La diaphora
Rutilius Lupus 1,12 (p. 8,14-15 Halm) διαφορά: hoc schema est, cum uerbum iteratum aliam sententiam significauit ac significauit primo dictum.
Lucrèce 2,114-124
contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum; 115
multa minuta modis multis per inane uidebis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et uelut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam
conciliis et discidiis exercita crebris. 120
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dumtaxat, rerum magnarum parua potest res
exemplare dare et uestigia notitiai.
Démocrite 67 a 28 Diels–Kranz ap. Aristot. anim. 403b31-404a5 ὅθεν Δημόκριτος μὲν πῦρ τι καὶ θερμόν φησιν αὐτὴν εἶναι· ἀπείρων γὰρ ὄντων σχημάτων καὶ ἀτόμων τὰ σφαιροειδῆ πῦρ καὶ ψυχὴν λέγει, οἷον ἐν τῷ ἀέρι τὰ καλούμενα ξύσματα, ἃ φαίνεται ἐν ταῖς διὰ τῶν θυρίδων ἀκτῖσιν, ὧν τὴν μὲν πανσπερμίαν στοιχεῖα λέγει τῆς ὅλης φύσεως.
Lucrèce 3,434-444
nunc igitur quoniam quassatis undique uasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis, 435
et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius dissolui in corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata recessit.
quippe etenim corpus, quod uas quasi constitit eius, 440
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine uenis,
aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro rarus magis incohibentist [Eden 1977 : incohibescit codd.]?
Stobée 1,49,43 (frg. 337 Usener) εἰ δὲ παρέσπαρται μὲν καὶ ἔνεστιν ἡ ψυχὴ τῷ σώματι καθαπερεὶ ἀσκῷ πνεῦμα, περιεχομένη ἢ συμμιγνυμένη πρὸς αὐτὸ καὶ ἐγκινουμένη ὥσπερ τὰ ἐν τῷ ἀέρι ξύσματα διὰ τῶν θυρίδων φαινόμενα, δῆλόν που τοῦτο ὅτι ἔξεισιν μὲν ἀπὸ τοῦ σώματος, ἐν δὲ τῷ ἐκβαίνειν διαφορεῖται καὶ διασκεδάννυται, ὥσπερ <Δημόκριτος> καὶ <Ἐπίκουρος> ἀποφαίνονται.
Lucrèce 5,345-350
nam cum res tantis morbis tantisque periclis 345
temptarentur, ibi si tristior incubuisset
causa, darent late cladem magnasque ruinas.
nec ratione alia mortales esse uidemur,
inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
atque illi quos a uita natura remouit. 350
Théophraste frg. 184 Fortenbaugh ap. Philo Aet. 149 κατὰ δὴ τοὺς λεχθέντας τρόπους δίχα μυρίων ἄλλων βραχυτέρων φθειρομένου τοῦ πλείστου μέρους ἀνθρώπων, ἐπιλείπειν ἐξ ἀνάγκης καὶ τὰς τέχνας· δίχα γὰρ τοῦ μεθοδεύοντος οὐκ εἶναι καθ’αὑτὴν ἰδεῖν ἐπιστήμην. ἐπειδὰν δὲ αἱ μὲν κοιναὶ νόσοι χαλάσωσιν, ἄρξηται δὲ ἀνηβᾶν καὶ βλαστάνειν τὸ γένος ἐκ τῶν μὴ προκαταληφθέντων τοῖς ἐπιβρίσασι δεινοῖς, ἄρχεσθαι καὶ τὰς τέχνας πάλιν συνίστασθαι, οὐ τότε πρῶτον γενομένας, ἀλλὰ τῇ μειώσει τῶν ἐχόντων ὑποσπανισθείσας.
Lucrèce 4,1045-1060
inritata tument loca semine fitque uoluntas
eicere id quo se contendit dira lubido,
idque petit corpus, mens unde est saucia amore; 1048
namque omnes plerumque cadunt in uulnus et illam
emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, 1050
et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
siue puer membris muliebribus hunc iaculatur
seu mulier toto iactans e corpore amorem,
unde feritur, eo tendit gestitque coire 1055
et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
namque uoluptatem praesagit muta cupido.
haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
stillauit gutta et successit frigida cura. 1060
Lucrèce 5,590-603
illud item non est mirandum qua ratione 590
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta uapore. 593
nam licet hinc mundi patefactum totius unum 597
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa uaporis
undique conueniunt et sic coniectus eorum 600
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
nonne uides etiam quam late paruus aquai
prata riget fons interdum campisque redundet?
Diogène d’Œnoanda frg. 13 col. 3,13-4,5 Smith ἐνδέχεται τοιγαρ|οῦν τὸν ἥλιον ἀνθρακώ|δη τινὰ κύκλον̣ [εἶναι καὶ] | λεπτὸν ἄκρως, [ὑπό τε τῶν] | πνευμάτων αἰω̣[ρούμενον] | πηγῆς τε ἐπέχ[οντα τρό]|πον.
Les limites de la métaphore
Lucrèce 2,963-972
praeterea quoniam dolor est, ubi materiai
corpora ui quadam per uiscera uiua per artus
sollicitata suis trepidant in sedibus intus, 965
inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque uoluptatem capere ex se,
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus nouitate laborent 970
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
Métaphore et détournements
Lucrèce 5,467-479
sic igitur tum se leuis ac diffusilis aether
corpore concreto circumdatus undique flexit [Lachmann : saepsit codd.]
et late diffusus in omnis undique partis
omnia sic auido complexu cetera saepsit. 470
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
interutrasque globi quorum uertuntur in auris;
quae neque terra sibi adsciuit nec maximus aether,
quod neque tam fuerunt grauia ut depressa sederent,
nec leuia ut possent per summas labier oras; 475
et tamen interutrasque ita sunt ut corpora uiua
uersent et partes ut mundi totius extent;
quod genus in nobis quaedam licet in statione
membra manere, tamen cum sint ea quae moueantur.
Lucrèce 5,91-96
quod superest, ne te in promissis plura moremur,
principio maria ac terras caelumque tuere;
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
tris species tam dissimilis, tria talia texta,
una dies dabit exitio, multosque per annos 95
sustentata ruet moles et machina mundi.