Calvus et Pompée
Calvus carm. 18 Blänsdorf
Magnus, quem metuunt homines, digito caput uno
scalpit: quid credas hunc sibi uelle? uirum.
Plutarque Caes. 4,8-9 ὁ γοῦν πρῶτος ὑπιδέσθαι δοκῶν αὐτοῦ καὶ φοβηθῆναι τῆς πολιτείας ὥσπερ θαλάττης τὰ διαγελῶντα καὶ τὴν ἐν τῷ φιλανθρώπῳ καὶ ἱλαρῷ κεκρυμμένην δεινότητα τοῦ ἤθους καταμαθὼν Κικέρων ἔλεγε τοῖς ἄλλοις ἅπασιν ἐπιβουλεύμασιν αὐτοῦ καὶ πολιτεύμασι τυραννικὴν ἐνορᾶν διάνοιαν· (9.) “ἀλλ’ ὅταν – ἔφη – τὴν κόμην οὕτω διακειμένην περιττῶς ἴδω, κἀκεῖνον ἑνὶ δακτύλῳ κνώμενον, οὔ μοι δοκεῖ πάλιν οὗτος ἅνθρωπος εἰς νοῦν ἂν ἐμβαλέσθαι τηλικοῦτον κακόν, ἀναίρεσιν τῆς Ῥωμαίων πολιτείας”.
Sacerdos GL 6,461,23-462,3 astismos fit tribus modis: per euphemian […]; per cacemphaton […]; per similitudinem, quo modo dictum est […] et illud de Pompeio, qui coloris erat rubei, sed animi inuerecundi
<–> quem non pudet et rubet, non est homo, sed sopio [inc. uers. 39 Blänsdorf, tr7]
sopio autem est aut minium aut piscis robeus aut penis.
Plutarque Pomp. 48,11-12 τέλος δέ, προελθόντος αὐτοῦ [sc. τοῦ Πομπηίου] πρός τινα δίκην, ἔχων ὑφ’ αὑτῷ πλῆθος ἀνθρώπων ἀσελγείας καὶ ὀλιγωρίας μεστὸν αὐτὸς μὲν εἰς ἐπιφανῆ τόπον καταστὰς [sc. ὁ Κλώδιος] ἐρωτήματα τοιαῦτα προὔβαλλε· (12.) “τίς ἐστιν αὐτοκράτωρ ἀκόλαστος; τίς ἀνὴρ ἄνδρα ζητεῖ; τίς ἑνὶ δακτύλῳ κνᾶται τὴν κεφαλήν;” οἱ δέ, ὥσπερ χορὸς εἰς ἀμοιβαῖα συγκεκροτημένος, ἐκείνου τὴν τήβεννον ἀνασείοντος ἐφ’ ἑκάστῳ μέγα βοῶντες ἀπεκρίναντο· “Πομπήϊος.”
Dion Cassius 39,19,1 πρὸς γοῦν τοῖς ἄλλοις τοιόνδε τι ἐμεμηχάνητο [sc. ὁ Κλώδιος]· παρασκευάσας τοὺς ἑταίρους ἵν’, ὁπότε πύθοιτο αὐτῶν ἐν τοῖς συλλόγοις “τίς <ὁ> ποιῶν ἢ καὶ λέγων τοιόνδε τι ἦν”, συνεκβοῷεν ὅτι Πομπήιος, ἐπηρώτα πολλάκις ἐξαίφνης πάνθ’ ὅσα ἐπαίτια περὶ αὐτὸν ἢ κατὰ τὸ σῶμα ἢ κατ’ ἄλλο τι ἦν, ἰδίᾳ καὶ καθ’ ἕκαστον, ὡς οὐ περὶ ἐκείνου δὴ λέγων.
Cicéron Q. fr. 2,3,2 (Rome, 12-15 février 56) ea res acta est, cum hora sexta uix Pompeius perorasset, usque ad horam octauam, cum omnia maledicta, uersus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso quis esset qui plebem fame necaret: respondebant operae “Pompeius”. quis Alexandriam ire cuperet: respondebant “Pompeius”. quem ire uellent: respondebant “Crassum” (is aderat tum Miloni, animo non amico) [Clodius or. n° 137 frg. 7 Malcovati4].
Catulle 79
Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
quam te cum tota gente, Catulle, tua.
sed tamen hic pulcher uendat cum gente Catullum,
si tria notorum sauia reppererit.
Les écrits anti-césariens
Suétone Iul. 49 pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini notissimos uersus [Calvus carm. frg. 17 p. 214 Blänsdorf]:
Bithynia quicquid
et p[r]edicator Caesaris umquam habuit.
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella « paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae » [Dolabella or. frg. 1 p. 331 Malcovati4, cf. Caesar or. frg. 15-23 Malcovati4], at Curio « stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem » [Curio Pater or. frg. 13 p. 302 Malcovati4] dicunt. (2.) missa etiam facio edicta Bibuli [Bibulus or. frg. 5 p. 398 Malcovati4], quibus proscripsit collegam suum Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Memmius [Memmius or. frg. 8 p. 403 Malcovati4, cf. Caesar or. frg. 38-41 p. 393-394 Malcovati4] etiam ad cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. (3.) Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis [Cicero epist. inc. frg. xviii. 3 Weyssenhoff = xvii. 5 Shackleton Bailey] scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Nysae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti: « remoue – inquit – istaec, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute dederis » [cf. Caesar or. frg. 47 p. 397 Malcovati4]. (4.) Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt [uersus populares in Caesarem poet. frg. 2 p. 192 Blänsdorf, cf. Dio Cassius 43,20,1-2] :
(5.) « Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem :
ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,
Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem ».