Archives par mot-clé : Sallustius

Pison, Pompée et le De consulatu suo cicéronien

Pis. 72-75 qui [sc. Piso] modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem laudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, “non illa tibi – inquit – inuidia nocuit sed uersus tui”. nimis magna poena te consule constituta est siue malo poetae siue libero. “scripsisti enim:
      cedant arma togae [Cicéron carm. frg. 11 Blänsdorf]”.
quid tum? “haec res tibi fluctus illos excitauit”. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: “uelitis iubeatis ut quod M. Cicero uersum fecerit…”, sed “quod uindicarit”. (73.) uerum tamen, quoniam te non Aristarchum sed Phalarim grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum uersum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto uersu reprendas,
      cedant arma togae.
“tuae dicis – inquit – togae summum imperatorem esse cessurum”. quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est uerbis sed fustibus. non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum gladium unius imperatoris, sed quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more locutus hoc intellegi uolui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. (74.) quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta: probabit genus ipsum et agnoscet, neque te nihil sapere mirabitur. “at in altero illo – inquit – haeres,
      concedat laurea laudi”.
immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. nam cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, uis, Pompeium inimicum mihi isto uersu esse factum, ut si uersus mihi nocuerit, ab eo quem is uersus offenderit uideatur mihi pernicies esse quaesita. (75.) omitto nihil istum uersum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno uiolare uersu. sed sit offensus primo: nonne compensabit cum uno uersiculo tot mea uolumina laudum suarum? quod si est commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non ciuis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter uersum fuisset?

La genèse du De consulatu suo

Cicéron Arch. 28 quas res nos in consulatu nostro uobiscum simul pro salute huius <urbis> atque imperi et pro uita ciuium proque uniuersa re publica gessimus, attigit hic uersibus atque inchoauit [sc. Archias].

Cicéron Att. 1,16,15, Rome 05-06/61 : praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit.

Cicéron Att. 2,3,4, Rome 12/60 : haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς Calliope ipsa praescripserit…

Cicéron carm. frg. 11 Blänsdorf

cedant arma togae, concedat laurea laudi (Pis. 72-74 ; off. 1,77)

cf. Plaute cist. 201 perdite perduelles, parite laudem et lauream.

[Salluste] in Cic. 6 egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis uerbis insectabere?
      cedant arma togae, concedat laurea linguae
quasi uero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit.

[Cicéron] in Sall. 7 an ego tunc falso scripsi
      cedant arma togae,
qui togatus armatos et pace bellum oppressi?

Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni:
      cedant arma togae, concedat laurea linguae
et
      o fortunatam natam me consule Romam!
et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit.

laus Pis. 35-36
sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente
laurea facundis, cesserunt arma togatis.

Pline nat. 7,117 salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.

Plutarque Cic. 51,1 (comp. Dem. et Cic. 2,1) τὰ ὅπλα δεῖ τῇ τηβέννῳ καὶ τῇ γλώττῃ τὴν θριαμβικὴν ὑπείκειν δάφνην.

Ennius ann. 268-273 Vahlen = 2482-53 Skutsch
pellitur e medio sapientia, ui geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
haud doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitias agitantes,
non ex iure manu consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.

Cicéron Mur. 30 quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli.

 

[Sall.] in Tull. 7: la peroratio

(7.) sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerua omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportauit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua uirtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac ciuitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in ciuitate insidias fecisti, <ei> ancillaris. quo auctore de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum insequeris. quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faues. qui tibi ante optimates uidebantur, eosdem dementes ac furiosos uocas. Vatini causam agis, de Sestio male existimas. Bibulum petulantissimis uerbis laedis, laudas Caesarem. quem maxime odisti, ei maxime obsequeris. aliud stans, aliud sedens sentis de re publica. his male dicis, illos odisti, leuissime transfuga, neque in hac neque in illa parte fidem habens.

Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit : cf. § 3 in concilio deorum immortalium fuisse

Romule Arpinas : cf. § 1 reperticius, accitus ac paulo ante insitus huic urbi ciuis ; § 4 homo nouus Arpinas

omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti
: cf. § 1 quasi unus reliquus e familia uiri clarissimi Scipionis Africani
<ei> add. Wirz, pler. edd.

auctore corr. Wirz, pler. edd. coll. Cic. Pis. 35 de me senatus ita decreuit Cn. Pompeio auctore… : iure cum ω
ancillaris cf.

Nonius 71,27-72,4 M. = 100 L. ancillantur pro seruiunt. Titinius Prilia [70 Ribbeck3 = 68 Daviault] :
uerum enim dotibu’ deliniti ultro etiam uxoribus ancillantur.
Accius Meleagro [442 Ribbeck3 = 501 Dangel] :
quam inuita ancillans dicto oboedieris [oboediens edd. Acc.] uiri.

Plaute Maen. 797 inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.

[Cicéron] in Sall. 11 non enim uni priuatim ancillatus sum neque me addixi.

dementes ac fusiosos cf. Cicéron Sest. 97 omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi nec furiosi nec malis domesticis impediti.

 

[Sall.] in Tull. 4-6: deux vers incriminés de Cicéron

(4.) quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreuerit, qua ex pecunia domum paraueris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu aedificaueris, aut si retices, cui dubium potest esse quin opulentiam istam ex sanguine et miseriis ciuium paraueris? uerum, ut opinor, homo nouus Arpinas, ex M. Crassi familia, illius uirtutem imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque terrore neque gratia remouetur a uero, amicitia tantum ac uirtus est animi.

cui dubium potest esse quin… para(ue)ris Rolfe, Ernout (parassis), Shackleton Bailey, Reynolds
cui dubium potest esse: … parasti Kurfess, Vretska, Frassinetti, Novokhakto
cui dubium potest esse? … parasti Pasoli
ex M. Crassi familia codd.
ex C. Marii familia Vretska, Shackleton Bailey
ex L. Crassi familia Rawson 1976, Reynolds, Novokhatko
remouetur a uero corr. Reitzenstein, Reynolds al. edd. : remouertur aliud uero ω : remouetur ab iud<icio> uero  Vretska, Pasoli 

Cicéron carm. frg. 12 Blänsdorf

(5.)  immo uero homo leuissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, leuissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine uacat, lingua uana, manus rapacissimae, gula immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere:

o fortunatam natam me consule Romam! [Cicéron carm. frg. 12 Blänsdorf]

te consule fortunatam, Cicero? immo uero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate omnium nostrum uitae necisque potestatem ad te unum reuocaueras.

Les sources impériales du vers
  • [Cicéron] in Sall. 7 an illud mentitus sum «fortunatam me consule Romam», qui tantum intestinum bellum ac domesticum urbis incendium extinxi?
  • Quintilien inst. 9,4,41 uidendum etiam ne syllaba uerbi prioris ultima et prima sequentis idem sonet. quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: «res mihi <inuisae> uisae sunt, Brute» [Cicéron epist. ad Brut. viii frg. 13 Shackleton Bailey], et in carmine: «o fortunatam natam me consule Romam».
  • Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni: « cedant arma togae, concedat laurea linguae » [frg. 11 Blänsdorf, cf. inu. 6], et « o fortunatam natam me consule Romam! » et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit [cf. inu. 7].
  • Juvénal 10,122-126
    «o fortunatam natam me consule Romam».
    Antoni gladios potuit contemnere si sic
    omnia dixisset. ridenda poemata malo
    quam te, conspicuae diuina Philippica famae,
    uolueris a prima quae proxima. 
  • Diomède GL 1,465,34-466,1 illa quoque compositio fugienda, ut syllabae duae pluresue quae priorem sensum terminant in prima posterioris sensus parte ponantur, «o fortunatam <natam> me consule Romam».
Modèles et parallèles
  • Cicéron Catil. 2,7 fortunatam rem publicam, siquidem hanc sentinam urbis eiecerit!
  • Cicéron Catil. 2,10 hunc uero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei!
  • Ennius ann. 114 Vahlen = 110 Skutsch ap. Cic. rep. 1,64
    tu produxisti nos intra luminis oras
  • Horace epist. 2,1,250-259
    …nec sermones ego mallem
    repentis per humum quam res componere gestas
    terrarumque situs et flumina dicere et arces
    montibus impositas et barbara regna tuisque
    auspiciis totum confecta duella per orbem,
    claustraque custodem pacis cohibentia Ianum                                    255
    et formidatam Parthis te principe Romam,
    si, quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom
    carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
    rem temptare pudor, quam uires ferre recusent.
  • Paul Diacre/Festus p. 386,6-7 Lindsay sospes saluus. Ennius [ann. inc. 590 Vahlen2 = 598 Skutsch] tamen sospitem pro seruatore posuit.
  • Virgile Aen. 8,470 maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam
  • Virgile Aen. 11,56 uulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
  • Horace carm. 1,28,27 plectantur siluae te sospite, multaque merces

Cicéron carm. frg. 11 Blänsdorf

(6.) atque parum quod impune fecisti, uerum etiam commemorando exprobras neque licet obliuisci his seruitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis uerbis insectabere?

cedant arma togae, concedat laurea linguae [Cicéron carm. frg. 11 Blänsdorf].

quasi uero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit.

Les citations de Cicéron
  • Cicéron Pis. 74 concedat laurea laudi 
  • Cicéron off. 1,77 cedant arma togae, concedat laurea laudi 
Les autres citations
  • [Cicéron] in Sall. 7 an ego tunc falso scripsi «cedant arma togae», qui togatus armatos et pace bellum oppressi?
  • Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni: « cedant arma togae, concedat laurea linguae », et « o fortunatam natam me consule Romam! » et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit [cf. inu. 7].
  • laus Pis. 35-36
    sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente
    laurea facundis, cesserunt arma togatis.
  • Pline nat. 7,117 salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.
  • Plutarque Cic. 51,1 (comp. Dem. et Cic. 2,1) τὰ ὅπλα δεῖ τῇ τηβέννῳ καὶ τῇ γλώττῃ τὴν θριαμβικὴν ὑπείκειν δάφνην.
Modèles et parallèles
  • Ennius ann. 268-273 Vahlen = 2482-53 Skutsch
    pellitur e medio sapientia, ui geritur res;
    spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
    haud doctis dictis certantes nec maledictis
    miscent inter sese inimicitias agitantes,
    non ex iure manu consertum, sed magis ferro
    rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.
  • Cicéron Mur. 30 quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli.
  • Cicéron Pis. 72-75 qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem laudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, “non illa tibi – inquit – inuidia nocuit sed uersus tui”. nimis magna poena te consule constituta est siue malo poetae siue libero. “scripsisti enim:
    «cedant arma togae»”.
    quid tum? “haec res tibi fluctus illos excitauit”. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: “uelitis iubeatis ut quod M. Cicero uersum fecerit…”, sed “quod uindicarit”. (73.) uerum tamen, quoniam te non Aristarchum sed Phalarim grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum uersum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto uersu reprendas,
    «cedant arma togae».
    “tuae dicis – inquit – togae summum imperatorem esse cessurum”. quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est uerbis sed fustibus. non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum gladium unius imperatoris, sed quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more locutus hoc intellegi uolui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. (74.) quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta: probabit genus ipsum et agnoscet, neque te nihil sapere mirabitur. “at in altero illo – inquit – haeres,
    «concedat laurea laudi»”.
    immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. nam cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, uis, Pompeium inimicum mihi isto uersu esse factum, ut si uersus mihi nocuerit, ab eo quem is uersus offenderit uideatur mihi pernicies esse quaesita. (75.) omitto nihil istum uersum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno uiolare uersu. sed sit offensus primo: nonne compensauit cum uno uersiculo tot mea uolumina laudum suarum? quod si est commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non ciuis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter uersum fuisset?

[Sall.] in Tull. 3: le début de la narratio

atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi ciuibusque custodem *** absque carnificis nomine, qui ciuitatis incommodum in gloriam suam ponit. quasi uero non illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex coniuratis alios pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam uillam exaedificabat, alius domum emebat; qui uero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum uenerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat.

cf. § 7 sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerua omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportauit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua uirtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac ciuitate obtines?

cf. Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni: « cedant arma togae, concedat laurea linguae » [frg. 11 Blänsdorf, cf. inu. 6], et « o fortunatam natam me consule Romam! » [frg. 12 Blänsdorf, cf. inu. 5] et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit [cf. inu. 7].

cf. Ennius ann. 111-113 Vahlen2 = 106-108 Skutsch ap. Cic. rep. 1,64
« o Romule, Romule die,
qualem te patriae custodem di genuerunt!
pater, o genitor, o sanguen dis oriundum! »
non eros nec dominos appellant eos quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos.
calumniae proximus ω pler. edd. : Catilinae Wiz, Reynolds, Shakleton Bailey conl. Sall. Catil. 14,3 ii Catilinae proxumi familiaresque erant.

alios pecunia condemnabas mss. antiquiores
alios pecunia condonabas ms. Vat. 1747
alios condemnabas alios pecunia condonabas ms. Mon. 15734, Vretska
alios *** pecunia condemnabas Ernout
ali<qu>os pecunia condemnabas Rolfe, Kurfess, Frassinetti et Novokhatko
alios <exilio, alios> pecunia condemnabas Reynolds et Shackleton Bailey

Les poèmes cicéroniens comportant une assemblée des dieux

La gestation complexe De consulatu suo
  • Cicéron Arch. 28 quas res nos in consulatu nostro uobiscum simul pro salute huius <urbis> atque imperi et pro uita ciuium proque uniuersa re publica gessimus, attigit hic uersibus atque inchoauit.
  • Cicéron Att. 1,16,15 (Rome 05-06/61) praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit.
  • Cicéron Att. 2,3,4 (Rome, 12/60) haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς Calliope ipsa praescripserit.
Le De temporibus suis et les discours des divinités
  • Cicéron fam. 5,12,8 (ad L. Lucceium: Antium 04-06/56) scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum uirorum.
  • Cicéron fam. 1,9,23 (ad Lentulum: Rome, 12/54) scripsi etiam uersibus tres libros de temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem.
  • Cicéron Q. fr. 3,1,24 (Arpinum/Rome, 09/54) itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter uendidisset.
  • Cicéron Q. fr. 2,8,1 (Rome, post 11/02/55) placiturum tibi esse librum ii suspicabar, tam ualde placuisse quam scribis ualde gaudeo. quod me admones de † non curantia † suadesque ut meminerim Iouis orationem quae est in extremo illo libro, ego uero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.

Carnifex, la défense de Rabirius et la cause de la conjuration de Catilina

  • Cicéron Rab. perd. 10 quid enim optari potest, quod ego mallem, quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse?
  • Dion Cassius 46,20,1 οὐχ ἡσυχάζουσαν μὲν καὶ ὁμονοοῦσαν τὴν πόλιν ἡμῶν καὶ ἐξετάραξας καὶ ἐστασίασας.
  • Salluste Catil. 26,4-5 conlegam suom Antonium pactione prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret […] (5.) postquam dies comitiorum uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae quas consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri.

Les procès pour la lex Plautia de ui et les rumeurs sur les dettes de Cicéron

  • Cicéron 21 an tum in tanto imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc priuatum regnare dicis? quo tandem nomine? — quod, in quos testimonia dixisti – inquit – damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.
  • Cicéron Att. 2,1,11 (Rome, 06/60) Tusculanum et Pompeianum ualde me delectant, nisi quod me, illum ipsum uindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt.

 

[Sall.] in Tull. 2

(2.) an uero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia uixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti! itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose uenditas, quam turpissime parasti. uerum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos tollit, uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti par est. domum ipsam tuam ui et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti: uidelicet, ut nos commonefacias, quam conuersa res sit, cum in ea domo habites, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, uiri clarissimi, fuit.

collibuisset cf. Caton or. frg. 115 Malcovati4 = frg. 85 Sblendorio Cugusi ubi collibuit; Salluste Catil. 51,9 matres familiarum pati quae uictoribus conlubuissent; Horace serm. 1,3,6 si conlibuisset

aut… perdidicisti?
Ernout, Kurfess, Pasoli, Frassinetti, Novokhatko
aut… perdidicisti! Reynolds, Shackleton Bailey
at… perdidicisti? Rolfe
a[u]t… perdidicisti! Vretska

habites ms. S (Edinburgensis Adv. 18.7.8, XI-XII s.), Reynolds : habitares rell. codd., aliquot edd.

Marcus Pupius Pison et la formation de Cicéron

Pupius Pison n° 104 test. 6 Malcovati4 ap. Ascon. Pis. p. 15,13-21 Clark: quis hic M. Piso fuerit credo uos ignorare. fuit autem, ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae uitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior habitus est. biennio tamen serius quam Cicero consul fuit; triumphauit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis consulatum.

Térentia et le prodige de la flamme

Cicéron carm. frg. 5 Blänsdorf ap. Serv. ecl. 8,105 hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare uellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate.

Les rumeurs sur les rapports incestueux entre Cicéron et Tullia

Servius Aen. 6,623 hic thalamum inuasit natae – Thyesthes, unde Aegisthus natus est, item Cinyras; nam quod Donatus dicit nefas est credi, dictum esse de Tullio.

 

 

 

[Sall.] in Tull. 1: l’exordium

(1.) grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti. sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animaduerto, respondebo tibi, ut, si quam male dicendo uoluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse praedae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est, ut se ipse ac fortunas suas uenales habeat. an apud uos, patres conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est. ubiubi M. Tullius leges iudicia rem publicam defendit atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia uiri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus ac paulo ante insitus huic urbi ciuis.

grauiter et iniquo animo cf. Epistulae ad Caesarem senem de re publica 2,1,5 non temere neque ex fortuna; Salluste Catil. 42,2 inconsulte ac per dementiam; 51,4 recte atque ordine; Iug. 4,7 furtim et per latrocinia

magis quam cf. Epistulae ad Caesarem senem de re publica 2,1,2; 8,7; 9,1; 10,8; 11,6; Salluste Iug. 96,2 ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurumi deberent; Catulle 68,30 id, Manli, non est turpe, magis miserumst

cum causal + indicatif cf. Virgile Aen. 9,247-250
di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis
pectora.

modus + modestia cf. Plaute Bacch. 613 sine modo et modestia sum; Salluste Catil. 11,4 neque modum neque modestiam uictores habere; 38,4 neque illis modestia neque modus contentionis erat ; Iug. 41,9 cum potentia auaritia sine modo modestiaque inuadere, polluere et uastare omnia

male dicendo… male audiendo
cf. Euripide Alc. 704-705 εἰ δ' ἡμᾶς κακῶς | ἐρεῖς, ἀκούσηι πολλὰ κοὐ ψευδῆ κακά; Plaute pseud.1173 contumeliam si dices, audies; Caecilius Statius 24 Ribbeck = 21 Guardì audibis male, si male dicis mihi; Térence Andr.920 si mihi perget quae uolt dicere, ea quae non uolt audiet.

praedae con. Eussner : perfidiae ω (perfidiae locum Vaticanus lat. 1747)
  • Quintilien inst. 4,1,68 quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? « grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli » [inu. 1], sicut Cicero fecerat in Catilinam: « quo usque tandem abutere? » [Catil. 1,1].
  • Cicéron Vatin. 1 si tantum modo, Vatini, quid indignitas postularet spectare uoluissem, fecissem id quod his uehementer placebat, ut te, cuius testimonium propter turpitudinem uitae sordisque domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; nemo enim horum aut ita te refutandum ut grauem aduersarium aut ita rogandum ut religiosum testem arbitrabatur. sed fui paulo ante intemperantior fortasse quam debui; odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus superare debeo, tamen ab omnibus paene uincor, sic sum incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem, tamen uexatum potius quam despectum uellem dimittere.

La parodie du Pro Flacco

  • Cicéron Flacc. 4 quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a uobis et confirmationem auctoritatis suae uestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit uobis.
  • Ennius scen. 276-277 Vahlen2 = 217-218 Jocelyn: quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi? | domum paternamne? anne ad Peliae filias?
  • Gaius Sempronius Gracchus or. n° 48 frg. 61 Malcovati4 quo miser me conferam? quo uortam? in Capitoliumne? at fratris sanguine redundat. an domum? matremne ut miseram lamentantem uideam et abiectam?
  • Cicéron de orat. 3,214 quae sic ab illo esse acta constabat oculis, uoce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.
  • Quintilien inst. 11,3,116 plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus paruis mitibus tristibus breues, magnis laetis atrocibus exertiores.
  • Salluste Iug. 14,17 nunc uero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo adcedam aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob uostram amicitiam infesti sunt?

Les parallèles avec les Epistulae ad Caesarem senem de re publica

  • [Sall.] rep. 1,7,2 igitur prouideas oportet, uti pleps largitionibus et publico frumento corrupta habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuuentus probitati et industriae, non sumptibus neque diuitiis studeat.
  • [Sall.] rep. 2,5,4 id ita eueniet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris, non ad uetera instituta reuocans, quae iam pridem corruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam quoique rem familiarem finem sumptuum statueris.

Cicéron et les institutions

  • Caton or. frg.  sed. 252 Malcovati4 = frg. 231 Sblendorio Cugusi: iure, lege, libertate, re publica communiter uti oportet
  • Cicéron Phil. 8,8 nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus.
  • Cornélius Sévère frg. 13,12-14 Blänsdorf4
    unica sollicitis quondam tutela salusque,
    egregium semper patriae caput, ille senatus
    uindex, ille fori, legum ritusque togaeque
  • Dion Cassius 46,20,2 καίτοι πολλὰ μὲν περὶ τῶν νόμων πολλὰ δὲ καὶ περὶ τῶν δικαστηρίων ἀεὶ καὶ πανταχοῦ θρυλῶν…

Les origines de Cicéron

Cicéron Verr. 2,4,81 quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua uos delectamini generis et nominis.

Salluste Catil. 31,7 ne existumarent sibi patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae.

Cicerone Sull. 22-23 at hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse uoluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. “hoc dico – inquit – te esse ex municipio”. (23.) fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te peruelim quam ob rem qui ex municipiis ueniant peregrini tibi esse uideantur. nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M’. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inuiderent, obiecit umquam. equidem uehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem ciuium conueniret.

 

L’Inuectiua in Ciceronem: introduction générale

L’attribution à Salluste chez Quintilien

  • Quintilien inst. 4,1,68 quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? « grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli » [inu. 1], sicut Cicero fecerat in Catilinam: « quo usque tandem abutere? » [Catil. 1,1].
  • Quintilien inst. 9,3,89 etiam in personae fictione accidere quidam idem putauerunt, ut in uerbis esset haec figura: « crudelitas mater est auaritia » [Rutilius Lupus p. 15,8 Halm], et apud Sallustium in Ciceronem « o Romule Arpinas » [inu. 7]; quale est apud Menandrum « Oedipus Thriasius » [vi.2 frg. 635 Kassel–Austin].
  • Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni: « cedant arma togae, concedat laurea linguae » [frg. 11 Blänsdorf, cf. inu. 6], et « o fortunatam natam me consule Romam! » [frg. 12 Blänsdorf, cf. inu. 5] et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit [cf. inu. 7].

L’anachronisme de l’Inuectiua in Ciceronem

[Cicéron] in Sall. 7 neque te tui piget, homo leuissime, cum ea culpas quae historiis mihi gloriae ducis ?

La théorie rhétorique de l’invective

  • Aristote poet. 1448b24-27 διεσπάσθη δὲ κατὰ τὰ οἰκεῖα ἤθη ἡ ποίησις· οἱ μὲν γὰρ σεμνότεροι τὰς καλὰς ἐμιμοῦντο πράξεις καὶ τὰς τῶν τοιούτων, οἱ δὲ εὐτελέστεροι τὰς τῶν φαύλων, πρῶτον ψόγους ποιοῦντες, ὥσπερ ἕτεροι ὕμνους καὶ ἐγκώμια.
  • Aristote poet. 1448b34-1449a2 ὥσπερ δὲ καὶ τὰ σπουδαῖα μάλιστα ποιητὴς Ὅμηρος ἦν […], οὕτως καὶ τὸ τῆς κωμῳδίας σχῆμα πρῶτος ὑπέδειξεν, οὐ ψόγον ἀλλὰ τὸ γελοῖον δραματοποιήσας· ὁ γὰρ Μαργίτης ἀνάλογον ἔχει, ὥσπερ Ἰλιὰς καὶ ἡ Ὀδύσσεια πρὸς τὰς τραγῳδίας, οὕτω καὶ οὗτος πρὸς τὰς κωμῳδίας.
  • Aristote poet. 1449a32-35 ἡ δὲ κωμῳδία ἐστὶν ὥσπερ εἴπομεν μίμησις φαυλοτέρων μέν, οὐ μέντοι κατὰ πᾶσαν κακίαν, ἀλλὰ τοῦ αἰσχροῦ ἐστι τὸ γελοῖον μόριον. τὸ γὰρ γελοῖόν ἐστιν ἁμάρτημά τι καὶ αἶσχος ἀνώδυνον καὶ οὐ φθαρτικόν.
  • Aristote poet. 1449b7-9 Κράτης πρῶτος ἦρξεν ἀφέμενος τῆς ἰαμβικῆς ἰδέας καθόλου ποιεῖν λόγους καὶ μύθους.
  • Aristote rhet. 1367b2-4 τὸν θρασὺν ἀνδρεῖον καὶ τὸν ἄσωτον ἐλευθέριον· δόξει τε γὰρ τοῖς πολλοῖς, καὶ ἅμα παραλογιστικὸν {ἐκ} τῆς αἰτίας.
  • Aristote rhet. 1366a28-30 ἐπεὶ δὲ συμβαίνει καὶ χωρὶς σπουδῆς καὶ μετὰ σπουδῆς ἐπαινεῖν πολλάκις οὐ μόνον ἄνθρωπον ἢ θεὸν ἀλλὰ καὶ ἄψυχα καὶ τῶν ἄλλων ζῴων τὸ τυχόν.
  • Aristote rhet. 1367b7-8 σκοπεῖν δὲ καὶ παρ’ οἷς ὁ ἔπαινος.
  • Aristote rhet. 1367b32-34 διὸ καὶ ἐγκωμιάζομεν πράξαντας. τὰ δ’ ἔργα σημεῖα τῆς ἕξεώς ἐστιν, ἐπεὶ ἐπαινοῖμεν ἂν καὶ μὴ πεπραγότα, εἰ πιστεύοιμεν εἶναι τοιοῦτον.
  • Aristote rhet. 1367b37-1368a1 ἔχει δὲ κοινὸν εἶδος ὁ ἔπαινος καὶ αἱ συμβουλαί. ἃ γὰρ ἐν τῷ συμβουλεύειν ὑπόθοιο ἄν, ταῦτα μετατεθέντα τῇ λέξει ἐγκώμια γίγνεται.
  • Aristote rhet. 1368a10-21 χρηστέον δὲ καὶ τῶν αὐξητικῶν πολλοῖς, οἷον εἰ μόνος ἢ πρῶτος ἢ μετ’ ὀλίγων ἢ καὶ [ὃ] μάλιστα πεποίηκεν· ἅπαντα γὰρ ταῦτα καλά. καὶ τῷ ἐκ τῶν χρόνων καὶ τῶν καιρῶν· τούτῳ δ’ εἰ παρὰ τὸ προσῆκον. καὶ εἰ πολλάκις τὸ αὐτὸ κατώρθωκεν· μέγα γὰρ καὶ οὐκ ἀπὸ τύχης ἀλλὰ δι’ αὑτοῦ ἂν δόξειεν. καὶ εἰ τὰ προτρέποντα καὶ τιμῶντα διὰ τοῦτον εὕρηται καὶ κατεσκευάσθη, καὶ εἰς τοῦτον πρῶτον ἐγκώμιον ἐποιήθη […]· ὁμοίως δὲ καὶ ἐπὶ τῶν ἐναντίων. κἂν μὴ καθ’ αὑτὸν εὐπορῇς, πρὸς ἄλλους ἀντιπαραβάλλειν.

rhet. Her. 3,10 nunc ad demonstratiuum genus causae transeamus. quoniam haec causa diuiditur in laudem et uituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit uituperatio conparata. laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi.

La pratique de l’invective à Rome

Le flagitium
  • Festus p. 190,32-36 Lindsay occentassint antiqui dicebant quod nunc conuicium fecerint dicimus, quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit. quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur.
  • Glossairia Latina 5,201,11 Goetz flagitat cum clamore interrogat. proprie autem est flagitare debitorem in publico saepius interpellare.

Plaute most. 603-605
cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
daturin estis faenus actutum mihi?
datur faenus mihi?

Catulle 42,6. 10-12
persequamur eam et reflagitemus.
[…]
circumsistite eam, et reflagitate:
“moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!”

L’Anticato de César

Pline nat. 7,117 (= Anticato frg. 1 Tschiedel) salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque – ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit – omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.

L’In Clodium et Curionem de Cicéron

Cicéron Att. 3,12,2 (Thessalonique, 17/07/58 = in Clod. et Cur. test. 3 Crawford) percussisti autem me etiam de oratione prolata. cui uulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut cum eo uero uno concertarem et quia scripta mihi uidetur neglegentius quam ceterae, puto ex se probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures uelim ; sin plane perii, minus laboro.

Q. fr. 3,1,11 (Arpinum/Rome 9/54) miror tibi placere me ad eam [sc. orationem] rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant.

 

 

La langue et le style des Epistulae ad Caesarem senem de re publica

L’orthographe

 ei pour ; ‑oi‑ dans la flexion pronominale ; o pour et après ; p pour b, t pour d, u pour e dans le gérundif ; u pour i (cf. Kurfess 1970: 19-20)

La morphologie

  • substantifs en ‑mentum (2,9,3 et 2,11,6 additamentum ; 2,13,2 honestamentum) ; necessitudo (1,2,2)
  • adjectifs en ‑osus (2,3,3 et 6,4 factiosi ; 1,8,7 gloriosa)
  • formes verbales fréquentatives et intensives (2,12,4 adiuto ; 1,3 et 5,6 capesso ; 10,5 defenso ; 10,8 exercito ; 13,4 uolito ; composés en per‑ : 2,5,8 et 8,4 permisceo ; 12,1 perlego ; 13,8 perscribo), qui ont souvent la valeur des formes normales, par exemple en 1,1,6 imperites = imperes ; 3,1 agitandum = agendum; 5,1 consultas = consulis ; 5,2 aduentarit = aduenerit
  • désinence du parfait en ‑ēre ;  formes syncopées du parfait (2,4,2 nequierunt ; cf. aussi 1,5,2 aduentarit)
  • adverbes en ‑tim (2,5,4 et 5 paulatim ; 5,5 et 6,2 priuatim ; 12,2 generatim)

La syntaxe

  • emploi de l’indicatif à la place du subjonctif (2,1,1  quin etiam… eueniunt ; 2,4,5 quae mens suppetit eloqui non dubitabo ; 1,2,5 omnia quae corrupto animo lubebat, 3,1 qui ea compositurus es)
  • coordination (particules – atque, neque, quippe, igitur, aut, quin, tametsi/tamen– et formules introductives du type 2,1,1 scio ego ; 4,3 nam quid ego te dicam ? ; 7,5 saepe… audiui)
  • sed initial, parfois avec la valeur atténuée du grec δέ (cf. Servius 10,411 “sed” modo inceptiua particula est, ut in Sallustius saepius): 2,1,3 ; 3,1 ; 6,1 ; 7,3 ; 7,11
  • variations :
    • AB et C : 1,5,6
    • ABC que et D : 1,7,5
    • ABC que: 1,8,1
    • A et BC atque D : 2,8,7
    • ABC atque D : 2,8,4
    • AB que et C : 1,7,5
    • A et BCD : 1,4,2
  • magis/maior quam correspondant à potius quam (2,1,2 ; 8,7 ; 9,1 ; 10,8 ; 11,6)
  • «Schleppe» à la fin des périodes : ad hoc (1,1,8), deinde (1,7,4), ita (1,5,2), item (1,1,1), postremo (1,2,5), praeterea (2,4,2 et 13,2).
  • supin en ‑u comme factu (2,1,1 ; 4,5 ; 12,2 ; 13,8)
  • infinitif historique : 1,2,5 concurrere… minitari

Le lexique

  • itération synonymique, souvent accompagnée d’allitérations (2,1,3 multam magnamque; 6,1 non inscius neque inprudens ; 7,7 amara atque aspera ; 13,1 patria atque parentes), entre substantifs (2,6,2 et 10,9 socordia atque ignauia ; etc.) ; entre adjectifs positifs (2,1,1 difficile atque asperum… satis callidum satisque prudens ; etc.) ou comparatifs (2,10,4 amplior illustriorque) voire superlatifs (2,12,5 summum atque inuictum) ; entre verbes (2,1,6 laudando atque admirando ; 3,4 trahunt rapiunt ; 4,4 stabilias communiasque ; 8,7 strepunt obrtrectant ; 12,5 oro obtestorque) ; entre adverbes (2,10,5 asperius magisque anxie, avec uariatio ; 13,7 magis magisque)
  • emploi anceps de termes généralement dotés d’une connotation bien précise : facinus (2,6,2 et 12,7), lubido (2,13,6 et 1,6,4), cupido (2,12,4)
  • recours à des termes tombés en désuétude : mortalisp avec la valeur de homo

La théorie rhétorique de l’archaïsme et des uerba poetica en prose

Cicéron de orat. 3,153 inusitata sunt prisca fere ac uetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod uerbum dignitatem. neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius « qua tempestate Poenus in Italiam uenit » [L. Coelius Antipater n° 15 frg. 47 Cornell] nec « prolem » aut « subolem » aut « effari » aut « nuncupare » aut, ut tu soles, Catule, « non rebar » aut « opinabar » [Q. Lutatius Catulus n° 63 frg. deest in Malcovati]; aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe uideri solet.

L’Epistula ad Caesarem senem 1

Le portrait de Pompée

(2,2.) bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, auido potentiae, maiore fortuna quam sapientia, quem secuti sunt pauci per suam iniuriam tibi inimici, item quos adfinitas aut alia necessitudo traxit. (3.) nam particeps dominationis neque fuit quisquam neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. (4.) cetera multitudo, uolgi more magis quam iudicio, post alius alium quasi prudentiorem secuti. (5.) per idem tempus maledictis ineiquorum occupandae rei publicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua et aperte quieteis mortem rapinas, postremo omnia quae corrupto animo lubebat, minitari.

Les réformes et la décandence du mos maiorum

(5,3.) firmanda igitur sunt uel concordiae bona et discordiae mala expellenda. (4.) id ita eueniet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris, non ad uetera instituta reuocans, quae iam pridem corruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam quoique rem familiarem finem sumptuum statueris: (5.) quoniam is incessit mos, ut homines adulescentuli sua atque aliena consumere, nihil libidinei atque aliis rogantibus denegare pulcherrimum putent, eam uirtutem et magnitudinem animi, pudorem atque modestiam pro socordia aestiment. (6.) ergo animus ferox praua uia ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo modo in ciuis, mouet composita et res nouas ueteribus †aec conquirit†. (7.) quare tollendus est fenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. (8.) ea uera atque simplex uia est, magistratum populo, non creditori gerere et magnitudinem animi in addendo, non demendo rei publicae ostendere.

Les problèmes de la plèbe et des vétérans

(8,3.) uerum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratus neque alia uolgo cupienda uenalia erunt.

(8,4.) ad hoc prouidendum est tibi, quonam modo Italia atque prouinciae tutiores sint: id quod factu haut obscurum est. (5.) nam idem omnia uastant, suas deserendo domos et per iniuriam alienas occupando.

(8,6.) et frumentum id, quod antea praemium ignauiae fuit, per municipia et colonias illis dare conueniet, qui stipendiis emeritis domos reuerterint.

[Sall.] rep. 2,12-13: la peroratio

(12.1.) forsitan, imperator, perlectis litteris desideres, quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo is in multa <et> [rest. edd.] uaria officia distribuatur; iudicia quoniam omnibus primae classis committenda putem, quae discriptio, quei numerus in quoque genere futurus sit. (2.) ea mihi omnia generatim discribere haud difficile factu fuit; sed prius laborandum uisum est de summa consilii, idque tibi probandum uerum esse. si hoc itinere uti decreueris, cetera in promptu erunt. (3.) uolo ego consilium meum prudens maxumeque usui esse. nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eueniet. (4.) sed me illa magis cupido exercet, ut quocumque modo quam primum res publica adiutetur. (5.) libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque ne clarissimus imperator Gallica gente subacta populi Romani summum atque inuictum imperium tabescere uetustate ac per summam socordiam dilabi patiaris. (6.) profecto, si id accidat, neque tibi nox neque dies curam animi sedauerit, quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris. (7.) namque mihi pro uero constat omnium mortalium uitam diuino numine inuisier; neque bonum neque malum facinus quoiusquam pro nihilo haberi, sed ex natura diuorsa praemia bonos malosque sequi. (8.) interea si forte ea tardius procedunt, suus quoique animus ex conscientia spem praebet.

12,6 furibundus atque amens alienata mente feraris cf. Cicéron leg. 2,41 quid ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum plenae sunt tragoediae ? ; Virgile Aen. 3,331 scelerum furiis agitatus Orestes ; 4,471 aut Agamemnonis scaenis agitatus Orestes.

12,7 cf. Platon Phaedo 113 d 1-4 τούτων δὲ οὕτως πεφυκότων, ἐπειδὰν ἀφίκωνται οἱ τετελευτηκότες εἰς τὸν τόπον οἷ ὁ δαίμων [= diuinum numen] ἕκαστον κομίζει, πρῶτον μὲν διεδικάσαντο [= inuisier] οἵ τε καλῶς καὶ ὁσίως βιώσαντες καὶ οἱ μή.
epist. 7 335 a 2-4 πείθεσθαι δὲ ὄντως ἀεὶ χρὴ τοῖς παλαιοῖς τε καὶ ἱεροῖς λόγοις, οἳ δὴ μηνύουσιν ἡμῖν ἀθάνατον ψυχὴν εἶναι δικαστάς τε ἴσχειν καὶ τίνειν τὰς μεγίστας τιμωρίας, ὅταν τις ἀπαλλαχθῇ τοῦ σώματος.

La prosopopée

(13.1.) quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent. “o Caesar, nos te genuimus fortissimi uiri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. (2.) quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis honestas diuitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. (3.) pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed utei libertatem euersam restituas. (4.) qua re patrata profecto per gentes omnes fama uirtutis tuae uolitabit. (5.) namque hac tempestate tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis uiris fortibus aequalis est. si uero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit? (6.) quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est, quin per orbem terrarum uastitas bella caedes oriantur? quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore re publica restituta super omnes mortales gloriam agitabis tuaque unius mors uita clarior erit. (7.) nam uiuos interdum fortuna, saepe inuidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demptis optrectatoribus, ipsa se uirtus magis magisque extollit”. (8.) quae mihi utilissima factu uisa sunt quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissimis potui perscripsi. ceterum deos inmortales optestor ut, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eueniat.  

Cicéron rep. 1,8 neque enim hac nos patria lege genuit aut educauit ut nulla quasi alimenta expectaret a nobis ac tantummodo nostris ipsa commodis seruiens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum.

Cicéron Catil. 1[Salluste] rep. 2,13
§ 17 nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit. « Or c’est la patrie, notre mère commune à tous, qui te hait et qui te craint. »§ 1 quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent. “o Caesar, nos te genuimus fortissimi uiri
§ 21 illi equites Romani, honestissimi atque optimi uiri, ceterique fortissimi ciues qui circumstant senatum. « Ces chevaliers romains qui sont là, les plus honorables et les plus parfaits des hommes, et tous les courageux citoyens debout autour du sénat. »
§ 27 etenim si mecum patria, quae mihi uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: “M. Tulli, quid agis?” « Oui, si la patrie, qui m’est bien plus chère que la vie, si l’Italie entière, si tout l’État me disait : “Marcus Tullius…” »
§ 18 quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: “nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te”. « La voici, Catilina, qui s’adresse directement à toi et, sans voix, te tient cependant une sorte de langage : “Depuis des années, pas un forfait commis sinon par toi ; pas un scandale sans toi” »§ 3 pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus
§ 29 an, cum bello uastabitur Italia, uexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas inuidiae incendio conflagraturum? « Quand la guerre désolera l’Italie, saccagera nos villes, brûlera nos toits, ne crois-tu pas que tu seras brûlé, toi aussi, par les feux de notre haine ? »§ 6 quin per orbem terrarum uastitas bella caedes oriantur?
César ciu. 1,22,5[Salluste] rep. 2,13,3
se non maleficii causa ex prouincia egressum, sed uti… se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem uindicaret. « S’il avait franchi les limites de sa province, ce n’était pas avec de mauvaises intentions : c’était pour leur rendre la liberté, à lui-même et au peuple romain, face à l’oppression d’une faction oligarchique. »non… a te… malum facinus petimus, sed utei libertatem… restituas.

Les intertextes poétiques

  • Ennius 18 Valhen2 uolito uiuos per ora uirum (cf. Virgile georg. 3,8-9 temptanda uia est, qua me quoque possim | tollere humo uictorque uirum uolitare per ora; Aen. 12,235 succedet fama uiuusque per ora feretur ; Salluste Iug. 31,10 incedunt per ora uostra magnifici) ; Lucrèce 1,117-119 Ennius ut noster cecinit […] | … | per gentis Italas hominum quae [ corona] clara clueret
  • Ennius 370-372 Vahlen2 = 363-365 Skutsch

    unus homo nobis cunctando restituit rem.
    noenum rumores ponebat ante salutem.
    ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.

[Sall.] rep. 2,10-11: l’argumentatio (2)

N.B. En raison de la fermeture de la Sorbonne, un fichier audio commentant ces textes est mis en ligne dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).

(10.1.) nunc quoniam, sicut mihi uideor, de plebe renouanda conrigendaque satis disserui, de senatu quae tibi agenda uidentur, dicam.

(10.2.) postquam mihi aetas ingeniumque adoleuit, haud ferme armis atque equis corpus exercui, sed animum in litteris agitaui: quod natura firmius erat, id in laboribus habui. (3.) atque ego in ea uita multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, item ciuitates et nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos uera consilia ualuerunt: ubicumque gratia timor uoluptas ea corrupere, post paulo inminutae opes, deinde ademptum imperium, postremo seruitus imposita est. (4.) equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua ciuitate amplior inlustriorque locus quam aliis est, ei magnam curam esse rei publicae. (5.) nam ceteris salua urbe tantum modo libertas tuta est: qui per uirtutem sibi diuitias decus honorem pepererunt, ubi paulum inclinata res publica agitari coepit, multipliciter animus curis atque laboribus fatigatur: aut gloriam aut libertatem aut rem familiarem defensat, omnibus locis adest festinat, quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in aduersis asperius magisque anxie agitat. (6.) igitur ubi plebs senatui sicuti corpus animo oboedit eiusque consulta exsequitur, patres consilio ualere decet, populo superuacuanea est calliditas. (7.) itaque maiores nostri, cum bellis asperrumis premerentur, equis uiris pecunia amissa, numquam defessi sunt armati de imperio certare. non inopia aerarii, non uis hostium, non aduersa res ingentem eorum animum subegit, quin, quae uirtute ceperant, simul cum anima retinerent. (8.) atque ea magis fortibus consiliis quam bonis proeliis patrata sunt. quippe apud illos una res publica erat, ei omnes consulebant, factio contra hostis parabatur, corpus atque ingenium patriae, non suae quisque potentiae exercitabat. (9.) at hoc tempore contra ea homines nobiles, quorum animos socordia atque ignauia inuasit, ignarei laboris hostium militiae domi factione instructi per superbiam cunctis gentibus moderantur. (11.1.) itaque patres, quorum consilio antea dubia res publica stabiliebatur, oppressi ex aliena libidine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum alia deinde alia decernunt, uti eorum, qui dominantur, simultas aut gratia fert, ita bonum malumque publicum aestumant.

10,5 cf. Cicéron rep. 2,47 sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.
10,6 cf. Cicéron rep. 3,37 sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia ciuibus sociisque praesunt ut corporibus animus.

Modèles et anti-modèles de l’homme d’État

  • Cicéron Att. 7,3,4 (Trébule, 9/12/50) de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo ciuitatis.
  • Cicéron Att. 8,11,2 (Formies, 27/2/49) sed neutri σκοπὸς est ille ut nos beati simus; uterque regnare uult.
  • Cicéron off. 1,85 omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant.
  • Platon rep. 347 d 2-8 ἐπεὶ κινδυνεύει πόλις ἀνδρῶν ἀγαθῶν εἰ γένοιτο, περιμάχητον ἂν εἶναι τὸ μὴ ἄρχειν ὥσπερ νυνὶ τὸ ἄρχειν, καὶ ἐνταῦθ’ ἂν καταφανὲς γενέσθαι ὅτι τῷ ὄντι ἀληθινὸς ἄρχων οὐ πέφυκε τὸ αὑτῷ συμφέρον σκοπεῖσθαι ἀλλὰ τὸ τῷ ἀρχομένῳ· ὥστε πᾶς ἂν ὁ γιγνώσκων τὸ ὠφελεῖσθαι μᾶλλον ἕλοιτο ὑπ’ ἄλλου ἢ ἄλλον ὠφελῶν πράγματα ἔχειν.

La première réforme : la lex tabellaria

(11.2.) quodsi aut libertas aequa omnium aut sententia obscurior esset, maioribus opibus res publica et minus potens nobilitas esset. (3.) sed quoniam coaequari gratiam omnium difficile est, quippe cum illis maiorum uirtus partam reliquerit gloriam dignitatem clientelas, cetera multitudo pleraque insiticia sit, sententias eorum a metu libera: ita in occulto sibi quisque alterius potentia carior erit. (4.) libertas iuxta bonis et malis, strenuis atque ignauis optabilis est. uerum eam plerique metu deserunt. stultissimi mortales, quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se quasi uicti recipiunt.

  • Cicéron 1,49 si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui sunt ciues in eadem re publica.
  • Cicéron 5,11… cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia…

La deuxième réforme : l’augmentation du nombre des sénateurs

(11.5.) igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine et praesidii plus et usus amplior est. (6.) nam fere his tempestatibus alii iudiciis publicis, alii priuatis suis atque amicorum negotiis inplicati, haud sane rei publicae consiliis adfuerunt; neque eos magis occupatio quam superba imperia distinuerunt. homines nobiles cum paucis senatoriis, quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare reprehendere decernere, ea, uti lubido tulit, fecere. (7.) uerum ubi numero senatorum aucto per tabellam sententiae dicentur, ne illi superbiam suam dimittent, ubi iis oboediendum erit, quibus antea crudelissime imperitabant.

 

 

[Sall.] rep. 2,5-9: l’argumentatio (1)

N.B. En raison de la fermeture de la Sorbonne, un fichier audio commentant ces textes est mis en ligne dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).

1. L’expositio

(5.1.) in duas partes ego ciuitatem diuisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in patres et plebem. antea in patribus summa auctoritas erat, uis multo maxuma in plebe.

Caton pro L. Turio contra Cn. Gellium ( n° 8 frg. 206 Malcovati4 ap. Gell. 14,2,26) atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, siue boni siue mali essent, quod duo res gessissent, uti testes non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum esse.

2. Digression historique

(5.2.) itaque saepius in ciuitate secessio fuit semperque nobilitatis opes deminutae sunt et ius populi amplificatum. (3.) sed plebs eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat neque diuitiis aut superbia sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillimus quisque in aruis aut in militia nullius honestae rei egens satis sibi satisque patriae erat. (4.) sed ubi eos paulatim expulsos agris inertia atque inopia incertas domos habere subegit, coepere alienas opes petere, libertatem suam cum re publica uenalem habere. (5.) ita paulatim populus, qui dominus erat, cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est et pro communi imperio priuatim sibi quisque seruitutem peperit. (6.) haec igitur multitudo primum malis moribus inbuta, deinde in artis uitasque uarias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea uidetur ad capessendam rem publicam.

  • Tibère Gracchus suasio legis agrariae (n° 34 frg. 13 Malcovati4 Plutarque Tib. Gr. 9,5-6) τοῖς δ’ ὑπὲρ τῆς Ἰταλίας μαχομένοις καὶ ἀποθνῄσκουσιν ἀέρος καὶ φωτός, ἄλλου δ’ οὐδενὸς μέτεστιν, ἀλλ’ ἄοικοι  καὶ ἀνίδρυτοι μετὰ τέκνων πλανῶνται καὶ γυναικῶν. […] οὐδενὶ γάρ ἐστιν οὐ βωμὸς πατρῷος, οὐκ ἠρίον προγονικὸν τῶν τοσούτων Ῥωμαίων, ἀλλ’ ὑπὲρ ἀλλοτρίας τρυφῆς καὶ πλούτου πολεμοῦσι καὶ ἀποθνῄσκουσι, κύριοι τῆς οἰκουμένης εἶναι λεγόμενοι, μίαν δὲ βῶλον ἰδίαν οὐκ ἔχοντες.

3. La première réforme : la ciuitas

3.1. Deux propositions

(5.7.) ceterum additis nouis ciuibus magna me spes tenet fore ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe cum illis libertatis retinendae, tum his seruitutis amittendae cura orietur. (8.) hos ego censeo permixtos cum ueteribus nouos in coloniis constituas: ita et res militaris opulentior erit et plebs bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet.

3.2. Difficultés pour César

(6.1.) sed non inscius neque inprudens sum, quom ea res agetur, quae saeuitia quaeque tempestates hominum nobilium futurae sint, quom indignabuntur, omnia funditus misceri, antiquis ciuibus hanc seruitutem inponi, regnum denique ex libera ciuitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in ciuitatem peruenerit. (2.) equidem ego sic apud animum meum statuo: malum facinus in se admittere, qui incommodo rei publicae gratiam sibi conciliet; ubi bonum publicum etiam priuatim usui est, id uero dubitare adgredi, socordiae atque ignauiae duco.

  • Cicéron 10,4,2 (domaine de Cumes, 14/04/49) modo Italia expulit [sc. Caesar] <illum> [sc. Pompeium], nunc alia ex parte persequi, ex alia prouincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus.
  • Cicéron 10,8,2 (domaine des Cumes, 2/05/49) nam caedem uideo si uicerit et impetum in priuatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas nouas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
3.3. L’exemplum de Drusus

(6.3.) M. Druso semper consilium fuit in tribunatu summa ope niti pro nobilitate; neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illei auctores fuerant. (4.) sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dari, uidelicet sibi quisque conscius malo atque infido animo esse, de M. Druso iuxta ac se existumauerunt. (5.) itaque metu ne per tantam gratiam solus rerum poteretur, contra eam nisi sua et ipseius consilia disturbauerunt. (6.) quo tibi, imperator, maiore cura fideique amici et multa praesidia paranda sunt. (7.1.) hostem aduersum deprimere strenuo homini haud difficilest: occulta pericula neque facere neque uitare bonis in promptu est. (2.) igitur, ubi eos in ciuitatem adduxeris, quoniam quidem renouata plebs erit, in ea re maxume animum exerceto, ut colantur boni mores, concordia inter ueteres et nouos coalescat.

  • Platon epist. 7 351 c6-d1 ἃ δὴ Δίων νῦν πράττων, προτιμήσας τὸ πάσχειν ἀνόσια τοῦ δρᾶσαι πρότερον, διευλαβούμενος δὲ μὴ παθεῖν, ὅμως ἔπταισεν ἐπ’ ἄκρον ἐλθὼν τοῦ περιγενέσθαι τῶν ἐχθρῶν, θαυμαστὸν παθὼν οὐδέν.

4. Le studium pecuniae

(7.3.) sed multo maxumum bonum patriae ciuibus, tibi liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. aliter neque priuata res neque publica neque domi neque militiae regi potest. (4.) nam ubi cupido diuitiarum inuasit, neque disciplina neque artes bonae neque ingenium ullum satis pollet, quin animus magis aut minus mature, postremo tamen succumbat. (5.) saepe iam audiui, qui reges, quae ciuitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per uirtutem inopes ceperant: id adeo haud mirandum est. (6.) nam ubi bonus deteriorem diuitiis magis clarum magisque acceptum uidet, primo aestuat multaque in pectore uoluit: sed ubi gloria honorem, magis in dies uirtutem opulentia uincit, animus ad uoluptatem a uero deficit. (7.) quippe gloria industria alitur, ubi eam dempseris, ipsa per se uirtus amara atque aspera est. (8.) postremo ubi diuitiae clarae habentur, ibi omnia bona uilia sunt, fides probitas pudor pudicitia. (9.) nam ad uirtutem una ardua uia est, ad pecuniam qua cuique lubet nititur: et malis et bonis rebus ea creatur.

5. La deuxième réforme : contre l’auaritia

(7.10.) ergo in primis auctoritatem pecuniae demito. neque de capite neque de honore ex copiis quisquam magis aut minus iudicauerit, sicut neque praetor neque consul ex opulentia uerum ex dignitate creetur. (11.) sed de magistratu facile populi iudicium fit: iudices a paucis probari regnum est, ex pecunia legi inhonestum. quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero plures quam iudicant. (12.) neque Rhodios neque alias ciuitates unquam iudiciorum suorum paenituit, ubi promiscue diues et pauper, ut cuique fors tulit, de maximis rebus iuxta ac de minimis disceptat. (8.1.) sed magistratibus creandis haud mihi quidem apsurde placet lex, quam C. Gracchus in tribunatu promulgauerat, ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae uocarentur. (2.) ita coaequantur dignitate pecunia, uirtute anteire alius alium properabit. (3.) haec ego magna remedia contra diuitias statuo. nam perinde omnes res laudantur atque adpetuntur, ut earum rerum usus est. malitia praemiis exercetur: ubi ea dempseris, nemo omnium gratuito malus est. (4.) ceterum auaritia belua fera inmanis intoleranda est: quo intendit, oppida agros fana atque domos uastat, diuina cum humanis permiscet, neque exercitus neque moenia obstant, quominus ui sua penetret; fama pudicitia liberis patria atque parentibus cunctos mortalis spoliat. uerum, (5.) si pecuniae decus ademeris, magna illa uis auaritiae facile bonis moribus uincetur.

  • Platon epist. 8 355 a8-b6 δέξασθε, ὦ Συρακόσιοι, πάντων πρῶτον νόμους οἵτινες ἂν ὑμῖν φαίνωνται μὴ πρὸς χρηματισμὸν καὶ πλοῦτον τρέψοντες τὰς γνώμας ὑμῶν μετ’ ἐπιθυμίας, ἀλλ’ ὄντων τριῶν, ψυχῆς καὶ σώματος ἔτι δὲ χρημάτων, τὴν τῆς ψυχῆς ἀρετὴν ἐντιμοτάτην ποιοῦντες, δευτέραν δὲ τὴν τοῦ σώματος, ὑπὸ τῇ τῆς ψυχῆς κειμένην, τρίτην δὲ καὶ ὑστάτην τὴν τῶν χρημάτων τιμήν, δουλεύουσαν τῷ σώματί τε καὶ ψυχῇ.
  • Platon epist. 7 335 a7-b3 ὧν ὁ φιλοχρήματος πένης τε ἀνὴρ τὴν ψυχὴν οὔτε ἀκούει, ἐάν τε ἀκούσῃ, καταγελῶν, ὡς οἴεται, πανταχόθεν ἀναιδῶς ἁρπάζει πᾶν ὅτιπερ ἂν οἴηται, καθάπερ θηρίον, φαγεῖν ἢ πιεῖν ἢ περὶ τὴν ἀνδραποδώδη καὶ ἀχάριστον, ἀφροδίσιον λεγομένην οὐκ ὀρθῶς, ἡδονὴν ποριεῖν αὑτῷ τοὐμπίμπλασθαι.

6. L’invective contre les nobiles

(8.6.) atque haec ita sese habere tametsi omnes aequi atque iniqui memorant, tamen tibi cum factione nobilitatis haut mediocriter certandum est. quoius si dolum caueris, alia omnia in procliui erunt. (7.) nam ii, si uirtute satis ualerent, magis aemuli bonorum quam inuidi essent. quia desidia et inertia, stupor eos atque torpedo inuasit, strepunt obtrectant. alienam famam bonam suum dedecus aestumant. (9.1.) sed quid ego plura quasi de ignotis memorem? M. Bibuli fortitudo atque animi uis in consulatum erupit; hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. quid ille audeat, quoi consulatus, maximum imperium, maxumo dedecori fuit? (2.) an L. Domiti magna uis est, quoius nullum membrum a flagitio aut facinore uacat? lingua uana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeunt, inhonestissima. (3.) unius tamen M. Catonis ingenium uersutum loquax callidum haud contemno. parantur haec disciplina Graecorum. sed uirtus uigilantia labor apud Graecos nulla sunt. quippe qui domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? (4.) reliqui de factione sunt inertissimi nobiles, in quibus sicut in titulo [corr. Jordan : instituto V] praeter bonum nomen nihil est additamenti. L. Postumii M. Fauonii mihi uidentur quasi magnae nauis superuacuanea onera esse: ubi salui peruenere, usui sunt; si quid aduersi coortum est, de illeis potissimum iactura fit, quia pretii minimi sunt.

  • 9,1 Marcus Calpurnius Bibulus, cos. 59, cf. Cicéron lettres à Atticus de juillet 59 : Att. 2,20,6 cum Archiloquio edicto; 21,4 Archiloquia… edicta Bibuli; Brut. 267 cum… non esset orator
  • 9,2 Lucius Domitius Ahenobarbus, cos. 54, cf. Cicéron Brut. 267 multa cum libertate dicebat ; Virgile Aen. 11,390 an tibi Mauors | uentosa in lingua pedibusque fugacis istis | semper erit? ; Rutilius Lupus RhLM p. 10,31-11,6 Halm μερισμός. hoc schema singulas res separatim disponendo et suum cuique proprium tribuendo magnam efficere utilitatem et inlustrem consueuit. Lycurgi [frg. 104 Sauppe = 4 Burtt]: “cuius omnes corporis partes ad nequitiam sunt appositissimae: oculi ad petulantem lasciuiam, manus ad rapinam, uenter ad auiditatem, membra, quae non possumus honeste appellare, ad omne genus corruptelae, pedes ad fugam, prorsus ut aut ex hoc uitia aut ipse ex uitiis ortus uideatur”.
  • 9,3 Caton d’Utique : cf. Plutarque 2,2 λέγεται [sc. Μάριος] δὲ μήτε γράμματα μαθεῖν Ἑλληνικὰ μήτε γλώττῃ πρὸς μηδὲν Ἑλληνίδι χρῆσθαι τῶν σπουδῆς ἐχομένων, ὡς γελοῖον γράμματα μανθάνειν ὧν οἱ διδάσκαλοι δουλεύοιεν ἑτέροις.
  • 9,4 Lucius Postumius et Marcus Favonius

[Sall.] rep. 2,3-4: la narratio

N.B. Les étudiantes et étudiants qui ne peuvent pas suivre le séminaire à cause des mesures sanitaires en vigueur trouveront les fichiers audio de chaque séance dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).

1. La nobilitas au pouvoir

(3.1.) sed quoniam Cn. Pompeius aut animi prauitate aut quia nihil eo maluit quod tibi obesset ita lapsus est ut hostibus tela in manus iaceret, quibus ille rebus rem publicam conturbauit, eisdem tibi restituendum est. (2.) primum omnium summam potestatem moderandi de uectigalibus sumptibus iudiciis senatoribus paucis tradidit, plebem Romanam, quoius antea summa potestas erat, ne aequeis quidem legibus in seruitute reliquit. (3.) iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt, tamen idem illi factiosi regunt, dant adimunt quae lubet, innocentis circumueniunt, suos ad honorem extollunt. (4.) non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant. quos commodum est trahunt rapiunt; postremo tanquam urbe capta libidine ac licentia sua pro legibus utuntur.

  • César 1,4,4 ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari uolebat, totum se ab eius amicitia auerterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo adfinitatis tempore iniunxerat Caesari.
  • César 1,7,1 omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac deprauatum Pompeium queritur inuidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper fauerit adiutorque fuerit.
  • Salluste Catil. 20,8  itaque omnis gratia potentia honos diuitiae apud illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem.
  • Salluste Catil. 39,2 sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia creuit. ii magistratus, prouincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
  • rhet. Her. 4,51 descriptio nominatur, quae rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum grauitate expositionem, hoc modo: […] “nam neminem uestrum fugit, Quirites, urbe capta quae miseriae consequi soleant: arma qui contra tulerunt, statim crudelissime trucidantur; ceteri, qui possunt per aetatem et ue<i>res laborem ferre, rapiuntur in seruitutem, qui non possunt, uita priuantur; uno denique atque eodem tempore domus hostili flagrabit incendio, et quos natura aut uoluntas necessitudine et beniuolentia coniunxit, distrahuntur; liberi partim e gremiis diripiuntur parentum, partim in sinum iugulantur, partim ante pedes constuprantur. nemo, iudices, est, qui possit satis rem consequi uerbis nec efferre oratione magnitudinem calamitatis”. ho<c>e genere exornationis uel indignatio uel misericordia potest commoueri, cum res consequentes conprehensae uniuersae perspicua breuiter exprimuntur oratione.

2. Sylla et la nobilitas contemporaine

(3.5.) ac me quidem mediocris dolor angeret, si uirtute partam uictoriam more suo per seruitium exercerent. (6.) sed homines inertissimi, quorum omnis uis uirtusque in lingua sita est, forte atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. (7.) nam quae seditio aut dissensio ciuilis tot tam inlustris familias ab stirpe euertit? aut quorum unquam in uictoria animus tam praeceps tamque inmoderatus fuit? (4.1.) L. Sulla, cui omnia in uictoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partis suas muniri intellegebat, tamen paucis interfectis ceteros beneficio quam metu retinere maluit. (2.) at hercule M. Catoni [Orelli : herculem Catonem V : hercule a M. Catone Mommsen] L. Domitio ceterisque eiusdem factionis quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adulescentes sicutei hostiae mactati sunt, quom interea inportunissima genera hominum tot miserorum ciuium sanguine satiari nequierunt: non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non luctus gemitus uirorum mulierum immanem eorum animum inflexit, quein acerbius in dies male faciundo ac dicundo dignitate alios alios ciuitate euersum irent.

La concessio

Rutilius Lupus 1,19 p. 11,13-15 Halm παρομολογία: hoc fit cum aliquot res aduersario concedimus, deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam omnia quae posuimus infirmet.

Le parallèle de Sylla
  • César 1,7,3-4 Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse; (4.) Pompeium, qui amissa restituisse uideatur bona, etiam, quae ante habuerint, ademisse.
  • César à Oppius 9,7 C1 (vers le 3/03/49) temptemus hoc modo si possimus omnium uoluntates recuperare et diuturna uictoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque uictoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum.
  • Cicéron 8,11,2 (domaine de Formies, 27/02/49) genus illud Sullani regni iam pridem appetitur [sc. Gnaeus noster], multis qui una sunt cupientibus.
  • Cicéron 9,7,3 (domaine de Formies, 13/03/49) mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupiuit.
  • Cicéron 10,7,1 (domaine de Cumes, 21-22/04/49) regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi uincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem uincit, Sullano more exemploque uincet.
La descriptio
  • Cicéron Catil. 4,12 cum uero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Gabinium, cum exercitu uenisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam uirginum atque puerorum ac uexationem uirginum Vestalium perhorresco. […] Sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare uoluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc uniuersum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in uestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si uehementissimi fuerimus, misericordes habebimur.
  • Salluste Catil. 51,9 plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saeuitia esset, quae uictis adciderent, enumerauere: rapi uirgines, pueros; diuelli liberos a parentum conplexu; matres familiarum pati quae uictoribus conlubuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaueribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
  • Salluste hist. 3,98b ac statim fugitiui co<n>tra praeceptum ducis rapere ad stuprum uirg<i>nes matr<ona>sque et alii *** <n>unc restantes et eludebant, simul nefandum in modum peruerso uolnere, et interdum lacerum corpus semianimum omittentes; alii in tecta iaciebant ignis multique ex loco serui, quos ingenium socios dabat, abdita a dominis aut ipsos trahebant ex occulto: neque sanctum aut nefandum quicquam fuit irae barbarorum et seruili ingenio.
  • [Salluste] rep. 1,4,1-2 an illa, quae paulo ante hoc bellum in Cn. Pompeium uictoriamque Sullanam increpabantur, obliuio interfecit: Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos neque in proelio belli iure sed postea supplices per summum scelus interfectos, plebem Romanam in uilla publica pecoris modo conscissam? (2.) eheu quam illa occulta ciuium funera et repentinae caedes, in parentum aut liberorum sinum fuga mulierum et puerorum, uastatio domuum ante partam a te uictoriam saeua atque crudelia erant!
  • Accius 1763 Ribbeck = 273 Dangel (ia8) quorum crudelitatem numquam ulla explet satias sanguinis.
  • Crassus or. n° 66 frg. 24 Malcovati4 ap. Cic. de orat. 1,225 eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri; nolite sinere nos cuiquam seruire, nisi uobis uniuersis, quibus et possumus et debemus.

3. Probatio et propositio

(3.) nam quid ego de te dicam? cuius contumeliam homines ignauissimi uita sua commutare uolunt, si liceat. neque illis tantae uoluptati est, tametsi insperantibus accidit, dominatio quanto maerori tua dignitas: quein optatius habent ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi Romani imperium maximum ex magno fieri. (4.) quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. (5.) mihi quidem quae mens suppetit eloqui non dubitabo. ceterum tuei erit ingenii probare, quae uera atque utilia factu putes.

 

[Sall.] rep. 2,1-2: le prologue

N.B. Les étudiantes et étudiants qui ne peuvent pas suivre le séminaire à cause des mesures sanitaires en vigueur trouveront les fichiers audio de chaque séance dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).

1. La difficulté de la tâche : la fortuna

(1.1.) scio ego, quam difficile atque asperum factu sit consilium dare regi aut imperatori, postremo quoiquam mortali, quoius opes in excelso sunt, quippe cum et illis consultorum copiae adsint neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudens sit. (2.) quin etiam saepe praua magis quam bona consilia prospere eueniunt, quia plerasque res fortuna ex libidine sua agitat.

  • Salluste Catil. 3,2 in primis arduom uidetur res gestas scribere.
  • Quintilien inst.3,8,46-47 et cum Ciceroni dabimus consilium ut Antonium roget … C. Caesari suadentes regnum affirmabimus stare iam rem publicam nisi uno regnante non posse. nam qui de re nefaria deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum peccare uideatur. 
  • [Sall.] rep. 1,1,1-2 pro uero antea optinebat regna atque imperia fortunam dono dare, item alia quae per mortaleis auide cupiuntur, quia et apud indignos saepe erant quasi per libidinem data neque cuiquam incorrupta permanserant. (2.) sed res docuit id uerum esse, quod in carminibus Appius [poet. frg. 3 Blänsdorf <escit> suas quisque faber fortunas] ait, fabrum esse suae quemque fortunae, atque in te maxume, qui tantum alios praegressus es ut prius defessi sint homines laudando facta tua quam tu laude digna faciundo.
  • Isocrate or. 8,8 χρὴ δὲ τοὺς νοῦν ἔχοντας περὶ μὲν ὧν ἴσασιν, μὴ βουλεύεσθαι – περίεργον γὰρ –, ἀλλὰ πράττειν ὡς ἐγνώκασιν, περὶ ὧν δ’ ἂν βουλεύωνται, μὴ νομίζειν εἰδέναι τὸ συμβησόμενον, ἀλλ’ ὡς δόξῃ μὲν χρωμένους, ὅ τι ἂν τύχῃ δὲ γενησόμενον, οὕτω διανοεῖσθαι περὶ αὐτῶν.
  • César Gall. 6,30,2 multum cum in omnibus rebus, tum in re militari potest fortuna.
  • Publilius Syrus F 27 fortuna in homine plus quam consilium ualet.
  • Salluste Iug. 1,1-3 falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aeui breuis forte potius quam uirtute regatur. (2.) nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius inuenias magisque naturae industriam hominum quam uim aut tempus deesse. (3.) sed dux atque imperator uitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam uirtutis uia grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest.

2. Principium a nostra persona

(1.3.) sed mihi studium fuit adulescentulo rem publicam capessere, atque in ea cognoscenda multam magnamque curam habui: non ita ut magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant, sed etiam ut rem publicam domi militiaeque quantumque armis uiris opulentia posset cognitum habuerim.

Platon epist. 324 B8-326 B4

Salluste Catil. 3,3-4,1

324 B8-C2 νέος ἐγώ ποτε ὢν πολλοῖς δὴ ταὐτὸν ἔπαθον· ᾠήθην, εἰ θᾶττον ἐμαυτοῦ γενοίμην κύριος, ἐπὶ τὰ κοινὰ τῆς πόλεως εὐθὺς ἰέναι. καί μοι τύχαι τινὲς τῶν τῆς πόλεως πραγμάτων τοιαίδε παρέπεσον…

3,3 sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa aduorsa fuere.

324 D3-4 καὶ ἐγὼ θαυμαστὸν οὐδὲν ἔπαθον ὑπὸ νεότητος.

3,4 quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium

324 A4-5 ἐδυσχέρανά τε καὶ ἐμαυτὸν ἐπανήγαγον ἀπὸ τῶν τότε κακῶν.

325 C6-7 … ὅσῳ μᾶλλον διεσκόπουν ἡλικίας τε εἰς τὸ πρόσθε προύβαινον…

4,1 ubi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit

325 D3-6 οὐ γὰρ ἔτι ἐν τοῖς τῶν πατέρων ἤθεσιν καὶ ἐπιτηδεύμασιν ἡ πόλις ἡμῶν διῳκεῖτο, καινούς τε ἄλλους ἀδύνατον ἦν κτᾶσθαι μετά τινος ῥᾳστώνης – τά τε τῶν νόμων γράμματα καὶ ἔθη διεφθείρετο…

3,3 nam pro pudore, pro abstinentia, pro uirtute audacia largitio auaritia uigebant

325 E1-2 τὸ πρῶτον πολλῆς μεστὸν ὄντα ὁρμῆς ἐπὶ τὸ πράττειν τὰ κοινά…

3,3 studio ad rem publicam latus sum

4,1 mihi relicuam aetatem a re publica procul habendam decreui

Cf. Vretska (1976: 96)

  • Aristote 1,8 1365b21-25 μέγιστον δὲ καὶ κυριώτατον ἁπάντων πρὸς τὸ δύνασθαι πείθειν καὶ καλῶς συμβουλεύειν <τὸ> τὰς πολιτείας ἁπάσας λαβεῖν καὶ τὰ ἑκάστης ἤθη καὶ νόμιμα καὶ συμφέροντα διελεῖν. πείθονται γὰρ ἅπαντες τῷ συμφέροντι, συμφέρει δὲ τὸ σῶζον τὴν πολιτείαν.
  • Cicéron de orat. 2,337 ad consilium autem de re publica dandum caput est nosse rem publicam.

3. La captatio beneuolentiae : l’éloge de César

(1.4.) itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit famam modestiamque meam post tuam dignitatem haberei et quoius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriae accederet. (5.) idque non temere neque ex fortuna tua decreui, sed quia in te praeter ceteras artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in aduersis quam in secundis rebus animum esse. (6.) sed per ceteros mortalis illa res clarior est, quod prius defessi sunt homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu {in} faciundo quae gloria digna essent. (2.1.) equidem mihi decretum est nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitanti tibi in promptu sit. (2.) neque eo quae uisa sunt de re publica tibi scripsi, quia mihi consilium atque ingenium meum amplius aequo probaretur, sed inter labores militiae interque proelia uictorias imperium statui admonendum te de negotiis urbanis. (3.) namque tibi si id modo in pectore consilii est, ut te ab inimicorum impetu uindices quoque modo contra aduersum consulem beneficia populi retineas, indigna uirtute tua cogitas. 

  • Cicéron fam. 1,9,11 (à Lentulus, Rome, décembre 54) cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset … cuius ego dignitiati ab adolescentia fautor … exstitissem … non putaui famam inconstantiae mihi pertimescendam si … meam … uoluntatem ad summi uiri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.
  • Thucydide 1,138,3 ᾖν γὰρ ὁ Θεμιστοκλῆς βεβαιότατα δὴ φύσεως ἰσχὺν δηλώσας καὶ διαφερόντως τι ἐς αὐτὸ μᾶλλον ἑτέρου ἄξιος θαυμάσαι· οἰκείᾳ γὰρ ξυνέσει καὶ οὔτε προμαθὼν ἐς αὐτὴν οὐδὲν οὔτ’ ἐπιμαθών, τῶν τε παραχρῆμα δι’ ἐλαχίστης βουλῆς κράτιστος γνώμων καὶ τῶν μελλόντων ἐπὶ πλεῖστον τοῦ γενησομένου ἄριστος εἰκαστής· καὶ ἃ μὲν μετὰ χεῖρας ἔχοι, καὶ ἐξηγήσασθαι οἷός τε, ὧν δ’ ἄπειρος εἴη, κρῖναι ἱκανῶς οὐκ ἀπήλλακτο· τό τε ἄμεινον ἢ χεῖρον ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι προεώρα μάλιστα. καὶ τὸ ξύμπαν εἰπεῖν φύσεως μὲν δυνάμει, μελέτης δὲ βραχύτητι κράτιστος δὴ οὗτος αὐτοσχεδιάζειν τὰ δέοντα ἐγένετο.
  • Cornélius Népos Them. 1,4 celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, uerissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat.
  • Cicéron rep. 5,9 ap. Grill. rhet. p.28,14 ss. Martin: in Politia sua dicit Tullius rei publicae rectorem summum uirum et doctissimum esse debere ita ut sapiens sit et iustus et temperans et eloquens, ut possit facile currente eloquentia animi secreta ad regendam plebem exprimere.

4. L’importance du sujet et le uerum

(2.4.) sin in te ille animus est, qui iam a principio nobilitatis factionem disturbauit, plebem Romanam ex graui seruitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, ut ne inimici quidem queri quicquam audeant nisi de magnitudine tua: quin tu accipe ea quae dicam de summa re publica. quae profecto aut uera inuenies aut certe haud procul a uero.

  • Cicéron 3,23 cum autem certi propter diuitias aut genus aut aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed uocantur illi optimates.

Salluste dans l’Antiquité : une tradition biographique négative

Salluste p. xxv Kurfess ap. Dion Cassius 43,9,2-3 καὶ τοὺς Νομάδας λαβὼν [sc. ὁ Καῖσαρ] ἔς τε τὸ ὑπήκοον ἐπήγαγε καὶ τῷ Σαλουστίῳ λόγῳ μὲν ἄρχειν ἔργῳ δὲ ἄγειν τε καὶ φέρειν ἐπέτρεψεν. ἀμέλει καὶ ἐδωροδόκησε πολλὰ καὶ ἥρπασεν, ὥστε καὶ κατηγορηθῆναι <καὶ> αἰσχύνην ἐσχάτην ὀφλεῖν, ὅτι τοιαῦτα συγγράμματα συγγράψας καὶ πολλὰ καὶ πικρὰ περὶ τῶν ἐκκαρπουμένων τινὰς εἰπὼν οὐκ ἐμιμήσατο τῷ ἔργῳ τοὺς λόγους. ὅθεν εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἀφείθη ὑπὸ τοῦ Καίσαρος, ἀλλ’ αὐτός γε ἑαυτὸν καὶ πάνυ τῇ συγγραφῇ ἐστηλοκόπησε.

Salluste p. xxxi Kurfess ap. Lactance inst. 2,12,12 … quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium. qui ait: « sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est ; animi imperio, corporis seruitio magis utimur » [Catil. 1,2]. recte, si ita uixisset, ut locutus est.

Salluste p. xxxi Kurfess ap. Symmaque epist. 5,68,2 scriptor [sc. Sallustius] stilo tantum probandus, nam morum eius damna non sinunt, ut ab illo agundae uitae petatur auctoritas.

Pomponio Leto (1428-1497), Vita Sallusti, in Crispi Sallustii liber De coniuratione L. Sergi Catilinae… ex emendatione Pomponii Læti, Romae, per. M. Eucharium Silber alias Franck, 1490: Crispus Sallustius genus ex Amiterno Sabinorum ducit [cf. Hier. chron. a. ann. Abr. 1930], C. Sallustio patre genitus. ex liberalibus artibus, in quibus educatus erat, praeter eruditionem nihil accepit: omnibus uoluptatibus turpissime indulsit; paternam domum uendidit ut crimine adulterii se redimeret [cf. ps. Cic. in Sall. 13-14]. ex questura et tribunatu nullam laudem est adsecutus [cf. ps. Cic. in Sall. 15. 17]. favente C. Caesare praetor Aphricam sortitus [cf. Bell. Afr. 8,3. 97,1]; prouintiam expilauit et exhausit tantumque inde pecuniarum reportauit ut amoenissimos hortos sub Quirinale extra pomerium ad Collinam Portam titulo sui nominis empto loco habuerit [cf. ps. Cic. in Sall. 19] atque adornauerit, non uulgares illius seculi et posterorum aetatibus delitias atque secessum[1], usque ad exactam aetatem libidinis auidus et potens. in amicitia uarius et inconstans, saepius tamen liuido dente momordit. habitus est ore improbo et animo inuerecundo [cf. Suet. gramm. 15 (de Pompeio sic Sall. scripsit)]. manis Pompei Magni, existimans hac uia se Caesari gratiorem fore, lacerare ausus est, unde in Sallustium Laeneus Pompei libertus scripsit moresque eius sigillatim paucis uocabulis expressit: nebulonem, lurconem, popinionem, et lastaurum appellans. uox postrema indicat fuisse hominem ualidae libidinis. scripsit stilo non abhorrente a ueteribus [Suet. Aug. 86]. extant Coniuratio Catilinæ et Bellum Iugurthinum et quaedam contiones e libris bellorum ciuilium. ut secreta inimici fidelius intelligeret, Terentiam a Cicerone repudiatam duxit uxorem, quae tertio nupsit Messalae Coruino

[1] Cf. Pomponio Leto, Excerpta a Pomponio dum inter ambulandum cuidam domino ultramontano reliquias ac ruinas Urbis ostenderet.

La satura de Lénaeus

Suétone gramm. 15,1-2 Lenaeus Magni Pompeii libertus [test. 4 Funaioli] et paene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius, schola se sustentauit docuitque in Carinis ad Telluris in qua regione Pompeiorum domus fuerat (2.) ac tanto amore erga patroni memoriam exstitit ut Sallustium historicum quod eum « oris probi animo inuerecundo » [hist. 2,16 Maurenbrecher] scripsisset acerbissima satura lacerauerit « lastaurum et lurconem et nebulonem   popinonemque » [Lénaeus frg. 1 Blänsdorf] adpellans et uita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque uerborum ineruditissimum furem.

poet. inc. frg. 40 Blänsdorf ap. Quint. inst. 8,3,29
et uerba antiqui multum furate Catonis,
Crispe, Iugurthinae conditor historiae.

La liaison avec Fausta, épouse de Milon

Salluste test. p. xxii-xxiii Kurfess ap. Aulu-Gelle 17,18 M. Varro, in litteris atque uita fide homo multa et grauis, in libro, quem scripsit Pius aut de pace [frg. 64 Bolisani], C. Sallustium scriptorem seriae illius et seuerae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri uidemus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.

L’expulsion du sénat

Salluste test. p. xxiii Kurfess ap. Dion Cassius 40,63,2-4 καὶ γὰρ τιμηταὶ τὸν χρόνον τοῦτον ὅ τε Κλαύδιος <ὁ> Ἄππιος καὶ ὁ Πίσων, καίτοι μὴ βουληθείς, ἐγένοντο. (2.) καὶ οὗτος μὲν διὰ τὴν συγγένειαν ὑπῆρχε τῷ Καίσαρι, ὁ δὲ δὴ Κλαύδιος ἠναντιοῦτο μὲν αὐτῷ (τὰ γὰρ τοῦ Πομπηίου ᾑρεῖτο), οὐκ ἐλάχιστα δὲ καὶ ἄκων ὠφέλησε· πλείστους γὰρ καὶ τῶν ἱππέων καὶ τῶν βουλευτῶν διέγραψεν, ἐκβιασάμενος τὸν συνάρχοντα, (3.) κἀκ τούτου πάντας αὐτοὺς τὰ τοῦ Καίσαρος φρονεῖν ἐποίησεν. (4.) ὁ γὰρ Πίσων οὔτ’ ἄλλως πράγματ’ ἔχειν ἐθέλων καὶ πρὸς τὴν τοῦ γαμβροῦ φιλίαν πολλοὺς θεραπεύων αὐτὸς μὲν οὐδὲν τοιοῦτον ἐποίησεν, ἐκείνῳ δὲ οὐκ ἀντέπραξε πάντας μὲν τοὺς ἐκ τῶν ἀπελευθέρων συχνοὺς δὲ καὶ τῶν πάνυ γενναίων, ἄλλους τε καὶ τὸν Κρίσπον τὸν Σαλούστιον τὸν τὴν ἱστορίαν γράψαντα, ἀπελάσαντι ἐκ τοῦ συνεδρίου.

Salluste test. p. xxiv Kurfess ap. ps. Acron Hor. serm. 1,2,49 ipsi enim Sallustio in senatu a censoribus hoc obiectum est. tunc ille se non esse matronarum, sed libertinarum sectatorem esse testatus est, et ideo senatu pulsus est, quod excusat idem in Catilinae libello.