Archives du mot-clé Plinius

Pline, César et le De consulatu suo de Cicéron

Pline nat. 7,116-117 sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam, quoue maxime excellentem insigni praedicem ? quo potius quam uniuersi populi illius genti<um> amplissimi testimonio, et tota uita tua consulatus tantum operibus electis ? (117.) te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus ; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignouerunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt ; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit. tuum Catilina fugit ingenium ; tu M. Antonium proscripsisti. salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque – ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit – omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.

César Anticato frg. 2 Klotz, Tschiedel ap. Plut. Caes. 3,4 αὐτὸς δ’ οὖν ὕστερον ἐν τῇ πρὸς Κικέρωνα περὶ Κάτωνος ἀντιγραφῇ παραιτεῖται, μὴ στρατιωτικοῦ λόγον ἀνδρὸς ἀντεξετάζειν πρὸς δεινότητα ῥήτορος εὐφυοῦς καὶ σχολὴν ἐπὶ τοῦτο πολλὴν ἄγοντος.

La mise en forme littéraire du consulat de Cicéron

Cicéron Att. 1,19,10 (mars 60) commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. […] Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poëma exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur.

Cicéron Att. 2,2,1-2 (juin 60) Kal. Iun. eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti uenit obuiam tuus puer. is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. (2.) quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta uisa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant, et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant uidebantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probauissem. quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα <cum> legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? conturbaui Graecam nationem. ita uulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent, iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae. uidetur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.

Une variante d’auteur dans le De consulatu suo?

Cicéron carm. frg. 6 Soubiran = 11 Blänsdorf

  • Cicéron Pis. 74 concedat laurea laudi
  • Cicéron off. 1,77 cedant arma togae, concedat laurea laudi
  • pseudo Salluste in Cic. 6 cedant arma togae, concedat laurea linguae
  • Quintilien inst. 11,1,24 cedant arma togae, concedat laurea linguae
  • laus Pisonis 35-36 sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente | laurea facundis, cesserunt arma togatis

Plutarque Cic. 51,1 = compar. Demosth. et Cic. 2,1 τὰ ὅπλα δεῖ τῇ τηβέννῳ καὶ τῇ γλώττῃ τὴν θριαμβικὴν ὑπείκειν δάφνην.

Ennius ann. 268-273 Vahlen2 = 248-253 Skutsch
pellitur e medio sapientia, ui geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur;
haud doctis dictis certantes, nec maledictis
miscent inter sese inimicitias agitantes;
non ex iure manu consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.

Éléments bibliographiques

V. LOMANTO, «Cedant arma togae», in : De tuo tibi. Omaggio degli allievi a Italo Lana, Bologna 1996, 115-141.
K. VOLK – J. E.G. ZETZEL, «Laurel, Tongue and Glory (Cicero, De consulatu suo fr. 6 Soubiran)», Classical Quarterly 65 (2015), 204-223.

Cicéron et l’écriture des textes en prose

Le travail préliminaire : adnotatio

Cicéron Att. 16,11,4 (Pouzzoles, 5 nourembre 44) : τὰ περὶ τοῦ καθήκοντος, quatenus Panaetius, absolui duobus. illius tres sunt; sed cum initio diuisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare uideantur, quo modo iudicandum sit, […] de duobus primis praeclare disserit, de tertio pollicetur se deinceps scripturum sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus <est>. ego autem et eius librum arcessiui et ad Athenodorum Caluum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret; quae exspecto.

L’introduction du sigle K(aput)

P.Iand. V 90 (I a.C. – I p.C.) : Cicéron Verr. 2,2,3-4

5 quare · P. · Africanus · Carthagine · deleta · Siculoru]m · urbes · signIs[·] monumentIsque
pulcherrimIs · exornauit · / ut · quos · uictoria po]puli · R · maxime · laetari · arbitrabatur
apud · eos · monumenta · uictoriae · plurima con]locaret K · denique · ille · ipse
M · Marcellus · cuius · in Sicilia · uirtutem · host]e[s] 「misericordiam uictI · fidem ·
ceterI · SiculI · perspexerunt / · non solu/m · sociIs · in · eo · bello · consuluit · 「uerum · etiam ·
superatIs · hostibus · temperauit K · urbe]m[·]pulcherrumam · Syracusás · quae · cum · manú
munitissima · esset · tum · locI · natura · te]rr[a] · ac · mari · clauderetur · / cum [uI consi]lioque ·
cepisset · / non · solum · incolum]em · passus · est · esse · / sed · ita · reliquit · ornatam / ·
ut · esset · idem · monumentum · uictoria]e[· mansuetudinis · continentiae · / cum · homines ·
La méthode de travail de Pline l’Ancien

Pline le Jeune epist. 3,5,10-17 post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. (11) post solem plerumque frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. […] (14) […] in secessu solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). (15) in itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. […] (17) hac intentione tot ista uolumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus.

 

La pré-édition : distinctio et circulation restreinte

Cicéron fam. 16,22,1 (à Tiron, domaine de Tusculum, juillet 46) ego hic cesso, quia ipse nihil scribo; lego autem libentissime. tu istic, si quid librarii mea manu non intellegent, monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.

Cicéron de orat. 3,173 uersus enim ueteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putauerunt: interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed uerborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse uoluerunt.

Cicéron Att. 16,2,6 (Pouzzoles, 11 juillet 44) de gloria misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur eclogae duae quas Saluius bonos auditores nactus in conuiuio dumtaxat legat. mihi ualde placent, mallem tibi.

Retour à l’auteur : la retractatio

Cicéron Att. 16,3,1 (Pompéi, 17 juillet 44) quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius, et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano conuiuis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.

Erreurs glissées dans l’édition définitive

Cicéron Att. 16,6,4 (Vibo, 25 juillet 44) nunc neglegentiam meam cognosce. de gloria librum ad te misi, et in eo prohoemium id quod est in Academico tertio. id euenit ob eam rem quod habeo uolumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in naui legerem Academicos, agnoui erratum meum. itaque statim nouum prohoemium exaraui et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis.

Cicéron Att. 13,44,3 (domaine de Tusculum, 28 juillet 45) Brutus mihi T. Ligari uerbis nuntiauit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum uideo ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Saluio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.

Cf. Cicéron Lig. 33 uidesne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt ueste mutata, non solum notos tibi uerum etiam probatos uiros.

cf. O. PECERE, «La composizione del testo in prosa», in: ID., Roma antica e il testo. Scritture d'autore e composizione letteraria, Roma–Bari 2010, 101-192.