec eluentur:                                     5
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lecticulo erudituli ambo,
non hic quam ille magis uorax adulter,
riuales socii puellularum.
pulchre conuenit improbis cinaedis.                             10

Pour l'apparat critique, cf. Dániel Kiss, Catullus Online

1 et 10 conuenit cf. Martial 8,35 cum sitis similes paresque uita, | uxor pessima, pessimus maritus, | miror, non bene conuenire uobis.

4 urbana cf. Suétone Iul. 18,1 ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditores interuentu sponsorum remouit ac neque more neque iure, ante quam prouinciae or{di}narentur, profectus est.

4 Formiana cf. Catulle 114,4 fructus sumptibus exsuperat sc. Mamurra ; 41,4 et 43,5 decoctor… Formianus

6 gemelli cf. (A) Catulle 100,3-4 hoc est quod dicitur, illud | fraternum uere dulce sodalicium ; Horace serm. 2,3,243-244 par nobile fratrum | nequitia et nugis prauorum et amore gemellum ; epist. 1,10,3-4 ad cetera paene gemelli | fraternis animis ; (B) Pacuvius trag. 174 Ribbeck = 121 Schierl par fortitudo, gemina confidentia ; Cicéron Verr. 2,3,155 consorti quidem in lucris atque furtis, gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia ; (C) Pétrone 35,3 super geminos testiculos ac rienes ; 39,7 in geminis autem nascuntur bigae et boues et colei et qui utrosque parietes linunt ; (D) anth. Lat. 457,8 Riese si fierent parte minus gemini 


7. erudituli cf. Tacite dial. 21,6 nisi forte quisquam aut Caesaris Pro Decio Samnite aut Bruti Pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui et carmina eorundem miratur.

9. riuales socii cf. Plaute stich.431-434 et 729-733 amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo, | tui fratris ancillam: eo condixi in symbolam | ad cenam, ad eius conseruom Sangarinum Syrum. |  eademst amica ambobus, riuales sumus. […] haec facetiast, amare inter se riualis duos, |  uno cantharo potare, unum scortum ducere.  |  hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, |  unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; | tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri inuidet.

Les consulats de Cicéron et de Pison

La comparatio ou σύγκρισις 

Priscien praeex. GL iii 437,10-14 = p. 44,9-14 Passalacqua : comparatio est uel similium uel diuersarum uel minorum ad maiora uel maiorum ad minora collatio et ea usi sumus etiam in communi loco augentes per comparationem crimina. assumitur tamen etiam in laude et in uituperatione eiusdem rationis causa. quoniam tamen doctissimi oratorum ea quoque per se praeexercitatione sunt usi, dicamus etiam de hac.

La carrière politique jusqu’au consulat

Pis. 2 is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? mihi ista licet de me uera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. mam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam uiderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. praetura item maioribus delata est tuis. noti erant illi mortui, te uiuum nondum nouerat quisquam. me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, uirtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat.

rhet. Her. 3,13 ordinem hunc adhibere in demonstranda uita debemus: ab externis rebus: genus: in laude, quibus maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excelsiorem fuisse; si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum uirtutibus habuisse praesidium; in uituperatione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; si malo, tamen his ipsis detrimento fuisse.

Pis. 3 nam quid ego de consulatu loquar, parto uis anne gesto? miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. tu consul es renuntiatus – nihil dicam grauius, quam quod omnes fatentur – impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus {Caesare et Bibulo}, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. me cuncta Italia, me omnes ordines, me uniuersa ciuitas non prius tabella quam uoce priorem consulem declarauit. sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi. magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus.

Le consulat de Cicéron

Pis. 4-5 ego Kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberaui. ego agrum Campanum, si diuidi non oportuit, conseruaui, si oportuit, melioribus auctoribus reseruaui. ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra inuidiam atque defendi. ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum conuolsuri uiderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione priuaui. (5.) ego Antonium conlegam cupidum prouinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigaui. ego prouinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutaui, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis ciuitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.

Pis. 6-7 me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominauit. mihi hic uir clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus ciuicam coronam deberi a re publica dixit. mihi togato senatus non ut multis bene gestae, sed ut nemini conseruatae rei publicae, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuraui rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse saluam. (7.) mihi populus Romanus uniuersus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donauit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una uoce et consensu approbauit. quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, ciuium esse in numero uideretur. atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. exposui breuiter consulatum meum.

Le consulat de Pison

La complicité silencieuse du consul avec la legislation de Clodius

Pis. 8-11a aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus – facio iniuriam fortissimo uiro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec ciuitas tulit cum hac importuna belua conferam – sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, priuatus fieri uetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. tu, cum in Kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum uolitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. (9.) ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia euersa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam noua ex omni faece urbis ac seruitio concitata. ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque uersato uetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, uerbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis ciuitatis. (10.) nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. neque uero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam uexet, an alios uexare patiatur. an potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC iudicium notionemque censoriam. quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo conuellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, (11.) haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. persequere continentis his funeribus dies. pro Aurelio tribunali ne coniuente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus seruorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! uidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx ciuium perditorum, receptaculum ueterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum.

La visite de Cicéron

Pis. 11b-13 erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, ciuitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum Ciceronem – mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam – non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogatiuae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum uerum etiam crudelissime praefuisti. (12.) mihi uero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? egere, foris esse Gabinium, sine prouincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. atque haec dicere uix audeo; uereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis inuolutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. (13.) meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone uenissem, nescio quo e gurgustio te prodire inuoluto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti ualetudinis, quod diceres uinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? quam nos causam cum accepissemus – quid enim facere poteramus? – paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti.

Cicéron Phil. 2,77 at uidete leuitatem hominis. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotauit ad uesperum; inde cisio celeriter ad urbem aduectus domum uenit capite inuoluto.

Plaute curc. 288-295
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
constant, conferunt sermones inter se<se> drapetae,                       290
obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
quos semper uideas bibentes esse in thermipolio,
ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
ex unoquoque eorum exciam crepitum polentarium.                      295

 

 

 

Le portrait de Pison

Les topoi de l’éloge et du blâme

Ret. Her. 3,10 nunc ad demonstratiuum genus causae transeamus. quoniam haec causa diuiditur in laudem et uituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit uituperatio conparata. laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi.

Cicéron inu. 1,34-36 ac personis has res adtributas putamus: nomen, naturam, uictum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. nomen est, quod uni cuique personae datur, quo suo quaeque proprio et certo uocabulo appellatur. naturam ipsam definire difficile est; partes autem eius enumerare eas, quarum indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est. (35.) eae autem partim diuino, partim mortali in genere uersantur. mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numerantur. atque hominum genus et in sexu consideratur, uirile an muliebre sit, et in natione, patria, cognatione, aetate. natione, Graius an barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis; aetate, puer an adulescens, natu grandior an senex. praeterea commoda et incommoda considerantur ab natura data animo aut corpori, hoc modo: ualens an inbecillus, longus an breuis, formonsus an deformis, uelox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obliuiosus, comis {officiosus} an infacetus, pudens, patiens an contra; et omnino quae a natura dantur animo et corpori considerabuntur {et haec in natura consideranda}. nam quae industria comparantur, ad habitum pertinent, de quo posterius est dicendum. in uictu considerare oportet, apud quem et quo more et cuius arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium magistros, quos uiuendi praeceptores, quibus amicis utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus, quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit. in fortuna quaeritur, seruus sit an liber, pecuniosus an tenuis, priuatus an cum potestate: si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an contra; quales liberos habeat. ac si de non uiuo quaeretur, etiam quali morte sit affectus, erit considerandum. (36.) habitum autem {hunc} appellamus animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem, ut uirtutis aut artis alicuius perceptionem aut quamuis scientiam et item corporis aliquam commoditatem non natura datam, sed studio et industria partam. affectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia, morbus, debilitas et alia, quae in eodem genere reperiuntur. studium est autem animi assidua et uehementer ad aliquam rem adplicata magna cum uoluptate occupatio, ut philosophiae, poëticae, geometricae, litterarum. consilium est aliquid faciendi aut non faciendi excogitata ratio. facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit {aut} quid ipsi acciderit {aut} quid dixerit; aut quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; aut quid facturus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione.

Cicéron inu. 2,177 laudes autem uituperationes ex iis locis sumentur qui loci personis sunt adtributi, de quibus ante dictum est.

La première partie conservée de l’In Pisonem

Cicéron Pis. 1 iamne uides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem de grege nouiciorum factum esse consulem. non enim nos color iste seruilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, uoltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. pauci ista tua lutulenta uitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat audita uox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem.

Les insultes issues du monde animal
pecus
  • Pis. frg. 9 Grimal : te tua illa nescioquis a terris apportata mater pecudem ex aluo non hominem effuderit.
  • Pis. 19 ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti uolebam ?
  • Pis. 72 sed idem casus illum […] istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinauit.
maialis
  • Pis. 19 consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali inuenire non possem.
  • physiogn. 18 supercilia quae ex altera parte ad oculos demersa sunt, ex altera ad tempora subrecta, immundum, stultum et insatiabilem indicant: referuntur ad porcum.
uulturius
  • Pis. 38 et hoc nouum; multo magis: appellatus est hic uolturius illius prouinciae, si dis placet, imperator.
  • Cicéron Sest. 71 exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo uulturii paludati.
admissarius
  • Pis. 69 itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, non ut magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur.
  • Plaute mil. 1111-1113
    abi sis hinc, nam tu quidem 
    ad equas fuisti scitus admissarius,
    qui consectare qua maris qua feminas.
  • Plaute cist. 307-308
    quamquam uetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
    adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
asinus
  • Pis. 73 quid nunc te, asine, litteras doceam ?
  • Cicéron de orat. 2,268 etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; […]  ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: « si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram ».
La “monstruosité” de l’adversaire
  • Cicéron off. 1,50 est enim primum [sc. principium communitatis et societatis humanae] quod cernitur in uniuersi generis humani societate. eius autem uinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate, neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et orationis expertes.
  • Cicéron off. 1,57 sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est grauior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
  • Cicéron rep. 2,48 simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque inuisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate uastissimas uincit beluas. quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis ciuibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem uelit?
  • Cicéron S. Rosc. 63 magna est enim uis humanitatis; multum ualet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias uicerit ut, propter quos hanc suauissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce priuarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
Alberto Cossarini, Belua e Bestia, un'antitesi semantica dall'epoca arcaica all'eta augustea, Firenze 1983.

Carlos Lévy, ‘Rhétorique et philosophie: la monstruosité politique chez Cicéron’, Revue des Études Latines 76 (1998), 139-157.

James M. May, ‘Cicero and the Beasts ’, Syllecta Classica 7 (1996), 143-153.

Le teint de la peau

Cicéron p. red. in sen. 14 cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege uenalium diceres.

L’expression du visage

  • Cicéron de orat. 2,148 ut… uultus denique perspiciamus omnis, qui sensus animi plerumque indicant.
  • Cicéron leg. 1,27 nam et oculi nimis arguti, quem ad modum animo affecti simus, loquuntur et is qui appellatur uultus, qui nullo in animante esse praeter hominem potest, indicat mores.
Le front

Pis. 68 is [sc. Philodemus], cum istum adulescentem iam tum hac distracta fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam.

Les sourcils
  • physiogn. 18 superciliorum capilli cum ad superna et ad frontem sunt retracti, animosum, iracundum, stultum demonstrant.
  • Pollux 4,144 ὁ δ’ ἡγεμὼν πρεσβύτης στεφάνην τριχῶν περὶ τὴν κεφαλὴν ἔχει, ἐπίγρυπος, πλατυπρόσωπος, τὴν ὀφρὺν ἀνατέταται τὴν δεξιάν.
  • Pis. 14  idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, grauis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus Semiplacentinus Caluentius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.
  • Quintilien inst. 11,3,74 in comoediis uero […] pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat.
Cf. Margarete Bieber, The History of the Greek and Roman Theater, Princeton, NJ 1961², 94.
Joseph J. Hughes, ‘Piso's eyebrows’, Mnemosyne 45 (1992), 234-237.

Le portrait du Pro Sestio

  • Cicéron 19 alter, o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi ueteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri. uestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae causa duumuiratum gerebat, Seplasiam sublaturus uideretur. nam quid ego de supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae uidebatur? tanta erat grauitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annus ille niti tamquam <uade> [add. Madvig sec. ps. Prob. cath. GL iv 19,18] uideretur.
  • Cicéron Sest. 21-22 alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati fauemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia ualet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. […] (22.) […] animus eius uultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit.
Chiara Renda,Pisonis supercilium: tratti e ritratti nella Pro Sestio di Cicerone’, Bollettino di Studi Latini 32 (2002), 395-405.

Les fragments de l’exorde

Les fragments du Collectaneum de Sédulius Scottus

  • Cicéron Pis. frg. 1 Grimal pro di inmortales! qui<s> [corr. Cavarzere 1992 : 166 n. 49] hic inluxit dies, mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium ciuitatis uiderem!
Quintilien inst. 9,4,76 itaque et uersus [sc. iambici] hic fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem: «pro di inmortales, qui hic inluxit dies»

Diomède GL I 468,5-11 sed neque rythmis neque metris oratorem uti decet, ne non dicere sed carmen canere uideatur. adeo non desunt qui Ciceronem reprehendant, quod in principio diuinationis metrum fecerit sotadium, « siquis uestrum, iudices, aut eorum qui adsunt » [diu. in Caec. 1]: «etsi uereor iudices» [Mil. 1] et «animaduerti iudices» [Cluent. 1] principia esse sotadia; et in Pisonem a trimetro coepisse, «pro dii inmortales, qui hic inluxit dies».

Cicéron orat. 99 si is [sc. orator] non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari uinulentus uidetur.

Cicéron de orat. 3,182 in quo [sc. heroo] impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in uersum aut similitudinem uersus incidamus.

Cicéron orat. 189 uersus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. est id uehementer uitiosum.

Plaute epid. 341 [Epidicvs] pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum! (ia7)

Plaute Pers. 712 [Toxilvs] ne hic tibi [sc. Dordalo] dies inluxit sacrificabilis (ia6)

Cicéron orat. 173 in uersu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut breuior aut longior; nec uero multitudo pedes nouit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut cur aut in quo offendat intellegit; et tamen omnium longitudinum et breuitatum in sonis sicut acutarum grauiumque uocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocauit.

Cicéron de orat. 2,315 prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum qui audit permulcere atque allicere debet.
  • Cicéron Pis. frg. 2 Grimal equidem nihil malui; uos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.
  • Cicéron Pis. frg. 3 Grimal perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitauerunt.
  • Cicéron Pis. frg. 4 Grimal quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non irruit?
  • Cicéron Pis. frg. 5 Grimal quid est negare ausus aut potius quid non confessus?
  • Cicéron Pis. frg. 6 Grimal quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid eneruatius, quid stultius, quid abstrusius?
  • Cicéron Pis. frg. 7 Grimal turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
  • Cicéron Pis. frg. 8 Grimal unum potissimum delegissem
  • Cicéron Pis. frg. 9 Grimal te tua illa nescioquibus a terris apportata mater pecudem ex aluo non hominem effuderit
  • Cicéron Pis. frg. 10 Grimal simulata ista, ficta, fucata sunt omnia
  • Cicéron Pis. frg. 11 Grimal putaui austerum hominem, putaui tristem, putaui grauem, sed uideo adulterum, uideo ganeonem, uideo parietum praesidio, uideo amicorum sordibus, uideo tenebris occultantem libidines suas.

Les fragments d’Asconius

  • Cicéron Pis. frg. 12 Grimal quod minimum specimen in te ingenii? ingenii autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
  • Cicéron Pis. frg. 13 Grimal hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
  • Cicéron Pis. frg. 14 Grimal hic cum †adom [a domo profectus Kiessling–Schoel] Placentiae forte consedisset, pauci<s post annis> [suppl. Manutius] in eam ciuitatem – nam tum erat * [<peregrinus> addd. Mommsen] –  ascendit. prius enim Gallus, dein Gallica<nus, ad> [suppl. A. Klotz] extremum Placentinus haberi <coeptus> [add. Beraldus] est.
  • Cicéron Pis. frg. 15 Grimal Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia uenisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare … <homini leui et subito> [huc intulit, nulla lac. in codd. indicata, Kay ex Arus. Mess. p. 25,1-2 Di Stefano idem in Pis. « homini leui et subito filium ( !) conlocauit »] filiam conlocauit. Caluentium aiunt eum appellatum.
    • cf. schol. Bob. p. red. in sen. p. 108,27-28 Stangl : quod uero ait de materno sanguine Transalpino, aequo plenius in ea oratione quae in Pisonem habita est continetur.
Cicéron de orat. 2,326-327 sed saepe obest [ breuitas] uel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam uirtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. uideant illa
      nam is postquam excessit ex ephebis . . . [Ter. Andr. 117]
quam longa est narratio! [327.] mores adulescentis ipsius et seruilis percontatio, mors Chrysidis, uultus et forma et lamentatio sororis, reliqua peruarie iucundeque narrantur.

Plaute Maen. 17-18
mercator quidam fuit Syracusis senex
ei sunt nati filii gemini duo.


Plaute Maen. 32-33
Epidamniensis quidam ibi [sc. Tarenti] mercator fuit;
is puerum tollit auehitque Epidamn<um> eum.


Plaute rud. 42-43
adulescens quidam ciuis huius Atticus
eam [sc. uirginem] uidit ire e ludo fidicinio domum.


Plaute rud. 49-50
ei [sc. lenoni] erat quidem hospes par sui, Siculus senex
scelestus Agrigentinus, urbis proditor.


Plaute Men. 487-490
[PENICVLVS] — … quid ais, homo
leuior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui qua me causa perderes?

Plaute Amph. 810 [ALCVMENA] quid iam, amabo? — [AMPHITRVO] ne me appella.

Térence heaut. 700 [Clinia] nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? — [SYRVS] quidni?

Plaute trin. 157-159
[CALLICLES] certe illius filiae
quae mihi mandatast habeo dotem unde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.


Plaute trin. 734-735
[MEGARONIDES] parata dos domist: nisi expectare uis [sc. Callicles]
ut eam sine dote frater [sc. Lesbonicus] nuptum conlocet.


Plaute merc. arg. 1,1-2
missus mercatum ab suo adulescens patre
emit atque adportat scita forma mulierem.


Plaute mil. arg. 2,1-4
meretricem ingenuam deperibat mutuo
Atheniensis iuuenis. Naupact<um> is domo
legatus abiit; miles in eandem incidit,
deportat Ephesum inuitam
  • Cicéron Pis. frg. 16 Grimal lautiorem * pater tuus socerum quam C. Piso * in illo luctu * non enim filiam meam colloca<ui> [corr. edd.] quem ego * potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem?