Quintilien inst. 1,4,4 tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum uel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae uersibus tradiderunt.
Sénèque Lucil. 108,23 sed aliquid praecipientium uitio peccatur, qui nos docent disputare, non uiuere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi sed ingenium. itaque quae philosophia fuit facta philologia est.
Florus Verg. 3,8 Verweij: bone Iuppiter quam imperatorium, quam regium [[…]] est sedere a suggestu praecipientem bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam carmina praelegentem quibus ora mentesque formantur, iam sententiis uariis sensus excitantur, iam exemplis ro<manae historiae>. . .
Aulu-Gelle 13,8 eximie hoc atque uerissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. (2.) eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum uelit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum uersari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque atque omnia acta et euenta firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates uerborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio decantauerint [Cavazza (1996 : 28 n. 10 et 119 n. 5) : delectauerint codd. : †delectauerint† Holford-Strevens]. (3.) uersus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est [CRF3 298-299 = 302-303 Daviault]:
Vsus me genuit, mater peperit Memoria, Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam.
(4.) item uersus est in eandem ferme sententiam Pacuuii, quem Macedo philosophus, uir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum [TRF3 348 = 4 Schierl]:
ego odi homines ignaua opera et philosopha sententia.
(5.) nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignaui ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae uerborumque artes conuerterent et uitia facundissime accusarent intercutibus ipsi uitiis madentes.
Aulu-Gelle praef. 12-13 ego uero, cum illud Ephesii uiri summe nobilis uerbum cordi haberem, quod profecto ita est: πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει [Héraclite frg. 40 Diels–Kranz], ipse quidem uoluendis transeundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque uerborum imperitia uindicarent. (13.) quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia uel ex grammatica uel ex dialectica uel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurioiure et pontificio, non oportet ea defugere quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.
Isidore orig. 1,22 (Suétone frg. 106 Reifferscheid) uulgares notas Ennius [GRFF test. 3] primus mille et centum inuenit. notarum usus erat ut, quidquid pro con{ten}tione [Lindsay : contentione Spevak, qui tamen uertit ‘à l’assemblée’] aut {in} [del. Lindsay, seru. Spevak] iudiciis diceretur, librarii scriberent conplures simul astantes, diuisis inter se partibus, quot quisque uerba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro [GRFF test. 18] Ciceronis libertus commentus [TU1X : commentatus U2WABCIKLM] est notas, sed tantum praepositionum. (2.) post eum Vipsanius [WX : uipsānius T uirsannius U uipsamnius C uir samnius A2KL : uir sāmius M uiper samnius A1B], Philargius [X Lind. : Filargius rell. codd., Spevak : cf. GRFF p. 570] et Aquila [et ala C : cf. GRFF p. 570-571] libertus Maecenatis [mecenansC : mecenatus A] alius alias addiderunt. deinde Seneca [senecta U1 : senegas C1 : senica AKL : cf. GRFM test. fals. 1], contractu omnium digestoque et aucto numero, opus efficit in quinque milia. notae autem dictae eo, quod uerba uel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam legentium reuocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.
[Probus] litt. sing. GL IV 171,4-8 apud ueteres cum usus notarum nullus esset, propter scribendi difficultatem [corr. Mommsen : facultatem codd.], maxime in senatu qui scribendo aderant, ut celeriter dicta comprehenderent, quaedam uerba atque nomina ex communi consensu primis litteris notabant et singulae litterae quid significarent, in promptu erat.
Jérôme chr. a. Abr. 2013 = 4 p. C. (Suétone frg. 105 Reifferscheid) M. Tullius Tiro [GRFF test. 2] Ciceronis libertus, qui primus notas commentus est, in Puteolano praesidio usque ad centesimum annum consenescit.
Augustin doctr. 2,26 ex eo genere [sc. litterarum figurarum] sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.
Ennius ann. 625 Vahlen2 o multum ante alias infelix littera theta
G. Schmitz, Commentarii notarum Tironianarum, Lipsiae 1893, 116 (cf. H. Breidenbach, Zwei Abhandlungen über die Tironischen Noten, Darmstadt 1900, 31)
Sénèque epist. 90,25 quid uerborum notas quibus quamuis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? uilissimorum mancipiorum ista commenta sunt: sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum magistra est.
Sénèque apocol. 9,2 is [sc. Ianus pater] multa diserte, quod in foro uiu<eb>at, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt.
L’emploi de la tachygraphie à l’époque républicaine
Suétone Iul. 55,3 pro Quinto Metello non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam.
Asconius Mil. p. 42,2-4 Clark: manet autem illa quoque excepta eius oratio. scripsit uero hanc, quam legimus, ita perfecte ut iure prima haberi potest.
Cicéron Att. 13,25,3 (45 a. C.) sed, quaeso, epistula mea ad Varronem ualdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo {at ego} ne Tironi quidem dictaui, qui totas περιοχὰς persequi solet, sed Spintharo syllabatim.
Quelques distinctions théoriques
[Probus] inst. art.GL IV 118,24-28 sunt nomina, quae ex una littera intelleguntur, ut puta M., et significat Marcus; sunt quae duabus, ul puta Gn., et signiflcat Gnaeus; sunt quae tribus, ut puta Sex., et significat Sextus; sunl quae quattuor, ut puta reip., et significat rei publicae; sunt quae quinque, ut puta trib. p., et signiflcat tribunus plebis.
Paul dig. 37 1,6,2 (Lenel I n° 577) notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro uicesimo quinto ad edictum scribit.
(14.1.) ducit illum ad tribunal Aeaci. is lege Cornelia, quae de sicariis lata est, quaerebat. postulat, nomen eius recipiat; edit subscriptionem: occisos senatores xxx<v>, equites R. cc<c>xxi [Bücheler coll. Suet. Claud. 29,2], ceteros ὅσα ψάμαθός τε κόνις τε [Il. 9,385]. (2.) aduocatum non inuenit. tandem procedit P. Petronius, uetus conuictor eius, homo Claudiana lingua disertus, et postulat aduocationem. non datur. accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. incipit patronus uelle respondere. Aeacus, homo iustissimus, uetat et illum, altera tantum parte audita, condemnat et ait: αἴκε πάθοις τὰ ἔρεξας δίκη εὐθεῖα γένοιτο [Hésiode frg. 286,2 Merkelbach–West]. (3.) ingens silentium factum est. stupebant omnes nouitate rei attoniti; negabant hoc umquam factum. Claudio magis iniquum uidebatur quam nouum. de genere poenae diu disputatum est, quid illum pati oporteret. erant qui dicerent Si<syph>um diu laturam fecisse{nt} [corr. et del. Rostagni], Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam. (4.) non placuit ulli ex ueteribus missionem dari, ne uel Claudius umquam simile speraret. placuit nouam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem irritum et alicuius cupiditatis spe<cie>m sine effectu. tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere.
(15.1.) nam quotiens missurus erat resonante fritillo, utraque subducto fugiebattessera fundo. cumque recollectos auderet mittere talos, lusuro similis semper semperque petenti, decepere fidem: refugit digitosque per ipsos fallax adsiduo dilabitur alea furto. sic, cum iam summi tanguntur culmina montis, inrita Sisyphio uoluuntur pondera collo. (2.) apparuit subito C. Caesar et petere illum in seruitutem coepit, producere testes, qui illum uiderant ab illo flagris, ferulis, colaphis uapulantem. adiudicatur C. Caesari. Caesar illum Aeaco donat. is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus esset.
14,3 cf. Sen. Phaedr. 1228-1237 quae poena memet maneat et sedes, scio: umbrae nocentes, cedite et ceruicibus his, his repositum degrauet fessas manus 1230 saxum, seni perennis Aeolio labor; me ludat amnis ora uicina alluens; uultur relicto transuolet Tityo ferus meumque poenae semper accrescat iecur; et tu mei requiesce Pirithoi pater: 1235 haec incitatis membra turbinibus ferat nusquam resistens orbe reuoluto rota.
15,2 a cognitionibus cf. CIL vi 8634 Ti(beri) Claudi Aug(usti) | lib(erti) Auiti imbi|tatoris et T(iti) Ae|li Aug(usti) lib(erti) Theo|doti adiuto|ris a cognit(ionibus) | et Scetasiae | Octauiae fili(i)s | carissimis | Antonia Rhodine | mater fecit.
(1.) delectabatur laudibus suis Claudius et cupiebat diutius spectare. inicit illi manum Talthybius deorum {nuntius} et trahit capite obuoluto, ne quis eum possit agnoscere, per campum Martium, et inter Tiberim et uiam Tectam descendit ad inferos. (2.) antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et uenienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: “quid di ad homines?” “celerius! – inquit Mercurius – et uenire nos nuntia”. (3.) dicto citius Narcissus euolat. omnia procliuia sunt, facile descenditur. itaque quamuis podagricus esset, momento temporis peruenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus uel, ut ait Horatius, «belua centiceps» [carm. 2,13,34]. pusillum perturbatur – subalbam canem in deliciis habere adsueuerat – ut illum uidit canem nigrum, uillosum, sane non quem uelis tibi in tenebris occurrere, et magna uoce “Claudius – inquit – ueniet.” (4.) cum plausu procedunt cantantes “εὑρήκαμεν συγχαίρωμεν”. hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex. Traulus, M. Heluius, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius, equ<it>es R., quos Narcissus duci iusserat. medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat. (5.) ad Messalinam – cito rumor percrebuit Claudium uenisse – conuolant primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Ampheus †pherona otus†, quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat. deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio. deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares. nouissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei. et agmine facto Claudio occurrunt. (6.) quos cum uidisset Claudius, exclamat “πάντα φίλων πλήρη! quomodo huc uenistis uos?” tum Pedo Pompeius: “quid dicis, homo crudelissime? quaeris quomodo? quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector? in ius eamus: ego tibi hic s{t}ellas ostendam.”
apocol. 13,3 cf. Virgile Aen. 6,125-129 … sate sanguine diuum, Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno: noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est.
apocol. 13,4 cf. Virgile Aen. 6,426-427 continuo auditae uoces uagitus et ingens infantumque animae flentes, in limine primo…
La polémique contre les cultes à mystères
Sénèque phil. frg. 69 Vottero ap. Aug. ciu. 6,10,2 iam illa quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat [sc. Seneca] et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab irridentibus aut furentibus fieri? nam cum in sacris Aegyptiis Osirim lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille atque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: « huic tamen – inquit – furori certum tempus est; tolerabile est semel anno insanire ».
L’εἰδωλοποιία et l’usage rhétorique des images funèbres
Cicéron top. 45 in hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur.
Quintilien inst. 9,2,31 deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est.
Aquila Romanus rhet. 3 p. 23,23-25 Halm cum […] defunctos aliquos quasi excitamus ab inferis et in conspectu iudicis collocantes oratione hos circumdamus.
Le discours d’Helvius Mancia in L. Scribonium Libonem
Helvius Mancia n° 71 frg. 1 Malcovati ap. Val. Max. 6,2,8 non mentiris, Pompei: uenio enim ab inferis, in L. Libonem accusator uenio. sed dum illic moror, uidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo genere natus, integerrimae uitae, amantissimus patriae, in ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus; uidi pari claritate conspicuum <M.> Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse; uidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici iusseras, uinctum, obtestantem se aduersus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam execrantem, omnesque eos una uoce indignantes, quod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent.
Le discours de Galba pour son acclamation
Suétone Galba 10,1 igitur cum quasi manumissioni uacaturus conscendisset tribunal, propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus et astante nobili puero, quem exulantem e proxima Baliari insula ob id ipsum acciuerat, deplorauit temporum statum consalutatusque imperator legatum se senatus ac populi R. professus est.
(1.) dum descendunt per uiam Sacram, interrogat Mercurius, quid sibi uelit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus conuentus, ut etiam Claudius audire posset. (2.) omnes laeti, hilares: populus R. ambulabat tamquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix animam habentes, tamquam qui tum maxime reuiuiscerent. ex his unus, cum uidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: “dicebam uobis: non semper Saturnalia erunt.” (3.) Claudius, ut uidit funus suum, intellexit se mortuum esse. ingenti enim μεγάλῳ χορικῷ nenia cantabatur anapaestis:
fundite fletus, edite planctus,
resonet tristi clamore forum:
cecidit pulchre cordatus homo,
quo non alius fuit in toto
fortior orbe. 5
ille citato uincere cursu
poterat celeris, ille rebelles
fundere Parthos leuibusque sequi
Persida telis, certaque manu
tendere neruum, qui praecipites 10
uulnere paruo figeret hostes
pictaque Medi terga fugacis.
ille Britannos ultra noti
litora ponti
et caeruleos scuta Brigantas 15
dare Romuleis colla catenis
iussit et ipsum noua Romanae
iura securis tremere Oceanum.
deflete uirum, quo non alius
potuit citius discere causas, 20
una tantum parte audita,
saepe neutra. quis nunc iudex
toto lites audiet anno?
tibi iam cedet sede relicta,
qui dat populo iura silenti, 25
Cretaea tenens oppida centum.
caedite maestis pectora palmis,
o causidici, uenale genus,
uosque poetae lugete noui,
uosque in primis qui concusso 30
magna parastis lucra fritillo.
v.1: cf. Tro. 130-133 [Hécube] uertite planctus … fundite fletus … [chœur] accipe… planctus, accipe fletus.
v.2: cf. Herc. f. 1108 resonet maesto clamore chaos.
v.3: cf. apocol. 8,1 nec cor nec caput habet.
v. 5: cf. apocol. 6,1 quae cum illo tot annis uixi.
v.6-7: cf. apocol. 1,2 non passibus aequis ; 5,2 pedem dextrum trahere.
v.9: cf. apocol. 6,2 illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae; Herc. f. 1128 missum [sc. telum] certa librare manu.
v.13-14 et 18: CIL XIII 1668, col. 1,40 : uereor ne nimio insolentior esse uidear et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra Oceanum.
v.20: cf. apocol. 10,4 quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti?
v. 23: cf. apocol. 7,4 ego eram qui Tib<ur>i ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto.
v.29 apocol. 2,3 non quiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere.
Les épigrammes de l’AL sur la conquête de la Bretagne
anth. 419-421 Riese2 = [Sénèque] epigr. 22 Ferrero Ausoniis numquam tellus uiolata triumphis icta tuo, Caesar, fulmine procubuit Oceanusque tuas ultra se respicit aras: qui finis mundo est non erat imperio. uicta prius <nulli>, nullo spectata triumpho, 5 inlibata tuos gens iacet in titulos: fabula uisa diu medioque recondita ponto libera uictori quam cito colla dedit! Euphrates ortus, Rhenus recluserat Arctos; Oceanus medium uenit <in> imperium. 10
anth. 422 Riese2 = [Sénèque] epigr. 22a Ferrero libera, non hostem, non passa Britannia regem externum, nostro quae procul orbe iaces, felix ad uersis et sorte oppressa secunda, communis nobis et tibi Caesar erit!
anth. 423 Riese2 = [Sénèque] epigr. 22b Ferrero ultima cingebat Thybris tua, Romule, regna: hic ti bi finis erat, religiose Numa. et tua, Diue, tuo sacrata potentia caelo extremum citra constitit Oceanum. at nunc Oceanus geminos interluit orbes: 5 pars est imperii, terminus ante fuit.
anth. 424 Riese2 = [Sénèque] epigr. 22c Ferrero Mars pater et nostrae gentis tutela Quirine et magno positus Caesar uterque polo, cernitis ignotos Latia sul lege Britannos: sol citra nostrum flectitur imperium. ultima cesserunt adaperto claustra profundo 5 et iam Romano cingimur Oceano.
anth. 425 Riese2 = [Sénèque] epigr. 22d Ferrero opponis frustra rapidum, Germania, Rhenum, Euphrates prodest nil tibi, Parthe fugax: Oceanus iam terga dedit, nec peruius ulli Caesareos fasces imperiumque tulit: illa procul nostro semota exclusaque caelo 5 alluitur nostra uieta Britannia aqua!
anth. 426 Riese2 = [Sénèque] epigr. 22e Ferrero semota et uasto disiuncta Britannia ponto cunctaque inaccessis horrida litoribus, quam pater inuictis Nereus uelauerat undis, quam fallax aestu circuit Oceanus, brumalem sortita polum, qua frigida semper 5 praefulget stellis Arctos inocciduis, conspectu deuicta tuo, Germanice Caesar, subdidit insueto colla premenda iugo. aspice confundat populos ut peruia Tethis: coniunctum est quod adhuc orbis et orbis erat! 10
Claude et l’administration de la justice
Suétone Claud. 15,2 absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset.
papyrus Berlin, Staatliche Museen 7815 (Griechische Urkunden II 628) recto 1 exemplum edicti 2 [i]n multis ḅ[e]nefactis cọnsulti[s]que diui parentị[s] ṃei id quoque 3 ịure nobis praedicandum pu[t]ọ [q]uod caụṣas qu[a]e a[d] principalem 4 ṇotionem [uel] prouoc̣atae uel [re]ṃissae f̣ụissen[t i]mposita qua- 5 [d]ạm necẹ[ss]ịṭate de[c]ịdenda[s e]ṣse perṣ[p]ẹxit ne [aut] prob[i] ḥ[o]mines 6 [c]ọnfli\c/tar[e]ntur di[ut]ina morạ ạut calḷ[i]ḍiores fructum [ca]pere 7 [ali]q̣uem p[rot]ṛahend[a] lite ạụ[c]ụparen[tu]r, qụoḍ [c]um an[i]maduer- 8 [ti]ṣset iam p[er] multo[s] ạnnos eụ[e]ṇire et s[an]xit ṣalub[ri]ter praefini- 9 [tis] temp[o]r[ibus] ịntra qu[a]e c̣uṃ [ex p]rouiṇciis [a]d ạ[gen]ḍum ueni- 10 [sse]nt utrae[qu]ẹ [p]arte[s] nec disc̣e[de]rent priusqu[am] ad dis [[f]]c̣eptan- 11 [du]m ị[ntrodu]c̣ṭị f[uis]ṣe[nt aut] scireṇṭ fore u[t al]tera paṛte audi– 12 [ta]ser[u]aṛeṭ[u]r sentẹṇṭịa · aut [sec]ụṇḍum praesẹ[nte]m p̣roṇunti– 13 [aretur sin uero] neut[er] ḷitigạ[nti]em() adfuisṣet ex[cid]ere tum ea[s] 14 [li]ṭe[s ex or]dine cognitioṇụ[m] offici · nostri. e[t H]ẹrcules ịam 15 [dudum i]d obtine\n/dum fuit c̣ụm [a p]res\cr/ipto eius edịc̣ti satis super- 16 [que tempo]ris quasi coniue[n]tibus nobis tra[ns]cocurrerint()
Sénèque Med. 199-200 qui statuit aliquid parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
Sénèque Oed. 695-700 {CR.} incognita igitur ut nocens causa cadam? {OE.} num ratio uobis reddita est uitae meae? num audita causa est nostra Tiresiae? tamen sontes uidemur. facitis exemplum: sequor. {CR.} quid si innocens sum? {OE.} dubia pro certis solent timere reges.
Sénèque clem. 1,15,3-4 hoc ipso exemplo dabo, quem conpares bono patri, bonum principem. cogniturus de filio Tarius aduocauit in consilium Caesarem Augustum; uenit in priuatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit: “immo in meam domum ueniat”; quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris. (4.) audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus arguebatur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset.
Le deuil universel
Sénèque Herc. f. 1054-1060 lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax 1055 et uaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis, qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, feruide Titan: 1060
(1.) tunc diuus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae et summa facundia disseruit: “ego – inquit — p.c., uos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me uerbum fecisse: semper meum negotium ago; sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem grauiorem pudor facit, continere. (2.) in hoc terra marique pacem peperi? ideo ciuilia bella compescui? ideo legibus urbem fundaui, operibus ornaui, ut… quid dicam, p.c., non inuenio: omnia infra indignationem uerba sunt. confugiendum est itaque ad Messalae Coruini, disertissimi uiri, illam sententiam: «pudet imperii» [ORF4 n° 176 test. 4].
pacem peperi : cf. r. gest. diu. Aug. 13 cum per totum imperium populi Romani terra marique esset parta uictoriis pax.
ciuilia bella compescui : cf. r. gest. diu. Aug. 34,1 bella ciuilia extinxeram.
urbem fundaui : cf. Verg. Aen. 6,810-811 primam qui legibus urbem | fundabit [sc. Numa]. operibus ornaui : cf. r. gest. diu. Aug. 10 ss. ; Suet. Aug. 28,3 Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset.
narratio
(3.) hic, p.c., qui uobis non posse uidetur muscam excitare, tam facile homines occidebat quam canis adsīdit. sed quid ego de tot ac talibus uiris dicam? non uacat deflere publicas clades intuenti domestica mala. itaque illa omittam, haec referam; nam etiam si sura mea Graece nescit, ego scio: ἔγγιον γόνυ κνήμης. (4.) iste quem uidetis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame, unum abnepotem L. Silanum: uideris, Iuppiter, an in causa mala; certe in tua, si aequos futurus es. dic mihi, diue Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? hoc ubi fieri solet? in caelo non fit. (11.1.) ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem ῥῖψε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο [Il. 1,591]. et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? tu Messalinam, cuius aeque auunculus maior eram quam tuus, occidisti. “nescio” inquis. di tibi male faciant: adeo istuc turpius est quod nescisti quam quod occidisti. (2.) C. Caesarem non desiit mortuum persequi. occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium uetuit Magnum uocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, †tristionias assarionem†, nobiles tamen, Crassum uero tam fatuum ut etiam regnare posset.
argumentatio
(3.) hunc nunc deum facere uultis? uidete corpus eius dis iratis natum. ad summam, tria uerba cito dicat et seruum me ducat. (4.) hunc deum quis colet? quis credet? dum tales deos facitis, nemo uos deos esse credet. summa rei, p.c., si honeste inter uos gessi, si nulli clarius respondi, uindicate iniurias meas. ego pro sententia mea hoc censeo – atque ita ex tabella recitauit –:
conclusio
(5.) ‘quandoquidem diuus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ouo ouum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum seuere animaduerti nec illi rerum iudicandarum uacationem dari eumque quam primum exportari et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium’.” (6.) pedibus in hanc sententiam itum est. nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos a caelo «unde negant redire quemquam» [Catulle 3,12].
L’éloquence d’Auguste
Auguste test. 1 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Tac. ann. 13,3,2 Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit.
Auguste test. 3 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Suet. Aug. 86 genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et “reconditorum uerborum – ut ipse dicit – fetoribus”; praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam.
Auguste frg. 53 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Suet. Aug. 87,1 cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare uult, “ad kal(endas) Graecas soluturos” ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint, “contenti simus hoc Catone”.
Auguste frg. 23 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Quint. inst. 1,6,1 Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον.
(1.) * “non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος θεὸς non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει. Stoicus? quomodo potest «rotundus» esse, ut ait Varro, «sine capite, sine praeputio» [Men. 583 Astbury, Cèbe]? est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: nec cor nec caput habet. (2.) si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius [em. Bücheler : saturnalia eius codd.] princeps, non tulisset. illum deum ab Ioue, quem, quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti? Silanum enim generum suum occidit. oro, per [add. Shenkl] ? quod sororem suam, festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem uocarent, maluit Iunonem uocare. “quare – inquit – quaero enim, sororem suam?” stulte, stude. Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. (3.) quia Romae – inquis – mures molas lingunt, hic nobis curua corrigit? quid in cubiculo suo faciat nescit [corr. Bücheler : nescio codd.]; et iam «caeli scrutatur plagas» [Ennius scen. 284 Vahlen = 187 Jocelyn]. deus fieri uult? parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt ut deum et [transp. Ussing : et ut deum codd.] orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?”
Polémiques et débats entre philosophes et divinités
Varron Men. 144 Astbury = 131 Cèbe ap. Non. p. 452,1-3 Mercier = 724 Lindsay et ceteri scholastici saturis auribus scholica dape atque ebriis sophistice aperantologia {consurgia} consurgimus ieiunis oculis.
Varron Men. 243 Astbury = 242 Cèbe ap. Porph. sat. 2,4,1 dicunt [sc. Epicurei] summum bonum ἡδονήν, sed rerum honestarum; unde Stoici hanc gulae et corporis libidinem criminantur *** τὴν ἀταραξίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere summum bonum esse. unde <V>arro dicit λογομαχίαν inter illos esse.
(1.) tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam morantibus, <non licere> [add. Bücheler] sententiam dicere nec disputare. “ego – inquit – p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscumque est, quid de nobis existimauit?” (2.) illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω [Il. 1,343 ; 3,109 ; 18,250 ; Od. 24,452]. is multa diserte, quod in foro uiuat, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. (3.) multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. “olim – inquit – magna res erat deum fieri: iam fabam mimum [Bücheler ad Cic. Att. 1,16,13 : famam uel fama mimum uel nimium codd.] fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν [Il. 6,142] aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα [Il. 2,548 ; 8,486 ; 20,226 ; Od. 3,3 ; 4,229 ; 5,463 ; 7,332 ; 9,357 ; 11,309 ; 12,386 ; 13,354 ; 19,593]. qui contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit, eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet.” (4.) proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat; ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec uerba: (5.) “cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine contingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit feruentia rapa uorare, censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit ita uti ante eum qui{s} [del. Müller] optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ouidi adiciendam.” (6.) uariae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: “noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.”
Le topos de l’assemblée des dieux
Servius Aen. 10,104 accipite ergo animis : totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutauit [sc. Vergilius]…
Virgile Aen. 10,116-117 hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
(1.) et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. “iste – inquit – mera mendacia narrat. ego tibi dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Marci municipem uides. quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. itaque, quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnauit. tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, {Lugudunenses} [secl. Bücheler] scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.” (2.) excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. quid diceret nemo intellegebat. ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. iusserat illi collum praecidi: putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.
apocol. 7
(1.) tum Hercules: “audi me – inquit – tu desine fatuari. uenisti huc, ubi mures ferrum rodunt. citius mihi uerum, ne tibi alogias excutiam.” et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:
(2.) “exprome propere sede qua genitus cluas, hoc ne peremptus stipite ad terram accidas: haec claua reges saepe mactauit feros. quid nunc profatu uocis incerto sonas? quae patria, quae gens mobile eduxit caput? edissere. equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile aduexi pecus, uidi duobus imminens fluuiis iugum, quod Phoebus ortu semper obuerso uidet, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit Ararque, dubitans quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas uadis. estne illa tellus spiritus altrix tui?”
v.2: cf. Herc. f. 1296 hoc en peremptus spiculo cecidit puer.
v.3: cf. Herc. f. 922-924 … uictima haut ulla amplior | potest magisque opima mactari Ioui, | quam rex iniquus.
v.3: cf. Herc. f. 518-519 impiam regis feri [sc. Lycos] | compesce dextram!
v.11-13: Herc. f. 711-716 a fonte discors manat hinc uno latex, | alter quieto similis (hunc iurant dei) | tacente sacram deuehens fluuio Styga; | at hic tumultu rapitur ingenti ferox | et saxa fluctu uoluit Acheron inuius | renauigari.
v.13: Herc. f. 680 placido quieta labitur Lethe uado.
(3.) haec satis animose et fortiter. nihilo minus mentis suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius, ut uidit uirum ualentem, oblitus nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. (4.) itaque, quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: “ego te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. nam, si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. (5.) tu scis quantum illic miseriarum contulerim, cum causidicos audirem diem et noctem. in quod si incidisses, ualde fortis licet tibi uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. sed quoniam uolo *”.
Cf. Pierre Flobert, “Lugudunum: une étymologie gauloise de l’empereur Claude (Sen. Apoc. VII,2, v. 9-10)”, REL 46 (1968), 264-280 = Id., Grammaire comparée et variété du latin, Genève 2014, 566-581.
(1.) quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. scitis enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliuiscitur. in caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit. (2.) nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem dextrum trahere. quaesisse se cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. (3.) tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererrauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et explorare quorum hominum esset. tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. (4.) diligentius intuenti uisus est quasi homo. accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo , ait: τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν, ποίη [πόθι τοι codd. Od.] πόλις ἠδὲ τοκῆες; [Od. 1,170] . Claudius gaudet esse illic philologos homines : sperat futurum aliquem historiis suis locum . itaque et ipse Homerico uersu Caesarem se esse significans ait : Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν [Od. 9,39] . erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus : ἔνθα δ’ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ’ αὐτούς [Od. 9,40] .
Le portrait de Claude et l’étranger dans la tradition comique
Suétone Claud. 30 ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.
Auguste frg. epist. II.1,3 Malcovati ap. Suet. Claud. 4,6 Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, admiror. nam qui tam ἀσαφῶς loquatur, qui possit cum declamat σαφῶς dicere quae dicenda sunt, non uideo.
et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat:
detinet intentas cantu fallitque laborem .
dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
plus solito neuere manus humanaque fata
laudatum transcendit opus. “ne demite, Parcae 20
– Phoebus ait – uincat mortalis tempora uitae
ille mihi similis uultu similisque decore
nec cantu nec uoce minor. felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia rumpet.
qualis discutiens fugientia Lucifer astra 25
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis, cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
lucidus et primos a carcere concitat axes:
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem 30
aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso
uultus et adfuso ceruix formosa capillo ”. (2.) haec Apollo. at Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων [Euripide frg. 67 Austin]. et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. exspirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. (3.) ultima uox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte qua facilius loquebatur: “uae me, puto, concacaui me.” quod an fecerit, nescio; omnia certe concacauit.
Le parallèle du Satyricon
Pétrone 29,1-6 ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena uinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum caue canem. (2.) et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. (3.) erat autem uenalicium <cum> titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Mineruaque ducente Romam intrabat. (4.) hinc quemadmodum ratiocinari didicisset deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. (5.) in deficiente uero iam porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcaeaureapensatorquentes.
Le retour de l’âge d’or
Calpurnius Siculus ecl. 4,137-141 di, precor, hunc iuuenem, quem uos (neque fallor) ab ipso aethere misistis, post longa reducite uitae tempora uel potius mortale resoluite pensum et date perpetuo caelestia filametallo: 140 sit deus et nolit pensare palatia caelo!
Virgile ecl. 4,40-47 non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator. nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti murice, iam croceo mutabit uellera luto; sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. “talia saecla – suis dixerunt – currite” fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores, cara deum suboles, magnum Iouis incrementum!
Les Parques et leurs prophéties
Catulle 64,303-322 qui postquam niueis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu ueridicos Parcae coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique uestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseo niueae residebant uertice uittae, aeternumque manus carpebant rite laborem. laeua colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leuiter deducensfila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti uersabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis, quae prius in leui fuerant exstantia filo: ante pedes autem candentis mollia lanae uellera uirgati custodibant calathisci. hae tum clarisona pellentes uellera uoce talia diuino fuderunt carmine fata, carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
(1.) Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum poterat. tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: “quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu cruciatus <c>esset? annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum anima luctatur. quid huic et rei publicae inuides? (2.) patere mathematicos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim umquam illum natum putauit. fac quod faciendum est: dede neci, melior uacua sine regnet in aula [Virgile georg. 4,90]”. (3.) sed Clotho: “ego mehercules – inquit – pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.” (4.) aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. “hos – inquit – tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus erit his interim conuictoribus”.
Le discours De iure honorum Gallis dando
Tacite ann. 11,23,1 A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et ciuitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re uariusque rumor.
uers. pop.FPL4 4 p. 195 B. ap. Suet. Iul. 80,2 Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam : | Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.
orat. imp. Claud. (CIL xiii 1668, ed. Malloch 2020)
1,2-7. Prolepsis
——- -mae rerum no[straru]m sit u[tile —] | equidem primam omnium illam cogitationem hominum quam | maxime primam occursuram mihi prouideo, deprecor, ne | quasi nouam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa |5 potius cogitetis, quam multa in hác ciuitate nouata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quod formas statúsque rés p(ublica) nostra diducta sit. |
Cf. Tac. ann. 11,24,7 omnia, patres conscripti, quae nunc uetustissima creduntur, noua fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inueterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.
Liv. 4,4,1 at enim nemo post reges exactos de pleble consul fuit. quid postea? nullane res noua institui debet? et quod nondum est factum – multa enim nondum sunt facta in nouo populo –, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?
1,8-27. Exempla de la période des rois
quondam réges hanc tenuére urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. sueruenere alieni et quidam exter|10ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis ueniéns, uicinus qui|dem sed tunc externus; ut Ancó Márcio Priscus Tarquinius. | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]|rinthio natus erat et Tarquiniensi mátre generosá sed inopi, | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re|15pelleretur á gerendis honoribus, postquam Romam migrauit, | regnum adeptus est. huic quoque et filio nepotiue eius – nam et | hoc inter auctores discrepat – insertus Seruius Tullius, si nostros | sequimur, captiua natus Ocresiá, si Tuscos, Caeli quondam Vi|uennae sodalis fidelissimus omnisque eius cásús comes, post|20quam uariá fortuna exáctus cum omnibus reliquis Caeliáni | exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupauit et a duce suo | Caelio ita appellita⸢uit⸣ [em. Niebuhr : -tus], mutatóque nomine – nam Tusce Mastarna | ei nomen erat – ita appellatus est, ut dixi, et regnum summá cum rei | p(ublicae) útilitate optinuit. deinde, postquam Tarquini Superbi móres in|25uisi ciuitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], nempe pertaesum est mentés régni et ad consules, annuós magis|trátús, administratio rei p(ublicae) tránslata est.
Cf. Tacite ann. 11,24,4 aduenae in nos regnauerunt: libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est .
Liv. 4,3,7 et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?
Liv. 4,3,13 paeniteat nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae uirtutis ?
Liv. 4,3,10-12 en unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? (11.) L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? (12.) Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit?
Mastarna et Caeles Vibenna
Tombe Francois à Vulci (https://fr.wikipedia.org/wiki/Aulus_Vibenna#/media/Fichier:Tomba_Francois_-_Liberazione_di_Celio_Vibenna.jpg)
1,28-37a. Exempla républicains
quid nunc commemorem dictaturae hóc ipsó consulári impe|rium ualentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]|perioribus bellis aut in ciuili motú difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatós tribunos plébei? quid á consu|libus ad decemuiros translátum imperium, solutoque postea | decemuirali régno ad consules rúsus red⸢d⸣itum [em. Perl]? quid in [pl]ú|ris [em. Brotier] distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m|35 consulari imperio appellatós, qui séni et saepe octoni crearen|tur? quid communicátos postrémo cum plebe honóres, non imperi | solum sed sacerdotiorum quoque?
1,37b-40. Les conquêtes au-delà de l’Océan
iam si nárrem bella, á quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, uereor né nimió | insolentior esse uidear et quaesisse iactatiónem glóriae pro|40lati imperi ultra óceanum. sed illoc potius reuertar. ciuitatem //
2,2-4. Les précédents d’Auguste et de Tibère
——-
[— po]test [suppl. M. Dissard]. sane | nouo m[ore] et diuus Aug[ustus au]onc[ulus] meus [em. Hirschfeld] et patruus Ti(berius) | Caesar omnem flórem ubique coloniárum ac municipiorum, bo|nórum scilicet uirorum et locupletium, in hác curiá esse uoluit.
2,5-8. Le problème des proviciaux italiques
|5 quid ergo? non Italicus senator prouinciali potior est? iam | uobis, cum hanc partem censurae meae adprobáre coepero, quid | de eá ré sentiam, rebus ostendam. sed ne prouinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |
Tac. ann. 11,23,2-3 et studiis diuersis apud principem certabatur adseuerantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere ueteris rei publicae. […] quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia diuites illos, quorum aui proauique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro uique ceciderint, diuum Iulium apud Alesiam obsederint.
2,9-29. Vienne et Lugdunum
ornátissima ecce colonia ualentissimaque Viennensium, quam |10 longo iam tempore senatores huic curiae confert! ex qua colo|nia inter paucos equestris órdinis órnamentum L(ucius) Vestinum fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe|ri fruantur quaesó primo sacerdotiorum gradú, postmodo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa; ut dirum nomen la|15tronis taceam, et odi illud palaestricum pródigium, quod ante in do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum ciuitatis Roma|nae benificium cónsecuta est. idem de frátre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hóc cású, ut uobis utilis | senator esse non possit. | 20 tempus est iam, Ti(beri) Caesar Germanice, detegere té patribus conscriptis, | quo tendat oratio tua; iam enim ad extremos fines Galliae Nar|bonensis uenisti.| tot ecce insignes iuuenes, quot intueor non magis sunt paenitendi | senatores quam paenitet Persicum, nobilissimum uirum, ami|25cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no|men legere. quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera|tis, quam ut uobis digito demonstrem solum ipsum ultrá fines | prouinciae Narbonensis iam uobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis uiros non paenitet?
2,30-41. La cause de la Gallia Comata
|30 timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque uobis pro|uinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae | causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de|cem annos exercuerunt diuom Iulium, idem opponat centum | annorum immóbilem fidem obsequiumque multis trepidis re|35bus nostris plus quam expertum. illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua secúramque á tergo pácem praes|titerunt, et quidem cum a{d} census [em. Niebuhr : adcensus] nouo tum opere et inadsue|to Gallis ad bellum auocatus esset; quod opus quam ar|duum sit nobis, nunc cum maxime, quamuis nihil ultra quam |40 ut publice notae sint facultates nostrae exquiratur, nimis | magno experimento cognoscimus.
L’argument de la consanguinitas
César Gall. 1,33,2 Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in seruitute atque in dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.
Tacite ann. 11,25,1 orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
Suétone Claud. 25,3 Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.
Sénèque dial. 12,7,7 hic deinde populus quot colonias in omnem prouinciam misit! ubicumque uicit Romanus, habitat.
Sénèque dial. 4,34,4 quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes? quod hodie esset imperium, nisi salubris prouidentia uictos permiscuisset uictoribus?
Sénèque benef. 6,18,2 si princeps ciuitatem dederit omnibus Gallis, si inmunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt?
(1.) iam Phoebus breuiore uia contraxerat actum lucis et obscuri crescebant tempora Somni, iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum, et deformis Hiems gratos carpebat honores diuitis Autumni, iussoque senescere Baccho 5 carpebat raras serus uindemitor uuas.
1 actum De Nonno 1996 (cf. e.g. Manil. 3,595-596 in actus solis) : ortum mss. : orbem Fromond 1632 coll. Ov. met. 15,198 contrahit orbem 4 cf. Virg. georg. 2,403-404 ac iam olim seras posuit cum uinea frondes frigidus et siluis Aquilo decussithonorem
(2.) puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. horam non possum certam tibi dicere: facilius inter philosophos quam inter horologia conueniet. tamen inter sextam et septimam erat. (3.) “nimis rustice! <adeo non> [add. Roncali] adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?”.
§ 2 cf. Suet. Claud. 44,3 excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem; Nero 8,1 inter horam sextam septimamque processit [sc.Nero] ad excubitores.
(4.) iam medium curru Phoebus diuiserat orbem et propior nocti fessas quatiebat habenas, obliquo flexam deducens tramite lucem.
1 cf. Virg. Aen. 8,97 sol medium coeli conscenderat igneus orbem; georg. 1,209 et medium luci atque umbris iam diuidit [sc. Libra] orbem.
Théorie et pratique de la périphrase
Quintilien inst. 8,6,59 pluribus autem uerbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin uocant [sc. Graeci], circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius ad requisita naturae [Salluste hist. frg. inc. 3 Maurenbrecher], interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono diuum gratissima serpit [Virgile Aen. 2,268-9], et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.
Sénèque epist. 122,11-13 recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. ortus et occasus libentissime inserebat; itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: “numquid possum liberalius agere? paratus sum illum audire ab ortu ad occasum”. (12.) cum hos uersus recitasset: incipit ardentes Phoebus producere flammas, spargere <se> rubicunda dies; iam tristis hirundo argutis reditura cibos inmittere nidis incipit et molli partitos ore ministrat [Julius Montanus FPL4 1 p. 297], Varus, eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamauit: “incipit Buta dormire”. (13.) deinde cum subinde recitasset iam sua pastores stabulis armenta locarunt, iam dare sopitis nox pigra silentia terris incipit [Julius Montanus FPL4 2 p. 297], idem Varus inquit: “quid dicis? iam nox est? ibo et Butam salutabo”.
AL 465 Riese = 463 Shackleton Bailey = Pétrone frg. 27 Müller (da6) iam nunc algentes autumnus <f>regerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uuas adnumerare suas defecto palmite uitis. ante oculos stabat, quidquid promiserat annus.
1 algentes Baehrens : argentes V ardentes uulg.
Pétrone 109,9,1-3 (dis) quod solum formae decus est, cecidere capilli, uernantesque comas tristis abegit hiemps. nunc umbra nudata sua iam tempora maerent.
Pétrone 131,8 (da6) mobilis aestiuas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti uertice pinus. has inter ludebat aquis errantibus amnis spumeus et querulo uexabat rore lapillos. 5 dignus amore locus: testis siluester aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae et molles uiolas cantu sua rura colebant.
(1.) quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno nouo, initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. nihil nec offensae nec gratiae dabitur. haec ita uera. si quis quaesiuerit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. quis coacturus est? ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui uerum prouerbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. (2.) si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit. quis umquam ab historico iuratores exegit? tamen, si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem «non passibus aequis» [Virgile Aen. 2,724]. uelit nolit, necesse est illi omnia uidere quae in caelo aguntur: Appiae uiae curator est, qua scis et diuum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. (3.) hunc si interrogaueris, soli narrabit: coram pluribus numquam uerbum faciet. nam ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod uiderit uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum uidisset. ab hoc ego quae tum audiui certa clara affero, ita illum saluum et felicem habeam.
Salluste Catil. statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna uidebantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat. igitur de Catilinae coniuratione quam uerissume potero paucis absoluam.
Tacite ann. 1,1 inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
Cicéron de orat. 3,62 quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? deinde ne quid ueri non audeat? ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? ne qua simultatis? haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus.
Juvénal 15,27-29 nos miranda quidem sed nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos uolgi scelus et cunctis grauiora coturnis.
Pline epist. 9,33,1 incidi inmateriamueram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio; incidi autem, dum super cenam uaria miracula hinc inde referuntur. magna auctori fides: tametsi quid poetae cum fide? is tamen auctor, cui bene uel historiam scripturus credidisses.
Séminaire de Littérature latine et Histoire des textes 2024-2025 (premier semestre)
M1-M3 LC56LA : mardi, 12h-14h, Bibliothèque de l’UFR de Latin
Après avoir écrit, à la demande du jeune Néron, l’éloge funèbre de l’empereur Claude, Sénèque fit circuler un pamphlet connu sous les titres de Ludus de morte Claudii et d’Apokolokyntosis, voire encore de Diui Claudii apotheosis per saturam. Il s’agissait d’une invective personnelle âpre, décrivant Claude comme un être dépourvu de qualités intellectuelles et de force morale, qui, après sa mort, n’avait pu se faire admettre dans l’assemblée des dieux, et qui avait fini par être envoyé aux Enfers comme esclave de l’affranchi Ménandre.
Il est presque unanimement admis que l’Apocoloquintose appartient au genre satirique, en particulier à la satire définie comme ménippée, genre représenté à Rome par les œuvres de Varron, aujourd’hui fragmentaires, et sous certains aspects par le Satyricon de Pétrone. De plus, en se fondant sur la comparaison avec Lucien, qui choisit Ménippe comme protagoniste de certains de des dialogues, on peut supposer que ce qui a orienté Sénèque vers la ménippée a également été l’influence de certains motifs littéraires dont le texte de Lucien nous donne un témoignage précieux.
En raison de sa valeur polémique, l’Apocoloquintose peut en outre être mise en relation avec les libelles et les mémoires secrets, très répandus comme moyen de lutte politique à la fin de la République et au début de l’Empire.
Sénèque inclut aussi dans cette “forme ouverte” des exemples de genres mineurs, considérés comme expression de la « popular morality » (Teresa Morgan) : les proverbes et les gnômai, qui apportent des touches de sagesse populaire ; les fables illustrant des leçons morales à travers des récits simples et allégoriques ; les exempla, qui fournissent des modèles de comportement à imiter ou à éviter.
Sénèque se sert de mélange générique pour produire un texte extraordinaire, qui combine les niveaux linguistiques et stylistiques les plus différents, dans le but d’émettre, sous le voile de l’ironie, un verdict sans appel à l’égard d’un princeps fortement détesté.
Les textes seront proposés en ligne dans le carnet de recherche du séminaire (https://llhdt.hypotheses.org/).
L’édition de référence de l’Apocoloquintose est celle de Renata Roncali, L. Annaei Senecae Diui Claudii ΑΠΟΚΟΛΟΚΥΝΤΩΣΙΣ, Leipzig, Teubner 1990.