Aulu-Gelle 4,1,1-6 in uestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum Fauorino philosopho [test. 33 Barigazzi] praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia de generibus et casibus uocabulorum disserens cum arduis superciliis uocisque et uultus grauitate composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum. (2.) tum aspiciens ad Fauorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset: “‘penus’ quoque – inquit – uariis generibus dictum et uarie declinatum est. nam et ‘hoc penus’ et ‘haec penus’ et ‘huius peni’ et ‘penoris’ ueteres dictauerunt […] (4.) atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Fauorinus et “amabo – inquit – magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus. (5.) quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere ‘penum’ dicam aut in quas extremas litteras declinem, si modo id non nimis barbare fecerim [VR, Holford-Strevens (1993 : 294 s.) : ‑mus P, edd.] ? (6.) sed hoc plane indigeo discere, quid sit penus et qua fini id uocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in uenalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet uoce appellem”.
Aulu-Gelle 4,1,7-8 “quaeris – inquit – rem minime obscuram. quis adeo ignorat penum esse uinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera ?” (8.) “etiamne – inquit Fauorinus – milium et panicum et glans et hordeum penus est ? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi”.
Aulu-Gelle 4,1,9-11 cumque ille reticens haereret, “nolo – inquit – hoc iam labores, an ista, quae dixi, ‘penus’ appelletur. sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ?” “quod – inquit – genus et quas differentias dicas, non hercle intellego”. (10.) “rem – inquit Fauorinus – plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem peruolgatum est definitionem omnem ex genere et differentia consistere. (11.) sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia”.
Aulu-Gelle 4,1,12-13 ac deinde ita exorsus est: “si – inquit – ego te nunc rogem, ut mihi dicas et quasi circumscribas uerbis, cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non, quid homo sit, dicere. sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal mortale rationis et scientiae capiens uel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit penus, dicas, non ut aliquid ex penu nomines”. (13.) tum ille ostentator uoce iam molli atque demissa: “philosophias – inquit – ego non didici neque discere adpetiui et, si ignoro, an hordeum ex penu sit aut quibus uerbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio”.
Aulu-Gelle 4,1,14-16 “scire – inquit ridens iam Fauorinus – quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. (15.) meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, « penum struere » uel « longam » uel « longo ordine » [Aen. 1,703 s.]; utrumque enim profecto scis legi solitum. (16.) sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem ueteres iuris magistri, qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus”.
Aulu-Gelle 4,1,18-19 “haec ego – inquit – cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam ciuibus Romanis Latine loquentibus rem non <suo> uocabulo demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine appellare”. (19.) sic Fauorinus sermones id genus communes a rebus paruis et frigidis abducebat ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
La réflexion de Varron sur le genre grammatical
Varron ling. 8,47 nempe esse oportebat uocis formas, ut in hoc humanus humana humanum, sed habent quaedam bina, ut ceruus cerua, qu<a>edam singulas, ut aper, et sic multas. non est ergo in huiuscemodi generibus analogia.
Varron ling. 9,40‑42 quod rogant ex qua parte oporteat simile esse uerbum, a uoce an a significatione, respondemus a uoce; sed tamen nonnunquam qu<a>erimus genere similiane sint quae significantur ac nomen uirile cum uirili conferimus, feminae cum muliebri: non quod id quod significat uocem commoueat, sed quod nonnunquam in re dissim<ili pari>lis figurae formas, in {dis}simili imponunt disparilis [Goetz–Schoell app. : † in re dissimilis figurae formas indissimiles imponunt dispariles], ut calcei muliebres sint an uiriles dicimus ad similitudinem figurae, cum tamen sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos uiriles et uirum muliebris. (41.) sic dici uirum Perpennam ut Alfenam muliebri forma{m} et contra parietem ut abietem esse formam similem, quo<m> alterum uocabulum dicatur uirile, alterum muliebre et utrumque natura neutrum sit. itaque ea uirilia dicimus non quae uirum significant, sed quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possumus haec aut hae. (42.) quare ni{c}hil est, quod dicunt Theona et Diona non esse similis, si alter est <A>ethiops, alter {g}albus, si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum uocis uerbi figuras.
Varron ling. 9,56 ad h<a>ec dicimus omnis orationis, quamuis res naturae subsit, tamen si ea in usu<m> non peruenerit, eo non peruenire uerba: ideo equus dicitur et equa : in usu enim horum discrimina; coruus et corua non, quod sine usu id, quod dissimilis natura<e>. itaque quaedam al<i>ter olim ac nunc: nam {et} tum omnes <et> [Mette : nam et tum omnes] mares et feminae dicebantur columbae, quod non erant in eo usu domestico quo nunc, <nunc> contra, propter domesticos usus quos internouimus, appellatur mas columbus, femina columba.
Varron ling. 9,57 natura cum tria genera transit et id est in usu discriminatu<m>, tum denique apparet, ut est in doctus et docta et doctum: doctrina enim per tria haec transire potest et usus docuit discriminare doctam rem ab hominibus et in his marem ac feminam. in mare et femina et neutro neque natura maris transit neque feminae neque neutra, et ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua: itaque singularibus ac secretis uocabulis appellati sunt.
Varron ling. 9,58 quare in quibus rebus non subest similis natura aut usus, in his uocabulis huiusce modi ratio qu<a>eri non debet: ergo dicitur ut surdus uir, surda mulier, sic surdum theatrum, quod omnes tres <res> [Kent : omnes tres] ad auditum sunt comparatae; contra nemo dicit cubiculum surdum, ad silentium, non ad auditum; at si fenestram non habet, dicitur c<a>ecum, ut c<a>ecus et c<a>eca, quod omnia †habent lumen habere debent.
Varron ling. 9,59 dei et serui nomina quod non item ut libera nostra transeunt, eadem e<s>t causa, quod ad usum attinet <et> institutui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit, quod in seruis gentilicia natura non subest in usu, in nostri<s> nominibus qui sumus in Latio et liberi, necessaria. itaque ibi apparet analogia ac dicitur Terentius uir, Terentia femina, Terentium genus.
Varron ling. 9,60‑61 in praenominibus ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus discernerentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quartia, in uiris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. cum essent duo Terentii aut plures, discendendi causa, ut aliquid singulare haberent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, ut is Manius esset, qui luci, Luci{li}us, qui post patris mortem, Postumus. (61.) e quibus qu<a>e cum item accidisset feminis, proportione ita appellata declinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: uidemus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volaminiam Saliorum cerminibus appellari, Postumam a multis post patris mortem etiam nunc appellari.
Varron ling. 9,62 quare quocumque progressa est natura cum usu uocabuli, similiter proportione propagata est analogia, cum in quibus declinationibus uoluntariis maris et feminae et neutri, quae uoluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus naturales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur.
Varron ling. 8,7-8 et enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: uoluis<se> enim putant singularis res notare, ut ex his in multitudine<m> declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos uoluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent uoces, ut illinc essent futurae quae [Barwick 1957 p. 36 s. n. 3 : quo] declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et una<e> et <plures> dicuntur [Goetz–Schoell app. : et unae{t} dicuntur] scopae et mas et femina aquila et recto et obliquo uocabulo uis. (8.) cur haec non tam si<n>t in culpa quam putant, pleraque soluere non difficile, sed nunc non necesse: non enim qui potuerint adsequi sed qui uoluerint, ad hoc quod propositum refert, quod ni{c}hilo minus declinari potest ab eo quod imposiuerunt scopae scopa, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, et sic alia.


